Distinctio XLIX — Livre IV — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre IV
DISTINCTIO XLIX
Post resurrectionem vero...
Circa istam Dist. 49 consuevit quaeri : Utrum beatitudo principalis consistat in actu intellectus vel in actu voluntatis. Sed quia de hoc fuit sermo in 2 Libro, ideo quaero de dotibus pro nunc quatuor quaestiones.
Primo : Utrum corpus beati post resurrectionem sit impassibile.
Secundo : Utrum corpora beatorum erunt agilia.
Tertio : Utrum corpus beati per dotem subtilitatis possit esse cum alio corpore.
Quarto : Utrum corpus beati sit clarum.
QUAESTIO I
Ad primam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod corpus beati non sit impassibile, quia Gregorius in Homil. dicit : corrumpi necesse est quod palpatur ; sed corpus beati erit palpabile, iuxta illud Luc. 24 : Palpate et videte.
Contra.
Incorruptibile est impassibile ; sed corpus beati est incorruptibile ; ergo.
Veritas huius quaestionis patet I Cor. 15 : Mortale hoc induet immortalitatem, et corruptibile surget in incorruptionem.
Praeterea, homo non potest esse beatus in hac vita, sed in vita immortali ; sed totus homo erit beatus, quia totus homo meruit ; ergo totum erit beatum in corpore immortali.
Sed dubium est de causa impassibilitatis, et potest multiplex causa assignari. Una quidem haec est, quia qualitates consequentes mixtum non manent tunc in corpore. Sed istud non valet, tum quia corpus illud non maneret mixtum, tum quia illud corpus non esset proportionatum animae.
Alia causa impassibilitatis potest assignari, quia esto quod maneant qualitates, non tamen manent contrariae.
Contra, quia forma est contraria formae in specie sua ; manentibus autem formis in specie sua, manet contrarietas.
Tertia posset poni causa impassibilitatis, quia susceptivum non est natum recipere contrarium post contrarium.
Contra, quia susceptivum est idem secundum speciem tunc quod est nunc ; sed nunc est natum recipere contrarium post contrarium ; ergo.
Videtur ergo quod oporteat istam impassibilitatem aliunde requirere, et oportet quidem ponere impassibilitatem per aliquod impediens passionem corruptivam. Tale autem impediens potest poni vel positivum vel privativum. Positivum duplex, scilicet anima, vel dos in corpore. Privativum similiter duplex, scilicet cessatio motus caelestis, et non cooperatio Dei cum causa secunda corruptiva.
Pro prima via arguitur sic : quia anima in medio constituta est inter Deum et creaturam corporalem. Sicut ergo ipsa erit perfecte subiecta Deo tamquam superiori suo, ita perfecte dominabitur suo corpori inferiori.
Pro secunda via, scilicet pro dote, arguitur sic per illud Augustini ad Dioscorum : tam potentem fecit Deus animam, ut ex eius plena felicitate redundet in corpus sanitas perpetua et vigor incorruptibilis. Modus ponendi talis est : sicut durities est quaedam impassibilitas, scilicet prohibens quandam passionem ne habens duritiem faciliter scindatur, sic possibile est esse aliquam qualitatem prohibentem omnem passionem corruptivam.
Pro tertia via arguitur sic : ablato primo aufertur quodlibet posterius ; sed motus caelestis est primus motuum, 8 Phys., ideo eo cessante cessat omnis motus.
Sed forte nulla viarum praedictarum valet, maxime ista tertia contra quam est articulus dicens quod stante caelo, approximato igne stuppae, quod ignis non corrumpit stuppam, est error.
Ideo dicitur tenendo quartam viam, videlicet quod causa impassibilitatis est voluntas divina non coagens causae secundae corruptivae. Et per hoc est impassibile non potentia remota sed propinqua ; nec a causa intrinseca, sed a causa extrinseca impediente.
Sed contra, quia tunc impassibilitas non esset dos corporis beati, nam dos est aliquid intrisecum ei cuius est ; sed illud, scilicet Deum velle prohibere causas secundas ne corrumpant, non est aliquid intrinsecum isti sed extrinsecum. Consequens est falsum, quia est contra auctoritatem Augustini ad Dioscorum ut supra allegatum est.
Ad illud dico qud dos potest bene non inesse realiter personae dotatae, sicut nomen sponsae est illud quod est sibi datum a sponso, quod consuetum est dos dici, iuxta illud Gen. 34 : Augete dotem et munera postulate. Et ita ratione nuptiarum spiritualium consumandarum, in resurrectione dabitur cuique beato pro dote ista assistentia divina praeservans ipsum ab omni corruptione, licet ista custodia non in sit realiter ipsi.
Ad argumentum in contrarium, si conceditur auctoritas Gregorii, quae tamen non videtur necessaria, quia enim caelum non posset palpari a digito ibi existente intelligendo palpationem resistentiam factam tactui, licet non afficiendo secundum aliquam talem qualitatem, nunc autem bene concedo quod palpatur secundum qualitatem sensibilem immutando tactum suae naturae derelictum esse corruptibile, sed nec sic in proposito.
QUAESTIO II
Ad secundam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod corpora beatorum non erunt agilia, quia si in natura nihil ponitur frustra, multo minus in gloria ; sed agilitas in corpore beato poneretur frustra, si corpora beatorum essent agilia ; ergo. Probatio minoris, quia non erit ibi motus localis ; nam motus est entis in potentia 3 Phys. ; igitur corpora beatorum non erunt agilia.
Contra est illud Sap. 3 ubi dicitur : Fulgebunt iusti sicut sol et tanquam scintillae in urundineto discurrent.
In ista quaestione veritas est clara per Apostolum 1 ad Cor. 13 : Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale ; seminatur in infirmitate, surget in virtute ; seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Item Sap. 3 : Fulgebunt iusti etc., ut allegatum est. Et Isaiae : Et assument pennas ut aquilae et volabunt et non deficient, current et non laborabunt.
Sed dubium est qualis sit dos agilitatis, et qualis qualitas. Et dicitur communiter quod est quaedam qualitas qua faciliter movetur corpus ad locum, sive illud quod facit proportionem motoris ad mobile auferens gravitatem, per Augustinum 22 De Civ. Dei. c. 5.
Hoc etiam probatur per rationem, quia nisi auferatur gravitas tunc quietaretur corpus nostrum alibi quam extra centrum et fatigaretur ; ergo gravitas et huiusmodi qualitas non remanebit in corpore beati. Sed hoc non credo, quia non video quod maneat corpus hominis quin maneat grave, non enim erit sicut sol vel stella sine gravitate, quia non est intelligibile quod maneat et dominetur terra in corpore hominis, et quod non maneat gravitas ; immo hoc dicere esset ac si diceretur : manet lapis, et non est durus.
Praeterea, corpus hominis non est capax levitatis, quia quando aliquid determinat sibi unum oppositorum, tunc alterum oppositorum non potest sibi inesse nec per se nec per accidens ; ergo humanum corpus non est capax huius qualitatis si tollat gravitatem ; non ergo capietur in corpore, et per consequens per istam non fiet magis agile. Dico ergo quod agilitas nihil aliud est nisi potentia motiva animae cui inest primo et per se, licet alicui parti corporis insit per se sed non primo. Non oportet ergo nisi quod ista virtus motiva animae sit perfecta, et resistentia sit ablata, ita quod omnis dispositio contraria impediens motum localem amoveatur ex parte mobilis ut sit proportionabiliter perfecta virtus.
Ad argumentum principale quando dicitur quod motus localis esset frustra in corpore beati, et quod motus est actus entis imperfecti, dico quod ibi est verus motus et successivus. Et cum dicitur quod est actus imperfecti, dico quod dupliciter dicuntur aliqua imperfecta ; primo enim aliqua dicuntur imperfecta quando non sunt capacia alicuius perfectionis ; et aliqua sunt imperfecta quae sunt capacia perfectionis. Ista dicuntur imperfecta privative, sed prima dicuntur imperfecta negative. Unde accidens ultimum est imperfectum negative, sed coniunctum cum alio est perfectum, sicut ubi est imperfectum secundum se, tamen approximatum corpori cui coniungitur est quaedam perfectio idest quaedam approximatio ad illud quod propter se quaeritur.
QUAESTIO III
Ad tertiam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod corpus beati per dotem subtilitatis non possit esse cum alio corpore, quia quae magis conveniunt, magis possunt esse simul ; sed corpus gloriosum magis convenit cum corpore glorioso quam cum non glorioso, et ista non possunt esse simul ; ergo corpus beati per dotem subtilitatis non potest esse cum alio corpore.
Contra.
Damascenus, Lib. I dicit quod sic.
In ista quaestione possunt esse tres articuli secundum tres modos dicendi.
Unus modus ponendi est iste, quod per nullam virtutem nec per aliquam dotem, duo corpora possunt esse simul, quod patet per Boetium I De Trin., qui dicit quod differentiam in numero varietas accidentium facit praecipue in loco ; nam eundem locum duobus corporibus nullo modo fingere possumus.
Item ad hoc est Philosophus et Commentator 4 Phys. qui dicunt quod dimensiones solae faciunt distare duo corpora ; sed contradictio est quod maneant dimensiones et non faciant distare ; ergo non possunt esse plures dimensiones simul absque contradictione.
Item, sicut unum contrarium habet incompossibilitatem essendi simul cum alio in eodem subiecto, sic dimensio cum dimensione in eodem loco ; sed duo contraria non possunt simul esse in eodem subiecto, quia si contraria, ergo et contradictoria, ut deducit Aristoteles 4 Metaph. ; ergo per nullam virtutem nec per aliquam dotem duo corpora possunt esse simul.
Sed ista conclusio non potest stare, scilicet quod duo corpora non possunt esse simul in eodem loco, quia est contra articulos fidei ; nam Christus natus est de Virgine matre ; similiter tenemus ex Evangelio quod surrexit clauso sepulcro ; similiter tenemus quod Christus intravit ad discipulos ianuis clausis.
Sed hic est una fictio talis ad solvendum praedicta, quod anima habebit quantitatem corporis ad voluntatem suam, ita quod poterit facere corpus suum ad tantam vel talem figuram ut possit transire vel penetrare corpus quodcunque per poros subtilissimos in aliquo corpore pertransibili.
Sed illud non valet ; si enim Corpus Christi intraret per tales poros subtilissimos, tunc reducendo se ad tam parvam quantitatem, pateretur, et per consequens non esset gloriosum. Item si estenderetur corpus eius in longum et stringeretur corpus sicut acus, tunc non haberet quantitatem corpori organici debitam ; sed anima humana requirit in corpore debitam organizationem partium et membrorum ; igitur.
Ad argumenta autem praecedentis opinionis, ad primum, quando dicit : varietas accidentium facit differentiam numeralem, dico quod hoc est falsum, ut patet Lib. 2 dist. 3.
Ad aliud quando dicitur quod solae dimensiones faciunt distare, quia repugnant ad invicem, dico quod duae dimensiones habent ad invicem aliquam repugnantiam. Intelligendum est tamen quod aliqua possunt sibi dupliciter repugnare, scilicet vel formaliter vel virtualiter ; duae autem dimensiones non habent inter se repugnantiam formalem sed virtualem. Alia est repugnantia formalis, et de ista planum est quod duae quantitates non sibi repugnant formaliter ; sed talis repugnantia est duarum formarum in comparatione ad idem subiectum numero. Nunc autem repugnantia duarum quantitatum non est nisi propter simultatem loci cui repugnant dimensiones duae respectu eiusdem loci quem replet unum corpus quantum potest repleri ; ergo si aliud corpus repleret eundem locum erit repugnantia quantitati priori non formaliter sed virtualiter ratione istius effectus qui est repletio loci, per primam quantitatem unius corporis eo modo quo quantitas habet efficaciam huius effectus, quod est esse in loco repletive ; sed Deus potest tollere hunc effectum a quantitate, ut duae quantitates vel plures non, faciant nisi unam loci repletionem, et non quaelibet suam, sicut Deus potest facere calorem absque calefactione, sicut in tribus pueris.
Ad aliud de repugnantia contrariorum dico quod est talis aliquo modo et alio modo non. Est enim talis virtualiter non tamen formaliter ; duae enim quantitates sive dimensiones sunt ut in eodem loco contentae, sed contraria sunt formaliter informantia et in eodem subiecto formaliter repugnantia.
Alia opinio est in alio extremo quae dicit quod unus corpus subtile, virtute suae subtilitatis naturalis potest esse cum alio corpore, quia cuilibet doti est assignare proprium effectum, alias frustra poneretur dos in corporibus beatis, sed haec dos non est nisi penetrare virtute suae propriae subtilitatis, scilicet esse cum alio corpore ; ergo. Modus autem positionis talis est : dicunt enim quod penetrare competit alicui corpori multipliciter. Uno modo ratione parvae quantitatis, vel acutiei, sicut aculeus est corpus penetrativum. Alio modo ratione materiae, quia rara vel parva. Tertio modo dicitur penetrativum propter virtutem activam. Primis autem duobus modis corpus beati gloriosum non dicitur subtile, sed tantum tertio modo ratione virtutis.
Sed contra hoc arguitur, quia fatuum est dicere quod locus in quo est corpus gloriosum sit vacuum ; ergo talis locus est plenus, et sic corpus gloriosum est repletivum illius loci, et per consequens expulsivum alterius.
Praeterea dicit Philosophus 4 Phys. quod dimensio separata a qualitatibus non potest esse simul cum alia dimensione, nec tunc cederet alteri corpori, et sic si locus esset dimensio separata, impossibile esset moveri aliquid, quia una dimensio non cederet alteri ; ergo ablata quacunque corpulentia adhuc manet in quantitate ratio impellendi et expellendi aliud corpus quodcunque.
Ad rationem autem alterius opinionis, quando dicitur quod cuilibet doti est assignare proprium effectum et actum secundum, dico quod falsum est, quia impassibilitas nullum actum secundum habet. Si dicas : immo habet rationem prohibendi contrarium esse activum, dico quod prohibere actiones extra, non est actio, sicut nec caelum agit prohibendo elementa agere in se.
Tertia opinio est Doctoris nostri, quae tria declarat.
Primo, quod possibile est duo corpora esse simul.
Secundo, quod hoc erit per dotem subtilitatis.
Tertio, si dos subtilitatis sit aliqua qualitas in corpore.
De primo dico quod non est repugnantia formalis inter quantitatem et quantitatem, ut patuit supra in responsione ad argumentum primae opinionis. Si ergo esset aliqua repugnantia a simultate locali duorum corporum, hoc esset quia ista duo ubi dicunt diversos respectus ad eundem terminum, et non respectus in se contrarios ; ergo possunt esse duo respectus vel duo ubi in duobus corporibus respectu unius loci. Item patet hoc ex alio prius dicto, scilicet quod impossibilitas coexistentiae corporis ad corpus in simultate non est nisi causae ad oppositum effectus sui, vel sicut prioris naturaliter ad posterius ; sed causa potest esse sine effectu suo, et prius naturaliter sine posteriori ; ergo.
De secundo dico quod haec possibilitas essendi duo corpora simul erit per dotem subtilitatis in corporibus beatis, sicut dictum est de impassibilitate. Dos enim non est aliud quam debitus ordo huic corpori inquantum est perfectibile hac anima. Ergo hic est vere dos subtilitatis data corpori glorioso, ut pro lubito animae sit possibile ad coexistendum cum alio corpore.
De tertio principali dicitur quod dos subtilitatis non est aliqua qualitas in corpore, quia nulla repugnantia invenitur ibi ex parte quantitatum per modum actionis ad quam ordinatur qualitas, unde sicut in corpore dos impassibilitatis erat sibi causa extrinseca, ut aliquod agens non posset agere in illud actione contraria, sic dos subtilitatis non est nisi ordo debitus ad coexistendum simul cum alio corpore, qui est ordo extrinsecus non intrinsecus formaliter.
Ad argumentum in contrarium quando dicitur quod duo corpora gloriosa non possunt esse simul, quae tamen magis conveniunt quam corpus gloriosum et non gloriosum. Dico quod hoc est propter voluntatem corporis gloriosi ; dos enim subtilitatis est ut corpus gloriosum possit esse simul cum alio corpore ad imperium voluntatis ; sed actui istius agilitatis repugnat quod sit simul cum alio corpore glorioso ; aeque enim perfecta sunt et aeque nobilia ratione huius dotis duo corpora gloriosa, et ideo ad imperium voluntatis, non potest facere unum cum alio ut sint in eodem loco simul.
QUAESTIO IV
Ad quartam quaestionem sic proceditur :
Ad quartam quaestionem respondeo sine argumentis, quod corpora beatorum erunt clara sicut patet per Apostolum : Reformabit, inquit, corpus nostrum configuratum corpori claritatis suae. Item 1 Cor. 15 dicitur : Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum, sic et resurrectio mortuorum, stella enim differt a stella in claritate.
Sed dubium est quid sit ista claritas ; et dico quod claritas non est nisi quaedam relucentia super illud quod lucet. Et addit manifestationem eo modo quo dicitur clara lux, vel clara veritas, vel clara intellectio. Color ergo corporis beati erit clarior secundum diversitatem mentorum, et sicut ex mixtione diversorum colorum color unus est delectabilis uni et alius alteri, sic in eadem complexione habebunt maiorem claritatem colorum secundum maiorem virtutem.
