Psalmi I-V — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS
PSALMUS PRIMUS
1
Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum,
et in via peccatorum non stetit,
et in cathedra pestilentiae non sedit.
[Cassiodorus]
Beatus dicitur cui omnia optata succedunt,
vir scilicet contra prospera et adversa firmus,
qui non abiit
[Glosa Interlinearis]
a Deo in regionem dissimilitudinis,
id est cogitatione non peccavit,
quamvis esset positus, in consilio impiorum,
id est quamvis impii hoc molirentur :
quod est laudabilius.
[Augustinus et Hieronymus]
Non abiit iste, sicut Adam, qui consensit uxori, a diabolo deceptae.
Impii hoc molientes, daemones sunt, et Scribae, et Pharisaei.
Et in via peccatorum non stetit
[Augustinus]
Via peccatorum mundus est,
in quo quidem natus, et inter peccatores conversatus est,
sed non tenuit eum illecebra saeculi
[Glosa Interlinearis]
Vel,
via peccatorum est prava operatio, quae ducit ad mortem.
Et est : in via peccatorum non stetit,
id est vel in mundo, vel in prava operatione
Et in cathedra pestilentiae non sedit,
[Augustinus]
id est, noluit terrenum regnum.
Est enim pestilentia, morbus late pervagatus, omnes, aut pene omnes involvens,
et dicitur a pastu, quasi pastulentia.
Hic est amor dominandi quo vix caret aliquis.
Vel,
cathedra pestilentiae, accommodatius accipitur prava, et perniciosa doctrina, quae ut cancer serpit.
Et est in cathedra pestilentiae non sedit,
id est non perniciosam doctrinam docuit, sed salubrem.
Ecce hoc primo versu ostenditur immunis ab omni malo
per remotionem eorum quae in primo homine fuerunt.
2
Sed in lege Domini voluntas eius ;
et in lege eius meditabitur die ac nocte.
Sed in lege Domini
[Remigius]
Hic ostenditur Christus plenus omni bono in se,
quia non est perfecta laus fugere vituperanda,
nisi sequantur laudanda.
Unde post ostensam immunitatem,
addit, Sed in lege,
quasi dicat : Non abiit, non stetit, non sedit,
sed in lege Domini fuit voluntas eius.
[Augustinus]
Aliud est esse in lege, aliud sub lege.
Qui est in lege,
secundum legem agit, voluntarie legi obediens.
Qui autem sub lege est,
secundum legem agit, necessitatis timore coactus.
Ille liber, iste vero servus.
Iterum :
Aliud est lex litterae,
quae scribitur servo ;
aliud lex sanctitatis,
quae mente conspicitur a filio, qui non indiget litteris ;
iusto enim lex posita non est,
ut ait Apostolus.
Dicit ergo, in lege Domini
quia voluntate serviebat,
non sub lege,
quasi ex tristitia et ex timore serviret voluntas eius, id est Christi.
[Cassiodorus]
Voluntas dicit,
ut ostendat quod non sit taedium ei laborum.
Et haec voluntas non est otiosa, vel non est ad horam
[Augustinus]
Sed meditabitur die ac nocte,
id est assidue, et in prosperis, et in adversis.
Dies enim laetitiam,
nox adversitatem significat.
[Cassiodorus]
In lege eius :
non utique in littera legis,
sed in sanctitate propositi.
Et est haec legis meditatio sanctitatis iugis observatio.
Vide qualiter haec praecedentibus respondeant.
Ibi dicit, non abiit ;
hic, voluntas in lege.
Ibi, non in via peccatorum stetit, non in cathedra pestilentiae sedit ;
hic, assidue in lege Domini meditabitur.
3
Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum :
quod fructum suum dabit in tempore suo.
Et erit tanquam lignum quod plantatum.
[Alcuinus]
Supra ostendit Christum immunem ab omni malo, et plenum omni bono in se ;
hic utilis nobis ostenditur :
et hoc tribus modis, scilicet dans fructum vitae, et folia, et obumbrans.
Et nota
quia haec omnia non omni beato viro conveniunt, sed Christo soli.
Et est haec plena diffinitio beati viri,
quasi dicat :
Meditabitur die ac nocte, et erit tanquam lignum.
Loquitur de Christo,
a simili ligni vitae quod erat in medio paradisi,
de quo homo obediens, si comederet, viveret in aeternum.
Ita qui Christum spiritualiter sumit,
non videbit mortem in aeternum
[Glosa Interlinearis]
Et sicut illud lignum caeteris viridius erat,
sic et Christus caeteris sanctis viridior erat,
cui spiritus non est datus ad mensuram
[Hieronymus]
Erat ergo tanquam lignum, id est vere lignum vitae,
ut ait Sapientia.
Est lignum vitae omnibus amplectentibus eam
[Glosa Interlinearis]
Tanquam,
aliquando similitudinem notat tantum,
aliquando veritatis expressionem facit,
aliquando utrumque, ut hic.
Ita enim notat similitudinem,
ut veritatis non excludat expressionem
[Augustinus]
Quod plantatum est, id est humanatum est,
vel incarnatum, per quod ad eum accedere possumus.
Et hoc, secus decursus aquarum
[Alcuinus et Augustinus]
Aquae Spiritum sanctum significant,
iuxta illud : Qui crediderit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae.
Et est contra aestum vitiorum, ut aquae contra aestum sitis.
Et est plantatum est secus decursus aquarum,
id est homo fiet secundum operationem Spiritus sancti, qui in eum plenissime descendit.
Et ideo apponit decursus aquarum, ut plenitudinem notet
[Alcuinus]
Vel per aquam, sapientia Dei intelligitur :
quia interior homo reficitur, ut sitis aqua.
Et est plantatum secus decursus aquarum,
id est secundum sapientiam, quae hominem suscepit,
id est fiet homo unitus sapientiae Dei.
Et bene ait, secus aquam,
quia non est factus homo Deus vertibilitate naturae in naturam, sed unione personae
[Augustinus]
Et ita aquae sunt mortale genus.
Unde Ioannes in Apocalypsi : Aquae multae, populi multi
quia defluunt in mortem, ut aqua in mare.
Et est plantatum secus decursus aquarum,
id est secundum fluxum populorum,
quia in similitudine carnis peccati apparuit
[Glosa Interlinearis]
Quod lignum dabit fructum suum,
id est vitam aeternam in tempore suo,
id est in tempore plenitudinis, quo reseratus est aditus paradisi,
de quo
[Augustinus]
Ecce nunc tempus acceptabile,
ecce nunc dies salutis.
Vel ita :
Dabit fructum suum, id est Ecclesias constituet,
in tempore suo, id est post resurrectionem et ascensionem, misso Spiritu.
Vel ita :
Dabit fructum suum, id est Spiritum sanctum mittet.
In tempore suo, id est post glorificationem suam.
Unde in Evangelio :
Non est datus Spiritus sanctus, quia nondum glorificatus est Christus.
Et nota hoc lignum esse rationabile,
per hoc quod ait, dabit
[Cassiodorus]
Dare etenim pertinet ad rationabilem sensum et ad voluntatem offerentis.
4
Et folium eius non defluet :
et omnia quaecunque faciet prosperabuntur.
[Augustinus]
Et folium eius non defluet,
id est verbum eius non erit irritum,
sed deducet ad vitam.
Unde :
Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
[Cassiodorus]
Et bene verba, folia dicuntur,
quia sicut folia tegunt fructus suos,
ita verba Domini suas promissiones custodiunt.
[Alcuinus]
Et quid per singula ?
[Augustinus, Cassiodorus, Glosa Interlinearis]
Et omnia quaecunque faciet prosperabuntur,
id est fructus et folia,
id est facta et dicta, prosperabuntur sibi, contra casum Adae et membris suis.
Et bene dicit omnia,
quia etsi moreretur, tamen omnia quae faciet prosperabuntur,
quia mors eius est salus mundi.
PARS II
5
Non sic impii, non sic ;
sed tanquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae.
Non sic impii.
Hic est secunda pars, ubi agit de ultionibus iniquorum, et terret adversis.
Horum formido gratiora facit promissa,
quasi dicat : Omnia illius prosperabuntur.
Sed impii non sic,
quia nihil poterunt assequi.
Et nota
quia hac repetitione immobilis firmitas monstratur.
Non sic, sed sunt tanquam pulvis,
quia cedunt pravis suggestionibus, non habentes humorem gratiae Dei ;
quem proiicit ventus,
id est superbia, quae vento comparatur,
quia petit alta et inflat ;
a facie terrae,
id est a praesentia stabilitatis aeternae,
[Augustinus]
quae dicitur terra a simili,
quia sicut haec terra nutrit et continet exteriorem hominem,
ita illa interiorem.
6
Ideo non resurgunt impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum.
Ideo non resurgunt impii.
Et quia ventus proiicit,
id est quia dati fuerunt in reprobum sensum,
ideo non resurgunt impii,
prima resurrectione, quae est in fide, scilicet a peccatis.
Et hoc, in iudicio,
id est ut se iudicent et accusent.
Duae quippe resurrectiones sunt.
Una, animae, in praesenti,
qua resurgit homo a peccatis.
Unde Apostolus :
Altera, corporis, in futuro,
qua fiet impassibile et immortale.
Hic agit de illa quae est animae.
Neque ipsi peccatores item resurgent, in consilio iustorum,
ut voluntatem Dei suis praeferant voluntatibus,
quod est consilium iustorum.
Vel, in concilio, alia littera, iustorum,
id est in concordi multitudine iustorum,
et est idem sensus cum priori et accipit eosdem peccatores et impios.
Vel ita :
Dicit superbis tolli, quod ipsi ambiunt,
id est ut iudicent,
agens de resurrectione corporis et iudicio futuro,
quasi dicat :
Quia ventus proiicit,
ideo non resurgent impii in iudicio,
id est ut iudicent,
quod planius repetit,
[Augustinus]
neque ipsi,
id est peccatores resurgent in concilio iustorum,
id est in iudicio, ut cum eis iudicent.
Consilium dicit iudicium ex similitudine quia iudicium Dei,
quasi in consilio erit,
in quo diversa peccata diversis poenis punientur.
Vel ita,
ut alios accipiamus impios, alios peccatores.
[Cassiodorus, Augustinus]
Impii sunt infideles, idololatrae, apostatae,
qui cum resurgent non iudicabuntur,
quia iam iudicati sunt.
Peccatores, sunt Christiani falsi.
Et est, quia ventus proiicit ;
ideo impii, id est penitus infideles, non resurgent in iudicio,
ad hoc ut iudicentur,
quia iam iudicati sunt ;
neque peccatores,
id est falsi fideles, resurgent in consilio iustorum,
id est ut iudicent,
sed iudicabuntur tantum.
[Hieronymus et Augustinus]
Nota quod quatuor ordines in iudicio erunt :
Alii namque erunt, qui iudicabunt et non iudicabuntur,
ut apostoli, et alii perfectissimi ;
alii, qui neque iudicabunt, nec iudicabuntur,
quia iam iudicati sunt.
Sententia enim damnationis eorum toti Ecclesiae nota est,
ut infideles.
Alii iudicabuntur et salvabuntur,
ut mediocriter boni.
Alii iudicabuntur et damnabuntur,
ut mediocriter mali.
Ideo Iob ait :
Quia hi qui nequiter opprimuntur,
ipsi tunc super oppressores suos iudices venient.
[Gregorius et Hieronymus]
Duae quippe sunt partes, electorum scilicet atque reproborum ;
sed bini ordines eisdem singulis partibus continentur.
Alii namque iudicantur et pereunt,
alii non iudicantur et pereunt ;
alii iudicantur et regnant,
alii non iudicantur et regnant.
Iudicantur et pereunt,
quibus Dominica inclamatione dicitur :
Sitivi, et non dedistis mihi potum.
Discedite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius.
Alii vero in extremo iudicio non iudicantur et pereunt,
de quibus,
propheta ait :
et Dominus ait :
Et Paulus :
Resurgunt vero omnes, etiam infideles, sed ad tormentum, non ad iudicium.
Non enim tunc eorum causa discutitur
qui ad conspectum districti iudicis iam cum damnatione suae infidelitatis accedunt.
Professionem vero fidei retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguuntur ut pereant,
ut mediocriter mali.
Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt,
increpationem iudicis in extrema examinatione non audient,
quia praeiudicati sunt infidelitatis suae tenebris,
eius quem despexerant invectione redargui non merentur.
Illi saltem verba iudicis audiunt,
qui eius fidem saltem verbo tenuerunt.
Isti in damnatione sua aeterni iudicis nec verba percipiunt,
quia eius reverentiam ne verbo tenus servare voluerunt.
Illi legaliter pereunt,
quia sub lege peccaverunt positi.
Istis in perditione sua de lege nihil dicitur,
quia nil legis habere conati sunt.
Princeps namque terrenam rempublicam regens,
aliter punit civem interius delinquentem,
atque aliter hostem exterius rebellantem.
In illo iura sua consulit, eumque sub verbis dignae invectionis addicit.
Contra hostem vero bellum movet,
instrumenta perditionis exercet, dignaque eius malitiae tormenta retribuit.
De malo vero eius quid habeat, lex non requirit.
Ita ergo in extremo iudicio et legalis illum invectio percutit,
quia ab eo quod professione tenuit, actione declinavit,
et iste sine iudicii invectione perimitur,
qui lege fidei non tenetur.
Ex electorum vero parte,
alii iudicantur et regnant,
qui vitae maculas lacrymis tergent.
Qui mala praecedentia factis sequentibus redimentes,
quidquid illicitum aliquando fecerunt, ab oculis iudicis, eleemosynarum superductione cooperiunt.
Quibus iudex veniens, in dextera consistentibus dicit :
Alii autem non iudicantur, et regnant,
qui et praecepta legis, perfectionis virtute transcendunt,
quia nequaquam hoc solum quod cunctis divina lex praecipit implere contenti sunt,
sed praestantiori desiderio plus exhibere appetunt quam praeceptis generalibus audire potuerunt.
Quibus Dominica voce dicitur :
Vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me,
cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis
et vos super thronos iudicantes XII tribus Israel.
Et de quibus propheta ait :
Et de quibus Salomon, cum de sanctae Ecclesiae sponso loqueretur,
intulit dicens :
Hi itaque in extremo iudicio non iudicantur et regnant,
quia cum auctore suo etiam iudices veniunt.
Reliquentes quippe omnia plus propria devotione exsecuti sunt,
quam iuberi generaliter audierunt.
Speciali namque iussione paucis perfectioribus, et non generaliter omnibus dicitur,
hoc quod adolescens dives audivit :
Si enim sub hoc praecepto,
id est consilio cunctos iussio generalis astringeret,
culpa profecto esset, aliquid nos de hoc mundo possidere.
Sed aliud est quod per Scripturam sacram dicitur omnibus,
aliud quod specialiter perfectioribus imperatur.
Hi ergo recte sub generali iudicio non tenentur,
quia et praecepta generalia vivendo vicerunt.
Sicut enim non iudicantur et pereunt,
qui suadente perfidia legem tenere contemnunt,
ita non iudicantur et regnant,
qui suadente etiam pietate ultra generalia divinae legis praecepta perficiunt.
Hinc est
quod Paulus etiam specialia praecepta transcendens,
plus operae exhibuit quam institutione legis et permissionis accepit.
[Augustinus]
Cum enim accepisset
ut Evangelium praedicans de Evangelio viveret,
et Evangelium audientibus contulit,
et tamen Evangelii sumptibus sustentari recusavit.
Cur ergo iste iudicetur ut regnet,
qui minus quod servaret accepit ;
sed maius quo viveret, invenit ?
Recte ergo iudicium pauperibus tribuit,
quia quanto huic mundo magna humilitate despecti sunt,
tanto tunc, acceptis sedibus, maiori culmine potestatis excrescunt.
Hinc alias dicitur :
Iustitia ergo in iudicium vertitur,
quia hi qui nunc iuste atque irreprehensibiliter vivunt,
tunc iudicandi potentiam nanciscuntur.
Hinc Laodicensi Ecclesiae dicitur :
Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo,
sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius.
Vincens Dominus in throno cum Patre sedisse se asserit,
quia post passionis certamina, post resurrectionis palmam,
claruisse omnibus
quod potestati Patris esset aequalis iudicavit,
eique se non disparem, calcato aculeo mortis innotuit.
Unde et Mariae, necdum se credenti Patri similem, dicit :
Nobis enim in throno Filii sedere est, ex eiusdem Filii potestate iudicare.
Quia enim iudicii principatum ex eius virtute percipimus,
velut in eius throno residemus.
Nec abhorret a vero, quod alias super XII thronos venturos testatur esse discipulos.
Hic vero in throno suo perhibet esse sessuros.
Per thronos quippe XII, universale iudicium ;
per thronum vero Filii, singulare culmen iudiciariae potestatis ostenditur.
Vel ita,
et accipit eosdem impios et peccatores,
quos quia ventus proiicit,
ideo non resurgent impii in iudicio,
id est ut iudicent in futuro.
Hoc convenit cum secunda sententia,
sed differt quod sequitur :
Et ipsi ideo peccatores non resurgent in concilio iustorum,
id est ut iudicati in collegio sanctorum quiescant.
Vel,
in concilio iustorum, in eodem sensu,
id est in aeterno bono, quod sanctis sequi consilium est.
7
Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.
Quoniam novit, quasi dicat :
Impii non resurgunt cum sanctis in iudicio,
quia opera iustorum Deus diligit ;
impiorum vero, non ;
hoc est, quoniam novit, etc.
Vel sic,
iunge secundum primam praecedentem sententiam :
Non resurgunt hic in anima,
quia Deus non approbat eorum opera ;
nam iustorum tantum,
et hoc est,
quoniam novit Dominus viam iustorum,
ut sua et approbat,
et iter, id est opus impiorum peribit.
Peribit dicit pro non novit Dominus, sed planius dicitur,
quia hoc est nesciri a Domino quod perire ;
et sciri a Domino est manere et esse.
PSALMUS SECUNDUS
PSALMI TITULUS :
PSALMUS DAVID.
1
Quare fremuerunt gentes
[Cassiodorus]
Psalmus iste secundus est in ordine,
et primus in titulo.
Unde et in Actibus apostolorum primus dicitur.
Titulos autem Esdras propheta psalmis apposuit,
qui sunt quasi claves et ianuae psalmorum.
Per eorum namque intelligentiam subiectorum psalmorum clarescit sententia.
Licet enim in titulis frequenter tangatur historia,
vel ponantur aliquorum nomina,
unde ad litteram non agitur in psalmis ;
tamen et historia mystice intellecta, et nomina congrue interpretata psalmorum continentiam aperiunt,
ut hic ubi ponitur David,
qui interpretatur manu fortis, desiderabilis aspectu.
Et significat Christum,
qui vere est manu fortis debellando aerias potestates, et desiderabilis aspectu,
id est
Psalmus bonam operationem notat.
Dicebatur enim ad litteram psalmus modulatio quae fiebat per tactum decem chordarum,
ita bona operatio quae fit per observantiam decem mandatorum.
Et est sensus tituli, psalmus ;
iste, id est tractatus iste, qui dicitur psalmus,
quia monet ad bene operandum, attribuitur David, id est Christo, qui agit hic de se rege.
Intentione monet ut ei subdamur.
Modus talis, tripartitus est psalmus.
Primo increpat persequentes et minatur, et loquitur Christus, vel Propheta ;
secundo, inducit verba Christi agentis de omnipotentis regno,
et inerrabili genitura sua ubi de divinitate et humanitate eius multa discimus,
ibi.
Ego autem constitutus sum, etc. ;
tertio pro his arcanis patefactis admonet omnes humiliter obedire,
et suadet ab utili
scilicet ne pereant et ab honesto quia beati qui confidunt in eo :
ibi, Et nunc reges.
Increpans ergo persequentes Propheta, vel Christus, dicit,
1
Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?
[Remigius]
Gentes, id est Romani milites,
[Cassiodorus]
crucifixores,
[Remigius]
fremuerunt
ut ferae sine ratione : fremere enim ferarum est,
[Cassiodorus]
et populi scilicet Iudaei,
[Glosa Interlinearis]
meditati sunt inania,
[Alcuinus]
id est falsa in Scripturis,
ut de futuro adhuc Messia, quem exspectant.
Ipsi enim sunt pueri Abrahae, exspectantes cum asina.
[Remigius]
Vel meditati sunt inania,
id est Christum detinere in morte.
Vel, meditati sunt inania,
scilicet ne mundus post eum abiret ;
[Augustinus]
et hoc, quare ? id est qua utilitate sua ?
quasi dicat, frustra, quia non impleverunt,
ut Christus exstingueretur.
2
Astiterunt reges terrae,
et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius.
[Remigius]
Astiterunt reges,
quasi dicat,
non solum populi et gentes,
id est minores, contra Christum surrexerunt,
sed etiam maiores,
quia astiterunt,
quasi cum mora, mora enim notatur in hoc, reges terrae
[Glosa Interlinearis]
id est Herodes et principes,
id est Pilatus.
[Augustinus]
Ponitur plurale pro singulari, per synecdochen.
Vel ita reges terrae,
scilicet Herodes prior,
qui infantes occidit ;
et posterior Herodes, eiusdem filius,
qui Pilato consensit in morte Christi.
[Cassiodorus, Remigius]
Astiterunt et principes, scilicet sacerdotum,
videlicet Anna et Caiphas convenerunt in unum, id est in unam pravam voluntatem.
[Cassiodorus]
Stulta praesumptio, reges terrae, contra regem caeli convenerunt,
quod aperit dicens, adversus Dominum,
id est Patrem.
Qui enim contradicit Filio, et Patri contradicit.
Ideo adversus Dominum,
et id est quia adversus Christum eius id est me,
secundum hoc quod Christus loquitur.
3
Dirumpamus vincula eorum
et proiiciamus a nobis iugum ipsorum.
4
Qui habitat in caelis irridebit eos,
et Dominus subsannabit eos.
Dirumpamus vincula
quasi dicat ipsi ita
[Glosa Interlinearis]
sed o mei, dicit Christus, ne consentiatis in morte mea,
et hoc est,
dirumpamus vincula eorum,
id est blanditias et minas,
et proiiciamus a nobis iugum ipsorum,
[Remigius, Glosa Interlinearis]
ne dominentur nobis.
Qui habitat in caelis.
Sic continua, secundum hanc sententiam, dirumpamus, dicit Christus,
quia qui habitat in caelis.
[Augustinus, Remigius, Cassiodorus]
Aliter ab illo loco, dirumpamus vincula.
Licet enim hoc possit dici in persona Christi,
ut legimus,
aptius tamen illis conveniunt haec verba
qui nolunt iugum Christi sibi imponi,
id est persecutoribus Christi,
quasi dicat Christus, vel propheta,
convenerunt in unum reges et principes dicentes ;
Dirumpamus vincula eorum,
[Alcuinus]
id est rationes eorum,
id est Dei et Christi,
vel Christi et eius discipulorum,
quibus nos sibi astringere volunt,
et proiiciamus a nobis iugum ipsorum,
[Remigius]
id est legem.
Ipsa ita, sed certe qui habitat
[Augustinus, Alcuinus]
id est Dominus [in caelis] scilicet spiritalibus,
id est in sanctis animabus,
et angelis irridebit eos quasi buccis,
ut factum est, quando positis custodibus surrexit
et Dominus subsannabit eos,
quasi dicat naso,
ut factum est, quando per mundum dispersi sunt.
[Hieronymus]
Irrisio enim sit bucca,
subsannatio vero, rugato naso atque contracto exprimitur
quae tamen de Deo carnaliter nullatenus sunt existimanda,
sed est ανθρωπο παθως.
Aliter
[Augustinus]
Irrisio Dei est vis praescientiae, quam dat sanctis,
ut videntes nomen Christi futurum in omnibus gentibus,
et dominationem pervagaturam in posteros,
illos inania meditatos intelligant.
Et accepit pro eodem, irridebit et subsannabit, etc.
[4] Qui habitat in caelis, hoc non mutatur.
Irridebit eos,
id est dabit sanctis suis intelligere eos esse irridendos, et inania meditatos.
Et Dominus subsannabit eos.
Repetitio est.
5
Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos.
Tunc, id est praeterea :
et tunc scilicet quando irridebit, loquetur ad eos in ira sua,
ανθρωπο παθος est hic,
id est humana propassio,
quando quod creaturae est attribuitur Creatori.
[Augustinus]
Nam ira Dei, motus est, qui fit in sancta anima,
quae novit legem Dei,
cum eam videt a malo homine praeteriri.
Per quem motum multa vindicantur,
ut fecit Moyses,
quando descendens de monte, et videns populum ante vitulum ludentem,
transivit gladio, accinctus a porta usque ad portam ;
et Phinees,
quando transfixit Iudaeum et Madianitidem turpiter coeuntes.
Et est, loquetur ad eos in ira sua,
id est increpabit et vindicabit in eos,
per sanctos qui movebuntur pro peccatis eorum.
Postea planius aperit dicens :
Et in furore suo conturbabit eos.
[Augustinus]
Et ira Dei et furor est obscuratio mentis transgressorum legis.
Et est, tunc loquetur ad eos, id est excaecabit eos.
Vel ita,
ut partim de praesenti, partim de futuro legatur versus iste, sic,
[Glosa Interlinearis]
tunc id est quando irridebit,
loquetur ad eos, per prophetas et per Scripturam sanctam
et hoc, in ira sua,
id est in comminatione poenae ;
et in futuro, conturbabit eos, corpore et anima.
In furore suo, id est, in aeterna poena.
Vel totum de futuro legitur ab illo loco.
Qui habitat, hoc modo,
[Remigius]
qui habitat in caelis, hoc non mutatur.
Irridebit eos, id est irrisione dignos reddet eos in futuro.
Post ea idem repetit, et Dominus subsannabit eos.
Tunc scilicet in futuro, loquetur ad eos,
qui modo tacere videtur dum tolerat,
in ira sua et in furore suo conturbabit eos.
[Augustinus]
Ira Dei et furor, non est perturbatio,
quae, ab eo penitus relegata est,
sed vis, id est virtus eius,
qua iuste vindicat,
et est, in virtute sua puniet eos.
6
Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum eius.
Ego autem.
[Cassiodorus, Alcuinus]
Hic est secunda partitio,
ubi inducit verba Christi agentis de omnipotenti regno et ineffabili genitura sua,
ubi multa discimus de divinitate, et humanitate Christi
quasi dicat illi ita turbabuntur ;
sed [ego] dicit Christus.
[Augustinus, Glosa Interlinearis]
Ego cum pondere,
quasi dicat,
cuius iugum et vincula volebant abiicere,
constitutus sum rex ab eo Patre super Sion montem sanctum eius.
id est super Ecclesiam de Iudaeis,
quae dicitur mons sanctus,
quia prius recipit radios fidei,
ut montes prius suscipiunt radios solis,
secundum illud :
Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel.
[Hieronymus, Cassiodorus, Remigius]
Praedicans praeceptum eius,
id est Evangelium,
vel illud spirituale praeceptum,
de quo mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem.
[Glosa Interlinearis]
Et non tantum rex est super Iudaeos, sed et super gentes :
de quibus probat auctoritate Patris,
quia dubium erat,
et hoc est, vere etiam super gentes sum rex
quia,
7
Dominus dixit ad me :
Filius meus es tu, ego hodie genui te.
8
Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam,
et possessionem tuam terminos terrae.
Dominus scilicet Pater dixit ad me,
[Alcuinus]
id est promisit mihi.
Et nota
quia persona regnantis hic loquitur, id est, Christus ut regnans,
vel persona regnantis, id est Patris, promisit hoc quod dixi,
id est, promisit mihi Pater, ecce ego dabo tibi gentes,
[Glosa Interlinearis]
id est nationes mundi haereditatem tuam,
quas scilicet excolas ;
tuam, quasi dicat quae haereditas est tua,
secundum quod tu es Deus.
[Cassiodorus]
Haereditas dicitur ab haero, eo quod in ea libera potestate dominetur,
et dabo terminos terrae.
[Augustinus]
Terminos hic ponit pro eo quod supra dixit gentes ;
sed hoc planius,
ut omnes gentes intelligas, non particulam terrae sed omnem possessionem,
quas scilicet possideas ad earum utilitatem ac salutem, et tibi bona fructificent.
Possessionem dico, tuam quasi dicat, dabo tibi gentes,
quas tamen ut Deus mecum possides.
[Glosa Interlinearis]
Et ut ego dem tibi, postula a me,
id est obedi patiendo, moriendo,
ut sic possis postulare
[Augustinus]
Hoc enim quod dicit, postula,
ad susceptionem hominis, id est humanae naturae pertinet,
quae pro salute hominum facta est,
secundum quam interpellat pro nobis, quod est postulare.
Ideo autem dabo tibi gentes haereditatem, potius quam alicui obedienti,
[Alcuinus]
quia tu es Filius meus, per naturam consubstantialis, ineffabili genitura et vere,
quia ego coaeternus tibi hodie, id est aeternaliter, genui te,
[Glosa Interlinearis]
id est non est nova,
sed ab aeterno facta generatio
[Augustinus]
Quod dicit, hodie genui,
et si posset ad litteram accipi de die illo quo Christus secundum hominem natus est,
tamen quia hodie praesentiam significat, et quod aeternum est, semper est,
de aeterna generatione sapientiae Dei divinitus accipitur.
Et nota
quia in quibusdam praedictorum convenit Christo cum aliis.
[Alcuinus]
Constitutus est enim rex a Deo :
sic et reges terrae constituti sunt ab eo,
et praedicans super Sion
[Cassiodorus]
sicut prophetae praedicaverunt.
Ipse est Filius, sic et Israel dicitur filius.
Unde Dominus ad Pharaonem dicit per Moysen :
Hodie genui te, hoc soli Christo.
[Remigius]
Aliter, per Sion,
quae interpretatur specula vel speculatio,
intelligitur Ecclesia generalis,
quae speculatur gloriam Dei, et est mons eminentia virtutum et firmitate.
Et est,
Ego autem constitutus sum rex ab eo, hoc non mutatur.
Super Sion montem sanctum eius,
[Augustinus]
id est :
super sanctam Ecclesiam generalem, quae Deum speculatur, firma et alta in virtutibus.
Praedicans praeceptum eius, nec hoc mutatur.
Bene dico quod sum rex constitutus ab eo,
quia Dominus dixit ad me : Dabo tibi gentes haereditatem tuam, etc.
Haec et sequentia non mutantur.
Nota vero
quia dicere Patris, pluribus modis accipitur, pro disponere, pro facere, pro gignere, et pro promittere :
hic autem pro disponere, vel promittere potest accipi.
9
Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos.
Reges eos.
[Cassiodorus]
Quasi dicat :
Tibi dabo gentes, et merito,
quia reges eos,
[Cassiodorus]
id est, non eris tyrannus in virga ferrea,
[Augustinus, Cassiodorus]
id est in iustitia inflexibili, vel in regali potestate,
et confringes eos, ad vitam tanquam vas figuli,
[Augustinus]
id est secundum hoc quod sunt vas figuli, id est lutum,
id est quidquid de peccatore limo contraxerunt, conteres in eis.
[Alcuinus]
Vel ita,
ut partim in bono, partim in malo accipiatur,
secundum illud Simeonis :
ut qui iustus est, iustificetur adhuc ;
[Cassiodorus]
Et est,
reges eos, id est bonos,
in virga ferrea, haec est regalis potestas Christi :
et confringes eos, scilicet peccatores,
permittendo eos amplius sordescere,
qui sunt tanquam vas figuli, quod et luteum est, et facile frangitur.
10
Et nunc, reges, intelligite, erudimini, qui iudicatis terram.
Et nunc, reges.
[Cassiodorus]
Hic est tertia partitio,
ubi pro his patefactis,
admonet omnes humiliter ei obedire,
et suadet ab utili, scilicet ne pereant,
et ab honesto, quia, Beati omnes qui confidunt in eo.
Et nota
quia in prima parte Propheta loquitur secundum quamdam sententiam ;
in secunda parte, Christus tantum ;
hic in tertia,
iterum Propheta loquitur post Christum secundum quamdam sententiam.
[Cassiodorus]
In prima ergo parte praecedit quasi Propheta, id est ante Christum loquitur,
sicut prophetae ante Christum prophetaverunt.
In hac post Christum loquitur quasi apostolus, id est gerens figuram apostolorum,
qui post Christum praedicaverunt.
Quasi dicat, contritum est lutum.
Et nunc iam contrito in vobis luto, iam innovati et facti reges,
[Augustinus]
id est iam valentes regere vos,
scilicet qui iudicatis, id est damnatis, terram,
[Remigius]
id est terrena in vobis, intelligite quae dicta sunt.
Et si per vos non sufficitis, erudimini ab aliis,
et dicit reges, sanctos, et loquitur Christus vel propheta.
[Glosa Interlinearis]
Aliter, et loquitur Christus,
quasi dicat :
Ita promisit mihi Pater,
sed, o vos facti reges, scilicet qui iudicatis terram.
Haec non mutantur a prima sententia.
Nunc, id est per ea quae dicta sunt, intelligite quanta facit Filius,
[Augustinus]
et si per vos non sufficitis, erudimini ab aliis.
Ne autem inde superbiant, subditur.
11
Servite Domino in timore, et exsultate ei in cum timore.
[Augustinus]
Servite Domino, qui non sinit peccare,
in timore, ut qui stat, videat ne cadat
[Cassiodorus]
Ne vero misera servitus videatur,
addit, et exsultate ei,
[Augustinus]
quia timor Domini non est miseriae, sed gaudii.
Sed ne iterum in temeritatem eatur,
subditur cum tremore, ne sit negligens exsultatio.
[Cassiodorus, Augustinus]
Aliter totum, et loquitur Christus ad reges terrae,
quasi dicat :
Constitutus sum rex,
et nunc me constituto rege, vos reges, qui iudicatis terram, ad litteram,
ne contristemini, sed intelligite et erudimini ;
expedit enim vobis ut sub illo sitis, a quo est intellectus et eruditio ;
et expedit ut temere non dominemini,
sed Domino omnium serviatis et in beatitudine exsultetis.
Et hoc est quod sequitur :
Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
Et
12
Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta.
Apprehendite, etiamsi fugiat disciplinam Dei, scilicet adversa.
[Glosa Interlinearis, Augustinus]
Apprehendite, dico, quasi praesidium et munimentum.
Nequando irascatur Dominus, dubitative dicit,
Nequando.
[Augustinus]
Haec autem dubitatio non est secundum Prophetam,
sed secundum illos qui cum dubitatione cogitant iram Dei.
[Cassiodorus]
Vel,
nequando, dicit,
propter patientiam Dei, quia in hoc saeculo diu sustinet ;
Ne pereatis de via iusta, id est Christo sublati, vel de operatione bona.
[Augustinus]
A qua deficere magna poena est,
his scilicet qui dulcedinem iustitiae gustaverunt.
13
Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes qui confidunt in eo.
Cum exarserit,
quasi dicat :
Apprehendite ne pereatis,
et ut beati sitis, quod plus est ;
[Alcuinus, Cassiodorus]
quia cum exarserit modo non ardet, cum castigat ut pater,
sed in futuro ardebit, quia nihil patientiae erit in brevi ;
[Cassiodorus, Augustinus]
quia non singula horum separatim,
sed simul omnia discutiet.
Vel in brevi,
qui cum putent longe futurum ira eius,
id est vindicta iniquorum, beati erunt omnes qui confidunt in eo,
et est sensus,
[Augustinus]
cum exarserit,
id est cum venerit vindicta iniquorum,
non modo non attinget confidentes in Deo,
sed et beati erunt, quia ad regnum pervenient.
PSALMUS III
PSALMI TITULUS
1
PSALMUS DAVID CUM FUGERET A FACIE ABSALONIS FILII SUI
2
Domine, quid multiplicati ?
Titulus : Psalmus David cum fugeret a facie Absalonis filii sui.
De historia sumpsit Esdras velamen mysteriorum ;
legitur enim in libro Regum
quod Absalon filius David persequens patrem suum, quaerebat eum occidere.
Cui David cessit cum suis, exiens de civitate Ierusalem, nudis plantis :
intelligens hoc sibi contingere
propter peccatum adulterii commissi cum Bersabee, et homicidii de Uria perpetrati,
sicut Nathan propheta praedixerat ei dicens :
Dum autem Absalon persequeretur David converso contra eum exercitu,
Absalon terga vertit in fugam, atque impetu muli ductus est in ramosam quercum :
ramis cuius circumnectentibus collum eius,
ibique capite intercepto pendens, ab Ioab principe militiae David, interfectus est.
Quo mortuo David restitutus in regnum, in pace regnavit.
Huic historiae alludit titulus, de quo tamen non agit psalmus,
sed de significato historiae, id est de passione et resurrectione Christi.
[Augustinus]
David enim, Christus est :
Absalon filius eius, Iudas est,
quem cum aliis apostolis filium vocat Christus in Evangelio,
dicens :
A quo Iuda Christus fugit, cum illo ad Scribas et Pharisaeos discedente,
cum caeteris apostolis in montem secessit,
et potius tunc ab eo fugit,
cum mentem eius sapientia Dei deseruit, ut totus esset et plene diaboli.
Quae desertio dicitur fuga, propter celeritatem.
Unde et Dominus ei dixit :
id est facere moliris,
id est facies.
Et sicut David pacem exhibuit filio iniquo, scilicet Absalon,
qui praecepit populo eunti ad bellum servare puerum Absalon,
eoque interempto dixit :
Ita Christus Iudae proditori, ut in convivio, et in osculo, et in aliis :
propter quod bene Absalon dicitur,
quod pax patris interpretatur ;
aba enim pater, salem pax dicitur :
inde Absalon, quasi Absalem dicitur.
Et sicut Absalon, ita Iudas supensus interiit.
Quo mortuo Christus in pace regnavit, quia in gloria resurrexit.
Hoc igitur intelligens Esdras,
scilicet illo facto significari mysterium passionis et resurrectionis Christi,
de quibus agit psalmus, tituli verba posuit de historia,
[Remigius]
quasi dicat idem et David per Spiritum sanctum tantum intelligens,
in psalmi serie verbis allusit historiae,
et est sensus tituli :
Psalmus iste, attribuitur David,
id est Christo, qui hic loquitur.
Psalmus dico agens de eo quod figuratum est,
cum fugeret a facie Absalonis filii sui,
[Augustinus]
id est de passione et resurrectione Christi, quae in illa historia significata sunt.
Et est psalmus iste primus de his qui breviter de passione et resurrectione Christi agunt.
[Cassiodorus]
Intentio Prophetae est redarguere eos, et maxime paganos :
qui non putant gloriam maiestatis posse descendere ad humilia,
id est Deum et hominem fieri, pati mori.
Modus talis est, bipartitus est psalmus :
primo,
ponit duas partes oppositas a simili praeliantium,
ex una parte persequentium multitudinem,
ex altera, Christum oratione armatum, et Deo susceptore securum ;
secundo
finis rei ostenditur, id est resurrectio :
quae est consummatio passionis.
Unde proponit non esse timendum,
ibi, Ego dormivi.
Christus ergo ad Patrem loquens, et quasi admirans cur tot habeat persecutores,
cum ad salvandum venerit,
dicit :
2
Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ?
multi insurgunt adversum me.
Domine multiplicati sunt qui tribulant me,
[Augustinus, Cassiodorus, Remigius]
ut de numero discipulorum augeretur numerus persecutorum,
et ut quid ?
nimirum est, quia nil mali ab eis merui.
Multiplicati dico,
[Glosa Interlinearis]
quia ecce multi insurgunt deprimendo me,
id est ut deprimant me, adversum me, et vere.
3
Multi dicunt animae meae :
Non est salus ipsi in Deo eius.
Multi enim animae meae insidiantes dicunt in rei evidentia,
id est hoc, scilicet ostendentes verbo et opere.
[Cassiodorus, Glosa Interlinearis]
Et nota iterari multi pro magno numero persequentium.
Quid dicunt hoc, non est salus ipsi in Deo eius,
id est in eo quem sibi Deum facit ?
hoc dicunt persecutores.
Nisi enim resurrecturum desperarent, nec Iudas traderet, nec illi occiderent,
[Augustinus]
et est sensus,
Deus non salvabit eum,
nec est Filius Dei.
4
Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
Tu autem, Domine.
Proposuit multitudinem hostium contra se ;
hic alteram partem, scilicet suam contra illos ostendit.
Quasi dicat illi ita :
[Cassiodorus]
Sed tu Domine, Verbum Fili Dei aeterne,
dicit homo Christus es susceptor meus,
[Augustinus]
id est meae humanitatis, non personae quidem, sed naturae humanae.
[Glosa Interlinearis, Remigius]
Hominis vero, id est humanae naturae susceptio, est Verbum caro factum,
id est Verbi incarnatio.
Et nota,
quia loquitur de Deo a simili oratoris, et iudicis, et medici.
[Cassiodorus]
Suscipit enim orator reum ut eum defendat,
iudex vero ut parcat,
medicus aegrum, ut curet.
Gloria mea,
[Augustinus]
ecce procedit augendo, tu gloria mea es,
quia homo ille est,
et Deus unus cum illo qui suscipit,
id est cum Verbo quod illius humanitatem hominis suscepit.
Et es exaltans caput meum,
id est mentem meam, quae tanta passione non deponitur.
Hoc mihi merito,
quia
5
Voce mea ad Dominum clamavi,
et exaudivit me de monte sancto suo.
Voce mea,
[Glosa Interlinearis]
voce cordis, quae sonat Deo,
qua Moses tacens ore clamabat ad Dominum,
quando dictum est ei :
Quid clamas ad me de terra ?
[Augustinus, Glosa Interlinearis]
Hac etiam voce clamans Susanna, audita est.
Hac, inquam, voce clamavi ad Dominum.
Clamor dicitur oratio, propter vim intentionis.
Et exaudivit me de monte sancto tuo,
id est de me, qui eram sanctus mons, in quo habitat ;
de quo Isaias :
Et erit in novissimis diebus mons domus Domini in vertice montium,
et fluent ad eum omnes gentes, etc.
Hic est lapis parvus de monte sine manibus praecisus,
qui
sicut ait Daniel.
[Augustinus]
Vel,
de monte sancto suo,
id est de sua iustitia.
Iustum erat enim ut innocentem resuscitaret,
qui pro aliis, non pro se mori voluit.
PARS II
6
Ego dormivi et soporatus sum ;
et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
Ego dormivi.
[Alcuinus]
Hic est secunda pars huius psalmi,
ubi ostenditur finis rei, id est passionis.
[Glosa Interlinearis, Alcuinus]
Unde proponit non esse timendum.
Quasi dicat : Exaudivit me.
In quo ?
in hoc, quia ego exsurrexi a morte,
et quia Dominus suscepit me in regno suo,
unde misso Spiritu confirmat praedicatores.
Et merito, quia mortem sponte suscepi.
Et hoc est quod dicit,
quia ego dormivi,
id est passioni me sponte permisi,
et soporatus sum.
Alia littera :
[Augustinus, Glosa Interlinearis]
Et somnum cepi,
id est mors subsecuta est,
ut ad dormitatione transitur ad somnum.
Aliter, secundum litterae seriem.
Quasi dicat :
Serviunt illi contra me ; sed non dormirem, nisi vellem.
Et hoc ego cum pondere pronuntiandum est,
quasi dicat qui tantus sum.
Dormivi,
id est iniuriis fui affectus :
et soporatus sum,
in corde terrae sepultus,
et post exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
7
Non timebo millia populi circumdantis me ;
exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus.
Non timebo,
quasi dicat :
Et ideo, quia modo sum liberatus,
non amplius timebo millia populi circumdantis me pendentem in cruce,
quanta multitudo crucifixum circumstetit,
quae post resurrectionem nihil ei nocere potuit.
[Augustinus]
Et ut non timeam exsurge, Domine,
nec dormienti Deo dicit, exsurge ;
sed mos est Scripturae sacrae Deo attribuere
quod in nobis facit ipse.
Et est,
Exsurge, Domine,
id est fac me resurgere a morte.
Quod aperit subdens, salvum me fac, Deus meus.
8
Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ;
dentes peccatorum contrivisti.
Quoniam tu percussisti,
hoc non retropendet,
id est a praecedentibus non continuatur,
nec praecedentis causa hic redditur ;
non enim propterea salvum facit,
quia percussit ;
sed inde contriti sunt dentes,
id est maledica verba in irritum ducta,
quia percussit.
Et est, salvum me fac, Deus meus,
et, me salvato, contrivisti dentes peccatorum,
id est maledica verba in irritum deduxisti :
quibus mali dilacerant Christum et Christianos.
[Glosa Interlinearis]
Vel,
dentes sunt principes peccatorum,
qui quosdam de numero sanctorum praecidunt,
et malis incorporant.
Et hoc inde est,
quoniam percussisti omnes adversantes mihi sine causa, dentes peccatorum contrivisti,
[Augustinus]
id est omnes haereticos,
qui sunt intus in Ecclesia nobiscum, corpore quidem, non mente.
9
Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.
Domini est salus.
[Glosa Interlinearis]
Convertit verba ad homines,
quasi dicat :
Et quia ita est, ut dixi, o homines,
hoc vobis credendum est,
quia Domini est salus :
[Augustinus]
inde pro eis fit oratio ad Dominum,
ad quem loquitur Christus sic,
et, o Domine, benedictio tua sit super populum tuum,
id est qui sperat de te salutem, non ab alio.
Aliter potest legi psalmus iste,
ut loquatur totus Christus hic,
id est Ecclesia et caput eius inter procellas persecutionum constituta.
Et secundum hoc, in titulo
per David intelligitur Ecclesia, cum capite suo ;
per Absalon, persecutores Ecclesiae.
Et est sensus tituli, psalmus iste attribuitur David,
id est Ecclesiae,
agens de hoc quod fuit,
cum fugeret David a facie Absalon filii sui,
id est a praesentia persecutorum.
Timens ergo Ecclesia,
ait :
Domine, multiplicati sunt qui tribulant me,
et ut quid ?
et vere, quia multi insurgunt adversum me,
Christianum nomen exstinguere cupientes.
Multi dicunt animae meae : Non est salus ipsi in Deo eius.
Aliter,
persecutores non sperarent delere Ecclesiam late pullulantem.
Ipsi ita :
Tu autem, Domine, susceptor meus es,
quia in Christo homine suscepta est Ecclesia, et cum eo exaltata.
Unde sequitur :
Et tu es gloria mea, et exaltans in caelo caput meum,
id est Christum, qui primus ascendit in caelum.
Et merito,
quia voce mea ad Dominum clamavi, hoc non mutatur.
Et exaudivit me de monte sancto suo,
id est de Christo, vel de iustitia sua.
Quid tibi fecit ?
[Hieronymus, Augustinus, Alcuinus]
Ecce :
Ego dormivi, olim in vitiorum torpore,
et soporatus sum,
et post exsurrexi secundum illud :
Exsurge a mortuis qui dormis, et illuminabit te Christus.
Et hoc non propter me,
sed quia Dominus suscepit me.
Et ideo,
Non timebo millia populi circumdantis me,
id est gentes quae conantur exstinguere Christianum nomen.
Et ut hoc fiat, Exsurge, Domine,
scilicet Christe, caput meum, in cuius ressurectione salus est.
Unde : Salvum me fac Deus meus.
Et me regnante dicit Ecclesia :
Percussisti confusione omnes adversantes mihi sine causa.
Et quoniam percussisti omnes adversantes mihi sine causa,
ideo dentes peccatorum contrivisti,
id est verba maledica vel principes.
Et quia ita fecit Dominus,
ergo credite, homines, quod Domini est salus,
et, o Domine, super populum tuum benedictio tua.
Potest etiam legi psalmus iste moraliter,
in persona uniuscuiusque fidelis,
qui a vitiis et cupiditatibus impugnatur,
et secundum hoc per David accicipitur quilibet fidelis ;
et per Absalon, vitia et concupiscentiae carnales.
Fidelis ergo vitiorum pugnam sentiens,
ait : Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? multi insurgunt adversum me.
Multi dicunt animae meae : Non est salus ipsi in Deo eius.
Coacervatione namque vitiorum, subrepit desperatio sanitatis,
quasi vitiis insultantibus animae vel etiam diabolo et angelis eius per suggestiones.
Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea et exaltans caput meum,
id est Christum in caelo,
vel mentem meam quae servit legi Dei.
Et merito,
quia Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo :
hoc non mutatur.
Ego dormivi et exsurrexi, Dominus susceptor meus :
hoc non mutatur.
Ideo non timebo millia populi circumdantis me.
Hic cum est populus vitiorum et daemonum,
Exsurge Domine, salvum me fac, Deus meus :
hoc non mutatur.
Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa.
Recte hoc dicitur de diabolo et angelis eius in praedestinatione,
id est secundum hoc quod a Deo praedestinatum est de eis, et futurum.
Dentes peccatorum,
id est auctores vitiorum,
qui conantur eum de corpore Christi praecidere, eos scilicet qui ei maledicunt.
Domini est salus.
Cavenda est superbia, et totum Deo dandum.
Et super populum tuum benedictio tua,
id est super unumquemque nostrum.
PSALMUS IV
PSALMI TITULUS :
IN FINEM PSALMUS CANTICI DAVID.
2
Cum invocarem.
1
Titulus :
In finem psalmus cantici David.
[Augustinus, Hieronymus, Alcuinus]
Finis duobus modis accipitur,
scilicet pro consumptione, et pro consummatione,
id est quando aliquid deficit, vel quando perficitur.
Pro consumptione,
ut cum dicitur, finita est candela, vel finita est expensa.
Pro consummatione,
ut cum dicitur, finita est domus, finitus est liber, id est consummatus est.
[Augustinus]
In titulis autem psalmorum pro consummatione accipitur,
et significat Christum,
qui est consummatio fidelium in praesenti ad iustitiam ;
in futuro, ad coronam.
[Glosa Interlinearis]
Vel significat plenitudinem temporis.
Unde Apostolus :
Cum venit igitur plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum de muliere factum sub lege.
[Cassiodorus]
Quod autem hic habetur,
psalmus cantici diligenter advertendum est ;
in titulis namque psalmorum aliquando tantum ponitur psalmus,
aliquando tantum canticum, interdum utrumque, sed diverso modo.
Quandoque enim canticum psalmi,
quandoque psalmus cantici, Esdras posuit.
Cuius diversitatis ratio, secundum litteram, ut liqueat, sciendum est
quia quandoque psalmus ante arcam in tabernaculo Domini solius instrumenti,
quod dicebatur psalterium,
sono decantabatur sine chori voce,
quandoque voce humana, sine instrumento ;
quandoque instrumento, et chori voce.
Et quando utroque cantabatur,
aliquando praecinebat sonus instrumenti, et acclamabat vox chori.
Aliquando vox chori praecinebat, et instrumentum sequebatur.
Quando solo instrumento cantabatur dicebatur tantum psalmus.
Quia psalmus ad litteram sonus est instrumenti et modulatio.
[Augustinus, Cassiodorus]
Quando sine instrumento sola voce cantabatur,
dicebatur tantum canticum.
Canticum enim sonus est humanae vocis.
Quando instrumento praecedente, et voce sequente,
dicebatur psalmi canticum, vel canticum psalmi.
Quando vero chori vox praecedebat, et instrumentum sequebatur,
dicebatur cantici psalmus, vel psalmus cantici.
Quod etsi secundum litteram praedicta ratione factum esse videatur,
maxime tamen pro mysterii significatione,
hac diversitate in titulis usus est Esdras,
sicut David in magno mysterio usus est praedicto instrumento.
[Augustinus, Cassiodorus]
Ut enim supra diximus psalmus bonam operationem notat,
canticum laetitiam mentis habitam de aeternis indicat.
Dicitur itaque psalmus in quo tantum de bona operatione agitur ;
canticum, in quo de mentis exsultatione solum tractatur.
Psalmi canticum, vel canticum psalmi,
ubi primum de bona operatione, postea de mentis iocunditate ;
cantici psalmus, vel psalmus cantici,
ubi primum de mentis laetitia,
postmodum de bona operatione tractatur,
ut hic ;
prius enim dicit se exauditum, et in tribulatione dilatatum ;
deinde de poenitentia et sacrificio iustitiae agit.
Et est psalmus iste de moribus,
quia ad bonos mores nos informat.
Et est sensus tituli talis, psalmus iste, qui dicitur psalmus,
quia monet ad bene operandum ;
psalmus dico cantici,
quia agit de mentis laetitia, faciens mentionem de aeterna iucunditate.
Psalmus dico dirigens nos in finem,
id est, in Christum,
qui est finis consummans in praesenti ad iustitiam,
in futuro ad coronam.
Vel in finem,
id est in plenitudinem temporis,
quia agit de his quae facta sunt tempore plenitudinis.
Est David prophetae,
qui hic loquitur in sua persona,
vel alicuius perfecti.
[Alcuinus]
Intentio, monet ut deserantur falsi dii et vana saeculi, id est temporalia.
Modus talis.
Tripartitus est psalmus.
[Cassiodorus]
Primo,
exemplo sui increpat infideles de falsis diis et falsis bonis ;
secundo,
proponens novum hominem, veterem iubet exuere ibi, et scitote quoniam, etc.,
tertio,
deposito vetere homine, nos in sacrificium Deo iubemur offerre, quia certi sumus de bonis, ibi, sacrificate, etc.
Propheta ergo redarguens idololatras, et ab idololatriae superstitione revocans,
dicit :
2
Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae ;
in tribulatione dilatasti mihi.
Cum invocarem exaudivit me.
Quasi dicat :
Vestri dii, o idololatrae,
cum invocantur,
nequeunt exaudire, quia non vere vivunt ;
sed Deus,
scilicet dator iustitiae meae,
id est me iustificans,
scilicet a quo est iustitia mea,
exaudivit me,
cum invocarem eum,
[Augustinus]
id est intus in mente habens gratiam, vocarem ad maiorem conferendam.
Vel in secunda persona legitur secundum aliam litteram,
quae est exaudisti me ;
sic, o Deus iustitiae meae, exaudisti me,
cum invocarem te, et est idem sensus cum priori.
In tribulatione dilatasti mihi,
id est ab angustiis tristitiae in latitudinem gaudii deduxisti me,
quod gaudium est de pura conscientia, et de spe vitae aeternae.
Unde Apostolus :
Gaudemus in tribulatione,
scientes quoniam tribulatio operatur patientiam ;
patientia, probationem ; probatio vero, spem ; spes autem non confundit,
quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris.
Haec dilatationem cordis generat, angustias depellit.
Hac viri sancti intus recreantur,
etsi extra affligantur, qua qui carent, in visceribus angustiantur.
Haec sunt deambulatoria sacerdotum in templo Ezechielis.
Unde alibi,
Deambulabam in innocentia cordis mei.
Et nota mutationem personae.
A tertia enim persona, ubi ait : Exaudivit,
transit ad secundam, ubi ait : Dilatasti mihi.
Prius enim indicavit hominibus se esse exauditum,
deinde quasi iam habens in corde Dominum,
de quo ante loquebatur,
ex dilectione ei familiariter loquitur,
in quo demonstratur cordis dilatatio.
2.
Miserere mei, et exaudi orationem meam.
Miserere.
[Alcuinus]
Quasi dicat :
Misertus es de iustitia, et de dilatatione.
[Augustinus]
Item,
adhuc miserere mei contra miserias huius vitae,
ut in me coepta perficiantur,
exaudi orationem meam, quae est de petendis bonis,
dicit vir iustus.
Et cum ita de me sit,
o
3
Filii hominum, usquequo gravi corde ?
ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium ?
Filii hominum.
[Glosa Interlinearis]
Quasi dicat :
Qui uti ratione deberent.
Vel, filii hominum, scilicet Adae et Evae, non Dei.
Adam enim homo fuit, et non filius hominis,
cuius filii sunt qui eius imaginem portant.
Vos, inquam, estis gravi corde,
id est cor vestrum sarcina peccatorum, et pondere iniquitatis gravatum est,
quo demergitur in profundum.
Iniquitas enim in Zacharia propheta legitur sedere super talentum plumbi.
Ideoque de Pharaone et Aegyptiis legitur
quod submersi sunt velut plumbum in aquam vehementissimam,
quia ingravatum erat cor Pharaonis et Aegyptiorum.
Petrus quoque quasi aliquid plumbi habens, super aquam ambulans timuit ;
sed pondere non gravatus, aquis non est submersus ;
sed extenta ad eum Dominica manu, est eductus.
Dominus autem Christus ab omni peccati contagione,
immunis super aquas intrepidus ambulavit,
tanquam plumbeae gravedinis nihil habens.
Unde dicit Isaias :
Et ascendit Dominus super nubem levem.
Quia carnem suscepit, nobis contra incentiva vitiorum refrigerium praebentem, omnis noxiae gravedinis liberam.
Vos, inquam, filii hominum, estis gravi corde,
et usquequo erit istud ?
[Augustinus]
Id est saltem in adventu Filii Dei,
praesente veritate cesset error vester.
Ut quid diligitis,
quasi dicat :
Vere gravi corde estis, quia vos diligitis,
[Alcuinus]
id est voto amplexamini,
et quaeritis cum labore vanitatem et mendacium,
[Cassiodorus]
id est idola, quae vana sunt,
scilicet, a vero esse aliena et mendacia,
quia non sunt Deus ut dicuntur.
Et ut quid hoc facitis, vel diligitis, vel quaeritis vanitatem et mendacium,
[Augustinus]
id est terrena, quae sunt vana,
quia ut umbra transeunt ?
Omnia enim que sub sole sunt vanitas sunt et mendacia,
[Remigius, Augustinus]
quia non faciunt quod promittunt, scilicet beatos.
Et ut quid hoc facitis,
scilicet cur de terrenis, quae vana sunt et transeunt, vultis esse beati ?
Sola veritas facit esse beatos,
ex qua vera sunt omnia.
Ut quid igitur temporalium rerum amore detinemini ?
ut quid tanquam prima, extrema sequamini ?
PARS II, διάψαλμα.
4
Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ;
Dominus exaudiet me cum clamavere ad eum.
Et scitote.
[Hieronymus, Augustinus]
Secunda pars, ubi posito novo homine, veterem iubet exuere.
Et sciendum
quod ubi nos habemus diapsalma,
Hebraei habent sela,
quod interpretatur semper.
Et est confirmatio et commendatio praecedentium, vel sequentium.
[Hieronymus]
In huiusmodi vero locis,
dum psalmi ante arcam Domini cantarentur,
in psallendo interponebatur silentium,
et fiebat quaedam verborum intercisio,
quasi speciali laude aliud intelligerentur sequentia continere quam praecedentia.
[Augustinus]
Ideoque LXX interpretes magis attendentes sensum et rei ordinem,
quam Hebraei verbi proprietatem, non transtulerunt sela,
sed pro eo posuerunt diapsalma.
Quo vocabulo significatur vocum divisio, in psallendo,
ut psalma sit quod psallitur,
diapsalma vero interpositum in psallendo silentium.
Sicut σύμψαλμα dicitur vocum copulatio in cantando.
Et certum est,
ubicunque diapsalma ponitur, rei et personae fieri narrationem,
ut sic post increpationem infidelium Christum proponit,
per quem Deus exaudit, dicens : scitote.
Et nota
et coniunctionem in initiis solere poni in propheticis Scripturis,
ut dicta cum visione quae est in corde coniungat.
Nam saepe invenis ita coeptum :
Et dixit Dominus ad illum ;
Et factum est verbum Domini ad illum.
Ita hic.
Vel ita coniungi potest cum superioribus,
quasi dicat :
Nolite diligere vanitatem.
Et scitote. Quare ?
Quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ; Dominus exaudiet me cum, etc.
Sed diapsalma interpositum sic iungi vetat.
Proprietas enim diapsalmatis non coniunctionem inferiorum et superiorum verborum exigit,
sed disiunctionem, licet hoc pene nusquam servetur.
Licet enim diapsalma interponatur,
sequens tamen cum praecedenti littera coniungitur.
Unde et hic aliter potest continuari littera,
[Cassiodorus]
quasi dicat :
Quod vana sunt scitote, et etiam scitote quid sequamini.
Quoniam Dominus Pater mirificavit sanctum suum,
scilicet Christum, qui est Sanctus sanctorum,
[Augustinus]
id est mirabilem eum ostendit suscitando,
et ad dexteram suam collocando,
ad quem converti debetis ab amore mundi ;
de quo dicitur :
Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio vestra.
Sicut ergo dicitur Dominus dominantium, et Deus deorum,
ita et Sanctus sanctorum,
qui in se sanctus est, et alios sanctificans.
[Glosa Interlinearis]
Et per eum Dominus exaudiet me de requie aeterna,
cum clamarem (vel cum clamavero) ad eum.
Ita et vos exaudiet si clamaveritis.
Et ideo clamate, et sic digni auditu eritis,
scilicet, si clamaveritis, et feceritis quod subditur.
5
Irascimini et nolite peccare,
quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini.
Irascimini.
Quasi dicat :
Ut autem et vos mereamini exaudiri, irascimini et nolite peccare,
[Augustinus]
id est si motus animi surgit,
qui non est in potestate nostra,
non ei consentiat ratio.
[Cassiodorus, Alcuinus]
Venialis enim ira est,
quae non ducitur ad effectum.
Et sciendum
quod primus motus animi non est in nostra potestate,
sed Dei gratia contemperare possumus.
[Cassiodorus]
Quod ergo consuetudinis est,
permittit, id est non prohibet ;
quod culpae, scilicet mortale, prohibet.
Quasi dicat :
Irascimini quidem primo motu, qui est invincibilis ;
[Augustinus ; Hieronymus]
et si irascimini, nolite peccare, consentiendo,
et ad effectum ducendo.
Haec eadem Apostolus docet dicens :
Sol non occidat super iracundiam vestram.
Quibus verbis innuit,
ut peccatum sit omnino vel, id est etiam leviter irasci :
iustitia autem est iram celeri poenitudine mitigare.
[Augustinus]
Vel,
irascimini, vobismetipsis, de praeteritis peccatis,
et ulterius nolite peccare.
[Glosa Interlinearis]
Vel,
irascimini, primis motibus, eis resistendo
et nolite peccare,
id est ne ducatis ad affectum.
Post iram enim, removet etiam simulationem,
dicens, quae dicitis.
[Augustinus]
Labiis etiam in cordibus vestris dicite,
ne sitis de illis de quibus dicitur :
Et in cubilibus vestris compungimini,
id est in cordibus vestris compungimini dolore poenitentiae,
ut seipsam anima puniens compungat,
ne in Dei iudicio damnata torqueatur.
Vel,
in cubilibus vestris compungimini,
id est quasi quibusdam stimulis adhibitus excitate vos,
non pro dolore peccatorum,
sed ad videndam lucem Christi,
scilicet, non pro irriguo inferiori,
sed pro irriguo superiori,
ut invisibilium amore inardescatis.
Vel ita,
dico nolite peccare,
et si peccaveritis, compungimini per poenitentiam
de his quae dicitis in cordibus,
[Cassiodorus, Remigius]
id est de his quae tractatis in corde vestro,
quae etiam novit Deus,
id est de consensu et de his quae voluistis.
In cubilibus vestris,
id est de delectatione carnis,
in qua captiva versatur ratio, ut fera in cubili.
Vel
cubilia sunt cogitationes ferocium,
ut de homicidiis, vel rapinis, et huiusmodi.
Et est, compungimini de his quae dicitis in cubilibus vestris,
id est compungimini de atrocissimis cogitationibus.
PARS III. Διάφαλμα.
6
Sacrificate sacrificium iustitiae, et sperate in Domino ;
multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?
Sacrificate, tertia pars.
[Cassiodorus, Alcuin]
Deposito in praecedenti parte homine veteri,
hic nos in sacrificium iubemur offerre,
quia certi sumus de bonis.
Quasi dicat :
Compungimini, irascimini, et sacrificate,
id est offerte, non animalia quibus non delectatur Deus.
Unde per Isaiam :
sed sacrificate sacrificia iustitiae,
quod est spiritus contribulatus.
Ut se puniens homo per poenitentiam, mactet Deo.
Unde alibi :
[Augustinus]
Quod bene dicitur sacrificium iustitiae.
Quid enim iustius quam ut suis quisque peccatis potius quam alienis irascatur,
seque puniens per poenitentiam et satisfactionem Deo offerat ?
Vel ita,
compungimini et sacrificate sacrificium iustitiae,
id est opera iusta facite, post poenitentiam et lamentum :
quod notat fortassis interpositum diapsalma,
scilicet ut de veteri vita transeatur ad novam,
ut scilicet exstincto per poenitentiam veteri homine,
sacrificium iustitiae secundum regenerationem novi hominis offeratur Deo,
quia sic se offert ipsa anima iam abluta in altari fidei,
divino igne, id est Spiritu sancto succensa,
ut post Pascha,
quando torrebant spicas igni confricantes manibus,
sequatur Pentecoste,
quando novos panes de novis messibus offerebant.
Quibus significabantur opera iustitiae.
Dico sacrificate,
[Augustinus, Cassiodorus]
et sic sperate in Domino, dona aeterna.
Non enim hic ea recipietis,
sed quia vix aliquis est
qui diligat interiora bona,
quae sola diligenda sunt ;
caeteris autem ad necessitatem utendum,
non ad gaudium perfruendum est,
subiicit, multi dicunt.
Quasi dicat :
Dico sperate,
sed multi dicunt : quis ostendit nobis bona ?
[Augustinus]
scilicet futura,
de quibus ipsi dubitant et desperant.
Ideoque dicunt :
Quis novit si vera sint ?
aut quis venit ab inferis, ut ista nuntiaret ?
Ad quos respondet Propheta, scilicet quod quaeritur.
Quis ostendit nobis bona ?
ostendit breviter quae bona sint quaerenda,
subdens :
7
Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine ;
dedisti laetitiam in cordo meo.
Signatum est.
Quasi dicat :
Hoc illi dicunt,
sed iam, o Domine, lumen vultus tui,
scilicet lumen gratiae tuae,
quo reformatur imago tua in nobis,
qua tibi similes sumus,
est signatum super nos,
id est impressum rationi,
quae superior vis animae est,
qua Deo similes sumus,
cui impressum est illud lumen, ut sigillum cerae.
Vultus ergo Dei, ratio nostra accipitur,
quia sicut per vultum cognoscitur aliquis,
ita per speculum rationis, cognoscitur Deus,
et sicut vultus conformitate alius alii assimilatur,
ita per rationem nos Deo similes sumus,
secundum illud :
Haec autem ratio per peccatum hominis deformata est,
per quod homo dissimilis Deo factus est ;
sed per gratiam Christi reformata est, vel recuperata.
Unde Apostolus :
Gratia ergo qua renovatur imago creata,
hic lumen dicitur.
Triplex enim est imago,
imago scilicet creationis, imago recreationis, imago similitudinis.
Imago creationis est,
in qua creatus est homo,
scilicet ratio ;
imago recreationis est,
per quam reformatur imago creata,
scilicet Dei gratia, quae menti reparandae infunditur ;
imago similitudinis est,
ad quam factus est homo,
qui factus est ad imaginem et similitudinem non Patris tantum, vel Filii, sed totius Trinitatis.
[Augustinus]
Per memoriam, similis Patri ;
per intelligentiam, Filio ;
per dilectionem, Spiritui sancto.
Unde meminerim te, intelligam te, diligam te.
Lumen ergo vultus est gratia iustificationis,
qua imago creata insignitur.
Hoc lumen est totum et verum hominis bonum,
quo signatur ut denarius in imagine regis.
Homo enim factus est ad imaginem Dei, quam peccando corrupit,
sed renascendo signatur.
Unde Dominus in Evangelio :
Reddite quae sunt Caesaris Caesari,
et quae sunt Dei Deo.
[Alcuinus]
Ac si diceret :
Sicut reddit Caesari suam imaginem,
sic animam Deo, lumine vultus eius illustratam et signatam.
Vel ita,
ut intransitive legatur,
lumen vultus tui,
id est luminosus vultus tuus, et illuminans nos,
scilicet imago per quam cognoscetis nunc in aenigmate, in futuro prout es.
Signatum est super nos,
id est impressum est animae nostrae.
[Hieronymus, Cassiodorus]
Et dicit, lumen vultus rationem,
quia illuminosa est,
et illuminat hominem ;
et vultus Dei,
quia ut praedictum est,
per eam videtur Deus.
Vel
lumen vultus,
dicitur crux Christi,
quae nobis impressa est intus et exterius,
scilicet in fronte mentis, et in fronte corporis, et in signum regis nostri.
[Augustinus]
Ut enim nummus imperatoris imaginem portat,
ita fidelibus signa caelestis principis imprimuntur,
quae crux est lumen verum,
quia in talibus irradiat Deus.
Et per hoc lumen dedisti laetitiam spiritualem non foris, et in vanis,
sed intus in corde meo,
ubi habitat Deus, ibi quaerenda est laetitia ;
intus enim sunt vera et certa bona,
quae mali non vident, temporalia sectantes,
de quibus recte subdit :
8
A fructu frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt.
A fructu, vel tempore frumenti.
[Alcuinus]
Quasi dicat :
Dedisti mihi laetitiam intus,
sed illi qui dicunt, Quis ostendit nobis bona,
multi sunt a tempore frumenti, vini et olei,
id est a temporali frumento, vino et oleo.
Vel :
A fructu frumenti, vini et olei,
quia putant in his esse fructum, id est consummatum bonum.
Et addit sui, non sine significationis causa,
et est referendum ad haec tria,
ut dicatur frumenti sui, vini sui, olei sui, ad differentiam notandam.
[Augustinus]
Quia est aliud frumentum non suum,
scilicet
Est et aliud vinum
quod
Est et oleum Dei
de quo dictum est :
Et nota
quod haec tria magis humanis usibus necessaria ponit pro potioribus omnibus divitiis,
quibus illi multi qui non quaerunt verum bonum,
multiplicati sunt.
Qui enim non vident regnum caelorum intra se esse,
in his multiplicati sunt,
non quidem in veritate,
sed multiplicati in distractione et aerumna.
Non enim multiplicatio semper ubertatem significat,
sed plerumque ad multa distractionem,
cum anima temporalibus dedita semper exardescit cupiditate,
nec vacare potest,
sed multiformi et aerumnosa cogitatione distracta.
Simplex bonum non sinitur videre.
Isti ergo innumeris phantasmatibus distracti,
non in simplicitate cordis quaerunt simplex bonum,
agentes contra quod praeceptum est :
Ista multiplicitas vehementer adversa est illi simplicitati,
qua simplex et verum bonum quaeritur
de quo bonus exsultat
dicens :
9
In pace in idipsum dormiam et requiescam.
In pace in idipsum.
[Cassiodorus]
Quasi dicat :
Dedisti mihi laetitiam utique de hoc quod in pace quae et in idipsum,
id est, immutabilis,
dormiam ab omni strepitu mundi secretus.
Et hoc erit,
cum mortale hoc induerit immortalitatem ;
et requiescam id est fruar vita beata.
[Alcuinus]
Et hoc vere,
quia iam est spes quae non confundit.
Et hoc est quod ait :
10
Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
Quoniam tu, Domine, etc.
[Remigius, Cassiodorus]
Vel ita,
In pace.
Quasi dicat :
Illi laborant multiplicari his temporalibus,
ego autem in pace mentis dormiam,
hic oblitus mundi tendens in idipsum,
id est ad illud bonum, quod est id ipsum,
id est quod nulla vicissitudine commutatur,
sed ipsum in se manens immutabili perennitate consistit.
Et requiescam in futuro.
Et hoc vere erit,
quoniam iam tu, Domine, constituisti me.
Vel habitare fecisti me singulariter in spe,
id est in una spe,
qua singulariter unum et verum bonum speratur,
non in multiplicitate saeculi.
Et profecto erit quod speratur.
Et bene ait singulariter ;
hoc enim ait contra hoc
quod multiplicati sunt a tempore frumenti, vini et olei ;
perit enim haec multiplicitas, et singularitas tenetur in sanctis,
de quibus dicitur :
Secreti enim ab omnibus rebus nascentibus et morientibus amatores aeternitatis et unitatis,
uni Deo haerere debent.
PSALMUS V
PSALMI TITULUS :
IN FINEM PRO EA QUAE CONSEQUITUR HAEREDITATEM
Verba mea. Titulus : In finem pro ea quae consequitur haereditatem.
[Remigius]
Titulus huius psalmi historiae Genesis alludit,
ubi legitur quod Abraham duos filios habuit,
unum quidem de ancilla Agar, scilicet Ismaelem ;
alterum vero de libera Sara, scilicet Isaac.
Ismael vero maior natu persequebatur Isaac, dum luderet cum eo.
Intelligens ergo Sara ludum Ismaelis cum Isaac persecutionem esse,
dixit viro suo :
Eiecta itaque est ancilla de domo cum filio,
et libera cum filio haereditatem obtinuit.
Ad hanc historiam videtur respicere titulus,
cui etiam quaedam verba psalmi alludunt.
Verum non de historia, imo de significato agitur hoc psalmo.
Libera enim Sara,
quae non secundum naturam, sed per Dei gratiam peperit,
Ecclesiam significat,
quae filios spirituales Deo generat, non vi carnis, sed gratia Dei.
Ancilla significat Synagogam, quae pro temporalibus servit ;
et totum corpus malorum,
qui fecundi et terrenis abundantes persequuntur Ecclesiam et filios eius tormentis et illusionibus :
quae tamen consequitur haereditatem aeternam, illis exclusis.
Et est sensus tituli talis Psalmus iste,
dirigens nos in finem, id est ad aeternam haereditatem, quae est consummatio.
Est pro ea libera, id est Sara honoranda,
id est agit de Ecclesia honoranda,
per liberam Saram significata.
[Remigius, Alcuinus]
Quia hic honoratur Ecclesia, cui habenda haereditas affirmatur,
a qua aemula excluditur.
Unde sequitur quare consequitur haereditatem,
non sic Synagoga quae eiicitur de domo.
[Augustinus]
Ecclesia vero est quae haereditatem, id est vitam aeternam,
id est ipsum Deum accipit, qui dicitur nostra haereditas,
quia ipse pascit nos et continet,
et nos quoque haereditas Dei dicimur,
quod ipse nos administrat et regit.
[Cassiodorus]
Intentio prophetae est certificare fideles de haereditate habenda.
Modus : tripartitus est psalmus :
primo,
agit de haereditate quam sibi petit,
et asserit sibi dari,
aemulam dicens excludi ;
secundo,
petit auxilium contra ea quae aemula ingerit ;
ibi [9] :
Domine, deduc ;
tertio,
praemia bonorum ostendit,
ut sicut terret poena, ita illiciant praemia ;
ibi [12] :
Et laetentur.
Hoc modo distinguitur hic psalmus, secundum Cassiodorum.
Augustinus autem, qui quinque facit partitiones, hoc modo :
prius orat Ecclesia, ut audiatur ;
secundo,
ut intelligat quae impediunt eam ad videndum Deum, vel ut se exauditam cognoscat,
ibi [4] :
Quoniam ad te orabo ;
tertio,
promittit se futuram Dei domum,
ibi [8] :
Ego autem ;
quarto,
orat iuvari intus,
ibi [9] :
Deduc me ;
quinto,
prophetat quae poena sit malis, quod praemium iustis,
ibi [11] :
Iudica illos.
[Cassiodorus]
Ecclesiae ergo vocatae a Deo, trina est oratio hic,
quae orat separari a malitia saeculi,
et ad Deum pervenire,
ita dicens :
1
Verba mea auribus percipe, Domine, intellige clamorem meum.
Domine, percipe verba oris mei,
[Cassiodorus]
id est psalmodiam,
et intellige clamorem meum, id est cordis affectum,
quo ad te clamo,
[Augustinus]
quod clamabat Moyses tacens, et Susanna a presbyteris accusata.
Intellige, dico, et percipe auribus, id est praesentia tuae maiestatis.
Et per hoc quod ait :
Intellige, bene ostenditur
quod spiritualis clamor est, non vocalis, qui intelligitur.
Unde et auris Dei, non corporeum instrumentum, sed praesentia divinae maiestatis accipitur.
Vox enim corporalis aure corporis auditur, spiritualis vero intelligitur.
Ideoque nota congruam verborum distinctionem,
cum ait : Verba percipe, clamorem intellige.
Et quia ore et corde clamo,
ideo.
2
Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus.
Intende voci orationis meae,
vel, exaudi orationem meam ; alia littera :
[Cassiodorus]
Ecce ter de eodem oravit,
orationem diriges ad sanctam Trinitatem,
dicens :
Tu dico qui es rex meus, scilicet Christus,
et tu qui es Deus meus, scilicet pater.
[Augustinus]
Rex enim proprie dicitur filius, secundum consuetudinem Scripturae,
et fortassis ideo,
quia secundum hominem unctus est oleo spirituali.
Et bene primo ponitur rex, quia per eum itur ad Patrem.
Unde subditur : Et Deus meus.
Et tamen non dicit, intendite, sed intende.
Quia fides catholica non duos aut tres deos praedicat, sed ipsam Trinitatem unum Deum ;
non ut eadem Trinitas simul possit aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus dici,
sicut Sabellius credidit ;
sed ut Pater, non nisi Pater ; et Filius, non nisi Filius ; et Spiritus sanctus, non nisi Spiritus sanctus.
Et haec Trinitas non nisi unus Deus sit : quia vere unus Deus est.
[Augustinus]
Unde Christus dominus ait :
Utrumque audi, et adverte, et unum, et sumus,
et a Charybdi et a Scylla liberaberis.
Quod enim dixit unum, liberat te ab Ario ;
quod dixit sumus, liberat te a Sabellio.
Si unum, ergo non diversum ; si sumus, ergo et Pater et Filius.
Sumus non determinate diceret de uno, nec unum de diverso.
Erubescant ergo Sabelliani, qui dicunt ipsum esse Patrem qui est Filius, confundentes personas ;
qui dicti sunt Patripassiani, quia dicunt Patrem fuisse passum.
Ariani vero dicunt aliud esse Patrem, aliud Filium : non unam substantiam, sed duas :
Patrem maiorem, Filium minorem.
Noli hoc dicere, tu catholice ;
una enim substantia Patris et Filii,
et una divinitas, una coaeternitas, perfecta aequalitas, nulla dissimilitudo.
Si igitur credis alium Christum esse a Patre in aliquo
tamen distantem secundum naturam, a Charybdi Sabellii evasisti ;
sed in Scyllaeis scopulis Arii naufragasti.
In medio ergo naviga, utrumque periculosum latus devita,
et dic :
Pater, Pater est, Filius, Filius ; alius Pater, alius Filius,
sed non aliud, imo hoc ipsum, quia unus Deus.
3
Quoniam ad te orabo, Domine ; mane exaudies vocem meam.
Quoniam ad te.
Secunda pars secundum Augustinum.
Hucusque est oratio Ecclesiae, ut audiatur,
hic tamen intellectus eorum quae impediunt eam ad videndum Dominum.
Vel ad hoc ut se exauditam esse cognoscat,
prius Ecclesia quasi in praesenti volens audiri,
dixit :
Exaudi orationem in quo ipsa tuam vocationem ostendit ;
sed caligans inter procellas huius saeculi,
sentit se non videre quod cupit, et tamen sperat.
Scit autem quare non videat, quia adhuc est ei nox peccatorum.
Dicit ergo :
Quoniam ad te, quasi diceret oravi, nec sum exaudita ;
nec tamen desistam, imo ad te orabo, o Domine,
non in nocte peccatorum, sed in mane exaudies vocem meam.
Non in nocte, quoniam peccata fecerunt ; sed ea finita, videberis.
[Alcuinus]
Mane est finis tenebrarum, et initium lucis, quae semper crescit,
ut nec incipientes excludantur,
qui consuetudine et amore peccandi discedentibus quasi tenebris
et incipiunt Dominum videre,
et in eo paulatim proficiunt,
[Augustinus]
Et quia nondum exaudita est, sed se exaudiendam dicit,
cur ergo prius dixit :
Exaudi, et non, exaudies ?
Quia forsan supra clamavit, volens in praesenti audiri,
et ideo dixit : Exaudi.
Sed quia in nocte clamavit, non est exaudita.
Et quia non est exaudita,
sentit quid oporteat transire, ut audiatur.
Et ideo ait : Exaudies.
Vel superius exaudita est, sed non intelligit se exauditam,
quia nondum videt auditorem, nisi tenuerit.
Et est sensus : Oravi, nec sentio me exauditam ;
et adhuc : Ad te orabo, Domine.
[Alcuinus]
Et quoniam ad te orabo, mane, hoc non mutatur,
exaudies vocem meam, id est intelligam me exauditam.
Et in hoc,
4
Mane astabo tibi, et videbo quoniam non volens Deus iniquitatem tu es.
Mane.
[Augustinus]
Non ero horarius, sed astabo tibi perseveranter,
et per munditiam vitae, non iacebo in terrenis, quaerens in eis beatitudinem.
Per hoc enim quod ait : astabo,
duo notat, mentis directionem ad aeterna, et perseverantiam.
Et videbo, id est sciam,
quoniam tu es proprie,
qui stabilis manens das cuncta moveri.
Deus es.
Et ideo non es volens iniquitatem, id est scientiam,
[Alcuinus]
quod Deum esse,
et placere iniquitatem, nunquam conveniunt.
[Cassiodorus, Alcuinus]
Nota singula verba,
es dicit, quod proprie convenit Deo.
Item
astabo tibi.
Astat ille Deo ut praesens, qui purus est.
[Hieronymus, Augustinus]
Et hoc, Mane,
scilicet mox ut tenebras vitiorum deserit.
Vel ita,
Mane astabo tibi, non mutatur.
Et tunc videbo, te.
Non enim videt Deum qui terrenis inhaeret,
sed qui in mane virtutum Deo astat.
Ideo,
Mane astabo, ut videam te,
quoniam tu Deus es non volens iniquitatem.
Iniquitas, scilicet mendacium, homicidium, dolus,
et huiusmodi sunt nox, qua transeunte fit mane,
ut videatur Deus.
Et reddit hic causam,
quare mane astabit, et videbit.
Quoniam Deus non vult iniquitatem,
quoniam si vellet, posset ab iniquis videri sine mane.
Vere non vis iniquitatem,
quia,
5
Neque habitabit iuxta te malignus : neque permanebunt iniusti ante oculos tuos.
Malignus.
[Glosa Interlinearis]
Qui malum vult proximo,
etsi non possit, neque habitabit iuxta te,
id est non sic videbit te, ut adhaereat tibi.
Unde subdit,
neque permanebunt iniusti.
Iniustus est qui non facit quod debet.
Ante oculos tuos, id est ante lucem tuam,
quia oculi mentis eorum prae tenebris peccatorum non sustinent lucem rectae intelligentiae,
et si aliquando vident veram lucem, non permanent,
quoniam ea amant quae a vero avertunt.
Sed si haec nox transit, fit eis mane,
ut videant, et inhaereant veritati.
Vel ita,
Mane, mane dicit, quando incipiet aeternitas.
Et est : Orabo ad te, Domine ;
et quoniam ad te orabo, hoc non mutatur.
[Remigius]
Mane, id est in initio aeternitatis.
Exaudies vocem meam.
Et in illo, mane, ego astabo tibi, ut praesens.
Et tunc plene videbo,
Quoniam tu es Deus non volens iniquitatem,
id est, intelligam quod non placent tibi iniqui.
Et vere,
quia tunc, non habitabit iuxta te malignus,
sed tolletur impius ne videat gratiam Dei.
Et tunc non permanebunt iniusti ante oculos tuos,
et si hic misericordiam eius habuerunt,
qui solem suum oriri facit super bonos et malos.
[Alcuinus]
Iniusti sunt, qui mala faciunt.
Vere non permanebunt.
Nam
6
Odisti omnes qui operantur iniquitatem ; perdes omnes qui loquuntur mendacium.
Odisti omnes.
[Remigius, Augustinus]
id est videris odisse, dum separas a te.
Non enim odium cadit in Deum,
si odire dicitur malos, quia non sinit manere in se.
Omnes dico qui operantur iniquitatem.
[Hieronymus]
Non dicit qui operati sunt,
ne excludat poenitentiam, per quam peccatores iustificantur ;
sed qui operantur iniquitatem.
Et accipit iniquitatem,
generaliter quodlibet a divinis mandatis alienum ;
quod operatur ille cui placet.
[Glosa Interlinearis]
Si vero displicet, etsi cadit,
languor naturae facit, non ipse facit.
Unde Apostolus :
Sequitur :
Et perdes omnes non solum operantes,
sed etiam eos qui loquuntur mendacium.
[Augustinus]
Quia hoc est veritati contrarium.
Veritas enim est de eo quod est.
Mendacium vero non est substantia, vel natura,
id est non est de eo quod est naturaliter, sed de eo quod non est.
Et merito perditur, qui declinat ab eo quod est ad id quod non est.
Et sciendum quia non omnino idem est mentiri, et mendacium loqui.
[Augustinus]
Mentiri enim est contra loqui quam quod animo sentit quis.
Et sane aliquando verum dicens, mentitur,
quia contra conscientiam loquitur ;
aliquando falsum dicens, verax est,
quia non contra conscientiam loquitur.
Mendacium vero est,
falsa significatio vocis, cum intentione fallendi.
Ut ergo mendacium sit,
necesse est ut falsitas subsit, et contra conscientiam dicatur.
Hoc autem quod hic ait,
non generaliter de omni mendacio accipiendum est,
sicut nec illud :
Sunt enim tria genera mendaciorum.
Nam sunt mendacia quaedam pro salute, vel commodo alicuius, non malitia, sed benignitate dicta,
ut obstetrices in Exodo fecisse leguntur,
quae dixerunt Pharaoni falsum, pro filiis Hebraeorum servatis.
Haec autem mendacia non re, sed in dolo, vel indole laudantur.
Qui sic mentiuntur, non mendacium in eis,
sed dolus, id est prudentia vel indoles laudatur,
quia qui sic solummodo mentiuntur,
merebuntur aliquando ab omni mendacio liberari.
Est etiam aliud mendacii genus, quod fit ioco, quod non fallit.
Scit enim ille cui dicitur, causa ioci dici.
Et haec duo genera mendaciorum non sunt sine culpa, sed non cum magna.
Perfectis autem non convenit mentiri, nec etiam pro temporali vita alicuius servanda,
cuius morte non occiditur anima sua, id est iusti tacentis, vel alterius, id est occisi.
Licet autem eis si non falsum dicere, verum tacere.
Ut si quis non vult hominem ad mortem perdere, verum taceat,
sed non falsum dicat, ne pro corpore alterius animam suam occidat.
Non est enim culpa verum aliquando tacere,
ut et Dominus in Evangelio ostendit discipulis suis,
dicens :
Illud autem ubi non est duplex cor, non debet dici mendacium.
Ut, verbi gratia,
si quis commendet mihi gladium, et promittam reddere poscenti :
si furens poscit, non debeo reddere, ne se vel alium occidat.
Ideo non hic est duplex cor,
quia cum promisi reddere, non cogitavi furentem posse repetere.
Si quis ergo omnia mendacia vitare non potest,
vel sola huius necessitatis habeat mendacia,
ut etiam ab istis, si sola remanserint, liberari mereatur,
et Spiritus sancti robur accipere,
quod quidquid perpetiendum est, pro veritate contemnat.
Tertium vero genus mendacii est,
quod ex malignitate et duplicitate procedit,
quod omnibus et summopere cavendum est.
7
Virum sanguinum et dolosum abominatur Dominus.
8
Ego autem in multitudine misericordiae tuae intrabo in domum tuam ;
adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
Virum sanguinum,
[Cassiodorus, Augustinus]
id est homicidam,
idem repetit quod supra dixit,
ibi :
qui operantur iniquitatem et dolosum,
scilicet qui decipit vicinum, hoc est,
quod supra dixit :
Qui loquuntur mendacium.
Hos inquam Dominus abominatur, id est exhaeredabit.
Solent enim abominati dici exhaeredati.
Ecclesia autem quae consequitur haereditatem, exsultat in spe,
dicens : Ego autem.
[Augustinus]
Tertia pars secundum Augustinum,
ubi Ecclesia se promisit futuram Dei domum,
et hunc proximare in timore, ante futuram consummationem, quae expellit timorem.
Quasi dicat :
Maligni et iniusti non permanebunt ante oculos :
Ego autem in multitudine misericordiae tuae,
id est non meis meritis, sed multa misericordia tua.
Introibo in domum tuam,
[Remigius]
id est caelestem,
vel multitudo misericordiae Dei est,
multi et perfecti sancti, quos nunc parit Ecclesia.
Cum quibus dicit Ecclesia :
Introibo in multitudine misericordiae tuae,
id est cum multitudine hominum perfectorum, et beatorum,
qui tales sunt ex misericordia tua.
[Glosa Interlinearis]
Introibo in donum tuam caelestem, ut lapis in aedificium.
Hic notatur liberae Sarae,
id est Ecclesiae receptio, sicut supra ancillae exclusio,
ut dictum est :
Non habitabit iuxta te malignus, etc.
In hoc introitu perfectio est,
per hoc introibo :
quia adorabo ad templum sanctum tuum, caeleste.
[Augustinus]
Id est proprie templum, non in templo,
cui operibus bonis et orationibus appropinquo,
orans ut sim in eius aedificio.
Hoc dicitur de progressu,
qui est prius quam detur consummatio.
Adorabo dico, in timore tuo,
qui est magnum praesidium proficientibus ad salutem, sed pervenientibus foras mittitur.
Non enim timent iam amici,
quibus dictum est :
cum scilicet ad id perducti fuerint,
quod promissum est.
9
Domine, deduc me in iustitia tua ;
propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
Domine, deduc me.
Quarta pars secundum Augustinum,
ubi Ecclesia proficiens inter impedimenta orat iuvari intus, ne linguis dolosis avertatur.
Secundum Cassiodorum et Alcuinum,
est hic secunda pars,
ubi Ecclesia petit auxilium contra ea quae aemula ingerit.
Unde ipsa peribit,
quasi dicat :
Introibo, in futuro, adorabo,
sed nunc contra adversa, o Domine, deduc me,
id est fac me proficere.
[Alcuinus et Glosa Interlinearis]
Deductio enim convenit proficienti.
Per hoc declarat se in profectione esse,
id est in provectu ad perfectionem, nondum in ipsa perfectione.
[Cassiodorus, Augustinus]
Deduc, dico in iustitia tua qua poenitentes et supplices recipis,
non in iustitia hominis, id est quae homini videtur iustitia,
ubi malum pro malo datur,
quod videtur homini iustitia, quod Deus non facit.
Quia etsi punit, non suum malum infert,
sed suis malis eos relinquit,
in id quod elegerunt expellens eos.
Homo vero cum punit, malo voto hoc agit.
Et ideo ipse prior malus est, dum punire vult malum.
Deinde causam supponit, quare debeat deduci.
Propter inimicos meos, confundendos, vel convertendos :
Et dirige viam meam qua itur ad te,
in conspectu tuo, id est conscientia, ubi homo aliquis non videt,
sed tu solus, cui homini laudanti vel vituperanti non est credendum :
quia non videt in conscientia, in qua iter ad Deum dirigitur.
Ideo subditur :
10
Quoniam non est in ore eorum veritas ; cor eorum vanum est.
Quoniam non est in ore eorum veritas, cor eorum vanum est.
[Hieronymus]
Vel ita secundum aliam litteram,
ubi etiam distinguitur littera sic :
Propter inimicos meos, qui insidiantur mihi,
dirige, id est ostende.
[Remigius]
Viam meam, id est praecepta tua,
in conspectu tuo, ut prae oculis habeam ipsa praecepta.
Et per ea me regas,
ita ut in haeresim non declinem, vel ad dexteram prosperitatis, vel ad sinistram adversitatis,
sed regia incedam via, quae est Christus,
qui dicit :
Quoniam non est in ore eorum veritas,
[Augustinus]
scilicet inimicorum meorum,
quorum iudicio non est credendum.
Et ideo ad conscientiam ubi Deus videt, fugiendum est.
Nec mirum si veritas in ore eorum non est,
quia, cor eorum vanum est.
Et ex abundantia cordis os loquitur.
Vanum est cor eorum,
quia cor eorum fallitur de peccato,
putans peccata quaedam non esse peccata, et aliquid esse peccatum quod non est peccatum.
Et de poena peccati,
quia promittunt sibi impunitatem.
Et tantum modo non est in ore eorum veritas.
Sed etiam
11
Sepulcrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant : iudica illos Deus.
[Hieronymus, Remigius, et Alcuinus]
Guttur eorum est sepulcrum patens,
id est comparabile sepulcro patenti, quia fetida promunt ad corrumpendum alios.
Quibus si non proficiunt linguis suis, id est malis, dolose agebant.
Si enim apte non possunt decipere, dolose agunt, sub specie veri falsa inducentes.
Et nota quod ait, agebant,
quia non modo moliuntur dolos, sed efficiunt quod intendunt, cum alios seducunt.
Vel ita :
Guttur eorum est sepulcrum.
Pro voracitate, pro qua adulando mentiuntur.
Et addit, patens
quia semper hiat illorum voracitas,
ut sepulcrum patens in recipiendis cadaveribus paratum est.
Vel ita :
Guttur eorum est sepulcrum patens,
[Augustinus]
quia mendaces blanda adulatione ad se trahunt homines,
et sibi assimilando devorant, quibus mortuis, ipsi sunt sepulcra.
Sequitur :
Linguis suis dolose agebant : hoc non mutatur.
Iudica.
Quinta pars secundum Augustinum.
Et est haec prophetia,
qua praedicitur quae poena sit malis, quod praemium iustis.
Non est hic optatio,
sed videt quod futurum est, secundum iustitiam Dei.
Quasi dicat :
Et quia tales sunt, o Deus, iudica illos.
Non optat, sed quod futurum est praedicit.
Iudica, dico, sic :
12
Decidant a cogitationibus suis ;
secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.
Decidant a cogitationibus suis,
id est frustrentur opinionibus suis
[Cassiodorus, Augustinus]
Decidit enim qui spe sua frustratur.
Vel sic,
decidant, id est damnentur.
Et hoc, a cogitationibus suis,
id est teste conscientia eorum, et accusante eos.
Ita decidant.
Expelle eos qui sibi videntur intromissi secundum multitudinem impietatum eorum, id est longe,
ut merentur multae impietates eorum,
pelle eos ab haereditate aeterna, quae videndo Deum possidetur.
Nam secundum quantitatem et qualitatem peccatorum, expellentur plus minusve.
Ideo expelle,
quoniam, o Domine, irritaverunt te,
vel amaricaverunt te,
id est peccando te cibum veritatis suavem sibi amarum fecerunt.
qui in se dulcis est, et vita aegris,
ita amarus est per peccata, ut sustinere non possint.
13
Et laetentur omnes qui sperant in te ;
in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis.
Et laetentur.
Tertia pars est hic secundum Cassiodorum,
ubi post retributiones malorum subdit praemia honorum,
ut sicut terret poena, ita alliciant praemia.
[Hieronymus, Augustinus]
Quasi dicat :
Illi decidant, et contra laetentur boni in futuro de habita haereditate.
Omnes qui modo sperant in te.
Quibus gustantibus suavis es.
Unde :
Dico laetentur, et non dubie dico,
[Cassiodorus]
quia exsultabunt in aeternum, non temporaliter.
Unde exsultabunt ?
Ecce, et, id est quia habitabis in eis.
[Augustinus]
Haec est aeterna exsultatio eorum,
cum templum Dei fient iusti,
et erit gaudium ipsorum, ipse incolatus eorum.
14
Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum :
quoniam tu benedices iusto.
Et tunc qui diligunt nomen tuum gloriabuntur in te,
tanquam habentes ad fruendum quod diligunt,
quae est haereditas aeterna, de qua intitulatur psalmus.
Ideo gloriabuntur, quoniam tu benedices iusto,
id est benedictionem aeternam dabis iusto.
[Augustinus]
Benedictio est gloriari in Deo, et habitare ab eo.
Sed quia hanc praecedit vocatio,
quae est gratiae,
subdit :
15
Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.
Domine ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos,
id est bona voluntas tua, qua nos vocasti,
nobis est ut scutum contra inimicum quo protegamur ;
et ipsa est ut victricia arma, quibus vincitur inimicus.
[Augustinus, Cassiodorus]
Nam bona voluntas Dei praecedit nostram bonam voluntatem,
ut vocet ad poenitentiam ;
et haec sunt arma, quibus expugnatur inimicus.
[Augustinus]
Hoc est scutum contra eum qui in tribulationibus et tentationibus suggerit desperationem.
Et est sensus,
bona voluntas tua qua vocas,
protegit nos, et vincere facit,
et accipitur totum de praesenti.
[Cassiodorus]
Vel ita,
uno verbo indicat beneficia Dei, scilicet praesentis et futuri temporis,
cum ait,
scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos, etc.
Et accipitur partim de praesenti, partim de futuro.
Scutum enim quod a rotunditate dicitur,
et est rotundum in patria David, duo facit,
quia corpus munit, caput coronat.
Ita gratuita Dei voluntas, qui nos vocat,
est defensio hic contra omnia,
et in futuro corona, ut clypeus capiti aptatus,
corona est, cordi defensio.
Et,
Domine, coronasti nos ut scuto bonae voluntatis tuae,
id est bona voluntas tua,
in praesenti nobis est ut scutum, in futuro ut corona.
