Distinctio XXVI-XXVII — Livre IV — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre IV
DISTINCTIONES XXVI ET XXVII
Cunque alia sacramenta....
Circa istam Dist. 26 et 27 in quibus Magister incipit agere de sacramento matrimonii, quaero tres quaestiones.
Primo : Utrum matrimonium sit coniunctio maris et feminae.
Secundo : Utrum sit honestum marem et feminam matrimonialiter coniungi.
Tertio : Utrum matrimonium sit a Deo institutum.
QUAESTIO I
Ad primam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod matrimonium non sit coniunctio maris et feminae, quia ista coniunctio vel esset corporum, vel animorum ; non autem est animorum, quia tunc in patria esset matrimonium, quod est contra illud Matth. 19 : In regno caelorum non nubent neque nubentur. Non est etiam coniunctio corporum, quia tunc inter Mariam et Ioseph non fuisset verum matrimonium.
In contrarium est Magister in littera qui dicit quod matrimonium est coniunctio maris et feminae.
Ad istam quaestionem dico quod aliud est quaerere quid est matrimonium secundum suam descriptionem, et aliud quid est secundum nominis interpretationem.
Si autem quaeritur quid est matrimonium secundum suam descriptionem, an videlicet sit coniundtio maris et feminae, dico quod aliud est matrimonium, aliud est contractus matrimonii, et aliud est sacramentum matrimonii. Et patet haec distinctio per se, quia matrimonium est relati a realis extrinsecus adveniens, vel ad minus est relatio rationis permanens in animabus coniugum. Contractus autem matrimonii est in fieri, et est actio vel passio interior et exterior. Sacramentum autem matrimonii, quia est signum signans concontractum matrimonii, simpliciter est in fieri. Et tunc dantur eorum trium descriptiones tales : Prima, quid est matrimonium ; nam substantia matrimonii est vinculum indissolubile inter marem et feminam ex mutua translatione mutuae potestatis corporum suorum in se invicem ad procreandam prolem debite educandam. Contractus vero matrimonii est maris et feminae mutua translatio potestatis suorum corporum pro usu perpetuo ad procreandam prolem debite educandam. Sacramentum vero matrimoni est expressio certorum verborum maris et feminae ad se invicem significantium traditionem mutuae potestatis corporum ad prolem debite procreandam ex institutione divina efficaciter signans gratiam conferendam mutuo contrahentibus ad coniunctionem mutuam animorum gratiosam.
Ex his patet quomodo matrimonium est coniunctio maris et feminae, quia matrimonium est vinculum indissolubile inter marem et feminam ex mutua translatione potestatis corporum suorum ad invicem facta ad procreandam prolem debite educandam.
Si autem quaeratur de matrimonio quantum ad nominis interpretationem, dicunt aliqui quod matrimonium non nominatur a patre nec a matre, sed ab utroque, inquantum uniuntur, et ideo matrimonium dicitur a materia et monos quod est unum, unde matrimonium dicitur quasi una materia. Sed melius dicitur secundum Isidorum 9 Ethym. quod matrimonium dicitur a matre, nam, ut ibidem innuitur, hoc sacramentum habet triplicem appellationem secundum triplicem considerationem ; dicitur enim coniugium, nuptiae et matrimonium. Cuius ratio est quia potest tripliciter considerari, scilicet secundum illud quod est, et secundum signum in quo apparet, et secundum fructum ad quem perducit, sicut est bonum prolis. Si consideretur secundum illud quod est, sic dicitur coniugium quasi commune iugum, quia ibi est obligatio maris et foeminae. Si autem consideretur quoad signum in quo apparet, sic dicitur nuptiae quasi a nube, quia nubentes operiri solebant et eorum capita velabantur. Si autem consideretur tertio modo, scilicet secundum fructum ad quem perducit, sicut est bonum prolis, sic dicitur matrimonium a matre, quia respectu nati magis laborat quam pater in portando, pariendo et nutriendo.
Ad argumentum principale concedo quod matrimonium est coniunctio animorum in corpore existentium. Nec propter hoc sequitur quod in patria sit matrimonium, tum quia non esset in officium, tum quia non esset ibi in remedium, igitur, etc.
QUAESTIO II
Ad secundam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod non sit honestum marem et feminam matrimonialiter coniungi, quia non est honestum ut superior obligetur inferiori ; sed vir est superior muliere ; igitur non est honestum ut vir obligetur mulieri ; igitur.
Contra.
Quod fit sine peccato est honestum ; sed coniunctio matrimonialis est sine peccato ; igitur est honesta.
In ista quaestione est opinio Socratis, ut patet 3 Politic., quod non sit bonum marem et feminam matrimonialiter coniungi, quia melior est politia illa in qua possessiones et uxores sunt communes quam ista in qua sunt distinctae. Sed ista opinio non solum apud theologos reprobatur, sed etiam apud philosophos est falsa, ut patet 3 Politic., quia vaga et indifferens permixtio maris et feminae est contra bonum prolis, contra bonum familiae et contra bonum civitatis, ut statim probabitur.
Dico ergo ad quaestionem tres conclusiones.
Prima est quod honestum est ad procreandam prolem debite educandam marem et feminam indissolubili vinculo sibi invicem copulari et etiam obligari.
Secunda conclusio, quod honestum est ad procreandam prolem debite educandam marem et feminam potestatem suorum corporum sibi invicem mutuo et sponte tradere pro usu perpetuo.
Tertia conclusio, congruum est donationem istam mutuam a Deo institui et approbari.
Prima conclusio probatur sic : Hominem velle procreare prolem in specie humana est actus debite circumstantionabilis. Sed iste actus debite circumstantionatur ex tribus, scilicet velle procreare prolem debite educandam, et quod iste actus sit determinatarum personarum maris et feminae, et quod ad illum actum indissolubili vinculo obligentur. Iste autem actus est actus matrimonialis, et omnis talis circumstantionatus est honestus. Ergo bonum et honestum est ad prolem procreandam et ad debite educandam marem et feminam indissolubili vinculo sibi invicem copulari et obligari. Probatio maioris : Actus qui de se non est bonus bonitate morali, nec de se malus malitia opposita est actus debite circumstantionabilis ; sed procreare prolem est actus non de se bonus bonitate morali, nec de se malus ; ergo est de se debite circumstantionabilis. Probatio minoris : nam ista minor habet tres partes. Prima pars eius probatur sic : quilibet ex charitate tenetur diligere proximum et prolem suam sicut seipsum ; sed quilibet tenetur diligere se ad honestam conversationem et cultum divinum ; igitur debet diligere et educare prolem suam debite ad cultum divinum. Hoc confirmatur per Augustinum super Genes. 9 dicentem : Bonum prolis dicitur non ipsa proles, sed spes ac desiderium quo proles quaeritur ut religiose informetur.
Secunda pars probatur sic, quia si matrimonium non esset inter personas determinatas, sed esset vaga permixtio, ut ponebat Socrates, hoc esset primo contra bonum prolis ; secundo contra bonum familiae ; tertio contra bonum civitatis. Primum probatur, quia proles non religiose educaretur, tum ex parte parentum qui non haberent determinatam notitiam suae prolis saltem pater, et ita non esset sollicitus suae proli debitam impendere disciplinam, nec e converso proles patri debitam reverentiam et timorem filialem propter quem timorem filius magis obedit patri, et ab eo facilius est disciplinabilis quam ab alio. Secundum etiam probatur, quia bonum familiae consistit in aliqua firma adhaesione personarum principalium familiae ; sed ista firma adhaesio non esset nisi familia cognosceret patrem. Tertium etiam patet quia amicitia civium, ut plurimum, est ex determinata propinquitate in gradu certo ; sed ibi nulla esset propinquitas in certo gradu quae esset causa amicitiae.
Tertia pars minoris patet ex parte prima, quia, melius est quod proles educatur si parentes sunt indissolubili vinculo copulati.
Secunda conclusio principalis est quod honestum est ad procreandam prolem debite educandam marem et feminam potestatem suorum corporum sibi invicem tradere pro usu perpetuo. Quae probatur sic : In matrimonio expedit marem et feminam per proprias voluntates vel per verba vel per signa exprimentia eorum voluntates obligari ; sed illud non fit nisi per contractum unde nascitur obligatio voluntatum maris et feminae ; iste autem contractus non est nisi mutua donatio potestatis corporum perpetuo ad illum actum ; igitur, etc. Probatur sic maior : quia illa oblatio vel nascitur ex impositione legislatoris vel ex propriis voluntatibus ; sed secundum est magis utilius et magis consonum naturali rationi, quia ex quo oblatio debet esse indissolubilis, expedit quod modus quo fit, sit conveniens indissolubilitati eius ; sed si cogerentur a legislatore sibi coniungi minus sibi placerent, et sic maior esset occasio dissensionis futurae, quia sicut dicitur 20 quaest. 3 : praesens quod quis non elegit, profecto non diligit, quod autem non diligit facile contemnit.
Tertia conclusio, quod, scilicet, congruum est dilectionem istam mutuam a Deo approbari, probatur sic : Nullus potest rem alicuius domini alteri obligare, nisi de consensu et approbatione eiusdem domini ; sed corpus cuiuscunque iure creationis est Dei ; igitur nullus potest illud transferre in dominium alterius, nisi inquantum Deus approbat. Deus autem approbat omne quod est bonum et honestum ; sed bonum et honestum est marem et feminam matrimonialiter potestatem suorum corporum sibi invicem tradere mutuo, ut patet ex 1 et 2 Concl. ; igitur congruum est Deum istam donationem approbare.
Ad argumentum in contrarium dico quod vir et mulier in libertate voluntatis sunt aequales, et una non est superior altera, et sic potest unus alteri obligari, etc.
QUAESTIO III
Ad tertiam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod matrimonium non sit a Deo institutum, quia institutio matrimonii fit in illo verbo : Hoc nunc os ex ossibus meis ; sed illud facit verbum hominis ; igitur matrimonium institutum fuit ab homine.
Contra.
Gen. 1. Dixit Dominus : Crescite et multiplicamini ; sed incrementum erat per matrimonium ; ergo matrimonium fuit institutum a Deo.
Ad istam quaestionem dico tres conclusiones.
Prima, quod matrimonium fuit a Deo institutum.
Secunda est quando fuit institutum.
Tertia qualiter fuit institutum.
Prima conclusio probatur per tertiam rationem factam in 3 Concl. 2 Quaest., scilicet quod nullus potest alterius rem obligare nisi de consensu eius cuius est. Sed corpora nostra iure creationis sunt Dei ; ergo non possumus ea obligare nisi de consensu Dei. Sed in matrimonio obligantur corpora ; ergo oportet quod fiat de consensu Dei, et per consequens matrimonium fuit institutum a Deo. Hinc scribitur Matth. 19, quos Deus coniunxit homo non separet, loquitur ibi Christus de coniunctione matrimoniali.
De secunda conclusione, scilicet quando fuit institutum, dicit una opinio quod matrimonium datum est in officium et datum est in remedium ; et sic duplex est eius institutio, una ante lapsum quando datum est matrimonium in officium, alia post lapsum quando matrimonium datum est in remedium.
Contra hoc obicitur, quia omnia sacramenta efficaciam habent a sanguine Christi et passione ut exhibita vel promissa ; sed si status innocentiae permansisset, passio Christi non fuisset exhibita ; ergo.
Hoc non obstante, dicendum est ut prius, quod matrimonii duplex fuit institutio sicut ponunt antiqui Doctores. Nec valet instantia, quia hic quaerit quando de facto sine conditione ; in instantia autem accipitur altera praemissarum cum conditione, ideo non potest inferri conclusio de facto sine conditione, quia conclusio semper tenet se cum praemissa debiliori, ex 1 Prior. Vel potest dici aliter quod in matrimonio duo sunt, scilicet contractus matrimonii et obligatio indissolubilis ; contractus autem matrimonii est a Deo institutus ante lapsum, Gen. 2, cum dictum est : Hoc nunc os ex ossibus meis ; et post lapsum, Gen. 3 : Multiplicabo aerumnas tuas. Sed quantum ad obligationem indissolubilem instituit ; Deus matrimonium cum ait : Relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae ; adhaerebit, inquam, non momentanee, sed semper.
De tertia conclusione, scilicet qualiter fuit institutum, si eius institutio fuit praeceptio. Dico, sicut immediate praemissum est, quod duplex est matrimonii institutio ; una ante lapsum in officium, alia post lapsum non solum in officium sed etiam in remedium. Prima autem institutio matrimonii habuit praeceptum, et illud praeceptum est affirmativum, sicut dicit Magister, et fuit iuris naturalis. Naturale autem ius quaedam dictat simpliciter, ut amare Deum ; quaedam autem dictat ad tempus, sicut quod omnia sunt communia ; et isto modo institutio matrimonii sub praecepto fuit, quia quamdiu pauci erant, dictabat ius naturale quod multiplicanda esset species humana ad cultum Dei. Sed cessante illo statu cessavit praeceptum, et ideo secunda institutio tempore legis gratiae habuit indulgentiam, non praeceptum.
Ad argumentum in contrarium dico sicut Magister dixit, quod Adam a Deo illustratus prophetice locutus est dicendo : Hoc nunc os ex ossibus meis ; et verbum illud non fuit a semetipso sed a Deo, et ideo huius sacramenti institutio est a Deo.
