Psalmi CXXVI-CXXX — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS
PSALMUS CXXVI
PSALMI TITULUS : CANTICUM GRADUUM SALOMONIS.
Nisi Dominus aedificaverit domum.
Titulus : Canticum graduum Salomonis.
[Aug.] Iste est octavus gradus in figura Novi Testamenti, quod octonario numero signatur, ubi agitur de aedificatione domus Dei, id est Ecclesiae per verum Salomonem facta, id est per Christum, qui est verus pacificus, qui fecit utraque unum, et in se lapide angulari Ecclesiam de duobus parietibus Judaeorum et gentilium construxit. In cujus rei significatione, Salomon templum aedificavit. Unde congrue hic additur, praeter solitum Salomonis, quia is aedificavit templum in figura veri pacifici, scilicet Christi qui aedificat Ecclesiam, ut dictum est, de duobus parietibus. Ne ergo acciperes illum Salomonem, ideo Psalmus ait : Nisi Dominus aedificaverit domum. In hoc spes ponenda, non in ullo hominum, quia et ille Salomon cecidit, qui templum aedificaverat. Ille enim Salomon vehemens amator fuit mulierum, et usque adeo laqueus fuit illi illa cupiditas, ut idolis a mulieribus sacrificare cogeretur. Et est sensus tituli ; hic est Canticum graduum Salomonis, id est laetitia de ascensu, scilicet de aedificatione et provectu Ecclesiae, quam Christus aedificavit.
Intentio : Monet ascendere.
Modus : [Cassiod.] Bipartitus est psalmus.
Primo dicit quomodo ascendentes se habere debeant, id est ut discant, quod aedificatio non nisi a Deo est, et exaltatio in futuro non est nisi post humiliationem.
Secundo dicit quae sit haereditas, et quomodo collecta, ibi, ecce haereditas. Ne quis ergo alium aedificatorem acciperet, nisi Dominum, ait :
- Nisi Dominus aedificaverit domum ; in vanum laboraverunt qui aedificant eam.
Nisi Dominus. [Hilar.] Quasi dicat : Jam venit Jesus, jam de captivitate nos reduxit, jam civitas aedificatur Jerusalem ; sed discant ascendentes, quod aedificatio et custodia non est nisi a Deo, et exaltatio in futuro non erit nisi post humiliationem. Etsi enim laeti de gratia Novi Testamenti, tamen in tanto munere non est praesumendum alicui, quia nisi Dominus, id est Christus, aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, etc.
[Aug.] Dominus Christus aedificat sine cooperante interius, frustra laborant praedicatores foris loquentes tanquam ministri aedificationis, et custodes aedificatorum. Domus est populus civitas Dei : ad hanc ascendit omnis qui proficit ; cadit ab hac omnis qui deficit, amando Deum ascendis, amando saeculum cadis.
[Cassiod.] Sunt enim ista cantica amantium, et quodam desiderio sancto flagrantium. Nisi, ergo, Dominus aedificaverit, hanc domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam, quia neque qui plantat aliquid est, neque qui rigat ; sed qui incrementum dat Deus.
[Aug.] Omnes autem in hac aedificatione laborant, qui in Ecclesia praedicant verbum Dei, ministri sacramentorum Dei. Postquam egit de aedificatione, subdit de custodia, dicens :
- Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Ecce de domo transit ad civitatem, quae plures habet domos, ut nec in singulis, nec in munita collectione sit praesumptio, et quamvis domus et civitas secundum metaphoram, quae de diversis inducitur, sint diversa, una tamen est Ecclesia, quam utraque significant. Deinde ne aliqui velint exaltari, ante humiliationem conversus ad illos, ait :
- Vanum est vobis ante lucem surgere : surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
Vanum est ; [Aug.] quasi dicat : Vanus est labor et custodia civitatis, nisi Dominus operetur, et etiam vanum est vobis surgere ante lucem id est Christum. Surgere est exaltari et securos esse, quasi dicat : Vanum est vobis, si surgitis antequam lux surgat. Lux Christus est, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum . Post quem surgendum est non ante, ut ille facit qui se ei praeponit, volens hic esse altus, ut ille humilis fuit, ut filii Zebedaei voluerunt : qui antequam humiliarentur secundum passionem Christi, sibi loca eligebant, ubi sederent in regno Dei, unus ad dexteram, alius ad sinistram. Ante lucem volebant isti surgere, sed surrectio, id est exsultatio, sequitur sessionem, id est humiliationem, ut lux nostra sit Christus. Post mortem surrexit altius. Ideoque subdit : Surgite autem postquam sederitis, scilicet peracta sessione, id est post humiliationem. Dico, postquam sederitis, non dico sedere ad judicandum vel gaudendum, sed ad humiliandum. Unde subdit, qui manducatis panem doloris. Sessio enim aliquando humilitatem significat, aliquando honorem judicandi. Hic autem humiliationem designat, quod ostenditur per hoc quod ait, qui manducatis panem doloris. Manducat panem doloris, qui gemit in hac peregrinatione, qui in valle plorationis de afflictione se reficit, dicens : Factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Et quasi quis diceret : Modo sedere jubemur, modo surgere promittitur nobis ; sed quando hoc erit ? subdit :
- Cum dederit dilectis suis somnum.
Cum dederit somnum, [Aug.] id est mortem temporalem, in qua est secura pausatio. Dederit, dico, dilectis suis. Post mortem enim surgent dilecti. Dominus enim post mortem exaltatus est. Ergo et tuam exaltationem post mortem spera. Sede ergo prius, et sic surges.
Pars II.
- Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris.
Ecce haereditas Domini. [Cassiod., Aug.] Secundo dicit quae sit haereditas, et quomodo collecta. Quasi dicat : Dilecti post somnum surgent. Et qui sunt dilecti ? Filii : qui filii ? qui sunt fructus ventris. Et istis quid erit ? Ecce his erit tunc haereditas Domini. Quae est illa haereditas ? ecce, merces, id est vita aeterna. Attende quod ait, fructus ventris. Non omnes filii Ecclesiae, quae quasi quaedam mulier, in dolore parturit, sunt fructus ventris, sed soli boni. Venter enim Ecclesiae, ut Eva, in dolore parturit filios bonos et malos, ut Rebecca geminos inter se dissidentes utero gestabat, quos cum partus apparuisset, discernit et dilexit Jacob. Ita et Ecclesia in cujus figura dictum est : In dolore paries filios, bonos parit et malos. Unde Apostolus : Filioli mei, quos iterum parturio. Boni vero sunt fructus ventris, ut Jacob dilectus matri, horum est merces, surgere post sessionem ; laetari post panem doloris. Modo ergo dolor et gemitus est eis ; sed in resurrectione haereditas tunc apparebit partus Ecclesiae, tunc videbitur qui sint, sed per quid acquisiti sunt hi filii ? per sagittas, quia
- Sicut sagittae in manu potentis : ita filii excussorum.
Sicut sagittae in manu, etc. [Hilar., Cassiod.] Vel ita, ecce haereditas. Quasi dicat : Qui sunt dilecti ? Ecce haereditas Domini, scilicet filii, renati ex aqua et Spiritu sancto, isti sunt haereditas. Qui tales sunt, merces fructus ventris, id est sunt merces reddita homini Christo, qui est fructus uteri virginalis, qui eos acquisivit per obedientiam passionis. Unde : Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem.
[Aug.]. Et nota quod secundum hanc lectionem est hic psalmi partitio. Sicut sagittae. Quasi dicat : Sed unde facta est tanta haereditas ? per sagittas, quia sagittae in manu potentis, sunt excussae, id est apostoli excussi per manum Christi, usque ad fines terrae ierunt, quia potens Dominus, dum fortiter de arcu sacrae Scripturae sagittas excussit, usque ad fines terrae pervenerunt illae excussae. Apostoli autem dicuntur sagittae, quia sunt missi a Domino, velut sagittae celeriter omnia transeuntes, et sine errore ferientes. Sic sunt autem et filii excussorum excussi, quomodo et illae excussae. Ita et filii. Quasi dicat : Et, sicut sagittae in manu potentis sunt excussae, ita filii excussorum, id est apostolorum, sunt excussi, id est missi, et sic acquisita est haereditas. Dicuntur ergo apostoli, quia missi a simili sagittarum. Vel excussi dicuntur apostoli quia ipsi sunt, quibus dictum est a Domino : Cum exieritis de civitate in qua non audierint vos, excutite pulverem de pedibus vestris. Sed dicet aliquis quod propter hoc videntur dicendi excutientes, non excussi, et secundum hoc melius deberent dici filii excutientium quam filii excussorum. Ad quod respondemus, quod propter hoc bene possunt dici excutientes. Verum et quod excutitur, ut pulvis, excussum dicitur, et unde excutitur aliquid ut vestis, et secundum hoc bene dicuntur apostoli excussi. Vel potius alia sententia est hic, quam praetermittere minime debemus. Ideo enim forte obscurius positum est, ut multos intellectus generet, et discedant ditiores homines, quia clausum invenerunt, quod multis modis aperiretur, quam si uno modo apertum invenirent. Sciendum ergo filios excussorum dictos esse apostolos filios, prophetarum, qui dicuntur excussi. Excuti enim aliquid dicitur, ut saccus, ut exeat quod intus latebat clausum. Prophetae ergo clausa continentes sacramenta, excussi sunt a praedicatoribus, accedente eorum diligentia et Domino aperiente, et quae abscondita erant, prodierunt aperta sicut illud Isaiae. Obscurum erat : Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui ; Israel autem me non cognovit. Hoc involutum aliquis praedicator excutiens dixit : Venit bos triturans de gente Judaeorum, quia inde triturantes apostoli ; omnis enim qui praedicat verbum Dei, monet, objurgat, terret, triturat aream, bovis implet officium. Asinus vero est populus veniens de gentibus, ut insidat ei Christus, significatus in Evangelio per pullum asinae, cui nullus insederat, quia ad eum nec lex missa, nec propheta. Utrique populo Christus est in praesepi, utrique cibus est in altari. Ecce qualiter illud involutum excussum est. Ideoque prophetae dicuntur excussi, quibus excussis generati sunt apostoli. Vel ita, apostoli sunt excussorum filii qui a manu Dei sunt missi, usque ad fines terrae. Et est sensus litterae. Quasi dicat : quomodo collecti sunt filii ? ecce, quia, sicut sagittae sunt in manu alicujus potentis hominis, ut eas mittat ad feriendum, ita filii excussorum, id est apostoli, filii prophetarum sunt missi a manu Dei. Et,
- Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis ; non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
Beatus vir est ille qui implevit desiderium suum ex ipsis praedicatoribus, [Aug.] quod facit qui non amat saeculum. Qui enim desiderio saeculi plenus est, non est quo intret, quod illi praedicaverunt. Funde ergo quod portas, et sic fies capax ad id quod non habes. Et vere beatus est qui implet, quia non confundetur cum loquetur in porta, id est in Christo, inimicis suis quia non erubescit qui in Christo loquitur, et ejus honorem quaerit, non suum. Vel non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta, id est in communi, ut omnes noverint quid loquatur.
PSALMUS CXXVII
PSALMI TITULUS : CANTICUM GRADUUM.
Beati omnes qui timent Dominum.
Titulus : Canticum graduum.
[Cassiod.] Nonus gradus est ut pacificus caste timeatur, qui solus aedificat, custodit, exaltat.
Intentio : Monet caste timere.
Modus : Bipartitus est psalmus.
Primo bona timentis enumerat.
Secundo optat bona timenti, ibi, benedicat tibi.
Ad timorem ergo Dei monens ait :
- Beati omnes qui timent Dominum ; qui ambulant in viis ejus.
Beati sunt qui timent Dominum. [Cassiod.] Miseri sunt qui mundana timent. Sciendum est quatuor esse timores praeter naturalem, quae omnibus inest, scilicet, mundanum sive humanum, servitem, initialem, castum vel filialem. Humanus timor est, quando timemus pati pericula carnis, vel perdere bona mundi, propter quod delinquimus. Hic timor malus est qui in primo gradu cum mundo deseritur. Sed divinus timor comes est per omnes gradus.
[Aug.] Timor servilis est cum propter timorem gehennae continet se homo a peccato, praesentiam judicis et poenas metuit, et timore facit quidquid boni facit, non timore amittendi aeternum bonum quod non amat, sed timore patiendi malum quod formidat. Non timet ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi, sed timet ne mittatur in gehennam : bonus est iste timor et utilis, per quem fit paulatim consuetudo justitiae, et succedit initialis timor, quando incipit quod durum erat amari, et sic incipit excludi servilis timor a charitate, et succedit. Deinde castus timor, quo timemus ne sponsus tardet, ne discedat, ne offendamus, ne eo careamus, timor iste de amore venit. Ille quidem servilis, utilis est, sed non permanens in aeternum, ut iste de quo hic dicit Propheta : Beati omnes qui timent Dominum casto, scilicet timore, et qui sunt isti ? Qui ambulant in viis ejus, id est in fide, in bonis operibus.
[Cassiod., Aug.] Hoc ideo ait, ut non tantum a malis separemur, sed etiam in fide ambulemus. Et nota quod a pluribus coepit, dicens : Beati. Sed quia omnes unum sunt in Christo, singulariter loquitur.
- Labores manuum tuarum, quia manducabis : beatus es, et bene tibi erit.
Labores manuum tuarum manducabis. [Aug.] Quasi dicat : Ita beati sunt qui timent, quia manducabis, labores, etc. Vel sine, quia, lege : quasi dicat : Beati sunt qui timent, et o vos qui timetis, vel o tu qui times ; utrumque enim bene dicitur, quia omnes unus homo sunt. Tu inquam, manducabis labores manuum tuarum, vel fructuum tuorum, alia littera. Labores fructuum dicit, cum deberet dicere, fructum laborum ; sed quia labores cum gaudio sumuntur, propter spem, et ipsi jucundant, et modo sunt cibus ; sed jucundior eorum fructus erit, quando sancti venientes cum exsultatione, portantes manipulos suos ; postea de utroque subdit, beatus es, jam in praesenti de labore, et bene tibi erit in futuro de fructu ; et tunc vere bene, ubi bene est, omnia bona tibi confluunt ad gaudium suavitatis. Deinde qualiter beatus sit subdit :
- Uxor tua sicut vitis abundans : in lateribus domus tuae.
Uxor tua, etc. Etsi ad litteram hoc accipi posset, [Alcuin.] tamen nec omni timenti Deum convenit, nec soli, sed mystice bene accipitur, et omni timenti generaliter convenit. Quasi dicat : Ita beatus es, o tu timens, quia uxor tua, id est sensualitas, est sicut vitis abundans in lateribus domus tuae, id est bene est subdita rationi, et sic manens in paradiso, id est in quiete, abundat in bonis operibus Et
- Filii tui sicut novellae olivarum : in circuitu mensae tuae.
Filii tui, id est opera, sunt sicut novellae olivarum, [Hilar., Cassiod.] quia virent oleo charitatis inuncta, et sunt in circuitu mensae tuae quia qui talia opera faciunt, pane caelesti reficiuntur. Vel uxor dicitur sapientia viri, de qua Salomon : Ama sapientiam tanquam sponsam, et ipsa amplexabitur te, quae ut vitis uvas, jucundos fructus bonorum operum dedit. Domus ergo est cogitatio, cujus parietes sunt duo Testamenta, in quibus mens ut in lateribus domus solidatur. Et est, uxor tua, id est sapientia, est sicut vitis abundans in lateribus domus tuae, id est abundat fructibus bonorum operum, quae procedunt ex bona cogitatione informata et munita doctrina duorum Testamentorum. Et de sapientia uxore nati sunt filii tui. Non dicit filiae, feminino genere, sed filii, pro firmitate, id est imitatores tui. Et hi sunt in circuitu mensae tuae, id est circumdant mensam, id est altare, quando pane satiantur caelesti, scilicet Dominico corpore, et spirituali doctrina ; et isti sunt sicut novellae olivarum,
[Cassiod.] id est isti comparantur novellis olivis, quae viridiores, et fortiores, et uberiores sunt in fructu. Unde et lumen est, et fessorum levamen. Et notandum quia hic vitis et oliva memorantur, sicut in vulnerato a latronibus infunditur vinum et oleum. In vino, austeritas justitiae est ; in oleo, lenitas misericordiae. Illud ad vetus, hoc ad novum Testamentum pertinet.
[Aug.] Vel per uxorem intelligitur Ecclesia, et dirigitur sermo ad Christum caput, cum dicitur tua, et, tui : nec tamen mutatur vox vel persona, propter unitatem capitis et corporis. Unus enim homo Christus caput est et corpus, et in capite quisque fidelium haec habet. Dicit ergo Christo, uxor tua, est sicut vitis abundans. Uxor Christi est Ecclesia, quae est fertilis vinea, quae non in omnibus fertilis est et abundans, ut in paleis. Sed in lateribus domus tuae, id est in illis, qui tibi o Christe adhaerent, qui latera tua sunt. Sicut enim dicimus de aliquo qui malis consiliis utitur, mala habet latera : et ita de illo qui bonis consiliis utitur, dicimus, bona latera habet. Ita ergo latera domus Christi dicuntur qui ei adhaerent. Et, filii tui. Idem sunt filii Christi, qui et uxor, id est Ecclesia. Ipsa enim est conjux Christi, et ipsa est filii. Hi filii sunt sicut novellae olivarum, quia pacifici sunt. Oleum enim pacem significat, quia charitatem, sine qua nulla est pax : et hi filii sunt, in circuitu mensae tuae, quia satiantur mensa caelesti. Deinde sequitur conclusio beati.
- Ecce sic benedicetur omnis homo : qui timet Dominum.
Ecce sic. [Aug.] Quasi dicat : Sed quare hoc ? Ecce ex timore Dei, sic enim benedicetur omnis homo qui timet Dominum.
Pars II.
- Benedicat tibi Dominus ex Sion : et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae.
Benedicat tibi Dominus. [Aug.] Secunda pars, ubi ex pietate postulat benedici timentes. Optat enim hic bona timenti, sed quae non sunt malis communia. Quasi dicat : Benedicentur timentes Dominum, sed, o timens, ne quaeras has benedictiones quae non sunt ex Sion, quae etiam in malis sunt ; sed potius benedicat tibi Dominus, benedictione, quae est ex Sion caelesti, id est aeterna benedictione, et ibi positus nunc spe, postea re, videas bona, etc.
[Cassiod.] Vel, Dominus progressus ex Sion Judaeorum, benedicat tibi. Et, ita, ut videas bona, non quae transeunt, sed bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae, id est aeterna, quae videbuntur semper : quod non ista possunt, tumulus bonorum, est aeternitas.
- Et videas filios filiorum tuorum : pacem super Israel.
Et videas filios filiorum tuorum, [Aug., Cassiod.] id est fructum bonorum operum, vel eos qui de doctrina tua generantur. Et ut breviter omnia concludam vel comprehendam. Videas pacem super Israel, omnia illa bona nominantur pax.
PSALMUS CXXVIII
PSALMI TITULUS : CANTICUM GRADUUM.
Saepe expugnaverunt.
Titulus : Canticum graduum.
[Cassiod., Aug.] Decimus gradus est, ut qui caste Deum timet, pro eo omnia patienter ferat : quod tunc expedit Ecclesiae inter malos. Mali enim etsi audiunt verbum Dei, tamen turbant Ecclesiam quotidie scandalis et tribulationibus, qui in Evangelio comparantur petrosis locis, ubi semen aruit, quia non habent radicem. Hos tales ab Abel Ecclesia toleravit.
Intentio : Monet ad patientiam.
Modus : Bipartitus est psalmus.
[Cassiod., Aug.] Primo ostendens quae tulerit, consolatur infirmos.
Secundo agit de reprobatione persequentium, ibi, Dominus justus. Ecclesia ergo quasi respondeat querelis infirmorum murmurantium : quod tot malos ferant, incipit : O filii, nolite mirari ad ista, quasi nova, quae jam diu sustinui, et ne turbemini, quia
- Saepe expugnaverunt me a juventute mea ; dicat nunc Israel.
Expugnaverunt me matrem, saepe [Aug.] hoc dicit pro frequentia passionum. Et hoc, a juventute mea, scilicet a primo tempore aetatis ab Abel. Aliquando enim in solo Abel Ecclesia erat, et expugnata est a fratre malo, et perdito Cain. Et istud, dicat Israel nunc, dum licet ut alii instruantur. Istud ergo dicat, et non timeat istud, cum senectus expugnatur, consolatur se de praeteritis. Quid dicat ?
- Saepe expugnaverunt me a juventute mea ; etenim non potuerunt mihi.
Saepe expugnaverunt me a juventute mea. Et quare expugnaverunt ? [Aug.] quia non consensi eis, quod ita ait : Etenim non potuerunt mihi, scilicet praevalere, ut me traherent in consensum peccati. Quod cum non possem,
- Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, prolongaverunt iniquitatem suam.
Supra dorsum. [Aug.] Quasi dicat : Quia non potuerunt facere, ut consentiam, fecerunt ut portem ipsos, et fero usque in finem. Vel ita : Etenim, quasi dicat, expugnaverunt me, sed mihi non nocuerunt.
[Cassiod.] Etenim, id est quia : Non potuerunt mihi praevalere, ut me finirent et consumerent, quia etsi quidam sanctorum ad caelum missi sunt, tamen Ecclesia non potuit finiri. Ideo ait : Non potuerunt, quia Ecclesia crescit adversis. Et cum palam non possent nocere, supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, id est conati sunt occulte mihi nocere, quia quod mali nequeunt publice omnibus, occulte singulis tentant suadere, ut qui a facie venientes viderentur, a tergo non sentiantur. Et sicut saepe expugnaverunt, ita et diu. Quod ita dicit : Prolongaverunt iniquitatem, vel injustitiam suam quia non sunt momentaneae eorum insidiae, sed diutinae.
[Aug.] Vel ita : Saepe expugnaverunt, tamen prolongaverunt iniquitatem suam, id est longe fecerunt a me injustitiam suam, quia etsi mali cum bonis sint in saeculo, si etiam in Ecclesia sint, ne quis tamen putet iniquitatem juxta justitiam. Et si eos porto, tamen longe est a me iniquitas eorum. Ne quis ergo timeat mistos sibi malos qui longe sunt.
- Dominus justus concidet cervices peccatorum ; confundantur et convertantur retrorsum, omnes qui oderunt Sion.
Dominus justus. Secunda pars, ubi agit de reprobatione persequentium. Quasi dicat : Expugnaverunt me peccatores, sed hoc non semper erit, quia Dominus concidet cervices peccatorum. In hoc superbos et cervicosos peccatores notat. In cervice enim notatur superbia. Et confundantur ipsi, quod erit cum viderint se damnari, et convertantur retrorsum, id est inefficaces appareant, omnes qui oderunt Sion,
[Aug.] id est Ecclesiam, quam non tantum manifesti persecutores, sed etiam qui ficte intrant, oderunt. Qui enim nolunt observare verbum Dei, oderunt Ecclesiam.
- Fiant sicut fenum tectorum ; quod priusquam evellatur exaruit.
Fiant etiam sicut fenum tectorum. [Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Est herba quae in alto nascitur, sed sine radice. Feno ergo tectorum comparantur mali quia in culmine superbiae nascuntur, ubi non solide stant qui saepe dispereunt antequam de vita tollantur. Quod priusquam evellatur exaruit,
[Aug.] quia mali ante sicci sunt, quam de vita abeant. Nondum enim finiti sunt in judicio Dei, et jam non habent succum viriditatis.
- De quo non implevit manum suam qui metet ; et sinum suum qui manipulos colliget.
De quo, scilicet feno, id est de malis et aridis, non implevit manum suam qui metet, et sinum suum qui manipulos colliget.
[Aug.] Angeli sunt messores qui bonos fructus colligent, ut offerant Deo : qui grana separabunt a paleis, sed hi de malis non implebunt manum vel sinum,
[Haym., Hilar.] id est non colligent ex eis bonam operationem, vel bonam cogitationem, quia nullus in talibus fructus comperietur, qui manu vel sinu ab angelis portetur. Manus ad opera, sinus ad conscientiam refertur, sed in neutro fructus est malis.
- Et non dixerunt qui praeteribant : Benedictio Domini super vos : benediximus vobis in nomine Domini.
Et non dixerunt. [Alcuin., Aug.] Quasi dicat : Quos non colligent angeli, quibus non praedicaverunt apostoli. Et hoc est quod ait : Et illi non colligentur, quibus non dixerunt illi qui praeteribant, scilicet apostoli et prophetae, benedictio Domini sit super vos. Maxime Judaeis mos erat, quibuscunque operantibus hoc dicere : Benedictio Domini super vos. Hic enim mos inter Hebr. erat, ut major operantibus benediceret. Unde hic dicitur e contrario, quia inaniter operantibus nulla benedictio datur. Illi ergo qui praeteribant, sunt qui per vitam istam currendo transeunt ad patriam, ut prophetae et apostoli, qui radicatos charitate benedicunt. Superbis vero dicunt, benedictio Domini super vos, sed quod futuri sunt, scilicet miseri, et non dixerunt talibus : Benediximus vobis in nomine Domini. Bonis benedicitur. Si ergo bene vivis, vide te benedictum. Omnes enim viventes benedicunt, non utique in suo nomine, sicut haeretici ; sed in nomine Domini a quo omnia bona dicunt esse, non ab eis. Qui enim dicunt, non sanctificat nisi Deus, nec quisquam bonus est, nisi dono Dei. Ipsi in nomine Domini benedicunt, non in suo, quia amici sunt sponsi, nec volunt esse adulteri sponsae.
PSALMUS CXXIX
PSALMI TITULUS : CANTICUM GRADUUM.
De profundis.
Titulus : [Cassiod.] Canticum graduum. Undecimus gradus poenitentialis supplicatio, qui congrue post praedictos gradus ponitur, quia nec timens tantum Deum, nec omnia ferens dignum se penitus sentit Christo, quia in corpore nullus sine peccato est. Et ideo una securitas est precibus inclinari.
[Alcuin.] Et est iste sextus psalmus in ordine poenitentialium psalmorum, et undecimus in ordine canticorum. Per senarium notatur perfectio, quia sex diebus perfecit Deus mundum. Per undenarium notatur transgressio, quia et denarium excedit, et ad duodenarium non pervenit. Unde et undecim erant vela capillatia in tabernaculo Domini,
[Alcuin.] et undecim sunt psalmi Asaph, et in undenario fuerunt apostoli, semoto felicissimo Juda : sed ad duodenarium redierunt, substituto Matthia. In his ergo datur intelligi quod quantaecunque perfectionis sit aliquis, non tamen sine peccato est, pro quo necessaria est poenitentia, quia est senarius cum undenario.
Intentio : [Cassiod.] Monet ad poenitentiam.
Modus : Bipartitus est.
Primo poenitens captat a sua persona misera, et a misericordia judicis, unde sperat magna.
Secundo ponitur laeta conclusio, cum certitudine veniae, ibi, speret Israel.
[Aug.] Hic ergo poenitens sciens se esse in profundo, a simili Jonae clamat,
- De profundis clamavi ad te, Domine ; Domine, exaudi vocem meam.
De profundis clamavi ad te, Domine. Haec est vox ascendentis. [Aug.] Attendat ergo quisque in quo profundo sit, de quo clamet ad Deum. Clamavit Jonas de profundo, scilicet de ventre ceti, quia nec venter belluae potuit tenere vocem precantis, quae omnia penetravit et ad Dei aures usque pervenit : Ita et iste de hac vita mortali clamat, quae est nobis profundum. Qui enim sentit se fore in profundo, ubi fluctibus interioris et exterioris miseriae atteritur, imago Dei gemit, clamat donec eam liberet Deus, ita ut renovetur et reparetur a Deo, qui illam impressit, cum hominem formavit ; sed cum de profundo clamat, surgit de profundo : et ipse clamor non eum sinit multum in imo esse. Valde enim in profundo sunt qui nec clamant cum viderint se quotidianis peccatis obrutos, et acervis quibusdam et molibus iniquitatum pressos ; sed potius illos irrident, qui eos Deum rogare monent. Hoc est profundum in quo peccator contemnit. Sicut dicit Scriptura : Peccator cum venerit in profundum malorum contemnit.
[Cassiod.] Deinde subdit quid clamaverit : Domine, exaudi vocem meam. Deinde aliis verbis idem repetit, dicens, et
- Fiant aures tuae intendentes : in vocem deprecationis meae.
Fiant aures tuae, [Aug.] id est auditus clementiae intendentes in vocem deprecationis meae. Precibus Deum placeat, ut clementer audiat. Deinde ostendens de quo profundo clamet, ait :
- Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?
Si iniquitates. [Aug.] Hoc est profundum de quo clamat ; sub molibus namque et fluctibus suarum iniquitatum clamat. Circumspectis enim omnibus nullum bonum videns, sed undique mala et catervas scelerum suorum cernens, quasi expavescens exclamat, o Domine, si iniquitatem vel iniquitates, observaveris, id est ad vindictam aeternam servaveris, Domine, quis sustinebit ? te judicem ? nullus. Non tantum ego, non dixit, ego non sustinebo, sed quis sustinebit ? quia prope omnis humana vita peccatis suis circumlatratur, omnisque conscientia suis cogitationibus accusatur, et non est castum cor, quod praesumat de justitia sua. Praesumat ergo de Dei misericordia, scilicet quod apud eum est propitiatio.
- Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Quia apud te propitiatio est. [Aug.] Quasi dicat : Quia spe clamat, quia est in eo misericordia, quod ita ait, quia apud te, etc. Vel ita junge. Nullus potest sustinere, si observaveris iniquitatem ; sed tamen non despero, quia apud te propitiatio est. In hoc mihi est spes, quia apud te propitiatio, scilicet sacrificium quod pro nobis oblatum est, quo peccata solvit, scilicet innocens sanguis Christi, pro nobis fusus et oblatus, quo delentur omnia peccata nocentium : quo captivi de manu captivantis inimici redimuntur. In hoc ergo mihi spes est. Nam si judex solum esse velles, et misericors esse nolles, omnes iniquitates observares. Et quis ante te staret in judicio tuo ? Una ergo spes est, quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam, scilicet misericordiae, cum olim premeres sub lege veteri, reos faciente, sustinui te, Domine, scilicet propter legem misericordiae et charitatis quae vivificat, sustinui : quae peccata condonat, et de caetero monet, ne offendat homo. Et si titubavi, remedium dat orandi : Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et quia hanc legem dedisti in ipsa necessitate, sustinui te, exspectans quando venias, et liberes ab omni necessitate. Sine hac igitur lege misericordiae et charitatis, qua alter alterius onera portat, nullus sustinet, vel frusta sustinet. Deinde quasi quis diceret :
[Gl. int.] Est-ne verum quod propter illam legem sustinueris ? conversio sit ad auditores, et ait : Utique,
- Sustinuit anima mea in verbo ejus : speravit anima mea in Domino.
Sustinuit anima mea in verbo ejus, [Aug.] quod non fallit, quod regnum promisit post veniam. Accepimus quidem veniam peccatorum, sed aeternam vitam nondum tenemus : debita sunt deleta, sed merces est adhuc futura, quam speramus in verbo ejus. Si verbum nostrum esset, deberemus timere. Sed quia verbum Dei est, non fallit. Securi ergo speremus in ejus verbum, quod fallere non potest, propter quod subdit, speravit anima mea in Domino.
- A custodia matutina usque ad noctem ; speret Israel in Domino.
A custodia, vel vigilia, matutina usque ad noctem. [Aug.] Ideo dicit a vigilia matutina, quae est finis noctis, quia Dominus tunc surrexit, quod et in nobis speramus. Et ex tunc hoc coepit sperare anima nostra, et sperat usque ad noctem, id est usquequo non moriamur.
[Alcuin.] Aliter non valet, quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit tantum. Inde in lege caput et cauda hostiae Domino offerebatur,
[Aug.] et quia ea hora Christus immortalis surrexit. Ille ergo sperat a vigilia matutina, qui non aliud a Deo quam immortalitatem sperat.
Speret Israel, etc. [Cassiod.] Secunda pars, ubi est laeta conclusio, ubi de se securus praedicat aliis ut semper sperent in Domino. Quasi dicat : Sicut anima mea speravit, similiter speret Israel in Domino a custodia matutina usque ad noctem.
[Aug.] Sed quomodo sperat peccator quod habuit ille, qui sine peccato erat ? bene,
- Quia apud Dominum misericordia ; et copiosa apud eum redemptio.
Quia apud Dominum est misericordia ; [Aug.] quia ille qui sine peccato praecessit, delet peccata sequentium ; Et apud eum est copiosa redemptio, scilicet sanguis pretiosus, qui totius mundi peccata redemit.
- Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.
Et adeo copiosa, [Aug.] quod ipse qui sine peccato praecessit, redimet Israel. Israel se vendere potuit, et non redimere : ille qui sine peccato est, potest redimere.
[Cassiod.] Hic jam dicit, quid sit facturus ille, quem dixit misericordem esse et copiosum, scilicet quod redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.
PSALMUS CXXX
PSALMI TITULUS : CANTICUM GRADUUM.
Domine, non est exaltatum.
Titulus : Canticum graduum.
[Cassiod.] Duodecimus gradus est humilitas, quam intus et extra hic se habere ostendit.
Intentio : Monet ad humilitatem.
Modus : Bipartitus est psalmus.
Primo proponens se humilem, poenam indicit non humili.
Secundo suo exemplo ad spem monet, ibi, speret Israel. Ostendens ergo se humilem intus et extra, ait ; o
- Domine, non est exaltatum cor meum : neque elati sunt oculi mei.
Domine, non est exaltatum intus, cor meum. [Haym., Cassiod., Aug., Haym.] Per hoc nota contrarium, id est humiliatum est cor meum, quod est sacrificium Deo ; neque jam elati sunt extra, oculi mei quia signum superbiae exterius non ostendi.
- Neque ambulavi in magnis : neque in mirabilibus super me.
Neque ambulavi superbiendo, in magnis, neque in mirabilibus super me, [Aug.] id est non fui superbus, nolui quasi in mirabilibus innotescere hominibus, non quaesivi aliquid supra vires meas, unde apud imperitos jactarem me, ut qui mirabilia sibi optant, sicut Simon Magus in mirabilibus voluit supra se ire, delectatus potentia apostolorum, non justitia. Talia voluit facere, qualia apostoli faciebant, sed non talis esse. Ideo supra se, id est supra vires suas erat quod volebat, sed potius quaerendum est ne quis discordet in corpore Christi, quod est Ecclesia, nec majori invideat, sed in alterius bono, ut in suo gaudeat. Et qui in gratiis abundat, magis se humiliet, secundum illud : Quanto major es, humilia te in omnibus.
- Si non humiliter sentiebam : sed exaltavi animam meam.
- Sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.
Si non humiliter, [Gl. int., Aug.] quasi dicat : Non ambulavi in magnis, sed humiliter sentiebam, beneficia a Deo mihi data. Et non exaltavi animam meam, superbiendo. Totum repete seriatim. Et si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam, ita fiat retributio in anima mea. Ita per eam ego sicut aliquis incumbens super matrem suam, id est indigens foveri sinu matris, perit, si sit ablactatus, id est a lacte matris separatus, obstringit se iste maledicto.
[Cassiod., Alcuin.] Hoc autem solemus dicere, quando de causa bene confidimus. Vel ita : Si non humiliter. Utitur similitudine, ablactati in maledicto, agens de Ecclesia in figura lactantis matris. Sicut enim quinque tempora notantur in carnali procreatione et alitione, ita in spirituali. Prius enim concipimur in utero, deinde ibidem alimur, donec in lucem edamur, deinde manibus matris gestamur, et lacte nutrimur quousque ablactati ad mensam patris accedamus. Primum ergo tempus est conceptionis, secundum alitionis in utero ; tertium emissionis, quartum portationis et lactationis, quintum ablactationis, ita et in utero matris Ecclesiae, primo concipimur, dum fidei rudimentis instruimur. Inde quasi in ejusdem utero alimur, in eisdem primordiis profitentes ; deinde in lucem edimur dum per baptismum regeneramur. Deinde quasi manibus Ecclesiae portamur, et lacte nutrimur, cum post baptismum in bonis operibus informamur, et lacte simplicis doctrinae proficiendo nutrimur, donec jam grandiusculi a lacte matris separati ad mensam Patris accedamus, id est a simpliciori doctrina, ubi praedicatur Verbum caro factum, accedamus ad Verbum in principio apud Deum. Inde est quod Abraham non in nativitate Isaac, non in circumcisione, sed in ablactatione magnum convivium legitur fecisse. Haec quinque tempora sancta observat Ecclesia. Dum enim in quarta feria quartae hebdomadae militiae Christianae, agonistae Christi vocantur, quasi Ecclesiae infantia concipitur. Tunc enim per exorcismum et catechismum rudimentis Christianitatis imbuuntur. Deinde quasi in utero Ecclesiae aluntur, usque ad Sabbatum sanctum, in quo per baptismum ad lucem generantur.
[Alcuin.] Deinde quasi manibus Ecclesiae gestantur, et lacte nutriuntur usque ad Pentecosten. Quo tempore nulla difficilia indicuntur, non jejunatur, non media nocte surgitur. Soror namque nostra parva est, et ubera non habet, ideo paulatim nutrienda. Unde tunc illud Petri in Ecclesia cantatur : Quasi modo geniti infantes, rationabiles sine dolo, etc. Postea Spiritu paracleto confirmati, quasi ablactati incipiunt jejunare, et alia difficilia servare.
[Aug.] Multi vero pervertunt hunc ordinem, ut haeretici et schismatici, se ante tempus a lacte separantes, unde exstinguuntur : hic vero servasse se dicit, obstringens se maledicto, sic : Quasi dicat : Non modo in aliis fui humilis, sed etiam in scientia, quia humiliter sentiebam, prius nutritus in lacte, quod est Verbum caro factum, ut sic crescerem ad panem angelorum, scilicet ad Verbum quod erat in principio apud Deum. Nam ipse est panis de quo infans pascitur ; panis enim de mensa trajicitur per matris mamillam, ut sic perveniat idem alimentum ad parvum infantem : sic Christus cum esset Verbum in principio apud Patrem, qualem pro modo suo angeli capiebant, ut panem angelorum manducaret homo, ipsum Verbum caro factum est, ut per carnem panis caelestis transiret ad infantes. Et secundum hoc ipsum Verbum crucifixum est, sed non est mutatum in hominem : homo mutatus est in illo, ut melior fieret quam erat, non ut ipsa substantia Verbi converteretur. Per id quod homo erat, mortuus est Deus ; et per id quod Deus erat, homo excitatus est et resurrexit.
Quidquid passus est homo, non potest dici non passus Deus, quia Deus erat homo ; sed nemo mutatus in hominem. Quomodo non potes dicere non te passum injuriam ? si vestis tua conscindatur, quamvis vestis tua non sis tu, multo magis ergo quidquid patitur caro Christi unita Verbo, debet dici pati Deus, quamvis Verbum nec mori potuerit, nec corrumpi, nec mutari. Sed quidquid horum passus est, in carne passus est. Dominus ergo Christus, panem angelorum fecit nobis lac incarnatus, apparens mortalibus. Et non exaltavi animam meam, ut haeretici, qui si utcunque aliquid ceperint, vel visi sunt capere, inde superbiunt ; et cum adhuc teneri super matrem suam sint, et portentur manibus Ecclesiae, ut crescunt qui portati fuerunt in utero ut nascerentur, a lacte matris ante tempus separantur. Unde exstinguuntur. Quod ego non feci. Et si non feci, sed exaltavi animam meam, ante tempus discedens a lacte. Ita retributio in anima mea, sicut fit illi qui ablactatus est habens adhuc necesse incumbere, super matre sua obstringit se esse maledicto. Quasi dicat : Ita fiat mihi ut illi qui supra matrem incumbens, et non grandiusculus ablactatur. Vel ita, egit de humilitate qua parvulus est malitia, non altus superbia. Hic agit de exaltatione, qua altus est secundum scientiam, non humilis. Est enim altitudo bona et mala : similiter et humilitas. Humilis enim debet esse homo propter superbiam, non secundum scientiam. Altus propter sapientiam, non superbiam. Unde Apostolus : Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis. Bonum est ergo humilem esse propter superbiam cavendam ; altum, secundum sapientiam. Sed quidam ne sint superbi, diminuunt se, nihil volunt discere, et remanent in lacte : quos redarguit Apostolus, dicens : Facti estis, quibus opus est lacte, non solido cibo. Lactare ergo ut nutriaris et crescas, et ablactatus panem comedas.
Dicit ergo : Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam, id est si non mente, sed malitia parvulus fui : Ita fiat retributio in anima mea, sicut sit illi qui grandiusculus et adultus est, id est retribuatur mihi, quod retribuitur puero, qui ablactatur a matre, ut jam sit idoneus panem comedere ; nec obstringit se hic maledicto, sed asserit sibi bonum reddi. Et est sana sententia, sed discordat quod addit, super matrem, non dicit a matre, vel a lacte matris. Quod si diceret, planus fieret sensus, sed ait : Super matrem, quod non bene convenit. Infirmus enim qui super matrem est, ut praedictum est, si ablactatur, exstinguitur. Bonum est ergo adulto ablactari, sed ei qui super matrem est, perniciosum est. Ne ergo ablacteris quousque super matrem es ; sed si adultus errat, redeat ad lac matris ; et sic revelabit ei Deus, quod aliter sapit, quia superbis resistit Deus, humilibus dat gratiam, ut haec sententia stet, littera legi sic potest. Ita fiat retributio in anima mea, sicut fit illi qui prius incumbens super matrem suam, postea grandiusculus adultus factus est, ablactatus, id est a lacte matris separatus, ut valeat accedere ad mensam Patris. Vel si sunt in littera ablativi casus, idem sensus manifestus est, ut dicatur sic : Ita fiat retributio in anima mea sicut, illi qui est, ablactatus super matre sua, id est a matre sua.
Pars II.
- Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.
Speret Israel. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi est conclusio psalmi, ubi suo exemplo caeteros monet : Quasi dicat : Et quia ita ago, ergo meo exemplo, speret Israel in Domino, quia sic mala saeculi tolerare poterit. Speret dico, ex hoc nunc et usque in saeculum, id est semper sine fine, quousque ad aeternitatem veniat, quia postea non erit spes, sed res.
