Distinctio VII — Livre IV — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre IV
DISTINCTIO VII
Nunc de sacramento Confirmationis...
Circa istam Dist. 7 quaero quatuor quaestiones.
Primo : Utrum sacramentum Confirmationis sit necessarium ad salutem.
Secundo : Utrum in sacramentum Confirmationis conferatur gratia gratum faciens.
Tertio : Utrum sacramentum Confirmationis possit reiterari.
Quarto : Quce est poena iterantis.
QUAESTIO I
Ad primam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod sacramentum Confirmationis sit necessarium ad salutem, quia quilibet Christianus tenetur esse plenus Christianus ; sed non est plenus Christianus sine sacramento Confirmationis, ut habetur De Consec. d.5 cap. Omnes fideles.
Contra.
Habenti gratiam gratum facientem non est aliud necessarium ad salutem ; sed in Baptismo datur gratia gratum faciens ; igitur nullum aliud ad salutem est necessarium ; ergo, etc.
Ad istam quaestionem pono tres conclusiones.
Prima est quod sacramentum Confirmationis non est simpliciter necessarium ad salutem.
Secunda est quod sacramentum Confirmationis est necessarium homini adulto ad salutem.
Tertia conclusio est quod sacramentum Confirmationis praesupponit Baptismum, ita quod sine Baptisma nullus potest confirmari.
Prima conclusio probatur sic : Illud sacramentum non est simpliciter necessarium, sine quo aliquis, nisi contemnat, potest pervenire ad salutem ; sed sine sacramento Confirmationis, ubi homo non agit ex contemptu, potest pervenire ad salutem, sicut tenemus de parvulis baptizatis tamen non confirmatis ; igitur. Minor probatur per illud Matth. ult. : Qui crediderit et baptizatus fuerit, etc., et De Consec. d. 5 Spiritus Sanctus, ubi dicitur quod solum Baptismo regenerati salvantur.
Secunda conclusio probatur ; quia illud est necessarium adulto sine quo adultus exponeret se periculo mortis aeternae, supposito quod posset illud habere ; sed sine sacramento Confirmationis adultus exponeret se periculo mortis aeternae, supposito, ut dictum est, quod posset illud habere, quia ageret ex contemptu ; qui autem contemnit non est perfectus Christianus, ut notatur Extra. de sent. excom. ; igitur illud sacramentum est necessarium adulto ad salutem.
Ad istum intellectum loquitur Hugo De Sacram. lib. 2 p.7 c.3 : Timendum est his qui per negligentiam dimittunt Episcopi praesentiam et non suscipiunt manus impositionem ne forte postea damnentur. Et quod dicit forte est intelligendum quia si poeniteant et postea accipiant non damnarentur.
Tertia conclusio probatur sic, quia in Baptismo datur gratia iustificans, in Confirmatione vero datur gratia roborans ; sed gratia roborans praesupponit gratiam iustificationis ; igitur sacramentum Confirmationis praesupponit gratiam Baptismi.
Praeterea, illud sacramentum praesupponitur a Confirmatione et ab omnibus sacramentis in quibus imprimitur character, cuius character est fundamentum omnium aliorum ; sed character Baptismi est huiusmodi ; ergo. Minor probatur, quia character Baptismi respicit initium fidei, alii autem characteres respiciunt statum fidei ; sed status praesupponit initium ; ergo characteres aliorum sacramentorum praesupponunt characterem Baptismi.
Ad argumentum in contrarium, dico quod quilibet Christianus tenetur esse plenus Christianus, et est plenus Christianus sine sacramento Confirmationis, dummodo non contemnit ; sed contemneret quando haberet praesentiam Episcopi et non acciperet.
QUAESTIO II
Ad secundam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod in sacramento Confirmationis non conferatur gratia gratum faciens, quia gratia gratis data respicit poenam, gratia autem gratum faciens respicit culpam ; sed Confirmatio est contra poenam, quia est contra pusillanimitatem ; ergo, etc.
Contra, per auctoritatem Rabani : per impositionem manuum Spiritus Sanctus traditur baptizato ; sed Spiritus Sanctus non datur nisi per gratiam gratum facientem ; ergo, etc.
Ad istam quaestionem dico tres conclusiones.
Prima conclusio est quod in sacramento Confirmationis confertur gratia gratum faciens. Probatur, quia de sacramentis sentiendum est et tenendum quod tenet sacrosanta Ecclesia romana, ut patet Extra. De haereticis. Ad abolendam ; sed sancta romana Ecclesia tenet quod in Confirmatione confertur gratia gratum faciens ; ergo, etc. Minor, probatur Extra. De sacra Unctione cap. cum pervenisset, ubi dicitur quod per Confirmationem Spiritus Sanctus datur ad augmentum et robur ; sed Spiritus Sanctus non datur simpliciter homini nisi per gratiam gratum facientem.
Sed est notandum quod gratia gratum faciens dicitur dupliciter. Uno modo faciens gratum de non grato, et talis gratia confertur in Baptismo et Poenitentia. Alio modo dicitur gratia gratum faciens, quae de grato facit magis gratum, et tali modo confertur gratia in Confirmatione.
Secunda conclusio est : cum enim in Baptismo conferatur gratia, et in Confirmatione similiter conferatur gratia, numquid haec et illa sunt eadem gratia ? Et dicitur tripliciter. Uno modo, quod haec et illa differunt essentialiter sicut virtutes et dona, quia in Baptismo datur gratia quae influens in potentias facit virtutes ; in Confirmatione autem confertur gratia quae influens in potentias facit dona ; sed in Ordine confertur gratia quae facit beatitudines.
Alio modo dicitur quod haec et illa gratia differunt essentialiter sicut morbi contra quos ordinantur ; gratia enim baptismalis est contra morbum infidelitatis, gratia autem confirmationis contra morbum pusillanimitatis.
Tertio modo dicitur quod haec et illa gratia differunt sicut duo gradus eiusdem formae, sicut dictum fuit supra Lib. I dist.18 q. de augm. charit.
Tertia conclusio est in quo sacramento confertur magis et minus gratiae in Baptismo an in Confirmatione. Et dicitur quod gratia Confirmationis praesupponit gratiam baptismalem, sicut bene esse praesupponit esse. Quando ergo bene fit comparatio harum gratiarum, haec potest fieri dupliciter. Uno modo sine praecisione, et sic ommino maior est gratia Confirmationis quam baptismalis, sicut bene et perfecte vivere est melius quam vivere. Si autem fit comparatio harum duarum gratiarum cum praecisione, sic maior est gratia baptismalis quam Confirmationis, quia maior virtutis est mortuum vivificare, quam vivificatum fortificare ; sed per gratiam baptismalem homo mortuus vivificatur, in Confirmatione autem homo vivificatus fortificatur ; ergo.
Ad argumentum in contrarium, cum dicitur quod gratia gratum faciens est contra culpam dico quod non tantum est contra culpam, sed etiam contra poenam eatenus quatenus ordinata est ad culpam, et talis est pusillanimitas.
QUAESTIO III
Ad tertiam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod sacramentum Confirmationis possit iterari, quia ubi morbus potest iterari, ibi convenienter medicina potest iterari ; sed Confirmatio est medicina contra morbum pusillanimitatis et ille morbus potest iterari ; ergo.
In contrarium est Magister in littera.
In illa quaestione sunt tres articuli.
Primus est a quo sacramentum Confirmationis conferatur.
Secundus est si illud sacramentum iteratur.
Tertius est qua poena iterans istud sacramentum puniatur, et per illum articulum patet solutio ad quartam quaestionem in principio huius Distinct., positam.
De primo videtur forte alicui, quod sacramentum Confirmationis potest a quolibet sacerdote ministrari per dictum Gregorii ad Ianuarium Episcopum, ut scribitur in canone De Consec. dist.5 c. pervenit. Ait enim sic : Pervenit ad nos quosdam scandalizatos fuisse eo quod presbyteros tangere chrismate illos qui baptizati sunt prohibuimus, sed si omnino de hac re aliqui contristentur, ubi Episcopi desunt, ut prebysteri etiam in frontibus baptizatos chrismate tangere debeant, concedimus.
Sed dicendum est quod solum Episcopi conferre possunt hoc sacramentum, quia in primitiva Ecclesia solis Apostolis licuit conferre ; sed solum Episcopi sunt successores Apostolorum ; ergo.
Ad decretum vero Gregorii dicitur quadrupliciter.
Uno modo, quod Papa concessit quod possent Presbyteri ibi tangere in fronte aliquo oleo, sed non consentit de chrismate. Sed hoc est contra textum litterae, ut patet ibidem.
Ideo secundo modo dicitur quod Papa propter scandalum vitandum illud concessit ad tempus. Sed illud non valet, quia utilius scandalum nasci permittitur quam quod rei veritas relinquatur ; Extra. de regulis iuris.
Ideo dicitur tertio modo quod in primitiva Ecclesia non erat differentia inter Episcopos et Sacerdotes. Quod probatur per duas auctoritates Hieronymi, Dist. 35 Decretorum : una ponitur cap. Olim. et alia cap. sequenti. Olim, inquit, idem Presbyter qui et Episcopus. Et paulo post ; sicut Presbyteri sciunt se ex consuetudine Ecclesiae praepositis esse subiectos, ita Episcopi noverint se magis ex consuetudine quam dispositionis dominicae veritate Presbyteris esse maiores.
Sed quartus modus dicendi est melior, quia si a principio non licuit sacerdoti hoc sacramentum conferre, Papa tamen quemlibet sacerdotem illius regionis potuit facere Episcopum quantum ad actum istum. Sic igitur sacramentum Confirmationis a solis Episcopis potest conferri. Cuius materia remota est Chrisma compositum ex oleo olivae et balsamo specialiter ab Episcopo sanctificatum, vel ab alio cui talis sanctificatio potest committi. Materia autem propinqua est unctio facta in fronte in figura crucis. Huius autem sacramenti forma est : Signo te signo crucis, confirmo te chrismate salutis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
De secundo articulo, scilicet : utrum illud sacramentum potest iterari. Dico quod non, immo scienter iterans peccat mortaliter. Quare autem non debet iterari, principalis causa est institutio divina. Conguentia vero assignatur talis, quia per istud sacramentum instituitur aliquis in determinato gradu Ecclesiae, scilicet in gradu bellatoris ; sed sacramentum instituens in gradu bellatoris determinato, non iteratur. Alia congruentia assignatur, quia istud sacramentum imprimit effectum indelebilem, scilicet characterem.
De tertio articulo, scilicet de poena iterantis, dicunt canonistae quod sunt irregulares, et probant per locum a simili, quia de Baptismo et Confirmatione est simile ; sed iterans Baptismum scienter est irregularis, igitur idem iudicium erit de Confirmationis iteratione.
Sed aliter dicitur quod nulla poena canonica quae non est inflicta a Papa concedente ius, incurritur ipso iure, nec propter argumenta exponentium canones, sive a simili sive a contrario sensu talis poena debet infligi. Cum igitur non inveniatur in iure canonico expressa poena irregularitatis inflicta pro iteratione Confirmationis, sequitur quod ipso facto non incurritur, maxime quia poenae sunt restringendae. Et confirmatur per capitulum illud De Consecr. d. 5 c. Dictum, ubi nulla poena infligitur Episcopo iterum confirmanti, sed nec suscipienti, nisi quod soli Deo serviat in habitu monachali vel clericali.
Ad argumentum in contrarium dico quod morbus, ut contra ipsum est haec medicina, non iteratur, licet alio modo possit iterari.
