Distinctio L — Livre IV — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre IV

Distinctio L

DISTINCTIO L

Hic oritur quaestio...

 

Circa istam ultimam Dist. 4 Sent. quaero tria.

Primo : Utrum damnati vel quicumque alii secundum rectam rationem possint appetere non esse propter fugam miseria.

Secundo : Utrum sit aqualis pana omnium damnatorum.

Tertio : Utrum beati videant poenas damnatorum.

 

 

QUAESTIO I

Ad primam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod aliquis secundum rectam rationem possit appetere non esse propter fugam miseriae, quia carentia mali est delectabilis, 2 Ethic. ; sed omne delectabile est appetibile. Sed non esse non includit aliquod malum ; ergo est delectabile, et per consequens desiderabile. Ergo.

 

Contra.

Augustinus 3 De lib. arbitrio probat oppositum sic. Nihil non est appetibile ; sed non esse est nihil ; ergo nullus potest appetere non esse.

 

Quantum ad istam quaestionem, primo praemittenda est una distinctio de miseria.

Secundo est videndum si aliquis propter fugam miseriae secundum rectam rationem possit appetere non esse.

Tertio si de facto damnati appetant non esse.

 

Quantum ad primum breviter dico quod miseria est duplex, scilicet culpae et poenae. Si ergo aliquis appetat non esse hoc potest esse dupliciter, vel quia ad fugiendum miseriam culpae vel miseriam poenae.

 

De secundo articulo est una opinio quod quilibet, secundum rectam rationem potest et tenetur plus diligere non esse quam esse in miseria culpae. Quod probatur primo sic : quilibet tenetur magis fugere illud quod est contra rem quae plus diligitur, quam quod est contra rem quae minus diligitur ; sed quilibet, secundum rectam rationem tenetur plus diligere Deum quam seipsum ; ergo secundum rectam rationem magis tenetur quilibet fugere quod est contra Deum quam quod est contra seipsum. Sed culpa est contra Deum, non esse vero est contra seipsum ; ergo.

Secundo sic : magis malum est magis fugiendum ; sed culpa est magis malum quam non esse, quia culpa est carentia boni debiti, non esse autem est carentia non debiti ; ergo.

Tertio sic : magis est fugiendum malum simpliciter, quam malum huic ; sed culpa est malum simpliciter non esse autem est malum huic ; ergo. Probatio minoris, quia illud est simpliciter malum, quod est contra honorem Dei quod est magis bonum quam omnis creatura, ut deducit Anselmus Lib. Cur Deus homo 21.

 

Sed quidquid sit de conclusione, istae rationes non concludunt. Prima non : cum enim dicitur in maiori quod quilibet tenetur magis fugere etc., concedo si sit eodem modo et aeque diligibile, mors autem est directe contra vitam, et contra bonum quod est magis diligibile quod est vita, et sic intelligenda est ista propositio ut plus diligo isto modo pedem meum quam proximum meum, et tamen laesio pedis minus est fugienda quam laesio proximi. Quando ergo dicitur in minori : quod est contra Deum, dico quod non eodem modo est contra Deum culpa nostra, quomodo non esse est contra hominem, quia propter culpam non destruitur Deus nec aliquod detrimentum fit ei sicut non esse est detrimentum meum, et destruit esse in eum.

 

Ad secundam rationem potest dici quod maior est vera ceteris paribus, scilicet quod maius malum est magis fugiendum quia carentia boni debiti est magis malum quam carentia non debiti, sed ceteris paribus, scilicet quod culpa sit carentia boni debiti, et non esse sit carentia non debiti, praesupposito bono utrique malo, tunc maior, ut dictum est, est vera ; sed nullum bonum potest praesupponi huic malo quod est non esse, tamen cum debitum esse est bonum non debitum, quia esse est primum bonum, ideo non esse nullum praesupponit bonum, et ideo non sequitur quod sit magis eligendum non esse quam in culpa esse.

 

Ad tertiam rationem potest responderi sicut ad primam, scilicet si sit eodem modo malum ; sed Deo propter nostram culpam non potest esse peius, sicut nobis peius est propter malum quod est non esse.

Sed de alio puncto, videlicet si ad fulgiendum miseriam poenae possit aliquis secundum rectam rationem appetere non esse. Dicitur quod non. Et probat hoc quidam Dcctor sic : Maius malum secundum rectam rationem non est eligibile ; sed non esse est simpliciter maius malum quam malum poenae ; ergo. Probatio minoris : illud est maius malum quod plus adimit de bono ; sed non esse simpliciter plus adimit de bono quam malum poenae ; ergo appetere non esse est maius malum.

Sed quidquid sit de efficacia istius rationis, adducuntur aliae rationes, quarum prima est : nullus secundum rectam rationem appetit non iustum plus quam iustum ; sed poena est aliquid iustum, non esse vero nihil habet de iustitiae ratione ; ergo nullus potest secundum rectam rationem appetere non esse.

Secunda ratio talis est : nullus secundum rectam rationem potest eligere contra inclinationem naturalem consonam voluntati divinae ; sed ad esse naturalis appetitus consones voluntati divinae ; ergo nullus potest recte eligere ad vitandum aliquid quod sit consonum voluntati divinae. Sed poenae et esse in miseria est secundum voluntatem Dei ; ergo.

 

De tertio articulo, scilicet an daemones et damnati appetant non esse, dico quod sunt obstinati et perversi quantum ad malum culpae et quantum ad malum poenae, et ideo quantumcunque displiceat eis culpa inquantum vermis eorum non moritur, non tamen inquantum culpa, praecipue daemones qui semper Deo invident, iuxta illud Psalmi 73 ; superbia eorum qui te oderunt ascendit semper ; et ideo propter istam maximam superbiam non appetunt non esse. Dico tamen quod secundum rectam rationem, ne quis talem actum eligeret debet sibi plus placere a Deo annihilari, sed damnati propter culpam suam non appetunt non esse.

Si autem quaeratur an appetunt non esse propter poenam vitandam, potest dici quod appetunt, quia non esse non est malum sicut ab aeterno non fuit malum ; sed poena et miseria est malum simpliciter, et ideo simpliciter nolenda, quia est contra appetitum naturalem.

Ex dictis patet ad argumentum in contrarium.

 

 

QUAESTIO II

Ad secundam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod sit aequalis poena omnium damnatorum, quia unum infinitum non est maius alio infinito ; sed poena cuiuslibet damnati est infinita, cum sit perpetua ; ergo.

 

In oppositum est illud Psal. 60 : Reddet unicuique secundum opera sua.

 

In ista quaestione sunt duo videnda.

Primo, si est aequalis poena omnium damnatorum.

Secundo, si sit aequalis gloria omnium beatorum.

 

De primo dico tres conclusiones, pro eo quod damnati principaliter habent tres poenas, scilicet poenam damni, poenam vermis et poenam ignis. Sit ergo.

 

Prima conclusio ista, quod damnum non solum est carentia divinae visionis, sed etiam est carentia boni apti nati inesse, et non cuiuslibet boni, sed boni convenientis, quod deberet inesse, ita quod poena in corpore damnati redundat ex miseria animae, sicut oppositum est de beatitudine corporis et animae. Sic ergo poena damni privat bonum gratiae ad quod fuit hic damnatus ordinatus aliquando quod inesset aliquo tempore, et haec poena est involuntaria boni carentia ; sed damnati si non caruissent hoc bono ad quod erant apti nati fuissent inaequales ; ergo pro tali carentia boni inaequalis quod debuit inesse erit modo inaequalis poena in eis, quia inaequalia fuissent bona. Item similiter ista carentia erit involuntaria, quia sicut iste voluit bonum sibi, commodum, ita huiusmodi boni carentia est sibi magis involita et involuntaria ; ergo poena damni erit inaequalis in eis, quia carentia boni involuntaria erit inaequalis.

Sed propter quid erit in damnatis inaequalitas poenae ? Dico quod propter inaequalitatem culpae ; iste enim qui plus et gravius peccavit, carebit maiori bono.

 

Secunda conclusio est quod poena vermis est quaedam tristitia et continuus remorsus conscientiae. Ista autem poena erit inaequalis in damnatis, sicut et tristitia qua nollent illa mala pati, est eis inaequalis. Sic enim habebunt remorsum maiorem et minorem secundum proportionem culpae, sicut de peccato graviori eis infligitur gravior poena.

 

Tertia conclusio, est quod poena ignis in damnatis est inaequalis, sicut probat Augustinus 22 De Civ. Dei c. 16, dicendo quod licet iste ignis aequaliter ardeat, non tamen aequaliter affligit vel molestat.

Sed hic est dubium, quia ignis est causa naturalis ; sed causa naturalis agit secundum ultimum potentiae suae ; ergo iste ignis semper agit secundum ultimum potentiae suae. Sed tale agens aequaliter agit ; ergo iste ignis aequaliter affligit omnes.

Respondeo : satis difficile est assignare causam huius inaequalitatis nisi ex miraculo, quia nec ex parte activi nec passivi videtur naturaliter posse assignari causa ; posset tamen dici quod hoc est ex diversa approximatione activi ad passivum, vel quia Deus non cooperatur illi causae in agendo.

 

De secundo articulo si omnium bonorum erit aequalis gloria, dicitur quod gloria potest respicere animam vel corpus. Si primo modo, dico quod non est aequalis gloria omnium beatorum, iuxta illud Ioan. 14 : In domo patris mei mansiones multae sunt. Et illud : Reddet unicuique secundum opera sua.

Sed diceres : Unde est ista inaequalitas ? Dico quod non ex parte obiecti, quia obiectum est simpliciter unum et infinitum ; sed ex parte habitus perficientis potentiam sensitivam et charitatis. Ubi enim illud principium est inaequale ibi fruitio est inaequalis ; sed in animabus beatorum non est aequalis charitas, ergo nec aequalis fruitio. Si autem gloria respicit corpus, tunc est distinguendum de dotibus corporis quae sunt quatuor, scilicet impassibilitas, subtilitas, agilitas et claritas. In tribus primis est aequalitas, sed in quarta dote non est aequalitas, sicut determinat Apostolus I ad Cor. 15, ubi dicit quod alia est claritas solis, alia claritas lunae, alia stellarum, stella enim differt a stella in claritate, sic et resurrectio mortuorum.

 

Ad argumentum in contrarium, concedo quod poena cuiuslibet damnati est infinita extensive, et in hoc est aequalitas, sed in aliis est inaequalitas ut patet.

 

 

QUAESTIO III

Ad tertiam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod beati non videant poenas damnatorum, quia nihil videtur a creatura in Deo nisi quod habet ideam in Deo ; sed poena cum sit privatio et malum, non habet ideam in Deo ; ergo.

 

In contrarium est Magister in littera.

 

Hic praemitto unam distinctionem, secundo pono solutionem ad quaestionem. Distinctio est ista quod poenae damnatorum possunt dupliciter videri. Uno modo in genere proprio, et haec dicitur cognitio vespertina ; alio modo in Verbo, et haec dicitur cognitio matutina. Hoc praemisso dico ad Quaestionem duas conclusiones.

Prima est ista, quod de lege communi, beati existentes in patria non vident poenas damnatorum in genere proprio. Probatio huius : nam improportionata distantia cognoscentis ad cognitum vel videntis ad visum impedit cognitionem illius rei ; sed inter beatos in patria et damnatos in inferno est improportionata distantia ; ergo, etc.

 

Secunda conclusio est quod beati possunt videre poenas damnatorum in Verbo. Probatur per Gregorium qui dicit : quid est quod non videant qui videntem omnia vident.

Item per rationem sic : videns propriam rationem cognoscendi alia, potest videre illa ; sed essentia divina cum sit repraesentativum illimitatum est propria ratio cognoscendi alia ; ergo beati possunt videre poenas damnatorum in Verbo.

Sed contra. Essentia divina non est ratio cognoscendi aliquid quod non habet ideam in Deo ; sed poena non habet ideam in Deo ; ergo.

 

Respondeo secundum Augustinum 9 De Trin. c. 4 in fine, quod quaedam est cognitio per speciem, et quaedam per privationem. Cognitio autem quae fit per speciem similis est illi rei quam novit. Cognitio autem quae est per privationem, non est per similitudinem, sed per contrarium et per dissimilitudinem, quia privatio cognoscitur per speciem et habitum. Et haec est sententia Aristotelis 7 Metaph.

Dico ergo quod poena privative sumpta non habet ideam in Deo, sed positive sumpta habet ideam in Deo.

Deus autem ab huiusmodi poenis dignetur nos liberare et inter electos suos computare, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

 

 

 

EXPLICIT LIBER QUARTUS

Section précédente
Section 33 sur 33