Psalmi XVI-XX — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS
PSALMUS XVI
PSALMI TITULUS : ORATIO IPSI DAVID.
Exaudi Domine. Titulus : Oratio David.
[Cassiod.] Psalmus iste primus est eorum qui nomine orationis intitulantur, et sequuntur alii quatuor, qui bene ab oratione praetitulantur, quia cum in aliis interseratur oratio, in istis pene continuatur.
[Hier.] In hoc autem psalmo Christus secundum hominem orat, adiuncta sibi voce sui corporis, quod est Ecclesia ; et facit iste psalmus veram humanitatis naturam in Christo attendere, qui in eadem voce cum membris suis hic orat, non pro sua utilitate, sed pro nostra necessitate.
[Alcuin.] Christi enim oratio, est fidelium institutio. Sicut enim flendo Lazarum, charitatem proximi nos habere docuit, et sicut persecutores fugit, ut inconsulte terminatis nobis auferret audaciam : Ita oravit, ut formam orandi nobis proponeret.
[Aug.] Et est sensus tituli : Oratio huius psalmi, convenit David, id est personae Domini adiuncta sibi Ecclesia, quae corpus eius est.
[Cassiod.] Intentio : monet ad orationem. Modus : Tripartitus est psalmus. Primo petit secundum iustitiam retribui sibi. Secundo petit a Iudaeorum insidiis liberari. ibi, ego clamavi. Tertio orat sibi et adversariis retribui, ibi : exsurge, Domine. Christus ergo secundum hominem ad Patrem orans, adiuncta sibi voce corporis, ait : O
- Exaudi, Domine, iustitiam meam : intende deprecationem meam.
Domine, exaudi iustitiam meam.
[Cassiod., Gl. int.] quia iustitia habet vocem apud Deum, quae penetrat caelum. Et pro iustitia intende deprecationem meam, quae est de cavendis malis. Et non modo intendas, sed
- Auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis.
Auribus percipe,
[Cassiod.] quasi dicat, non transitorie, ut cito transeat orationem meam quae est de bonis suis, et sibi adhibendis.
[Gl. int.] Orationem dico, prolatam non in labiis dolosis sicut oratio eorum qui inique me damnant, et meos.
[Cassiod., Rem.] Vel sicut est illorum oratio, qui dicunt : Domine, Domine, et non faciunt voluntatem Patris. Sequitur :
- De vultu tuo iudicium meum prodeat ; oculi tui videant aequitatem.
De vultu tuo.
[Gl. int.] Ecce quid petit in oratione, quasi dicat : Exaudi orationem meam, qua hoc peto iudicium meum, quo fui iudicatus a Pilato et Iudaeis, prodeat, o Domine,
[Rem.] id est videatur prodiisse. De vultu tuo, id est de aspectu tuo qui omnia vides, nec eges testimonio alterius,
[Cassiod., Rem.] id est secundum ea quae agnoscis in me, qui nullum habeo peccatum, videatur provenisse, non de dispositione, id est secundum dispositionem et voluntatem Iudaeorum : quod patet factum esse in resurrectione, quando praeter eorum opinionem a mortuis resurrexit. Et oculi tui, o Domine, videant aequitatem, ut mihi remedium, Iudaeis poenam des, sicut meruerunt.
[Gl. int., Alcuin.] Vel ita, iudicium meum, dicit Christus homo, quo discerno omnia. De vultu tuo prodeat, id est de illuminatione notitiae tuae, ut veritatem iudicem. Et oculi mei. Alia littera,
[Aug., Gl. int.] scilicet oculi cordis, viderunt aequitatem.
[Aug.] Vel eodem sensu manente, ita distingue litteram, percipe orationem meam, hic distingue. Deinde sequitur : Non in labiis dolosis, de vultu tuo iudicium meum prodeat, videlicet iudicans non proferam labiis aliud quam ex te intelligo. Oculi mei videant aequitatem, hoc non mutatur.
- Probasti cor meum, et visitasti nocte : igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
Probasti, ideo fac quod peto, quia probasti cor meum, et visitasti nocte,
[Aug.] id est ipsum cor meum visitatione tribulationis probatum est : quae tribulatio, non solum nox dicitur, sed etiam ignis. Nox, quia perturbat, ignis, quia exurit. Unde subdit, igne tribulationis me examinasti,
[Cassiod.] hoc dicit ad similitudinem fornacis, quae metallum purgat, et non est inventa in me, quasi dicat, tribulatione me probasti, sed in ea inventus sum iustus. Et, id est quia non est inventa in me iniquitas quam ustio coqueret. Adeo sum iustus, et sine iniquitate,
- Ut non loquatur os meum opera hominum : propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.
Et non loquatur os meum opera hominum,
[Aug.] id est ut aliud non procedat de ore meo, quam quod ad gloriam et laudem tuam pertinet non ad opera hominum, quae faciunt praeter voluntatem tuam, id est nihil nisi bonum locutus sum. Alibi autem scriptum est : Ex ore Altissimi, id est humanat Filii Dei non egredientur nec bona nec mala : qui cum staret ante Herodem, scilicet quando inquisitus ab eo multis quaestionibus et sermonibus, nihil respondit, sed tanquam ovis coram tondente obmutuit. Vel ex ore Altissimi, id est Christi, ascendentis in caelum, non egredientur nec bona nec mala, quia in ascensu nihil legitur fuisse locutus, qui ante multa dixerat. Vel ex ore Altissimi, id est Christi, in maiestate iudicaturi, non egredientur in iudicio nec bona, nec mala, id est egredientur bona et mala. Duae enim negationes complent sensum unius affirmationis. Dicet autem bona bonis : Venite, benedicti ; et mala malis : Ite, maledicti. Vel ex ore Altissimi, id est Dei Patris, non egredientur in iudicio nec bona nec mala, quia Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio ; propter verba, quasi dicat,
[Gl. int.] et ego si ita innocens sum, dicit Christus, tamen ego custodivi. Vel iunge, non loquatur os meum opera hominum, sed potius ego cum pondere custodivi vias duras, vel laboriosas,
[Aug.] scilicet mortalitatis, et passionis. Vel, secundum aliam litteram,
[Rem.] custodivi vias latronis, id est quod latro merito, ego immerito sustinui, et hoc non pro mea culpa, sed propter verba labiorum tuorum, complenda,
[Aug., Rem.] id est ut compleantur verba pacis tuae, quae significatur per labia, quam verbis suis promisit : quae promissio dicitur verba pacis. Vel propter verba labiorum tuorum complenda, id est prophetarum. Sequitur :
- Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.
Perfice, vel ad perficiendos gressus meos, etc., quasi dicat : Custodivi vias duras, utique ad perficiendos gressus meos in semitis tuis,
[Aug.] id est ut perficeretur charitas Ecclesiae meae, qua venitur ad requiem tuam in angustis viis, id est in arctioribus praeceptis. Per hoc enim docui quod non potest ad te pervenire Ecclesia, nisi per angustam viam, et ut non moveantur vestigia mea, id est signa itineris mei, quae sacramentis et Scripturis apostolicis impressa sunt, ut illa intueantur et observent, qui me sequi volunt. Vel ideo custodivi vias duras, et perfici gressus ut iam non moveantur vestigia mea, id est ut stabiliter maneam in aeternitate, postquam peregi vias duras, et gressus perfeci.
Aliter ab illo loco, ut non loquatur, quasi dicat :
[Cassiod.] Non est inventa in me iniquitas, quod tu scis, et si ego taceam. Et hoc est quod ait, hoc quod dico nosti, ut, id est, quamvis, Non loquatur os meum, id est, et si ego taceam. Et hoc est quod ait, tu scis me esse purum. Et distinguitur ibi littera, os meum. Deinde sequitur, opera, etc., quasi dicat : Et licet tam purus sim, tamen propter verba labiorum tuorum hoc non mutatur. Ego custodivi vias duras, scilicet opera hominum, id est quas merentur opera hominum, scilicet passionem et mortem, et reliquas passiones et miserias.
[Hier.] Vel vias duras dicit virtutes, quae hominibus sunt difficiles, non Christo. Et est sensus : Ego custodivi vias virtutum, duras hominibus, scilicet opera hominum, id est quas debent imitari homines : quibus iter vitiorum leve est, et virtutum difficile. Vel ita : dico, non est inventa in me iniquitas,
[Alcuin.] ita tamen hoc dico, ut non loquatur os meum, ut non iactanter hoc dicam, quod est opera, id est opus hominum, scilicet iactanter loqui. Vel ita :
[Rem.] Adeo sum iustus, ut non loquatur os meum aliquid indebitum, id est ut non peccem in lingua : quod est opera, id est opus hominum, scilicet peccare in lingua. Sequentia non mutantur a sensu primae expositionis usque perfice, quasi dicat : Et quia custodivi vias duras, ideo perfice gressus meos,
[Cassiod.] id est humanas meas actiones usque in finem, id est usque ad passionem et mortem. Ante enim non est nisi inchoatio. Perfice dico in semitis tuis, id est in arctioribus praeceptis tuis. Ad hoc perfice, ut vestigia mea non moveantur, id est ut illi qui volunt me imitari, non moveantur a te.
[Rem., Gl. int.] Vel vestigia dicit opera bona quae fecit, et doctrinam quam tradidit. Et est sensus : Ideo perfice, ut vestigia mea, quibus est impressa forma iustitiae, non moveantur a bonis, qui volunt me imitari.
PARS II.
- Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus : inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
Ego clamavi, etc.
[Cassiod.] Secunda pars, ubi Christus petit ut a Iudaeorum insidiis eius puritas liberetur, quasi dicat, custodivi vias duras, et perfeci gressus meos. Ego etiam, dicit totus Christus, clamavi, id est libera et valida intentione preces ad te direxi, ideo quoniam exaudisti me, o Deus, id est quia certissime scio me exaudiendum esse.
[Cassiod.] Hoc dicere non convenit nisi iusto, qui confidenter orat, quia se scit exaudiri, qui converso verborum ordine potest dicere
[Aug.] quoniam exaudisti me clamavi, alioquin potius dicendum videretur quoniam clamavi exaudisti me. Vel ita clamavi, hoc non mutatur : ideo utique, quoniam, ut hoc possem, o Deus, exaudisti me, olim infirmius orantem.
[Aug.] Hoc proprie Christus in membris dicit. Et quia clamavi, ideo inclina aurem tuam,
[Gl. int.] scilicet aurem clementiae et misericordiae tuae mihi,
[Cassiod.] scilicet humili, et exaudi verba mea, non deserat exauditio tua me humilem. Quae verba ? haec :
- Mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te.
Mirifica misericordias tuas.
[Aug.] Mira sunt quae nova sunt. Haec sunt quae in carne Christus gessit mirantibus Iudaeis. Et est, mirifica misericordias, id est fac nova quae et mali mirentur, ne vilescant misericordiae, et ne minus amentur. Tu dico qui salvos facis sperantes in te.
- A resistentibus dexterae tuae custodi me, ut pupillam oculi.
A resistentibus dexterae tuae,
[Aug.] id est ab illis qui resistunt dexterae tuae, id est favori quo mihi faves.
Casiod.] Vel, dexterae tuae, id est mihi Filio tuo. Et custodi me ut pupillam oculi, id est custodi me secundum humanitatem.
[Aug.] Pupilla enim perexigua est, et tamen per eam acies luminis dirigitur, quo lux et tenebrae diiudicantur. Sic per humanitatem Christi deitas discernens est inter homines bonos et malos, quia eos qui fidem humanitatis habent, in sorte bonorum, alios vero in consortio malorum adnumerat.
[Cassiod.] Hanc autem petit custodiri hoc modo,
- Sub umbra alarum tuarum protege me, a facie impiorum qui me afflixerunt.
[Aug.] Protege me, ut gallina pullos suos sub umbra alarum tuarum,
[Cassiod.] id est in munimento charitatis et misericordiae tuae. Misericordia enim et charitas sunt alae Patris, quibus nos protegit. Protege dico, a facie, id est ab instantia impiorum, id est daemonum et Iudaeorum qui me afflixerunt, sic,
- Inimici mei animam meam circumdederunt, adipem suum concluserunt ; os eorum locutum est superbiam.
Inimici mei,
[Cassiod.] scilicet Iudaei, circumdederunt consiliis animam meam, id est vitam, volentes eam tollere, et adipem suum concluserunt,
[Aug.] id est laetitia sua pingui cooperti sunt, postquam cupiditas eorum de scelere satiata est. Capto enim Christo laetitiam pinguedine intus conceptam extra ostentarunt.
[Alcuin., Cassiod.] Vel a simili animalium, quae ex adipe inflantur et sunt lasciva, dicit, adipem suum concluserunt, id est superbiam retinuerunt, non macri, id est non humiles, sed inflati superbia. Vel adipem suum concluserunt, id est pinguem et carnalem sensum retinuerunt. Vel adipem suum concluserunt, sceleribus saginati, veram intelligentiam amiserunt.
[Cassiod. Aug.] Unde restat superbia loqui. Et ideo os eorum locutum est superbiam dicendo : Ave, rex Iudaeorum, et huiusmodi.
[Cassiod.] Os dicit non cor, quia saepe iniqui quod ore defendunt, corde damnant. Sequitur : Et
- Proiicientes me nunc circumdederunt me : oculos suos statuerunt declinare in terram.
Proiicientes me
[Aug., Gl. int.] extra civitatem, quasi locus de me macularetur. Pravi coloni quia prius servos in vinea missos occiderunt, nunc me Filium et haeredem circumdederunt in cruce, non obsequio, sed furore, quasi ad spectaculum convenientes, et hoc ideo, quia statuerunt oculos suos, scilicet cordis in terram, scilicet ne perderent locum et gentem. Dixerunt enim : Si dimittimus eum sic, totus mundus abit post eum, et venient Romani, et tollent locum et gentem. Vel, statuerunt oculos suos declinare in terram,
[Aug.] id est intentionem cordis sui, in terrena declinaverunt, putantes eum pati malum qui occidebatur, et se nullum qui occidebant. Et quasi quis diceret : Unde eis haec opportunitas ? Respondet :
- Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.
Susceperunt me,
[Alcuin.] id est avide acceperunt me a Deo, cuius dispositio erat ut moreretur ;
[Rem., Cassiod.] vel a Iuda traditore, vel a iudice Pilato. Qui ? principes qui erant sicut leo, id est diabolus paratus ad praedam, qui circuit quaerens quem devoret,
[Cassiod.] id est comparandi erant leoni diabolo, quo auctore faciunt. Et non tantum principes,
[Aug.] sed et populus qui erat sicut catulus leonis, id est filius diaboli, cui dictum est : Vos ex patre diabolo estis Ioan. VIII) habitans in abditis, id est permanens et cogitans in insidiis,
[Cassiod.] quia mos est malis vota tegere, ut latenter possint perficere.
[Aug.] Cogitabant ergo insidias quibus circumvenirent et perderent iustum.
PARS III.
- Exsurge, Domine, praeveni eum et supplanta cum, eripe animam meam ab impio, frameam tuam ab inimicis manus tuae.
Exsurge, Domine.
[Cassiod.] Pars tertia, ubi de retributionibus suis, et adversariorum est oratio, quasi dicat :
[Aug.] Illi ita, sed tu, o Domine, qui videris dormire, et iniquitates hominum non curare exsurge ad vindictam contra Iudaeos, et praeveni eum populum, vel eos, scilicet Iudaeos ; a simili currentis dicit.
[Alcuin.] Currit enim populus, ut crucifigat ; currit Deus Pater ut vindicet ; sed Deus praevenit excaecando. Nemo enim non prius in se quam in alium peccat, id est quisque peccando prius se laedit quam alium. Et est praeveni eum,
[Aug.] id est factum eorum vindicta excaecationis praeveniat, et ita subverte eos. Vel supplanta eum, a simili luctantis, id est inefficaces fac, et deiice eos, ut locum et gentem perdant, pro quibus retinendis Christum occiderunt. Unde subdit :
- Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum : de absconditis tuis adimpletus est venter eorum.
Domine, a paucis de terra, sed de se interponit eripe animam meam, quasi dicat :
[Aug.] Illos supplanta, sed eripe animam meam ab inimicis, diabolo, resuscitando me a morte illata ab impiis. Deinde exponit quod dixerat, eripe frameam tuam ab inimicis manus tuae, anima mea et framea tua, quam manus, id est aeterna virtus tua assumpsit, ut per eam regna iniquitatis debellet, et iustos dividat ab impiis hic affectu, in futuro etiam loco. Hanc ergo eripe animam meam ab inimicis manus tuae, id est virtutis tuae, id est ab inimicis meis, qui sum manus tua. Domine, a paucis, postquam oravit pro sua, subdit de adversariorum retributione, et exsequitur quod dixerat, supplanta, quasi dicat, supplanta eos, hoc modo : O Domine, perdes eos de terra, vel dispartire eos in vita eorum, alia littera quasi dicat : Domine, perdes eos de terra, quam inhabitant, et dispartire eos per totum orbem in ista vita, quam solam suam putant qui de aeterna desperant. Non solum autem erit eis haec poena visibilis, sed de absconditis tuis adimpletus est venter eorum, id est de peccatis quae tanquam tenebrae a lumine veritatis tuae absconduntur, plena est memoria eorum, ut obliviscantur Deum.
- Saturati sunt filiis : et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
[Aug.] Saturati sunt filiis operibus malis. Filios enim opera intelligimus : et sicut bona opera bonos filios, ita malos mala.
[Hier.] Vel saturati sunt porcina, id est immunditia, concultantes margaritas sermonum Dei.
Aliter ab illo loco, Domine, a paucis, et legitur littera nostra, O Domine, divide eos, id est Iudaeos, a paucis, id est ab electis, secundum mores quibus sordescunt.
[Alcuin.] Vel, a paucis fidelibus, qui monitu angeli, imminente Iudaeorum exterminio, in regnum Agrippae secesserant, ubi tuti manserunt. Iudaeos dico, sublatos de terra, pro qua me occiderunt. Illos, inquam, divide per orbem. Et hoc in vita eorum praesenti. Quid ergo post hanc vitam erit eis ? omnimoda miseria. De absconditis tuis, quasi dicat merito haec eis, quia de absconditis tuis, id est de immunditiis, quas utique Deus non novit, id est prohibet. Adimpletus est venter eorum, id est, satiata est carnalitas eorum.
[Cassiod., Alcuin.] Vel in bono potest accipi, de absconditis tuis, id est de praeceptis legis, et miraculis Christi.
[Cassiod.] Venter, id est carnalis sensus, eorum adimpletus est, quibus bonis etsi pasti fuerint, tamen saturati sunt porcina, id est immunditia, et reliquias suas, scilicet reliquias peccatorum dimiserunt parvulis suis,
[Aug., [Hier.] id est, posteris, clamantes : Sanguis eius super nos, et super filios nostros.
[Alcuin.] Vel, saturati sunt filiis, id est ad opus filiorum. Et est similitudo a re, quae non est. Nullius enim dape filii saturantur, et ita saturati sunt, quod dimiserunt reliquias suas, scilicet reliquias maledictionis parvulis suis, id est posteris suis.
[Rem.] Vel, saturati sunt de absconditis, id est de peccatis. Et hoc filiis, id est ad utilitatem filiorum, qui sunt reliquiae salvandae, de quibus dixit Isaias : Reliquiae Israel salvae fient. Unde et hic subdit, et dimiserunt reliquias suas suas parvulis suis, id est posteris suis, de quibus erunt illae reliquiae. Sequitur :
- Ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo : satiabor cum apparuerit gloria tua.
Ego autem, quasi dicat :
[Aug.] Illis ita continget ; ego autem, qui non apparui eis, qui corde sordido et tenebroso, lucem veritatis et sapientiae non vident, in iustitia tua, id est secundum iustitiam tuam, apparebo conspectui tuo, vel, in conspectu tuo ; et cum illi saturati sint immunditia, ut me non cognoscerent, ego satiabor, munditia, id est, in his qui me intelligunt, id est in sanctis, cum apparuerit, vel dum nanifestabitur sanctis in iudicio gloria tua aeterna.
PSALMUS XVII
PSALMI TITULUS : IN FINEM PUERO DOMINI DAVID, QUAE LOCUTUS EST DOMINO : VERBA CANTICI HUIUS IN DIE QUA ERIPUIT EUM DE MANU INIMICORUM EIUS, ET DE MANU SAUL, ET DIXIT :
Diligam te, Domine, fortitudo mea. Titulus, [in finem puero domini David, quae locutus est Domino ; verba cantici huius, in die qua eripuit eum Dominus de manu inimicorum eius, et de manu Saul, et dixit.]
Legitur in libro Regum quod rex iniquus Saul persecutus est David mitem et mansuetum. Quo mortuo David liberatus est, et in pace regnavit.
[Hier. et Rem.] Pro hac liberatione videtur David hunc psalmum cantasse Domino : Sed quia titulus babet
in finem et cantici] removemur ab historia.
[Gl. int., Cassiod., Alcuin.] Finis namque Christus est, canticum vero est exsultatio de aeternis. Melius ergo accipitur de toto Christo, scilicet de capite et membris, quem totum Dominus eripuit in die resurrectionis Christi de manu inimicorum, id est Iudaeorum et daemonum, et [de manu Saul] id est mortis.
[Hier., Alcuin.] Per Saul enim intelligitur mors.
[Aug.] Saul namque interpretatur petitio, quia populus extorsit hunc regem a Deo, qui non est electus ad permanendum,
[Alcuin.] sed permissus ad tempus regnare, sicut dicitur in Iob : Facit Deus regnare hypocritam propter perversitatem populi. David autem elegit Deus ad permanendum, de quo Christus natus est rex in aeternum. Sed non ante David tenet regnum, quam liberatur a persequentibus. Et sicut David prius sustinuit Saulem quam in pace regnaret,
[Alcuin.] sic Christus ante sustinuit mortem, quam regnaret quietus, sic et corpus eius quod est Ecclesia. Et bene Saul persecutor David mors dicitur, quae sola nos persequitur. Nisi enim mortales essemus, nihil nobis faceret inimicus. Et sicut Deus illum regem non elegit, ita hanc non fecit Deus Sap. I), sed impii manibus et verbis accersierunt.
[Hier., Aug., Rem, Cassiod.] Et est sensus tituli : Verba cantici huius, quod dicitur canticum, quia agit de laetitia resurrectionis Christi, et constitutionis Ecclesiae.
[Hier.] Hoc posuit ne de historia David accipiatur. Cantici dico, tendentis in finem, id est in Christum, conveniunt David, id est Christo, secundum caput, et secundum corpus eius, id est Ecclesiam. David dico, puero domini Dei Patris, de quo Isaias ait : Puer natus est nobis, et filius datus est nobis. Quae verba locutus est, totus est Christus, Domino,
[Gl. int., Aug.] id est ad honorem Domini. Hoc enim dicit Christus et Ecclesia, id est totus Christus. Cantici dico, habiti in die, id est pro die resurrectionis Christi, qua die Dominus Pater eripuit eum, id est Christum, secundum caput et corpus, de manu inimicorum eius, id est de potestate Iudaeorum, secundum caput ; et de potestate daemonum, secundum caput et membra.
[Aug., et Cassiod.] In die namque resurrectionis a diabolo Christus ereptus est, et membra absoluta sunt. Et de manu Saul, id est de potestate mortis Christum in re, et membra in spe, et tandem in re eripiet.
[Rem.] Et bene prius ait de inimicis, postea de morte, quia novissima inimica destruetur mors. Et pro hac spirituali liberatione totus Christus agens gratias Deo dixit : Diligam te, Domine.
Intentio [Cassiod.] Monet ad gratiarum actiones pro liberatione spirituali.
Modus. Quatuor sunt partitiones : primo Propheta de liberatione gratias agit, summam beneficiorum Dei colligens. Secundo agit de cladibus humani generis ante adventum Christi, et qualiter Dominus sit misertus ibi, circumdederunt. Tertio, Christus agit de virtute ac potentia sua ibi, Deus qui praecinxit. Quarto, Ecclesia laeta munera Dei laudat ibi, vivit Dominus. De spirituali ergo liberatione Christus integer gratias agens, ait : O
- Diligam te, Domine, fortitudo mea : Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus.
Domine, diligam te :
[Rem.] quod tantum restat de omnibus erepto. Et causam subdit, qui es virtus vel fortitudo mea,
[Aug.] per quam scilicet fortis sum super inimicos. Dominus firmamentum meum, vel Domine, alia littera, quasi dicat, et, o Domine, tu es firmamentum meum, id est firmasti me. Et hoc ideo, quia es refugium meum, quia ad te refugi ; refugi autem, et, id est quia liberator meus es de inimicis, id est quia liberasti me. Deinde mutans personam, ait, et
- Deus meus, adiutor meus : et sperabo in eum.
Deus meus,
[Hier., Cassiod.] id est Creator est, adiutor meus, quasi dicat, qui me creat, me adiuvat : et eo adiuvante, ego sperabo in eum ac si in secunda persona diceret :
[Aug.] Tu qui creas es adiutor, qui prius adiutorium vocationis mihi gratis praestitisti, ut per hoc possem sperare in te. Et tu es
- Protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus.
Protector meus contra insidias,
[Cassiod., Aug.] quia non de me praesumpsi, quasi cornu superbiae contra te erigens, sed te celsitudinem salutis inveni. Unde subdit, et tu es cornu, id est firma celsitudo salutis meae ad dissipandos inimicos ; et ut hoc invenirem, tu es susceptor meus,
[Cassiod., Aug., Gl. int.] id est tu suscepisti me per gratiam. Et ideo
- Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
Laudans,
[Aug., Gl. int.] non meam gloriam, sed Domini quaerens invocabo Dominum ad perseverandum, et sic ab inimicis meis salvus ero, id est non nocebit mihi impietatis error. [Aug.]
Vel in persona ipsius David, totum legi potest. Qui ait : Diligam te, Domine, qui es virtus mea, vel fortitudo mea, id est ex quo fortis sum. Deinde mutans personam de eo loquitur hominibus dicens : Dominus est firmamentum, quo firmus stetit in acie. Et refugium meum,
[Cassiod.] quia quando opus erat consilio ad eum refugit, et invenit ; et liberator meus, ut si potens captum ab hostibus liberet, et Deus meus est, et adiutor meus, et sperabo in eum, et protector meus, contra insidias, et cornu salutis meae, ad dissipandos inimicos, et susceptor meus, sicut medicus aegri.
[Rem., Cassiod.] Laudans, post omnia beneficia non elatus se iactat, sed omnia Deo tribuit dicens : Laudans invocabo Dominum. Et ideo ab inimicis meis salvus ero. Nam qui aliter agit, sibi derelictus perit, etsi vicisse videbatur. Sequitur :
PARS. II.
- Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.
Circumdederunt me.
[Cassiod.] Secunda pars, ubi in persona iustorum qui fuerunt ante adventum Christi, agit Propheta de cladibus humani generis, et quomodo Deus mysterio incarnationis misertus sit, et in baptismo de toto orbe Christianos collegit.
[Alcuin.] Et attende regulam unitatis capitis et corporis, id est Christi et Ecclesiae ; quasi enim una persona est caput et corpus, ideoque una voce utitur caput cum membris, licet ea quae dicuntur ad diversos referantur. Quaedam enim soli capiti conveniunt, quaedam solis membris, quaedam capiti et membris. Item quae membris conveniunt, quaedam praeteritis, quaedam praesentibus, quaedam futuris, et quaedam perfectis, et quaedam imperfectis conveniunt, et tamen in tanta diversitate una vox est, et quasi una persona videtur loqui, ut sicut duo sunt in carne una, scilicet sponsus et sponsa, ita sint et in voce una. Vide enim hic quia cum ex persona antiquorum loqui incipiat, et post de mysterio incarnationis agat, eo usque narrationem ducit, ut utatur verbis praesentis Ecclesiae de toto orbe in baptismo collectae, ibi, Misit de summo, etc.
[Cassiod.] Sic continuam litteram. Dixerat, invocabo, et ab inimicis salvus ero, modo quasi quis diceret : Mirum est quare hoc dicis. Quid enim tibi est ? Resp. Ecce quid : Circumdederunt me dolores mortis, non de rebus mundi, sed mortis, id est diaboli, per quem mors, id est diabolus, ut ait Apostolus, ante Christi adventum ubique et in omnibus pene regnabat, inter quos rari erant iusti, qui rapidis iniquitatibus conturbati sunt. Unde subdit, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me, id est iniquitates abundantes, et rapidae ut torrentes, conturbaverunt me.
- Dolores inferni circumdederunt me ; praeoccupaverunt me laquei mortis.
Dolores inferni,
[Cassiod.] id est gentiles in inferno debito dolore torquendi, circumdederunt me. Et praeter hoc praeoccupaverunt me laquei mortis, id est originale peccatum, unde et mors quae ante ligavit me, quam ex propria virtute peccarem Sed
- In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi.
In hac tanta tribulatione mea, id est in hac tanta necessitate, ubi totis viribus petitur, invocavi Dominum,
[Cassiod.] quod est unicum inter mala remedium. Dominum dico, non utique alienum, sed meum Deum. Et hoc est quod subdit, et ad Dominum meum clamavi ; quod plus est quam invocare.
- Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam : et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius.
Et ipse Deus exaudivit vocem meam de templo sancto suo,
[Cassiod.] id est de caelo, vel de venturo Christi corpore, in cuius incarnatione effectum exauditionis consecuti sunt ; et clamor meus, id est causa iustitiae meae, quae bene ad Deum intrat, quia pro mundi clade supplicat, qui clamor est in conspectu eius,
[Aug.] id est quem intus habeo in conscientia, non coram hominibus introivit, a simili fidelis nuntii, in aures potentiae et clementiae eius. Sequitur :
- Commota est et contremuit terra ; et fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt, quoniam iratus est eis.
Commota est.
[Cassiod.] Decursa tristitia, quam ante Christi adventum Dei populus sustinebat, ad incarnationis secreta pervenit, quae proprie notatur cum ait, inclinavit caelos ; sed praemittit ea quae facta sunt tempore incarnationis, dicens : Commota est. Ecce quomodo audivit de praemissa tristitia, scilicet per incarnationem, quam per ea quae tunc facta sunt, sic describit ; commota est, quasi dicat, hoc modo audivit, quia tempore incarnationis terra, id est peccatores,
[Aug., Cassiod.] commota est interius ad poenitentiam. Et post, et contremuit exterius pro peccatis.
[Cassiod.] Necesse est enim ut praesentiam iudicis tremant peccatores ; et fundamenta montium,
[Aug.] id est spes superborum in saeculo, conturbata sunt. Fundamenta montium sunt praesumptiones superborum, et huiusmodi, quibus innitebantur. Sed haec conturbata sunt, et commota sunt, ut iam spes mundi non habeat firmamentum in cordibus hominum.
[Cassiod.] Spes enim mundi abiit, quam Deus odit. Et quare hoc ? Quoniam iratus est eis, id est quia innotuit eis ira Dei. Et ita :
- Ascendit fumus in ira eius, et ignis a facie eius exarsit : carbones succensi sunt ab eo.
Ascendit fumus,
[Aug.] id est lacrymosa deprecatio poenitentium, in ira eius, scilicet in poena iudicii praevisa, id est cum novissent quid minetur Deus. Et post ignis a facie eius exarsit, id est flagrans charitas, post poenitentiam de notitia eius exarsit. Et ita carbones succensi sunt, id est illi, qui iam mortui erant exstincti ab igne Dei, et a luce iustitiae, et frigidi tenebrosique remanserant. Rursus accensi, et illuminati revixerunt.
[Cassiod.] Et hoc ab eo, id est veniente Domino. Sed nunquid venit ? utique venit, quia
- Inclinavit caelos, et descendit : et caligo sub pedibus eius.
Inclinavit caelos, vel caelum,
[Cassiod.] id est humiliavit se Verbum Dei, ut carnem sumeret, et descendit, id est ad nos venit, carne indutus. Vel ita : Carbones succensi sunt,
[Hier.] id est illi qui prius erant exstincti, succensi sunt ab eo igne charitatis. Sed quomodo sunt haec omnia facta ? ecce, inclinavit Deus Pater caelos,
[Gl. int.] id est humiliavit caelestia misso Filio, de quo subdit, et descendit ad nos. Humiliavit autem tunc caelestia, quia angelos humanae naturae subiecit, et caligo,
[Cassiod.] id est, diabolus, qui mentes obnubilat, est sub pedibus eius, quia Domini potestate calcatur.
- Et ascendit super cherubim, et volavit : volavit super pennas ventorum.
[Cassiod.] Et ipse qui descendit ascendit super caelos, quando videntibus apostolis conscendit : quod tale est super cherubim quod interpretatur plenitudo scientiae, id est omnem modum scientiae excedit.
[Aug., Cassiod.] Quis enim attingit hoc arcanum quod caro mortalis, et passibilis sic est exaltata ? et volavit fama eius. Volavit item itemque geminatum. Namque verbum nimiam celeritatem significat, qua per totum mundum fama eius cucurrit. Unde et subdit, super pennas, id est velocitatem, ventorum. Ventos enim, quibus nihil est velocius, superat fama eius, ut dum mox natus, Magis per stellam est nuntiatus.
- Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius : tenebrosa aqua in nubibus aeris.
Et tenebras, id est incarnationis mysterium, quod nobis est profundum et obscurum, posuit latibulum suum,
[Cassiod.] id est secretum maiestatis suae, quae nube carnis tegebatur : quod tunc aperiet, quando videbimus eum facie ad faciem. Tabernaculum eius, id est Ecclesia quae ei militat, est in circuitu eius, id est ei proxima. Et ideo, etsi nondum per speciem videt, tamen per fidem.
Vel ita ab illo loco, circumdederunt me, et legitur ex persona Christi non mutata voce, qui referens passionem suam, ait : Circumdederunt me dolores mortis,
[Aug.] id est carnis, qui sunt gravissimi. Et torrentes iniquitatis, id est turbae Iudaeorum iniquae ad tempus motae, sed cito desiturae, sicut pluvialia flumina. Conturbaverunt me, id est egerunt ut me conturbarent ; et dolores inferni circumdederunt me, id est in circumdantibus me ut perderent, erant dolores invidiae, qui mortem operantur, ducuntque ad infernum ; et laquei mortis, scilicet Iudaei, qui iactatione iustitiae mala suadent, unde est mors, praeoccupaverunt me, ut priores mihi nocere vellent, quod eis postea reddetur. Vel ita : Dolores mortis circumdederunt me, et dolores inferni circumdederunt me, id est dolentes de me Iudaei, quae est eis causa mortis interioris, et inferni circumdederunt me. Vel ita, circumdederunt me dolores mortis, id est dolores morientium, scilicet quos solent pati morientes. Et hi dolores, qui circumdederunt me, sunt infixi, alia littera,
[Alcuin.] id est pro inferiori parte mea, scilicet humanitatis infirmitate. Et torrentes iniquitatis,
[Gl. int.] id est transitorii impetus iniquorum, conturbaverunt me, secundum illud : Coepit Iesus pavere, et taedere. Et haec omnia ideo, quia praeoccupaverunt me laquei mortis, id est quia praeoccupaverat me mortalitas et passibilitas ; sed in tribulatione mea invocavi Dominum, hoc non mutatur. Et ad Dominum meum clamavi, et hoc non mutatur. Et Dominus exaudivit vocem meam de templo sancto suo,
[Aug.] id est de corde meo, in quo habitat ; et clamor meus, qui est, in conspectu eius, id est quem intus habeo in conscientia, non coram hominibus, introivit in aures eius, hoc non mutatur, nisi quia hic clamor est pro resurrectione. Introivit dico, unde clarificatus sum. Vel ita : Commota est et contremuit terra. Nam clarificato Christo, commoti sunt et contremuerunt peccatores ad poenitentiam ; et fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt, quoniam iratus est eis, Deus, et hoc non mutatur. Et, ascendit fumus in ira eius, carbones succensi sunt ab eo, hoc sicut ante intellige. Inclinavit caelos, vel caelum, qualiter ira Dei innotuit eis, et praedicta facta sunt, ostendit, quia, inclinavit caelum, et descendit caelum, id est humiliavit iustum, ut ipse descenderet ad hominum infirmitatem, docendo simplicia. Et caligo est sub pedibus eius, id est impii qui terrena sapiunt, caligine suae malitiae caeci, non eum cognoverunt. Terra enim est scabellum pedum eius, quia terreni ad eius contemplationem non eriguntur. Et ascendit super cherubim, id est exaltatus est super plenitudinem scientiae, quae est charitas ; ut ad Deum nemo perveniret, nisi per charitatem ; et volavit, quia dilectoribus suis se incomprehensibilem ostendit, ne corporeis imaginibus quaerant eum comprehendere : volavit dico super pennas ventorum, quia incomprehensibilitas eius, superat virtutes animarum, quibus se velut pennis, a terrenis timoribus in auras libertatis attollunt. Et posuit tenebras latibulum suum, id est occultam spem in corde credentium, ubi latet, non deserens eos. Et posuit tenebras latibulum suum, id est obscuritatem sacramentorum, in quibus latet. Latuit enim divinitas in carne, remissio peccatorum in baptismo, Christus in altari sub sacramento panis. Vel, posuit tenebras latibulum suum, id est in his tenebris vitae mortalis latet, ubi per fidem ambulamus, et non per speciem, et quod non videmus speramus, et per patientiam exspectamus. Et quamvis lateat, tamen, tabernaculum eius est in circuitu eius, id est conversi, in quibus hoc tempore habitat et militat, ambiunt eum quasi medium, quia omnibus aequaliter favet, nec tamen vident eum nunc per speciem, etiam per Scripturas, quia, tenebrosa aqua, id est obscura doctrina est, in nubibus aeris, id est in prophetis, et in omnibus praedicatoribus, qui a terrenis elevati, inferioribus compluunt verbum Dei. Obscura est, dico :
- Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando, et carbones ignis.
Prae fulgore qui erit in conspectu eius,
[Aug.] id est in comparatione fulgoris, qui erit in manifestatione eius. Nunc enim per speculum videmus, tunc facie ad faciem.
[Aug.] Ne quis ergo putet se esse in futura luce, ideo quia Scripturas recte intelligit, sequitur, nubes transierunt, quasi dicat obscura aqua est in nubibus, quae nubes, id est divini verbi praedicatores, transierunt, ad gentes, non iam in Iudaea tantum sunt.
[Hier.] Aliter ab illo loco inclinavit caelos, id est praedicatores humiliavit a contemplativa vita ad ministerium activae, ut Rachel virum suum Liae concedat. Et descendit ipse per eorum doctrinam in quorumdam simplicium notitiam, qui maiora capere non valent. Et ideo ait, descendit, vel, inclinavit caelos,
[Alcuin.] id est humiliavit praedicatores ad ferendas molestias. Et descendit, ipse passus in eis, cum quibus est unum. Et ideo in eis dicitur pati, sicut ipse ait : Ecce venio Romam iterum crucifigi.
Sequitur : Et caligo eius, id est tenebrosi qui etiam persequuntur, sunt, sub pedibus eius,
[Alcuin.] id est sub eius potestate. Vel, caligo, id est qui simpliciter credunt, sunt sub pedibus eius, id est ei subiecti sunt. Sequitur : Et ascendit,
[Hier.] quasi in quibusdam per caelos, id est per praedicatores ; descendit scilicet in infirmis. Alii autem sunt in quibus per eosdem ascendit. Et hoc est : Et ascendit super cherubim,
[Alcuin.] id est facit quosdam plenos scientia, in quibus supereminet, sed nec illi penitus eum comprehendunt, quia volavit super pennas ventorum,
[Aug.] id est celeritatem intellectus eorum transcendit. Et posuit tenebras latibulum suum,
[Alcuin.] id est tenebrosis latenter utitur, sicut ipse ait per prophetam : Virga furoris mei est Assur ; ipse vero non cognovit, quia per Assyrium, id est per Sennacherib, vel Nabuchodonosor, afflixit Deus peccantes in se Iudaeos, et alios multos, nec intellexit Assyrius quare vel cuius virtute hoc fieret, sed tabernaculum eius est in circuitu eius,
[Alcuin.] id est milites sui cognoscunt, quod per malos agitur. Sequitur : Tenebrosa aqua in nubibus aetheris. Alia littera, secundum quod in Hebraeo habetur, prae fulgore in conspectu eius nubes. Hic distingue, quasi dicat per caelos, id est doctores Novi Testamenti descendit in notitiam minorum, sed ascendit in notitiam maiorum. Sed per nubes aetheris, id est per prophetas, in quibus nubibus est tenebrosa aqua,
[Cassiod.] id est obscura doctrina, non sic ascendit, et descendit : quia umbra figurarum tecti, luce doctrinae aliis non irradiabant ; sed nubes, quae non sunt aetheris, id est apostoli, sunt prae fulgore, una dictio, id est praefulgidae. In conspectu eius, id est vicinius contemplantes eum. Et hae nubes transierunt, quia praedicatores de Iudaea ad gentes transierunt. Hic in unum redigitur lectio. Et ex illis transeuntibus processerunt grando et carbones ignis,
[Aug.] id est obiurgationes, quae velut grando dura corda feriunt ; sed si ignis charitatis duritiam resolvit, in miti animo fit aqua satians. Et carbones, quia illo igne accensa corda reviviscunt.
- Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam : grando et carbones ignis.
Et intonuit, quasi dicat, nubes transierunt, et per transeuntes Dominus qui est de caelo,
[Gl. int.] id est excelsus, intonuit minis, quae sunt de poenis aeternis ; et Altissimus, hoc est quod dixerat, de caelo dedit vocem suam suavem, quae est de praemiis aeternis. Vel ita : Intonuit de caelo Dominus,
[Aug., Gl. int.] id est, de corde iusti sonuit Dominus, quando ingentia mysteria loquitur, quae est fiducia Evangelii. Per hoc enim et ipsi praedicatores fiducialius praedicant, et auditores praedicantibus fidentius credunt. Et Altiss. dedit vocem suam,
[Aug.] ut in profundo saeculi audiremus caelestia. Vel ad litteram, Dominus intonuit de caelo,
[Cassiod.] ut quando visum est tonitruum, sicut legitur in Evangelio, Deo patre dicente : Clarificavi, et iterum clarificabo eum. Ioan. XII). Et Altissimus dedit vocem suam cum dixit : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Et inde processit, Grando, et carbones ignis, sicut supradictum est.
Sequitur :
- Et misit sagittas suas, et dissipavit eos : fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.
Et misit. Quasi dicat : Dominus intonuit et Dominus misit,
[Alcuin.] Quasi dicat, non temere transibunt, sed missi ; non enim transitus apostolorum ad gentes semper erat certus, neque rationabilis habitus ; ideoque ait, et misit sagittas suas,
[Aug.] id est evangelistas, cum pennis virtutum recte volantes et dissipavit, vel dispersit, hos ad quos misit ut aliis eorum essent odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem II Cor. II) ; fulgura etiam multiplicavit, id est miracula, quae stupidos reddunt. Unde subdit : et conturbavit eos.
- Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum.
Et apparuerunt fontes aquarum,
[Cassiod.] id est veritas praedicatorum, qui aquis comparantur, quia doctrina alios rigant.
[Aug.] Vel apparuerunt fontes aquarum, salientium in vitam aeternam, qui facti sunt in praedicantibus ; et revelata sunt fundamenta orbis terrarum,
[Aug., Gl. int.] id est revelati sunt prophetae, id est qui ante non intelligebantur : super quos credens orbis aedificatur, id est Ecclesia, quae dicitur orbis, quia de toto orbe colligitur. Et bene ait revelata :
[Cassiod.] Christo enim veniente patuit quod divinum tegebat eloquium. Inde est quod in die passionis illa sacramenta deteguntur in Ecclesia, quae in precedenti tempore XL tecta fuerunt.
- Ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae.
Ab increpatione.
[Alcuin.] Hic fit conversio ad ipsum Deum. Cui quasi cum gratiarum actione loquitur. Quasi dicat : Et omnia facta sunt, o Domine ab increpatione tua,
[Aug.] id est tui clamantis : appropinquabit regnum caelorum. Et ab inspiratione spiritus irae tuae, id est tui dicentis : Nisi poenitentiam egeritis, morte moriemini,
[Cassiod.] increpationem vero et inspirationem accepit Christus praedicationem, quia per praedicationem increpabat peccantes, et inspirabat ut timerent iram futuram. Sequitur :
- Misit de summo et accepit me ; et assumpsit me de aquis multis.
Misit de summo.
[Cassiod.] Hucusque egit de adventu Domini. Hinc agit de temporibus Christianis, ex persona praesentis Ecclesiae, non mutata voce. Quasi dicat, hoc totum factum est, quia misit Deus Pater Christum, de summo, id est de caelo ; et accepit me Ecclesiam sponsam, et assumpsit me de aquis multis, id est de aquis baptismi
[Aug.]. Vel, accepit me, gloriosam Ecclesiam sicut prius vocando ex gentibus in haereditatem suam. Unde subdit ; et assumpsit me de aquis multis, id est multitudine populorum
[Alcuin.]. Vel ita misit Spiritum sanctum, qui est donum, de summo, id est de alto, quia aequalis Patri est et Filio. Spiritus sanctus namque unus est Deus cum Patre et Filio, et donum, quia donari potest, et donatur, cum incipit in aliquo esse secundum charismata gratiae, quae cum a Patre et Filio pariter tribuantur, saepius tamen Spiritus sancti esse dicuntur, quia ex dilectione nobis praestantur ; et Spiritus sanctus dilectio est utriusque, scilicet Patris in Filium, et Filii in Patrem, amborumque connexio. Sequitur : et accepit me, quasi dicat, fugitivam ; et assumpsit me in altitudinem virtutis, et boni operis. Et hoc, de aquis multis, hoc non mutatur. Et
- Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me : quoniam confortati sunt super me.
Eripuit me de inimicis meis fortissimis, id est devitiis quae super inimicos omnes nocent ; et ab his qui oderunt iniquitatem,
[Alcuin.] id est ab exterioribus inimicis hominibus, scilicet et daemonibus quod necesse est ; quoniam confortati sunt olim super me,
[Aug.] quandiu sub ipsis eram, ignorabam Deum. Et agit de se secundum statum ante conversionem. Secundum quid sunt confortati ? Ecce
- Praevenerunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus protector meus.
Praevenerunt me, id est praevaluerunt mihi, in die afflictionis meae,
[Gl. int.] in tempore meae carnalitatis. Vel inimicos, et odientes dicit persecutores, et agit Ecclesia de se, secundum statum post conversionem, dicens :
[Aug.] eripuit me de inimicis meis, qui mihi invidebant, iam volenti eum ; fortissimis, quia praevaluerunt temporaliter ad affligendam et pervertendam hanc temporalem vitam meam ; et ab his qui oderunt me, quia volo eum. Dico, eripuit per hoc, quoniam confortati sunt super me. Per hoc enim magis eripuit, quod illi sunt confortati.
[Cassiod.] Cum enim affligitur Ecclesia, magis crescit. Et praevenerunt me,
[Gl. int.] id est priores mihi nocuerunt, a simili currentium, et hoc non in tempore gaudii, sed in die afflictionis meae, id est in tempore carnis quo,
[Aug.] scilicet mortale et laboriosum corpus gero, et factus est protector meus Dominus contra miserias et voluptates. Sequitur :
- Et eduxit me in latitudinem, salvum me fecit, quoniam voluit me.
Et eduxit. Quasi dicat : Cum carnales patiebar angustias, eduxit me Deus latitudinem spiritualem contra angustias carnis, ut me dilataret, merito et numero.
[Cassiod.] Per mala enim dilatat Deus charitatem ; per saevitiam quippe malorum merito crescit Ecclesia. Et merito salvum me fecit quod fuit,
[Cassiod.] quando ad fidem venit. Ut enim infidelitas mors animae est, ita et vita eiusdem fides est. Unde : Iustus meus ex fide vivit Hebr. X). Et hoc totum fecit quoniam voluit me, antequam ego eum vellem, id est gratis elegit me.
- Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi.
Et retribuet.
[Gl. int.] Quasi dicat : Haec omnia gratis dedit, scilicet fidem et charitatem. Sed post, retribuet mihi hic in praesenti secundum iustitiam meam,
[Aug.] id est secundum iustitiam bonae voluntatis, qui dedit per misericordiam ut vellem bonum, et retribuet mihi hic secundum puritatem manuum mearum,
[Cassiod.] id est factorum meorum, qui dedit ut facerem, educendo in latitudinem, id est retribuit mihi secundum iustitiam bonae voluntatis, et secundum opera quae opera sunt post prima beneficia Dei, scilicet fidem et charitatem, quae gratuito sine praecedenti merito Deus praestat.
[Alcuin.] Deinde pro illis, scilicet fide et charitate, et operibus ex illis provenientibus, quasi pro meritis bona spiritualia retribuit. Hic in praesenti, scilicet perseverantia, et alia. Unde subdit :
- Quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo.
Quia custodivi,
[Aug.] quasi dicat : hoc retribuet, quia custodivi vias Domini, ut latitudinem operum longanimitas consequatur perseverandi, nec impie gessi, recedendo a Deo meo. Vel ita, et retribuet Dominus secundum iustitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum,
[Alcuin.] id est retribuet mihi secundum quod sum iustus, et purus, id est innocens. Iustus sum, quia custodivi vias Domini. Purus sum, quia non impie gessi, recedendo a Deo meo. Et hoc utrumque ideo, quia consideravi iudicia Dei, tam praesentia quam futura, et vidi iusta et inventa iusta non repuli, id est placuerunt mihi, et sic custodivi ; et hoc est quod ait :
- Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo : et iustitias eius non repuli a me.
Quoniam omnia iudicia eius sunt in conspectu meo,
[Aug.] id est praemia iustorum, poenas impiorum, flagella corrigendorum, tentationes probandorum semper attendo et perseveranti contemplatione considero ; et iustitias eius,
[Cassiod.] id est illa iudicia inventa iusta, non repuli a me, ut facit ille qui sub sarcina eorum deficit, revertens ad vomitum. Vel qui fragilitate carnis superatus, dimittit quod coeperat. Sequitur :
- Et ero immaculatus cum eo ; et observabo me ab iniquitate mea.
Et ero.
[Cassiod., Gl. int.] Quasi dicat : Ita olim vixi, et sicut coepi, ita et postmodum ero cum eo, id est ei adhaerens immaculatus,
[Alcuin.] non ita quod prorsus sine macula sim,
[Cassiod.] sed quia observabo me ab iniquitate mea, ne iterum cadam per peccatum mortale, quod est mors beati. Sequitur :
- Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius.
Et retribuet mihi.
[Cassiod.] Supra dixit sibi retribuendum in praesenti pro fide, et charitate et operibus ; hic, in futuro ; et addit pro eisdem sibi retribui, ubi etiam pro perseverantiae longanimitate praemium reddetur, quae sicut supradictum est, pro fide et operibus in praesenti redditur. Et hoc est, et retribuit mihi, in futuro Dominus secundum iustitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum,
[Aug.] iam itaque non solum propter latitudinem fidei, quae per dilectionem operatur, sed etiam propter longanimitatem, retribuet mihi, qui sum in conspectu oculorum eius,
[Cassiod.] hoc dicere solis iustis convenit, ut sicut illi semper Dominum contuentur, ita Dominus iugiter eos respiciat. Vel determinat quid Deus sibi retribuet, illud scilicet quod est in conspectu oculorum eius,
[Aug.] non quod homines vident, sed quod Deus solus, quia quae videntur ab hominibus temporalia sunt, quae non videntur aeterna sunt II Cor. XIV), quo pertinet altitudo spei.
- Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris.
Cum sancto sanctus.
[Alcuin.] Dixerat sibi retribui secundum iustitiam suam, nunc ut videatur gratia cum libero arbitrio, ostendit quomodo habeatur iustitia, et fit conversio ad Dominum, quasi cum gratiarum actione. Quasi dicat : Etsi dixi : Retribuet mihi secundum iustitiam meam, tamen, o Domine, tu eris sanctus cum sancto, id est adiuvas sanctum in sanctitate,
[Hier.] quia sanctus es natura, et alios sanctificans gratia, et cum viro innocente innocens eris, id est innocentem adiuvas in innocentia, quia innocens es.
- Et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
Et cum electo electus eris,
[Aug.] id est ab eo quem eligis eligeris et cum perverso perverteris,
[Alcuin.] id est perversum pervertis, id est perverti sinis. Nota quod secundum duo iudicia, occultum, scilicet quod nunc agitur, et manifestum quod erit in futuro, dupliciter Deus retribuit bonis et malis. Hic enim retribuit ut iustus iustificetur, et qui in sordibus est, sordescat adhuc Apoc. XXII). Unde hic dicit : Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris. Et in futuro retribuet praemium bonis, et poenam malis. Unde ibi ait :
- Quoniam tu populum humilem salvum facies ; et oculos superborum humiliabis.
Quoniam tu populum humilem.
[Cassiod.] Quasi dicat : Hic ita facies bonis et malis, et hoc ideo quoniam in futuro tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum,
[Aug.] qui ignorantes iustitiam Dei, suam volunt constituere Rom. X), humiliabis,
[Cassiod.] quanto plus alti sunt. Vel ita, cum sancto, et loquitur hominibus. Quasi dicat : Sicut ego ero immaculatus cum eo, similiter tu, quicunque es, cum sancto, scilicet cum Christo, qui est Sanctus sanctorum, id est ipso donante eris sanctus, et cum viro innocente, scilicet Christo, eris innocens, et cum electo, scilicet Christo, eris electus, et cum perverso, diabolo, perverteris, id est perversus eris. Et est argumentum a convictu, quia ex convictu mores formantur : et qui tangit picem, inquinatur ab ea. Et hoc totum ideo, quoniam tu, Domine, populum humilem salvum facies. Vel ita : Cum sancto sanctus eris. Quasi dicat : Occultum est quod sanctis in futuro retribues.
[Aug.] Est etiam occulta profunditas qua intelligitur quod cum sancto sanctus eris, scilicet sanctificans eum, quia intelligeris ; cum sancto sanctus, quia tu sanctificas, et qua intelligitur, quod cum viro innocente innocens eris, quia nulli noces, sed funiculis peccatorum suorum quisque constringitur ; et cum electo electus eris, id est ab eo quem eligis eligeris ; et cum perverso perverteris, id est perverso perversus videris, quia dicunt mali : Non est recta via Domini. Et hoc ideo, quoniam populum humilem salvum facies.
[Aug.] Hic perversum eis videtur, quod confitentes peccata salvas, quod oculos superborum humiliabis. Hoc non mutatur.
- Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine Deus meus, illumina tenebras meas.
Quoniam tu illum.
[Alcuin.] Quod supra enuntiavit de quibusdam membris electis et sanctificatis, hic orat de aliis,
[Cassiod.] et ita progreditur Ecclesia. Affirmavit enim supra quod sanctificat sanctos ; hic precatur ut illuminet alios qui sunt tenebrae, loquens ad Patrem sic : O Domine, Pater, qui es Deus meus, tu illuminas lucernam meam, id est apostolos, et alios primitivos.
[Cassiod.] Lucerna enim fuerunt praedicatores, in quibus fuit lux, id est cognitio veritatis, qua illuminaverunt alios, sicut lucerna lumen habet in testa. Unde Apostolus : Habens thesaurum istum in vasis fictilibus. Et quoniam illuminas lucernam meam, id est praedicatores.
[Alcuin.] Per eos illumina tenebras meas, id est eos qui adhuc sunt in tenebris. Tenebras dico meas, quia licet sint in tenebris mei, tamen sunt praedestinatione. Vel ita, ut non fiat distinctio inter lucernam et tenebras,
[Aug.] sed idem per utrumque significetur, ex alio quidem et ex alio. Lucerna enim dicimur, quia non habemus a nobis lucem, sicut lucerna a se non lucet ; tenebrae vero dicimur, quia vitiis nostris tenebrosi sumus. Et est, quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine, id est quia nostrum lumen non est ex nobis, sed a te, o tu qui es, Deus meus, illumina tenebras meas, id est nos qui peccatis nostris tenebrae sumus.
- Quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum.
Quoniam in te.
[Aug., Gl. int.] Quasi dicat : Te rogo, et merito, quoniam in te, id est per te eripiar a tentatione diaboli.
[Cassiod.] Deinde mutat personam ex gaudio dicens, et in Deo meo, non in me, transgrediar murum,
[Aug.] quem inter homines et caelum peccata exstruxerunt. Et nota quod non ait diruam, sed transgrediar.
[Cassiod.] Diruere enim penitus non potest homo, sed ope Dei transit murum, id est obstaculum peccatorum.
- Deus meus, impolluta via eius ; eloquia Domini igne examinata ; protector est omnium sperantium in se.
Deus meus, quasi dicat : Vere in te, o Deus, eripiar, quia tu Deus meus eripies me de contradictionibus populi.
[Cassiod., Alcuin.] Usque hunc ordo litterae extenditur : caetera interponit ad commendationem eius, mutata persona, de eo loquens aliis sic ; Deus meus eripiet. Et via eius est impolluta, id est non incedit nisi per mundam viam,
[Aug.] quia non venit in homines, nisi mundent viam fidei, qua veniat, quia impolluta est via eius. Unde : Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Et alibi clamat propheta : Eligite lapides de plateis. Inde est quod in praecipuis solemnitatibus templa manufacta mundantur et ornantur, ut magnus sacerdos cum processione intret, ita et tu adorna thalamum mentis, ut aeternus sacerdos cum plenitudine gratiarum ad te introeat, teque paulatim procedere de virtute in virtutem faciat. Sequitur, et eloquia Domini sunt examinata igne,
[Aug.] id est igne tribulationis probantur. Et Dominus protector est omnium sperantium in se, id est eos qui sperant, non in seipsis, sed in illo, non consumet tribulatio. Et bene prius de fide, post de spe agit, quia spes sequitur fidem.
[Cassiod.] Addit, omnium : nullus enim excipitur, nisi qui sperare non vult. Vel ita : Deus meus. Quasi dicat : In Deo meo transgrediar. Deus enim meus hoc habet, quod via eius est impolluta,
[Alcuin.] id est quod ipse est via, qua itur ad caelum, impolluta.
[Hier.] Vel hoc habet quod via eius, qua venit in mundum est impolluta, id est sancta et immaculata virgo Maria : et secundum hoc ordo litterae non respicit ad inferiora. Sequitur : Et eloquia Domini, id est Christi, sunt igne, Spiritus sancti, examinata.
[Cassiod., Alcuin.] id est quidquid dixit Spiritu sancto examinatum est, id est utile et honestum, ut sapiens quidquid dicit, prius apud se diiudicat.
- Quoniam quis Deus praeter Dominum ? aut quis Deus praeter Deum nostrum ?
Quoniam quis, quasi dicat, Deus meus, et bene. Quoniam quis alius Deus est praeter Dominum, id est nisi ille qui est in rebus mundi Dominus ? aut quis Deus est praeter Deum nostrum ?
[Cassiod.] id est qui in Iudaea natus est ? non dii gentium. Hoc dicit contra paganos, qui multos sibi fingunt deos. Vel ita, quoniam non mutatur iunctura, quasi dicat
[Aug.] dico, Deus, quoniam quis, alius est, Deus praeter Dominum nostrum, cui ex debito servimus. Aut quis est Deus propter Deum nostrum, quem post bonam servitutem, tanquam haereditatem separatam filii possidemus.
PARS II.
- Deus qui praecinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam.
Deus qui praecinxit.
[Alcuin.] Pars tertia. Adhuc praeter communia commendat eum per specialia. Dixerat enim quod protector est, et adiutor, nunc specialiter docet qualiter et in quibus sit adiutor et protector.
[Hier.] Quasi dicat : Bene dixi, Deus meus. Deus enim est qui praecinxit me, id est praearmavit. Vel, praecinxit, a simili currentis, ne fluentes sinus cupiditatis, impediant gressus, id est opera bona.
[Aug.] Praecinxit dico virtute, ut fortis sim, et loquitur hic Ecclesia. Sequitur : Et posuit immaculatam viam meam, scilicet charitatem qua ad illum ascendam. Sicut enim immaculata est fides, qua ad me venit, sic charitas qua ad illum vadam. Sequitur : ipse est
- Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum, et super excelsa statuens me.
Qui perfecit pedes meos,
[Aug.] id est amorem meum, quo vado ad eum tanquam cervorum, id est ad transcendenda spinosa, et umbrosa implicamenta saeculi. Et ipse est statuens me super excelsa, id est in caelo figit cordis mei intentionem. Et ipse est
- Qui docet manus meas ad praelium ; et posuit ut arcum aereum brachia mea.
[Aug.] Qui docet manus meas ad praelium contra vitia et daemones, id est docet operari nos ad superandos hostes, qui iter caeli claudere nituntur. Deinde mutans personam, subdit, et posuisti ut arcum aereum brachia mea, id est dedisti mihi infatigabilem intentionem bonorum operum et morum.
- Et dedisti mihi protectionem salutis tuae : et dextera tua suscepit me.
Et dedisti mihi protectionem salutis tuae,
[Aug.] id est protexisti me ad salutem, quia non sufficiunt praedicta nisi adsit protectio Dei ; et dextera tua, id est favor gratiae tuae, suscepit me.
- Et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit.
Et disciplina tua,
[Alcuin.] quasi dicat, proteges, non utique ut nihil patiar, quod tamen est ad profectum. Et, id est quia, disciplina tua correxit, vel direxit, vel erexit me in finem, id est correctio tua non sinit deviare,
[Aug.] ut quidquid ago, in eum finem reseram, quo tibi cohaeretur ; et disciplina tua ipsa me docebit melioribus insistere,
[Gl. int., Aug.] id est eadem disciplina docebit me pervenire quo direxit, nec impediunt carnales angustiae. Quia
- Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.
Dilatasti gressus meos subtus me,
[Aug.] id est quia latam fecisti charitatem hilariter operantem, etiam de his quae sub me sunt, scilicet de mortalibus rebus et membris. Et non sunt infirmata per mala mundi vestigia mea, id est itinera, vel signa, quae imitaturis reliqui.
[Alcuin.] Ex his verbis patet quod tribulatio est correctio, et doctrina, et dilatio, et confirmatio. Non sunt infirmata, dico, sed
- Persequar inimicos meos, et comprehendam illos : et non convertar donec deficiant.
Persequar inimicos meos,
[Aug.] id est carnales affectus meos, et comprehendam illos, ut absumantur, non illi comprehendant me ; et non convertar ab hac intentione donec deficiant a rebellione, qui modo obstrepunt.
- Confringam illos, nec poterunt stare : cadent subtus pedes meos.
Confringam illos, nec poterunt stare, id est non durabunt adversum me ; cadent subtus pedes meos, id est praeponam illis amores quibus itur in aeternitatem. Et hoc totum est ex eo quia,
- Et praecinxisti me virtute ad bellum : supplantasti insurgentes in me subtus me.
Praecinxisti me virtute ad bellum,
[Aug.] id est fluentia desideria carnis virtute strinxisti, ne in pugna praepedirer. Supplantasti insurgentes subtus me. Haec verba capiti Christo conveniunt, in cuius etiam persona potest totum intelligi ab illo loco, Deus qui praecinxit me virtute.
PARS. II.
[Cassiod.] Tertia pars ubi Christus de virtute ac potentia sua agit, dicens : Deus Pater est, qui praecinxit me virtute, per hoc notat dignitatem et fortitudinem, quod ei convenit qui potestate sua iudicabit mundum ; et posuit, id est firmavit viam meam immaculatam, id est sine peccato, qui perfecit pedes meos tanquam cervorum. Sicut enim cervus spinas et humana loca transilit, sic et Christus vitavit spinas et foveas peccatorum. Et super excelsa est statuens me. Quasi dicat : Sicut cervus petit alta, ita Christus super omnes creaturas conscendit. Et ipse est qui docet, ab imminentibus insidiis me cautum faciendo, manus meas, id est opera vel voluntates, ad praelium contra diabolum, et posuit ut arcum aereum brachia mea, id est dedisti mihi irremissibilem fortitudinem.
[Alcuin.] Et haec est similitudo rei, quae non est.
[Cassiod.] Vel brachia Christi sunt prophetae et apostoli, per quos operatur, qui sunt arcus aereus, quia praedicando non mollescunt, sed semper fortes, verba salutis iaculantur. Et dedisti mihi protectionem salutis tuae, id est gloriam resurrectionis, et dextera scilicet tua suscepit me, id est potentia deitatis quae me hominem in altum constituit ; et disciplina tua correxit, vel, direxit me in finem et dis. etc., hoc quantum ad effectum, quia effectus correcti et docti fuit in Christo, qui tamen nec a malo correctus, nec quod ignoraret doctus fuit. Dilatasti gressus meos subtus me, id est opera etiam inferioris naturae, scilicet humanitatis notificasti per mundum, et non sunt infirmata vestigia mea, id est signa quae reliquit imitaturis. Et quia ita me virtute firmasti, persequar inimicos meos,
[Hier., Alcuin.] id est Iudaeos, arguendo eos, et diversis afflictionibus fatigando, et comprehendam illos, id est veris rationibus circumveniam. Et non convertar ab isto opere, donec deficiant, a rebellione ; confringam illos,
[Cassiod.] id est diversis miseriis affligam ; nec poterunt stare, adversum me, et cadent subtus pedes meos, id est subiiciam illos mihi. Et hoc ex eo quia praecinxisti me virtute ad bellum, contra daemones et Iudaeos. Et supplantasti insurgentes in me, ut sint subtus me,
[Aug.] id est decipi fecisti insequentes me, ut mihi subessent, qui superesse volebant.
- Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.
Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, id est fecisti ut me sequerentur, et odientes me,
[Aug., Gl. int.] id est perdurantes in odio disperdidisti per universum orbem. Ubi, id est in qua dispersione.
- Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ad Dominum ; nec exaudivit eos.
[Aug.] Clamaverunt ad alios deos, nec erat qui salvos faceret eos. Alius enim non poterat ; quis enim salvos faceret, quos tu non faceres ? Postea, clamaverunt ad Dominum, nec exaudivit eos, id est non indicavit eos dignos exauditione. Ac si diceret : Alius enim non potest, tu non vis salvare, quia non recedunt a malitia sua.
- Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum delebo eos.
Et comminuam.
[Gl. int., Alcuin.] Quasi dicat : Disperdidisti eos et praeter dispersionem comminuam eos ut pulverem ante faciem venti, id est auferam virtutes ut cedant omni vento doctrinae et suggestionis, et ita factum est,
[Aug.] quia aridi sunt, sine imbre misericordiae Dei, ut elati et inflati superbia, a spe firma, quasi a soliditate terrae rapiantur. Ecce eadem operatio Patris et Filii.
[Alcuin.] Supra enim dixerat Patri, disperdidisti. Hic ait, comminuam. Et ut lutum platearum delebo eos,
[Aug.] id est delebo eos ut luxuriantes et lubricos, per latas vias, quae ducunt ad mortem.
- Eripies me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium.
Eripies me.
[Alcuin.] Hic item ex persona capitis Christi accipitur, quasi dicat, de illis ita,
[Aug.] sed eripies me de contradictionibus populi, Iudaeorum, qui dixerunt : Si dimittimus eum sic, totus mundus post eum ibit ; et constitues me in caput gentium, id est ut sim caput gentium. Et vere, quia
- Populus quem non cognovi servivit mihi : in auditu auris obedivit mihi.
[Aug.] Populus gentium quem non cognovi, id est non visitavi corporali praesentia, vel in lege et prophetis, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi.
[Hier. [Aug.] Oculis quidem non vidit, sed per praedicatores obedivit.
[Alcuin.] Nota quod in hac serie continetur exaltatio gentium, et depressio Iudaeorum, de quibus subdit :
- Filii alieni mentiti sunt mihi : filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.
Filii alieni. Quasi dicat : Populus gentium obedivit,
[Alcuin.] sed filii, id est Iudaei, quos enutrivi et exaltavi, facti alieni, mentiti sunt mihi, id est ad meum honorem Unde alibi : In multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. Vel ita Filii non mei dicendi,
[Aug.] sed alieni, id est Iudaei, quibus dicitur : Vos ex patre diabolo estis. Mentiti sunt mihi. De quibus Isaias. Vae genti peccatrici, filiis alienis populo pleno peccatis !
[Hier.] Prius enim Iudaei filii dicebantur pro praerogativa patris, sicut per Moysen dicit ad Pharaonem : Dimitte primogenitum meum Israel. Sed per peccatum facti sunt alieni. Et repetit ut exprobret, filii alieni inveterati sunt,
[Aug.] id est in veteri homine remanserunt, quos innovare veni, et claudicaverunt. Quasi dicat : Uno pede debiles, quia Vetus Testamentum tenentes, et Novum respuentes, claudi effecti sunt, unum pedem habentes, altero carentes. Et in illo etiam quam habent claudi sunt, quia claudificaverunt, etiam a semitis suis, id est etiam in veteri lege sunt claudi, sequentes potius suas traditiones, quam Dei.
- Vivit Dominus et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meae.
Vivit Dominus.
[Cassiod.] Quarta pars, ubi exsultans Ecclesia, summatim munera Dei laudat, quasi dicat, et quia praedicta Deus facit, patet quod Dominus vivit, quia vivificat omnia et benedictus est Deus meus quia omnia benedicit. Et ideo exaltetur Deus salutis meae, id est toto orbe credatur. Vel ita : Vivit Dominus, quia praesens est in corde meo firma fide mihi visus. Et benedictus sit Deus meus, id est laudatus sit. Et exaltetur Deus salutis meae,
[Aug.] id est det mihi salutem in excesso, non in imo, id est caelestem, et non temporalem. Non enim terreno more de Deo salutis meae sentiam, nec ipsam salutem terrena, sed in excelso de illo sperabo. Deinde converso sermone ad Deum, ait :
- Deus, qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis.
Deus qui das, quasi dicat : Benedicere Deum hortor et merito, quia tu Deus es qui das, dicit Ecclesia, mihi vindictas,
[Aug.] subdendo mihi populos. Unde quasi exponendo subiicit, et subdis populos sub me.
[Cassiod.] Pia vindicta est, dum rebellis subditur. Tu, dico, existens liberator meus de inimicis meis, non qualibetcunque, sed iracundis. Maior gloria est a ferventibus malis liberari.
- Et ab insurgentibus in me exaltabis me, a viro iniquo eripies me.
Et ab insurgentibus in me exaltabis me.
[Cassiod.] Quia quanto altius insurgit in iram, tanto amplius exaltatur ille qui pertulit. Et a viro iniquo,
[Rem.] id est a quolibet schismatico eripies me.
- Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam.
Propterea,
[Rem.] id est propter ea quae dicta sunt superius, confitebor tibi in nationibus, Domine, et laudes et peccata, et nomini tuo psalmum dicam,
[Aug.] id est latius innotesces bonis operibus meis.
- Magnificans salutes regis eius, et faciens misericordiam christo suo David, et semini eius usque in saeculum.
Magnificans salutes. Ordo litterae respicit ad illud praedictum, exaltetur Deus salutis meae. Deus dico, magnificans, id est qui magnificat salutes regis eius, Christi,
[Aug.] id est admirabiles facit salutes, quas salutes eius Filius dat credentibus. Et Deus, dico faciens, id est qui facit misericordiam christo suo David, id est ipsi liberatori manu forti, qui vicit mundum hunc ; et semini eius, id est eis quos credentes in Evangelio genuit. Et hoc, usque in saeculum, id est sine fine.
[Hier.] Vel ex persona Christi capitis loquentis ad Patrem accipi potest ab illo loco, o Deus Pater, tu es qui das mihi vindictas de Iudaeis, et subdis populos, id est gentes, sub me. Tu dico, liberator meus de inimicis meis,
[Aug.] Iudaeis, iracundis, in passione clamantibus : Crucifige, crucifige. Et ab insurgentibus in me, patientem, exaltabis me, resurgentem, vel ascendentem, et a viro iniquo, id est a regno eorum iniquo, eripies me. Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, id est gentes per me confitebuntur tibi ; et nomini tuo psalmum dicam, id est latius innotesces bonis operibus meis ; magnificans, interpositis verbis capitis redit Ecclesia ad id quod coeperat, quasi dicat : Exaltetur Deus. Deus dico, magnificans salutes regis eius ; et faciens misericordiam christo suo David, et semini eius usque in saeculum. Haec non mutantur.
PSALMUS XVIII
PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID.
Caeli enarrant. Titulus : In finem psalmus David.
[Cassiod.] Psalmus iste agit de primo adventu Christi, per quem tyrannus diabolus cadit, et homo a peccato et a morte absolvitur. Per finem vero accipitur Christus, vel plenitudinis tempus. De quo : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
[Alcuin.] Et est sensus tituli : Psalmus iste attribuitur David respicienti in finem, id est in Christum, qui est finis omnis consummationis, vel in tempus plenitudinis. Hic enim Propheta respicit in finem, id est in Christum, vel in ultima tempora, quibus acta sunt quae hic tractantur. Intentio. Monet ut relicta vetustate ad novum hominem, vel ad novam legem accedamus. Modus. Tripartitus est psalmus, Primo Propheta loquens de Christi incarnatione commendat praedicationem novaelegis.
[Cassiod.] Secundo laudat praecepta et Novi et Veteris Testamenti, ibi, lex Domini. Tertio petit purgari a vitiis, ut sit dignus tanta sacramenta referre, ibi, delicta quis. Commendans ergo praedicationem novae legis, qui praedicent, et quid et qui discrete, et quam mirifice, et quam late, in prima parte ostendit, ita dicens :
- Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
Caeli enarrant,
[Aug.] id est apostoli, in quibus tanquam in caelis Deus habitat, enarrant gloriam Dei, id est exponunt gloriam Christi, in qua est aequalis Patri, et quod Deus est, et quod peccata gratis dimittit. Vel, gloriam Dei, id est gloriam qua ipse Filius Patrem glorificavit super terram ; et firmamentum, id est ipsi iidem apostoli firmati Spiritu sancto, et caelum facti, qui prius et terra fuerant per timorem, annuntiat opera manuum eius.
[Gl. int.] id est facta virtutum Domini, quae secundum hominem egit, scilicet nativitatem, passionem, mortem, et huiusmodi.
Alcuin., Aug.] Bene ergo in primo dicuntur caeli, id est alti, quia altum nuntiant. In isto sunt firmamentum, id est firmati, et quia pro eo opus est pati. Non enim ideo passi sunt, quia praedicaverunt Verbum in principio apud Patrem, sed quia annuntiaverint eumdem Dei Filium hominem factum, passum, mortuum. Unde Apostolus : Non enim erubesco Evangelium. Et alibi : Praedicamus Iesum Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus vero stultitiam. Ecce qui et quid praedicant. Vel ad litteram, caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum,
[Aug.] quia caeli stellam miserunt novam, ortum summi Regis nuntiantem, quae Magos ad praesepe duxit.
- Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
Dies diei.
[Alcuin., Aug.] Ecce quam discrete praedicant. Non enim omnia omnibus dicunt. Sed, dies diei, id est clari claris, scilicet sancti sanctis, eructat, quasi dicat, de pleno proferunt, verbum, id est sapientiam Dei, ex Patre genitam, quasi dicat : Spiritus, id est spiritualis ex spiritualibus profert plenitudinem sapientiae, quod est Verbum in principio apud Patrem Deum ; et nox, scilicet mortalitas carnis, id est ipsi eidem mortalitati et infirmitati carnis condescendentes, et quasi nox, id est quasi carnales facti nocti,
[Rem., Aug.] id est tenebrosis et carnalibus, quasi longe positis, indicat, ut simplicibus, non Verbum Patris, sed scientiam quae est de humanis, id est de humanitate Christi. Vel, indicat scientiam, id est fidem humanitatis insinuando, annuntiat futuram scientiam, scilicet quod per illa minora perveniet ad maiora.
[Rem.] Hanc discretionem se habuisse in praedicatione docet Apostolus, cum ait : Nihil me iudicavi scire inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Et alibi : Sive excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis. Excedunt, dum mente ascendunt, usque ad Verbum Patris, quod semel locutus est Deus ; sobrii sunt, dum se parvulis contemperant. Unde Dominus ait : Quis putas est fidelis servus et prudens, quem cum, etc.
[Aug.] Pauci enim sunt fideles, et pauciores prudentes in dispensatione verbi Dei. Rarus enim doctor est, qui eloquiis divinis aliquod adulterina opinione non admisceat ; rarior quod singulis congrua diiudicet. Illi ergo non sunt dispensatores, sed prodigi exstirpatores, quia celanda irreverenter, quibus non oportet detegunt, et studiose quaerenda sine mensura perfundunt incauti, vinoque debriant quos opus est ali lacte, plus curantes ingenium ostentare quam proximis prodesse. Unde in tabernaculo Domini in mensa erant acetabula ac phialae, ac cyathi, quibus offerebantur libamina. In acetabulis mordax et aspera praedicatio, in comminationibus ; in phialis larga praedicatio ; in cyathis, minima et tenuis signatur quia in doctrina sacri eloquii non solum sunt exhibenda magna et arcana quae debriant, sed etiam parva et tenuia, quae quasi per gustum notitiam praestent. Aliter enim instruendi sunt sapientes, aliter insipientes, aliter senes, aliter iuvenes, aliter caelibes, aliter coniugati. Et ita, dies diei eructat ver. etc. Vel, dies diei eructat, etc. ad litteram.
[Alcuin.] quia haec doctrina diebus ac noctibus continuatur usque ad posteros. Et hoc tam mirifice, quod omnibus linguis locuti sunt. Et hoc est quod subdit :
- Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
Non sunt loquelae.
[Alcuin.] quasi dicat : Enarrant, et hoc tam mirifice quod non sunt loquelae, id est linguae, quarum, id est per quas non audiantur, etc., neque sermones,
[Gl. int.] id est genera dicendi, scilicet humile, mediocre, altum. quorum sermonum, id est per quos sermones, non audiantur voces eorum caelorum,
[Aug.] id est per quos non sunt auditae voces apostolorum. Omnibus enim linguis primos doctores loqui fecit Spiritus sanctus, qui omnes gentes in unum erat congregaturus. Et sicut unus homo tunc omnibus linguis loquebatur, sic et modo et unus homo, scilicet totus Christus caput et corpus, omnibus loquitur, quia ex omnibus gentibus, una et sancta constat Ecclesia.
[Cassiod.] Vel, loquelae accipiuntur publicae persuasiones, quae fiunt ad multitudinem ; sermones, communes narrationes, quae quotidie et cuique fiunt.
- In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum.
In omnem terram.
[Alcuin.] Hic ostendit quam late praedicaverunt. Quasi dicat : Tam mirifice praedicaverunt, et etiam tam late, quod in omnem terram, id est in omni parte ambitus terrae exivit sonus eorum,
[Gl. int.] id est fama apostolorum, et si non praesentia, et etiam in fines orbis terrae, id est etiam in angulis terrae exierunt verba eorum, eadem quae dixerunt.
- In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo.
In sole posuit.
[Cassiod.] Quod alios fecisse laudat Propheta, ipse facit. Praedicat enim Incarnationem. Et quasi quis quaerat a Propheta, quomodo haec facta sunt. Respondet, in sole.
[Gl. int.] Vel possunt haec esse verba ipsorum apostolorum, quibus aperitur quid praedicent. Quasi dicat : Exierunt in fines terrae verba eorum, ita dicentium :
[Aug.] Dominus belligerare volens adversus regna temporalium errorum posuit tabernaculum, quasi dicat, militare habitaculum, id est dispensationem incarnationis suae, in qua venit expugnare errores mundi.
[Alcuin.] in sole ; sol tria facit, lucet, urit, et varietatem temporum facit. Posuit ergo tabernaculum in sole,
[Aug.] in tempore, quia carnem assumpsit temporalibus vicissitudinibus subiectam. Vel, in sole, id est in manifestatione, scilicet in manifesto mundi. Unde ait : Non venit lucerna ut ponatur sub modio, sed super candelabrum. Vel, in sole,
[Alcuin.] id est in labore, quia aestum laborum gratis sustinuit. Et tabernaculum suum,
[Aug.] id est Ecclesiam, posuit in sole, id est in manifesto, non in occulto ut lateat, secundum illud : Non potest civitas abscondi supra montem posita.
[Cassiod., Aug.] Et ipse tanquam sponsus, quia a prophetis toties promissus processit de thalamo, id est de virginali utero, ubi Deus humanae naturae, ut sponsus sponsae copulatus est.
[Cassiod.] Et est hic magna et conveniens similitudo sacramenti, id est signi et signati.
[Aug.] Ideo enim de Virgine natus est, ut significaretur quod Ecclesiam sibi virginem copularet. Ecce humilis erat Christi misericordia, sed fortis maiestate. Unde subdit :
- Exsultavit ut gigas ad currendam viam ; a summo caelo egressio eius.
Exsultavit, etc.
[Gl. int.] quasi dicat : Processit de thala mo ; et procedens, exsultavit, quia non invitus suscepit laborem, ad currendam viam non habitandam, quia non stetit in via mundi.
[Aug.] Exsultavit dico ut gigas, id est sicut fortissimus, et omnes homines, incomparabili virtute praecedens.
[Cassiod., Alcuin.] Bene ergo giganti comparatur, quia imperturbabilis, irrevocabilis humanam naturam potentia superans, a summo caelo, quasi dicat : Quam viam cucurrit ?
[Aug.] ecce ipse qui aeternaliter a Patre exivit, venit in mundum, factus homo ; et iterum relinquens mundum, ascendit ad Pat[Rem Et hoc est quod ait, a summo caelo, id est a Patre, scilicet ab aequalitate Patris est ; egressio eius, non temporalis, sed aeterna, qua de Patre natus est, qui, subaudi, in tempore, factus est homo.
- Et occursus eius usque ad summum eius ; nec est qui se abscondat a calore eius.
Et occursus eius, facti hominis, occursus est usque ad summum eius, Patris,
[Aug., Cassiod.] id est occurrit ipse homo, plenitudine divinitatis, usque ad aequalitatem Patris. Occursus ergo competit Christo secundum hominem, dum ascendens ad sedem Patris, occurrit. Ascendit autem secundum humanitatem. Per hoc autem quod dicit, usque ad summum,
[Cassiod., Gl. int.] notat quia secundum quod Deus est Patri aequalis est. Hoc idem quod dicit hic Propheta, Christus de se in Evangelio ait sic : Exivi a Patre, et veni in mundum ; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Nec est qui se abscondat, post Verbi incarnationem, a calore eius.
[Aug.] Verbum enim caro factum mortalitatem nostram suscipiens, non permisit ullum mortalium se excusare de umbra mortis, id est de peccatis, quia et ipsam umbram penetravit, et dissolvit calor Verbi, id est amor, vel gratia Christi, quando sedentibus in regione umbrae mortis lux orta est eis,
[Cassiod.] Vel calor est Spiritus sanctus, quem reversus in caelum post ascensionem apostolis misit, a quo nemo absconditur, quia ut Deus omnium corda novit ut valeat arguere mundum de peccato, et iustitia, et de iudicio. In his verbis ostenditur Trinitas et unitas et utraque Christi natura. Ubi enim dicit, a summo caelo, Pater intelligitur ; ubi vero ait, egressio, intelligitur aeterna generatio Filii ; cum ait, occursus, idem Filius secundum hominem, intelligitur, cum ait, usque ad summum eius, ipse idem secundum quod Deus Patri aequalis ; cum ait, a calore eius, intelligitur Spiritus sanctus. Dicendo vero, eius, notat unitatem Trinitatis.
PARS. II.
- Lex Domini immaculata, convertens animas ; testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
Lex Domini immaculata.
[Alcuin.] Secunda pars, ubi laudantur praecepta Novi et Veteris Testamenti. Quasi dicat : Non est qui se abscondat a calore, id est a Spiritu sancto.
[Aug.] Qui spiritus est lex Domini, et testimonium, et iustitiae, et praecepta, et timor et iudicium. Haec autem dicitur esse spiritus, quia haec agit, quae singula commendat, et primo legem. Quasi dicat : Processit sponsus de thalamo, et sponsae dedit per Spiritum sanctum dona. Quae ? legem et alia quinque. Et, lex Domini, per Moysen data est, immaculata,
[Cassiod.] vel irreprehensibilis, id est per omnia est vera, et convertens animas, id est sua districtione corrigens, et ad Christi gratiam mittens, et testimonium Domini est fidele et sapientiam de divinis praestans parvulis, non superbis. Quaecunque enim testimonia dedit Israel, plena veritate sunt, et humilibus sapientiam dedit non superbis.
[Gl. int.] Ideo et testimonium Domini fidele dicitur, quia quod omnibus observantibus promittit, complebitur. Et
- Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda ; praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
Iustitiae Domini sunt rectae,
[Alcuin.] id est lex quae iustificat quidquid praecipit iustum est.
[Cassiod.] Iustitiae dico laetificantes corda spe praemii, praeceptum Domini. Hucusque commendavit Vetus Testamentum. Hinc commendat novum.
Vel aliter, ab illo loco, lex Domini, quasi dicat : Dico quod Christi calor umbram mortis penetravit, et vere, quia ipse Christus est, lex, non humana, sed Domini,
[Aug.] qui venit non legem solvere, sed adimplere, immaculata, quia ipse peccatum non fecit, et alios immaculatos facit, quod non prior lex fecit. Ipse, dico, convertens animas, libertate ad se imitandum, non premens iugo servitutis.
[Aug.] Et nota quod ait, animas, id est voluntates, non solummodo manus, ut vetus lex manum maxime, non animum cohibebat. Et ipse est testimonium Domini fidele,
[Gl. int.] quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluit Filius revelare. Ipse dico, praestans sapientiam, de divinis, parvulis, quia ea quae sapientibus abscondita sunt, per cum revelata sunt parvulis, id est humilibus non superbis. Et, iustitiae Domini (omnes in illo sunt) rectae, quia non docuit quod non fecit, ut qui imitarentur eum, corde gauderent in eis quae vel qui libere cum charitate facerent, non serviliter cum timore. Iustitiae, dico, laetificantes corda, spe praemii aeterni, non terrentes timore poenae, ut vetus lex faciebat. Et, praeceptum Domini,
[Aug., Gl. int.] id est Christi, est lucidum, id est sine velo carnalium observationum : praeceptum dico, illuminans oculos, id est interioris hominis aspectum non obtundens, sicut Moyses in cuius facie non poterant intendere filii, Israel, et ideo ponebat velamen super faciem suam II Cor. III).
- Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi ; iudicia Domini vera, iustificata in semetipsa.
Timor Domini est sanctus,
[Aug.] Gratis scilicet amans non puniri, sed separari timens, id est non timore punitionis, sed amissionis summi boni serviens. Hic est timor castus et filialis. Quatuor enim sunt timores, praeter naturalem, scilicet mundanus, quo timemus perdere bona mundi ; servilis, quo timore poenae a malo opere cohibemur ; initialis, quo partim ex timore poenae, partim ex amore iustitiae servitur ; filialis, sive castus, quo sponsum offendere timemus et separari. Et de hoc timore hic agitur.
[Aug.] Non enim ille poenalis, pro terrenis, quorum amore fornicatur anima, sanctus est, sed castus ; quo quanto diligit Ecclesia, tanto diligentius cavet offendere sponsum. Et ideo non foras mittitur hic timor a charitate perfecta, sed permanet : quae foras mittit initialem, qui in charitate quidem est, sed non perfecta ; servilem autem et mundanum, charitas etiam imperfecta evacuat.
[Cassiod.] Timor ergo saeculi non est sanctus, quia non est proficuus, sed cum temporalibus mutatur, id est mutari facit homines de temporaliter habitis, vel amissis. Timor autem Domini sine omni perturbatione est, quia est mista cum pavore dilectio, quia si timet iudicem, scit misericordem. Ergo timor permanet in saeculum saeculi quia fructus eius permanet in aeternum. Vel ipse timor permanet secundum aliquem usum sine fine, vel usque ad finem. Et iudicia Domini,
[Aug.] id est Patris, qui non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio,
[Aug.] sunt in Christo vera, quia sive minatur, sive pollicetur, neminem fallit, et sunt, iustificata in semetipsa ; vel, in idipsum, alia littera, id est incommutabiliter, quia non eripit quis praemia quae dat, vel poenas.
[Hier., Rem.] Vel, iustificata in semetipsa, quia non egent alterius auctoritate, ut firma habeantur, quam ipsius Domini.
- Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum ; et dulciora super mel et favum.
Desiderabilia. Adhuc commendat iudicia Dei. Quasi dicat : Et quia talia sunt iudicia Dei, ideo sunt multum desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum, vel, super aurum, et lapidem multum pretiosum. Quocunque autem modo littera ordinetur, hic est sensus :
[Aug.] Sunt desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, id est super omnes pompas huius saeculi, pro quibus aliquando iudicia Domini non desiderantur, sed timentur, vel contemnuntur, vel non creduntur. Quae pompae per haec duo, id est per aurum et lapidem signantur. Et est sensus :
[Hier.] Iudicia Domini sunt desiderabilia supra omne id quod appetitur pro divitiis, quae notantur in auro ; vel pro potentia, quae notatur in lapide pretioso ; vel pro voluptate, quae notatur in melle et favo. Unde subdit, et sunt dulciora super mel et favum,
[Alcuin.] id est, super omnem dulcedinem temporalis voluptatis.
[Cassiod.] Melli vero praefert iudicia, secundum Novum Testamentum, in quo quasi mel eliquatum, manifesta sunt iudicia Dei sine figuris. Favo vero praefert, secundum Vetus Testamentum, id est secundum hoc quod in Veteri Testamento continentur, ubi quasi in cellulis figurarum clauduntur. Comparatio tamen ad mel vel favum fit, quia in Novo iudicia aperta et operta in Veteri Testamento, quae dulcius sapiunt palato fidei, quam faucibus carnis mel vel favus.
[Aug.] Vel ita, per aurum et lapidem, et mel et favum intelliguntur sancti. Et est desiderabilia, sunt super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum, id est si quis est aurum, vel lapis, vel mel, vel favus, plus desiderat quam se, iudicia Dei, cuius voluntatem suae praeponit, et dulciora sunt quam ipse sibi. Aurum autem et lapis pretiosus est lapis ille qui non est igne consumendus, sed purus in thesaurum Dei assumendus. Cibus autem Dei est ille qui est mel, id est solutus iam a saeculi huius vinculis, exspectans diem quo veniat in epulas Dei ; et ille qui favus est, id est qui adhuc circumplicatur hac vita, quasi mel in cera, non huic vitae concretus, nec a carnalitate omnino liber, cui opus est pressura, non deprimentis, sed exprimentis manus Dei, ut de temporali vita dirigatur ad vitam aeternam.
- Etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa.
Etenim. Vere sunt dulcia. Etenim, id est quia servus tuus non tantum dicit,
[Aug.] sed etiam opere custodit ea modo dulcia, post salubria. Et ita non loquendo, sed custodiendo probat ea dulcia. Custodit ea dico, et retributio multa quae quanta sit nequit dici.
[Cassiod.] Est, in custodiendis illis id est in eo ipso quod custodiuntur, non modo in extra posita re,
[Aug., Gl. int.] sed in ipsis dum custodiuntur in hac vita, quia in eis gaudetur, per se ipsa placent. Et ideo non ait, pro custodiendis, sed in custodiendis illis,
[Rem.] quia non tantum pro eis in futuro reddetur praemium, sed et hic meorum custodia magnum est gaudium. Servire enim Deo regnare est.
PARS. III.
- Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me ; et ab alienis parce servo tuo.
Delicta.
[Cassiod.] Tertia pars, ubi Propheta petit se a vitiis purgari, ut sit dignus Psalmista qui haec referat sacramenta.
[Aug.] Quasi dicat : Menti videnti suavis est veritas, dulcia sunt iudicia ; sed non videnti quae erit suavitas ? nulla. Sed quare non videt ? Propter delicta. Nec mirum. Delicta enim quis intelligit ? Vel ita continua, quasi dicat : Servus tuus custodit iudicia, sed timeo ne quibusdam praeoccuper, quo minus ea custodiam. Quis enim intelligit delicta, scilicet omnia ? quasi dicat : Nullus, omnia.
[Cassiod.] Quaedam enim nota sunt, ideo delicta omnia nullus intelligit.
[Aug.] Quia sicut tenebrae oculos involvunt, ita delicta mentem non sinunt videre, vel lucem, vel se, ideoque orat pro delictis subdens, ab occultis, quasi dicat : Ut possim intelligere et te laudare, o Domine, munda me ab occultis, et parce ab alienis.
[Cassiod.] Omnia peccata in duobus includit, occultis scilicet et alienis. Occulta sunt originalia, et etiam quae secreta voluntate oriuntur, multis ante effectum rei celantur quae si forte noscuntur, ut dicit Salomon, non eas post concupiscentias. Illud tamen debemus advertere, quoniam multa peccata sunt quae omnimode ignoramus, quorum nec origines possumus nec subreptiones agnoscere. Aliena sunt, quae suadentibus malis hominibus, vel diabolo fiunt.
[Aug.] Pro utrisque ergo precans ait : Ab occultis, id est a cupiditatibus in me latentibus, meis scilicet quae ex me proveniunt, munda me. Mea enim me inquinant. A meis dico, munda, ut non seducar ab alienis, quia non capitur ab alienis qui est mundus a suis. Unde congrue subdit, et ab alienis, scilicet a peccatis, quae aliunde sunt, parce. Aliena enim affligunt me. Et ideo dico, parce mihi, servo tuo, non superbo meo, et in potestate mea esse cupienti. Ab illis ergo, munda, tollendo mihi malam cogitationem ex corde. Ab istis parce, repellendo suasorem, quia servus tuus sum iam, non liber meus. Quae si non dominantur, tunc sum mundus. Unde subdit :
- Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero ; et emundabor a dilecto maximo.
Si mei.
[Gl. int.] quasi dicat : Parce ab alienis, non ita quod omnino tollantur, quod impossibile est, sed ne dominentur, quia si mei non fuerint dominati, alieni, tunc immaculatus ero a criminali.
[Aug.] Vel ita, munda ab occultis, parce ab alienis, ita, scilicet ne dominentur, quia si mei non fuerint dominati. Alia littera, occulta, scilicet et aliena, tunc immaculatus ero a criminali macula, quia non est certior origo peccati praeter occultum quo cecidit diabolus, et alienum quo homo seductus est, et consentiendo fecit suum ; et emundabor quasi dicat : Et si mei non fuerint dominati, emundabor a delicto maximo, id est a delicto superbiae, quod est ultimum redeuntibus ad Deum, et primum recedentibus. Hoc vere est maximum. Non est enim maius delictum quam apostatare a Deo, quod est initium superbiae angeli et hominis. Superbia vero est initium et causa omnis peccati ; qua qui caret, ille vere est immaculatus.
- Et erunt ut complaceant eloquia oris mei ; et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.
Et erunt quasi dicat : Immaculatus ero et emundabor et ita eloquia oris mei erunt talia,
[Aug.] ut complaceant in conspectu tuo, non hominum. Si autem non mundus a superbia fuero, eloquia mea placebunt in conspectu hominum, non Dei. Si vero mundus fuero, non solum eloquia, sed et meditatio cordis mei erit talis, non ut placeat hominibus, quia iam nulla est superbia ; sed in conspectu tuo semper qui intus vides, et conscientiam inspicis. In conspectu tuo dico, o
- Domine adiutor meus et redemptor meus.
Domine, qui es adiutor in bonis agendis, meus,
[Aug.] id est mei tendentis ad te ; et hoc inde, quia es redemptor meus a malis, ut tenderem ad te. Caveat ergo quisque ne sibi converti ad te vel pervenire tribuens, repellatur ut superbus.
PSALMUS XIX
PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID.
Exaudiat te. Titulus : In finem, psalmus David, patet. Hic agit Propheta de Christo, quasi de sacerdote immolaturo et rege pugnaturo,
[Aug.] ubi figura optandi canit Propheta quae ventura sunt Christo, tempore afflictionis eius, quod fuit usque ad passionem ; et tempore gaudii, quod fuit post resurrectionem. Intentio. Monet fideles ad idem desiderium. Modus. Bipartitus est psal. Primo, dicit ea quae tempore tribulationis vult Christo fieri. Secundo, optat et affirmat, quae tempore gloriae fient, ibi, tribuat tibi,
[Hier.] Optans ergo Christi vocem tanquam sacerdotis exaudiri, ait, o Christe.
- Exaudiat te Dominus in die tribulationis ; protegat te nomen Dei Iacob.
[Aug.] Dominus Pater exaudiat te in die tribulationis, qua dixisti : Pater, clarifica Filium tuum. Exaudiat dico, ita protegat te nomen Dei cui studes, Dei dico Iacob, id est iunioris populi. Ideoque te protegat, quia ad te pertinet populus posterius natus, pro quo pugnas. Hic est populus Christianus. Et
- Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te.
Mittat tibi auxilium de sancto,
[Aug.] id est auxilietur tibi, faciens tibi sanctificatum corpus. Corpus, id est Ecclesiam, et de Sion tueatur te. Sion interpretatur specula, vel speculatio. Quasi dicat : De Sion ergo tuetur Deus Christum, cum Ecclesiam, quae est corpus eius, de alta speculatione tutam facit. Et
- Memor sit omnis sacrificii tui ; et holocaustum tuum pingue fiat.
Memor sit, Dominus omnis sacrificii tui
[Aug.] id est memores nos faciat iniuriarum omnium et contumeliarum, quas pro nobis tulisti, et holocaustum tuum pingue fiat, id est iucundum fiat Deo, id est crucem qua totus oblatus es convertat in laetitiam resurrectionis.
Aliter totum Exaudiat. Potest enim etiam Ecclesiae convenire quod hic optatur.
[Cassiod.] Propheta enim ex nimia charitate optat prospere evenire Ecclesiae, ea scilicet quae per Christum videbat venturasic dicens : O Ecclesia, Dominus exaudiat te in die tribulationis, quo maiori desiderio Deum precamur. Ita, protegat te nomen Dei Iacob, ita protegat, ita tibi faciat quod Iacob fecit, ut sicut illi, ut tibi gratiam benedictionis det et praeponat te Iudaeis, sicut illum praeposuit maiori fratri Esau, quem electo Iacob reprobavit, ita reprobatis Iudaeis, Ecclesiam gentium elegit, secundum illud : Erunt novissimi primi et primi novissimi. Et, o Ecclesia, mittat tibi Pater auxilium de sancto, id est de misso Filio ; et de Sion tueatur te, id est de speculatione te mittat, et faciat tutam ; et memor sit omnis sacrificii tui, ad remunerandum te. Sacrificium Ecclesiae praevidebat Propheta per Spiritum sanctum quae offert, non sacrificium pecudum, sed corporis et sanguinis Christi. Et holocaustum tuum, ubi intentio amore Dei tota incenditur, pingue fiat, id est iucundum Deo.
PARS. II. Δια ψαλμα.
- Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet.
Tribuat tibi.
[Alcuin.] Secunda pars, ubi optat et affirmat quae tempore gloriae vult fieri Christo. Quasi dicat : Exaudiat te et tribuat tibi secundum cor tuum, id est secundum intentionem tuam, qui scisti quid valeret passio,
[Aug.] non secundum cor eorum qui te delere voluerunt ; et consilium tuum confirmet, id est compleat, quia omnia alto consilio facit Christus. Et addit omne scilicet non solum quo animam posuisti pro vita plurimorum, ut mortificatum granum copiosius surgeret ; sed etiam quo caecitas ex parte contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.
- Laetabimur in salutari tuo, et in nomine Dei nostri magnificabimur.
Laetabimur.
[Aug.] Quasi dicat : Ideo haec oro, o Christe, quia laetabimur, in salutari tuo, id est, in eo quod tibi mors non nocebit, in quo nobis eam nocere non posse facis, et in nomine Dei nostri,
[Cassiod., Rem,] scilicet Christi, magnificabimur eius nomine dicti Christiani.
[Aug., Cassiod.] Vel, in nomine Dei nostri magnificabimur, id est confessio tui nominis non perdet, sed magnificabit nos. Dum ait, laetabimur et magnificabimur, ostendit Propheta se unum de Ecclesia tanto tempore ante Christum.
- Impleat Dominus omnes petitiones tuas ; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum.
Impleat. Quasi dicat : Quid per singula ? Impleat Dominus omnes petitiones tuas.
[Gl. int. Aug.] Non solum quas in terra fecisti, sed eas etiam quas in caelo facis, interpellans pro nobis. Nec inde dubito quia iam nunc cognovi tanto ante per prophetiam mihi ostensum est quoniam salvum fecit, id est faciet, Dominus Pater Christum suum, id est quod resuscitabit Dominus Christum. Et
- Exaudiet illum de caelo sancto suo ; in potentatibus salus dexterae eius.
Exaudiet illum de caelo sancto suo.
[Aug.] Non solum de terra, ubi petit clarificari, sed etiam in caelo, ubi interpellat pro nobis ad dexteram Patris, mittens inde Spiritum sanctum super credentes, in potentatibus. Quasi dicat : Exaudiet illum utique in hoc quod in potentatibus nostris est salus dexterae eius, id est potentatus nostri sunt, salus favoris eius, id est nos potentes sumus ex auxilio gratiae eius, cum etiam de tribulatione dat nobis auxilium, ut quando infirmamur, tunc potentes simus, quia vana est salus hominis, quae est sinistrae. Unde et superbia nascitur, dum peccantes extolluntur, quia temporaliter salvi sunt. De quibus subdit :
- Hi in curribus, et hi in equis ; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
Hi in curribus.
[Cassiod.] Vel ita : Quia dixerat Christum petere et exaudiri, per quod ostenditur verus homo, ut ipsum quoque omnipotentem Deum ostenderet, addit, in potentatibus, quasi dicat, petet et exaudietur ut verus homo ; tamen ipse est idem Deus omnipotens, quia, salus est dexterae eius, id est, in dextera divinitatis eius salus est, id est habet in deitate quod petit ex carne ; et haec salus non est temporalis, nec aliquibus malis afficienda ; sed est in potentatibus, id est suos facit potentes in aeternitate.
[Alcuin.] Salus autem sinistrae sunt temporalia, in quibus potentes erunt, non sui. Et hoc est quod subdit, hi in curribus, quasi dicat : Salus dexterae eius est in potentatibus, sed hi qui non sunt sui, sunt in curribus,
[Aug.] id est volubili successione temporalium bonorum trahuntur, et in saeculari potentia gaudent, et hi sunt in equis, id est, superbis honoribus gaudent. Tangit duo genera triumphorum, qui erant apud antiquos, unus maior, alter minor.
[Cassiod.] Maior triumphus, qui dicebatur laureatum, in curru fiebat ; minor, qui dicebatur ovatio, fiebat in equo.
[Alcuin.] Et per haec despicit eos Propheta, qui de terrena dignitate praesumunt. Nos autem. Quasi dicat : Illi exsultant in huiusmodi, nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus,
[Aug.] spem figentes in aeternis, nec gloriam nostram quaerentes, sed Dei.
- Ipsi obligati sunt et ceciderunt ; nos autem surreximus et erecti sumus.
Ipsi obligati.
[Cassiod.] Hic ostendit quomodo vana sit salus hominis : Quasi dicat : Illi sunt in curribus et equis, ideo ipsi obligati sunt, terrenis desideriis, scilicet cupiditate temporalium, nolentes parcere Domino,
[Aug.] ne perderent locum et gentem. Et irruentes in lapidem offensionis, et petram scandali, ceciderunt de spe caelesti in mortem caecitatis, quamvis videantur stare recti, quibus caecitas ex parte facta est, Dei iustitiam ignorantibus, et suam constituere volentibus, nos autem, quasi dicat : Iudaei obligati ceciderunt, nos autem populus gentium, de lapidibus suscitati filii Abrahae, surreximus a vitiis et morte.
[Cassiod.] Et hoc, non viribus nostris, sed per fidem iustificati, erecti sumus ad alta.
- Domine, salvum fac regem ; et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
Domine. Hic est conclusio psalmi. Et quia sic erit, id est quia salvo rege salvi erimus, ergo, o Domine, salvum fac regem Christum,
[Aug.] ut qui patiendo exemplum praeliandi nobis dedit, offerat et sacrificia nostra sacerdos excitatus a morte, et in caelo constitutus. Et eo iam pro nobis offerente, quasi per eum advocatum exaudi nos in die qua invocaverimus te, id est qua vere credimus eum resurrexisse : quia hoc vere est invocare.
PSALMUS XX
PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID.
Domine, in virtute tua. Titulus. In finem psalmus David, patet.
[Cassiod.] Iste est tertius psalmus eorum qui de duabus naturis in Christo agunt, de qua re praecesserunt duo, scilicet secundus et octavus, et sequuntur adhuc alii quidam de eodem, in quibus omnibus monstratur una persona Christi, subsistens in duabus naturis, contra haereticos qui vel personam dividunt, vel naturas nefanda coniunctione confundunt. Hic autem Propheta describit Christum caelestem regem, verum Deum et hominem, ut auditum credat mundus, quem visum contempsit Iudaeus. Intentio : Monet ut Christum Deum et hominem credamus. Modus : Tripartitus est psalmus : Primo summam proponit, id est summatim meritum et praemium. Secundo virtutes Christi et gloriam describit, ibi, quoniam praevenisti eum. Tertio agit de poenis inimicorum, ibi inveniatur manus. Quod autem in praecedenti psalmo oravit de Christo. Hic annuntiat ita incipiens, o,
- Domine in virtute tua laetabitur rex ; et super salutare tuum exsultabit vehementer.
Domine, Pater rex scilicet, homo Christus laetabitur in virtute tua
[Aug.] scilicet Verbi, id est in eo quod Verbum caro factum est. Quod recte dicitur virtus tua, quia tibi coomnipotens.
[Cassiod.] Ecce meritum, quia non de se homo Christus praesumpsit, sed Verbo omnia tribuit.
[Alcuin.] Unde hoc praemium habuit, quod per eum omnia salvata sunt. Unde subdit, et super salutare tuum,
[Aug.] id est super hoc quod per eum vivificans omnia exsultabit vehementer
[Cassiod.], ut res magna est. Et hoc ideo, quia,
- Desiderium cordis eius tribuisti ei ; et voluntate labiorum eius non fraudasti eum.
Desiderium cordis eius tribuisti ei,
[Hier., Aug.] scilicet comedere Pascha cum discipulis, quod desideravit, et cum vellet ponere animam et iterum sumere et mundum redimere, et voluntate labiorum,
[Aug., Cassiod.] id est verborum eius, id est per verba prolata, non fraudasti eum. Quidquid enim dixit, factum est : Dixit enim : Pacem meam relinquo vobis, et factum est. Verbum quoque eius impletum est, fugando daemones, sanando infirmos, praedicatio eius quoque recepta est.
PARS. II. Δια ψαλμα.
- Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis ; posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.
Quoniam praevenisti.
[Cassiod.] Secunda pars, ubi virtutes eius et gloriam describit. Quasi dicat : Unde hoc ei ? Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis.
[Rem.] Benedictiones dicit immunitatem peccati, qua Christus donatus est, etiam in conceptione, ut postea ei peccatum non obesset.
[Gl. int.] Quae dicitur dulcedinis, quia totum ex gratia fuit. Cum ergo alii amaritudine Adae praeveniantur, eum solum praevenisti in benedictionibus dulcedinis, id est immunitate peccati ; quae est ex gratia ;
[Aug.] et illi praevento immunitate fel peccati nostri non nocuit. Et posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso,
[Gl. int.] id est faciens eum regem a simili triumphantis. Vel, posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso, id est in principio sermonis eius ambierunt eum lapides pretiosi,
[Aug.] scilicet apostoli, a quibus exordium praedicationis fieret. Isti sunt duodecim lapides pretiosi, in rationali iudicii, qui erant insculpti nominibus duodecim filiorum Israel, quae summus sacerdos ingressurus tabernaculum in pectore gestabat, quia doctor ecclesiasticus vita sanctorum praecedentium debet inspicere atque doctrinam ; et qui praecipue virtutum operibus floruerint et doctrina veritatis claruerint, sollicite scrutari, et haec cuncta in secreto pectoris colligere et operis exsecutione prodere.
[Cassiod.] Coronam vero dicit, quia docentem Christum circuitus apostolorum tanquam corona ambibat. Vel ita, praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis,
[Alcuin.] id est prius et plenius in eum munera gratiae contulisti, in quo omnes vivificantur, cui spiritus non est datus ad mensuram, et de plenitudine eius nos omnes accepimus. Unde : Propterea unxit te, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. In eo enim plenitudo divinitatis corporaliter habitavit ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, id est, prae caeteris habens spiritum, et prius caeteris resurgens impassibilis et immortalis,
[Alcuin.] quos post mortis experientiam aptasti ei, quasi capiti coronam. Unde subdit, posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso,
[Cassiod.] quia totus mundi circulus, id est Ecclesia generalis eum fide ambit, ut corona caput circumdat. Sequitur :
- Vitam petiit a te, et tribuisti ei : longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi.
Vitam, id est resurrectionem, petiit a te, dicens : Pater, clarifica Filium tuum. Et tribuisti ei. Ecclesiae vero suae petiit, et tu tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi, id est longa tempora huius saeculi, quae habet Ecclesia. Et deinde aeternitatem. Et praeterea,
- Magna est gloria eius in salutari tuo ; gloriam et magnum decorem impones super eum.
Magna est gloria eius, id est dabis ei nomen quod est super omne nomen. Et hoc in salutari tuo,
[Gl. int. [Aug.] id est in hoc quod resuscitasti eum ; quia etsi ante habuit nomen Dei, tamen in resurrectione innotuit : et tunc dicitur res fieri, quando innotescit. Sicut et ipse iam resuscitatus ait : Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra et adhuc impones super eum
[Aug.] id est addes ei gloriam et magnum decorem cum in caelo ad dextram tuam collocabis eum. Et vere ita erit.
- Quoniam dabis eum in benedictionibus in saeculum saeculi ; laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
Quoniam dabis eum in benedictionibus in saeculum saeculi,
[Aug.] id est ipse erit in benedictione sine fine : et haec erit illa benedictio, quia laetificabis eum secundum hominem quem levavit ad te, ut sit in gaudio cum vultu tuo, id est cum praesentia tua.
[Gl. int.] Vel ita ab illo loco, magna est gloria eius, Christi hominis, In salutari tuo, id est in Verbo Patris.
[Cassiod., Gl. int.] Quae inde est gloria ? Ecce, impones super eum, gloriam de iudicio, quia in deitate iudicabit, et magnum decorem, in maiestate, quae tunc apparebit. Nota quod hic dicitur Christus in divinitate iudicaturus, alibi vero in humanitate, utrumque verum est. In humanitate enim iudicabit, quia forma servi omnibus in iudicio apparebit. In divinitate vero, quia ex ea potentiam iudicandi habet. Vel gloriam et magnum decorem,
[Alcuin.] id est gloriosos et decoros, ut fuit Petrus, cuius umbra infirmi sanabantur. Impones super eum, praeter quem non est aliud fundamentum, ut ait Apostolus : Fundamentum positum est, quod nemo mutare potest, quod est Christus Iesus. Ideo, super eum. Quoniam dabis eum in benedictionibus in saeculum saeculi, scilicet ut per eum omnes gentes benedicantur, sicut promisit Deus Abrahae : In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et, laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo,
[Alcuin.] id est de hoc quod sui gaudebunt cum tua praesentia, quando eris omnia in omnibus. Sequitur :
- Quoniam rex sperat in Domino ; et in misericordia Altissimi non commovebitur.
Quoniam rex.
[Gl. int.] Reddit causam omnium praecedentium. Quasi dicat : Merito haec egi, quoniam rex,
[Aug.] scilicet homo Christus, non superbit, sed ut humilis corde sperat in Domino ; et in misericordia Altissimi ; et ideo non commovebitur, id est nihil turbabit humilitatem eius et obedientiam usque ad mortem. Vel sic distingue, Et in misericordia Altissimi non commovebitur : Idem sensus.
PARS. III.
- Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.
Inveniatur manus.
[Cassiod.] Tertia pars, ubi agit Propheta de poenis inimicorum Christi, ut supra agit de laudibus ipsius, et loquitur ad Christum. Quasi dicat : Et quia talis es, o rex Christe, manus tua,
[Aug.] id est potestas tua, Inveniatur, cum ad iudicium veneris omnibus inimicis tuis, qui eam in humilitate tua non cognoverunt, et dextera tua, id est claritas qua regnas ad dexteram Patris, inveniat puniendos in die iudicii omnes qui te oderunt, quia ipsi nunc non invenerunt eam. Vel ad Patrem loquitur et accipitur partim de praesenti in bono, partim de futuro in malo. Et dicit manum et dexteram, Filium.
[Cassiod.] Quasi dicat : Rex talis est, o Pater, manus tua, id est Filius tuus, inveniatur, per fidem, omnibus inimicis tuis, ut credant. Et si cui non invenitur dextera tua, id est ipse Filius, inveniat,
[Hier.] in die iudicii, omnes qui te oderunt, puniendos. Et sic erit, quia
- Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui ; Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis.
Pones eos ut clibanum ignis,
[Aug.] ardentes intus, in conscientia impietatis suae. Et hoc in tempore vultus tui, id est in tempore manifestationis tuae. Deinde personam mutans ostendit illos etiam exterius cruciandos subdens, Dominus, etc. Quasi dicat : Ignis conscientiae intus cruciabit eos. Et praeterea, Dominus, in ira sua,
[Cassiod.] id est, in iudicio futuro ubi irasci malis videbitur, conturbabit eos cum dicet : Ite, maledicti, in ignem aeternum : et mox devorabit eos ignis infernalis, ubi erit fletus et stridor dentium.
[Aug.] Ordo damnationis ostenditur, quia post accusationem conscientiae conturbati vindicta Dei devorabuntur igne aeterno. Unde propheta Sophonias ait : A prima porta erit clamor, et a secunda ululatus. Quasi dicat : Duae portae sunt visus et auditus, a prima ergo porta, quae est visus, erit clamor, cum impii viderint omnia mala sua propriis conscientiis accusantibus eos. Unde, ecce homo, et omnia opera eius coram eo. A secunda vero porta, id est ab auditu erit ululatus, id est dolor vehemens cum in ultimo hanc damnationis sententiam audierint, scilicet : Ite maledicti, etc. Et.
- Fructum eorum de terra perdes ; et semen eorum a filiis hominum.
Fructum eorum, quia de terra est
[Aug.] id est terrenus, de terra viventium, perdes,
[Alcuin.] id est non erit eis fructus beatitudinis in terra viventium, quia terrena amaverunt ; et semen eorum id est opera vel illos quos seduxerunt, perdes a filiis hominum,
[Aug.] id est, non deputabis inter haeredes regni. Haec autem poena ideo erit illis,
- Quoniam declinaverunt in te mala ; cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire.
[Aug.] Quoniam mala, quae sibi imminere a Romanis te regnante putabant, declinaverunt id est, retorserunt in te occidendum.
[Gl. int.] Vel, mala, quae in eis sunt, declinaverunt in te, id est imposuerunt, tibi dicentes : Daemonium habes. Et huiusmodi. Et cogitaverunt consilia, haec scilicet : Expedit ut unus moriatur pro populo, et ne mundus post eum abiret,
[Aug.] Quae tamen omnia perierunt. Unde subdit, quae non potuerunt stabilire iuxta voluntatem suam, nescientes quid dicerent. Verum quidam dicebant, sed non intelligebant.
- Quoniam pones eos dorsum in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum.
Quoniam pones eos.
[Alcuin.] Postquam dixit de poena eorum futura, dicit de praesenti, quae est causa futurae. Quasi dicat : Ideo haec eis erunt in futuro, quoniam in praesenti, pones eos dorsum,
[Aug.] id est ordinabis eos in his excaecatis, a quibus postpositis et contemptis averteris. Et in reliquiis tuis, id est in his quae relinquis, et reprobas, id est in cupiditatibus regni terreni, quas non amas praeparabis tibi ad passionem, vultum, id est impudentiam, eorum, dum propter retinendi regni cupiditatem Christum occiderunt : quod patienter sustinuit pro salute nostra ut dispositum erat. Vel ita.
[Alcuin.] Quasi dicat : Quia haec Iudaei faciunt, pones eos dorsum, id est repelles eos a te, in reliquiis tuis. Et quoniam pones eos dorsum, id est quia hi repellentur a te, in reliquiis tuis, id est in his quos tibi relinquis de gentibus assumendos, praeparabis vultum eorum, id est cognitionem tui Vultum dico eorum, id est qui deberet esse eorum, quia eis credita fuerunt eloquia legis et prophetarum Rom. III) : et ad eos venit Christus. Vel dorsum sunt Iudaei, qui terrena non caelestia contemplantur. Et est ideo hoc eis in futuro, quoniam pones eos dorsum, id est permittes eos curvari usque ad terrena, quae retro sunt ; et vultu
[Cassiod.] id est malam intentionem eorum, praeparabis in reliquiis tuis, id est paras ad passionem tuam, ut cum putarent occidere, salus mundi fieret. Paravit ergo Christus intentionem eorum, bonum de ea disponendo.
- Exaltare, Domine, in virtute tua ; cantabimus et psallemus virtute tuas.
Exaltare, Conclusio psalmi. Quasi dicat : Illi ita cogitaverunt, sed tu, Domine, quem humilem non cognoverunt. Exaltare, id est, in gloria resurge
[Aug.] et hoc in virtute tua humilitatis, quam infirmitatem putaverunt, et nos cantabimus et psallemus virtutes tuas, id est corde et opere celebrabimus, et nota faciemus mirabilia tua.
