Psalmi XXVI-XXX — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS
PSALMUS XXVI
PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID, PRIUSQUAM LINIRETUR.
Dominus illuminatio mea. Titulus. In finem, psalmus David priusquam liniretur.
[Hier.] Titulus iste sumptus est de historia libri Regum, ubi legitur David ter fuisse inunctus. Primo in Bethlaeem a Samuele in domo patris sui Esai, non utique in regem, sed in signum futuri regni. Et ab illa die directus est in eum spiritus Domini. Secundo inunctus est in Hebron in regem mortuo Saüle, et regnavit super tribum Iuda. Occiso autem Hisboset filio Saül, qui super alias tribus regnabat, tertio inunctus est ibidem, ut regnaret super universum Israel. Et ascendens in Ierusalem, in pace regnavit. Sed duae extremae reputantur pro una.
[Alcuin.] Post primam unctionem David hostes habuit. Post secundam in pace regnavit. Huic historiae alludit titulus. Sed quia omnia in figura contingebant illis, sciendum quod olim duae personae ungebantur,
[Aug.] rex scilicet et sacerdos, in quibus significabatur unus Christus rex et sacerdos : Rex, quia nos regit et ducit ; sacerdos, quia pro nobis interpellat, et sacrificium Deo obtulit, non aliud quam seipsum. Nos vero sumus corpus Christi, et in eo Christus sumus, quia omnes ungimur de eius plenitudine unctionis, a qua dicitur Christus. Dicitur enim a chrismate Christus. Et ideo Christum accipientes omnes, in illo et Christi, et Christus simus, quia quodam modo totus Christus caput est et corpus. Et sicut David prius fuit unctus in signo, deinde bis in regem, atque illae duae unctiones pro una reputantur, ita et nos prius inungimur, hic in signo futuri regni, dum Spiritus sancti gratiam in baptismo et in aliis sacramentis percipimus ; secundo autem in futuro inungemur in reges, quando libertatem gloriae filiorum Dei, et redemptionem corporis nostri recipiemus. Et sicut David post primam unctionem hostes habuit, post secundam in pace regnavit ;
[Alcuin.] ita et nos post sacramentalem unctionem sub hostibus laboramus et gemimus adoptionem filiorum exspectantes. Post secundam quiescemus. Et sicut David bis in regem unctus est, ita et unctio glorificationis nostrae qua in reges ungemur, gemina est stola, scilicet animae et corporis. Sed hae duae quasi pro una reputantur.
[Aug.] Nobis ergo modo est unctio in sacramento, quo praefiguratur quid futuri sumus. Et ideo dicitur, priusquam liniretur. Et est sensus tituli :
[Gl. int.] psalmus iste, dirigens nos in finem futurae consummationis, attribuitur David, id est cuilibet fideli. Psalmus dico, agens de hoc quod est, priusquam liniretur, secunda, id est de eo quod est ante perfectam unctionem antequam hostes habuit.
[Aug.] Unde in sacramento, id est in sacramentali unctione iste fidelis gemens et laborans, ut in re gaudeat ; hic loquitur quiddam ineffabile se desiderare, ostendens pro quo omnia tolerat. Intentio. Monet ne quis post primam unctionem torpeat, sed ad secundam se diligenter paret. Modus. Bipartitus est psalmus,
[Alcuin.] Prius agit de prima unctione, per quam certificatur secunda.
[Cassiod.] Secundo dicit quis labor et gemitus sit ante secundam, ut possit haberi, ibi Exaudi, Domine.
[Aug.] Fidelis ergo prima inunctione inunctus, tanquam tyro Christi ait :
- Dominus illuminatio mea et salus mea : quem timebo ?
[Gl. int.] Dominus habitans in me, est illuminatio mea,
[Aug.] vel lux mea, contra tenebras ignorantiae meae.
[Hier.] Non ego mihi sum lux, sed ipse qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum Ioan. I). Et ipse est salus mea contra infirmitatem,
[Aug.] ut iam possim resistere peccato.
[Gl. int.] Et est ac si diceret, Dominus et notitiam suam dedit et salutem, quem ergo timebo ? nullum, quia nullus potest contra eum. Et
- Dominus protector vitae meae ; a quo trepidabo ?
Dominus est protector vitae meae,
[Alcuin.] id est dat mihi vitam virtutum,
[Aug.] quam et protegit, dum omnes impetus et insidias repellit,
[Cassiod.] sine cuius protectione omnia dona eius perduntur. Non ergo satis est dare, nisi etiam et protegat. Ideo non ait dator, sed, protector vitae meae. Vel quia Dominus protegit, ergo a quo homine, vel a quo, id est a qua re trepidabo, id est quem vel quid trepidabo ?
[Aug.] quasi dicat : nec aliquem nec aliquid. Ad potentissimum enim omnium omnipotentem pertineo, qui illuminat, salvat et protegit. Ideo nullum timeo, praeter ipsum, ambulans in lumine gratiae firmus. Vel de futuro possunt hi duo versus accipi, et in primo quidem versu notat sabbatismum animae ; in secundo sabbatismum corporis, in cuius rei figura, ut praedictum est, praecesserunt duae extremae unctiones David. Hoc idem quoque significavit in tabernaculo Domini unius cubiti tabula secta per medium, in occidentalis lateris angulis posita, quae duos parietes tabernaculi hinc inde excipiebat, atque cum fronte occidentali iungebat, quia fideles de utroque populo sperant se habituros geminam glorificationem post occasum corporis : propterea perseverant constanter in bono usque in finem. Et hoc est, Dominus erit illuminatio mea, vel lux mea, post hanc vitam, et salus mea, secundum animam quam glorificabit et illuminabit, ut videat Deum facie ad faciem. Quem ergo tunc timebo ? Quasi dicat nullum. Quis enim est quem timeat anima in qua habitat Deus! Deinde subdit de sabbatismo corporis. Et Dominus est protector vitae meae,
[Aug.] id est proteget me vita immortalitatis. A quo ergo trepidabo ? quem trepidet caro cum induerit incorruptionem ? Nullum.
- Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas.
Dum appropiant. Hic ostendit quare non timeat, et iungitur haec littera cum praecedenti, secundum primam sententiam, sic quasi dicat : nec aliquem nec aliquid timebo, quia qui persequuntur me, scilicet nocentes et inimici mei cadunt, nec tollunt nisi carnes ; illis finitis, ero spiritus, id est spiritualis. Et hoc est quod ait, dum appropiant, etc. Secundum aliam sententiam de futuro sic iunge, Dominus proteget me in futuro,
[Aug.] et vere, quia iam hoc facit, quod, nocentes cadunt. Et hoc est quod ait, dum appropiant, etc. Ordo verborum talis ; nocentes, voto suo scilicet, et si non effectu, infirmati sunt, et ceciderunt ; et hoc, dum appropiant.
[Gl. int.] Bene hoc dicit, quia iam in se ipso eos sentit. Appropiant dico, super me,
[Aug.] scilicet ut se mihi praeferant insultantes : quod vertit Deus in melius, ut scilicet maledico dente, non me sicut volebant, sed carnalia desideria consumant. Unde subdit, ut edant carnes meas. Et est hic ut effectivum vel consecutivum, non affectivum, quia non ipsi hoc affectu appropiant, sed de illis consilio Dei efficitur, ut non animam laedant, sed carnes edant, id est carnales concupiscentias perimant.
- Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
Qui tribulant me.
[Gl. int.] Quasi dicat non solum qui videntur amici blandis volentes decipere cadunt, sed etiam manifesti inimici mei, qui ex odio aperto tribulant me ipsi infirmati sunt, et ceciderunt,
[Aug.] in eo quod male defendebant, ut iam credant meliora.
[Hier., Alcuin.] Dum enim Christus carnem accipit, inimici nutantes facti sunt in his quae prius defendebant. Et post, ceciderunt, id est colla sua fidei subdiderunt. Et accipitur in bono. Vel in malo potest accipi : ipsi infirmati sunt, id est debilitati, paulatim, et ceciderunt,
[Alcuin.] id est ad ruinam animae pervenerunt. Vel ita, ut eosdem per nocentes et inimicos accipiamus, hoc modo ; nocentes, scilicet inimici mei qui tribulant me, etc. Hoc non mutatur, ea intentione, id est fine et desiderio, ut edant carnes meas,
[Cassiod.] id est ut delectentur in morte mea carnali. Crudelitas inimicorum hic notatur, qui carnes lacerant, animas laedere non valentes. Ideo non sunt timendi, secundum illud : nolite timere eos qui corpus occidunt Matth. X).
[Hier.] Quid ergo nobis faciunt mali ? possunt auferre spem ? possunt tollere quod dat omnipotens ?
[Aug.] Si auferri potest datum, vincitur dator. Sed sicut non vincitur qui dat, sic non aufertur quod donat. Non ergo timeamus nisi Dominum. Quidquid alius fremat, quidquid alius superbiat contra nos, non timeamus. Et, dum mali appropiant, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt. Ergo accepta tanta fiducia.
- Si consistant adversum me castra ; non timebit cor meum.
Si deinceps consistant adversum me castra,
[Aug., Cassiod., Gl. int.] id est contradicentium conspiratio, hostium molimina, cor meum,
[Aug.] id est ratio restituta, non timebit ut ad eos transfugiam. Et etiam
- Si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo.
Si praelium,
[Aug., Cassiod.] id est persecutio saeculi, scilicet conflictus persequentium, exsurgat,
[Gl. int.] scilicet subito, vel in immensum crescat adversum me,
[Cassiod.] ego cui Deus protector est in hoc praelio sperabo in Domino,
[Alcuin.] scilicet, spem victoriae habebo in Domino, et spem remunerationis aeternae. Et merito quia
- Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae.
Unam petii etc.
[Aug.] Vel, in hoc, id est in hac una petitione, quam cogito, Ego sperabo, id est figam spem meam, unam enim petii. Cum autem deberet dicere neutraliter, unum petii, dixit, unam petii, utens adiectivo feminino pro substantivo, secutus usum vulgaris locutionis qua solemus dicere, duas habes, non duo, et unam tibi dabo, non unum.
[Hier.] Hoc modo, inquit, unam, scilicet rem, id est ipsum Deum, petii a Domino.
[Cassiod.] Mali quidem multiplicia quaerunt, ego tamen unam. Et hanc requiram, ideo ut omnibus diebus vitae meae habitem in domo Domini,
[Aug.] scilicet in praesenti Ecclesia, id est ut quandiu vivo nulla adversitas me excludat ab unitate fidelium, qui unitatem et veritatem Dominicae fidei, per orbem terrarum tenent, sed in ea semper permaneam. Et
- Ut videam voluntatem Domini : et visitem templum eius.
[Cassiod.] Ut videam voluntatem Domini quam videt qui praecepta intelligit. Et est, ut videam voluntatem Domini, id est praecepta eius spiritualiter intelligam, et visitem mente, et si non oculis corporis, templum eius
[Alcuin.] id est corpus Christi, quod est templum divinitatis. Vel visitem templum eius,
[Hier.] id est, me faciam templum eius, qui non requiescit nisi super humilem et quietum. Quod potero, quoniam abscondit me in tabernaculo, etc.
Vel ita : unam petii quasi dicat : Unam petitionem a Domino petii, et hanc requiram omnibus diebus vitae meae. Et quae sit illa petitio, exponit,
[Aug.] scilicet Ut inhabitem in domo Domini non manu facta, scilicet in caelesti Ierusalem, ubi nihil mali est. Ad hoc volo ibi esse, ut ibi videam voluntatem Domini, sicut est.
[Alcuin.] Ibi enim voluntas Domini in homine plenius fit quam hic. Unde dicitur : Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra Matth. VI), id est, sicut in angelis fit et in sanctis qui nunc tecum sunt, ita fiat et in aliis hominibus, ut in nullo a tua voluntate, sicut modo fit, dissentiant. Et visitem, id est cum desiderio et frequentia videam, templum eius, id est Ierusalem caelestem, scilicet conventum caelestis curiae, vel humanam Christi naturam, in qua velut in templo habitat Divinitas. Quod hac fiducia peto, quoniam abscondit me, etc. Vel ita, unam petii. Et accipit unam et domum pro eodem, scilicet pro caelesti Ierusalem. Ait ergo, unam petii a Domino, et hanc requiram.
[Aug.] Haec una est domus aeterna, in qua semper maneatur,
[Alcuin.] ubi sunt aeterni dies, de quibus dicitur, Et anni tui non deficient. Unde subdit, ut inhabitem in domo Domini non manu facta. Omnibus diebus vitae meae, id est aeternaliter. Cur ibi ? Ut comtempler delectationem Domini.
[Aug.] Alia littera, id est eo fine ut demum appareat mihi spes desiderabilis, quam facie ad faciem videam, quod est verum bonum. Et ut protegar a templo sancto eius, id est induar immortalitate effectus templum eius. Alia littera habet ; Et protegat templum eius, vel proteget templum eius, quae non variat praecedentem sensum, sed confirmat hoc modo : ideo habitare volo semper in domo, ut contempler delectationem Domini, id est fruar contemplatione ipsius summi boni, incommutabilis, aeterni, a quo omnia bona sunt ut securius fruar deliciis. Et ut nulla me molestia contingat, nullaque suggestio avertat, proteget ipse me templum eius. Non solum ergo contemplari volo ipsum, sed etiam ut me templum suum protegat, dando impassibilitatem. Alterum horum pertinet ad glorificationem mentis, alterum ad claritatem corporis. Ibi perfectio gaudii est, hic incorruptio sanitatis : Quae duo etiam in primis versibus psalmi distinximus. Ideo autem haec mihi in finem praestat.
- Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum ; protexit me in abscondito tabernaculi sui.
Quoniam abscondit.
[Aug.] Et ideo non temere peto unam etsi peccator sim abscondit me dico in tabernaculo suo, id est dispensatione incarnati Verbi,
[Cassiod.] ibi abscondit me ne viderer a quaerentibus me inimicis, ut figuraliter David cum fugeret Saülem, abscondit se in latibulis ne videretur.
[Aug. Hier.] Tabernaculum autem deitatis est caro Christi, in qua debellavit aereas potestates, in qua per fidem et spem me occultavit ne mihi noceant mala saeculi. Unde Apostolus ait : Nunc vita vestra abscondita est cum Christo in Deo,
[Aug.] quia nunc per fidem et spem occultorum iam sumus cum Christo in conspectu Dei. Abscondit dico in die malorum hominum id est in die praesenti, quo mali florent. Vel, in die malorum,
[Gl. int.] id est tempore tentationum, quibus mortalis vita mea subiacet
[Aug.] ibi sunt dies vitae meae.
[Gl. int.] et protexit me ne laederer, in abscondito tabernaculi sui
[Cassiod.] id est in secreto divinitatis, ubi semper est animus iusti. Et
- In petra exaltavit me : et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos.
In petra exaltavit me.
[Aug.] A simili imperatorum superiora loca suis militibus providentium, hoc dicit : ita et Dominus, in petra, id est infirmitate virtutum. Vel in Christo exaltavit me secundum promotionem qua de virtute in virtutem progredi, et quasi extra homines me fecit. Et nunc dicit propheta respiciens ad tempus suum, id est ante tempus incarnationis, exaltavit caput meum
[Cassiod.] id est, mentem super inimicos meos, id est super vitiosos appetitus. Vel, nunc, scilicet dum dies malorum est. Et ideo magis mirum, exaltavit caput meum super inimicos meos, id est ita illustravit mentem meam, ut praevideam damnationem malorum futuram. Deinde pro his beneficiis gaudium suum subdit, unde item certus est, id est per hoc gaudium ostendit se certum de secunda unctione sicut per praedicta. Non enim gauderet nisi certus esset. Subdit verum gaudium dicens :
- Circuivi et immolavi in tabernaculo eius, hostiam vociferationis ; cantabo et psalmum dicam Domino.
Circuivi. quasi dicat : Praedicta fecit mihi Dominus, et post haec omnia circuivi, id est omnia beneficia memoriae dando pertractavi et non ingratus immolavi in tabernaculo eius,
[Aug.] id est ecclesia toto orbe diffusa hostiam vociferationis vel iubilationis, id est laudis ineffabilis, ut deficiente sermone sola iubibilatio restet, et de reliquo cantabo Domino, scilicet fecunditate contemplationis, et psalmum dicam, id est opus manifestabo.
[Aug., Cassiod.] Et est sensus : corde laetabor Domino, et opere et verbis gloriam Dei praedicabo, et factis.
Aliter ab illo loco, Protexit me in abscondito tabernaculi sui.
[Aug.] Ita dicit, in abscondito, quasi dicat Multae sunt partes eius, scilicet forinsecae et penetrale, quod utique ita est. Nos enim sumus quasi forinseci, qui per adoptionem sumus filii. Ipse sacerdos Christus, est absconditum tabernaculum, in quo vita nostra abscondita est. Corpus ergo etiam et caput, id est tota Ecclesia, unum tabernaculum est, cuius penetrale Christus est, quem mox vocat petram, cum ait : In petra. Et est sensus : protexit me in abscondito tabernaculi sui, id est in Christo, in petra, id est in eodem Christo, exaltavit me, et nunc,
[Gl. int.] id est in praesentiantequam veniam ad domum, exaltavit caput meum, id est Christum, super inimicos meos. Etsi enim adhuc patior, Christus supra est, qui est pignus nostrae exaltationis. Vel, protexit me in absc. tabern. sui, id est in corde credenti ad iustitiam. Et ut palam fieret ad salutem, quod credidi, in petra exaltavit me, id est in sua firmitate fecit eminere confessionem meam. Et nunc, in hac vita, ubi corpus mortuum est propter peccatum, exaltavit caput meum, id est mentem, super inimicos meos, id est vitia, quia mens mea servit legi Dei, non est captiva sub lege peccati. Et ego non ingratus, quasi materiam laudandi Deum quaerens, circuivi. id est circumspexi animo omnia creata, et universa dicunt, Deus me fecit ; me cuncta delectant, in quibus artifex commendatur : undique resonant omnia condito[Rem Et ipsae species creaturarum quasi quaedam voces sunt creatorem laudantium. Et in his tanta laus Dei invenitur, quae verbis non potest dici. Unde subdit, et immolavi in tabernaculo eius, id est Ecclesia catholica, hostiam iubilationis, id est ineffabilis laudis. Iubilus enim gaudium vel laus est, quod verbis explicari non valet, sequentia non mutantur. Vel, circuivi, id est consideravi fidem orbis terrarum in qua caput est exaltatum, super inimicos meos, quod est honor Ecclesiae in eo exaltatae. Et, in ipso tabernaculo eius, id est in Ecclesia toto orbe diffusa, immolavi hostiam vociferationis vel iubilationis, id est inneffabiliter laudavi Dominum. Vel, circuivi id est consideravi orbem credentem, idem sensus cum praecedenti, sed mutatur quod sequitur.
[Aug.] Accipitur enim per tabernaculum Christi incarnatio et passio, in qua diabolum expugnavit. Et hoc est, in tabernaculo eius, id est meo, quod Dominus pro nobis humiliatus est, dum illud attendo. Immolavit hostiam vociferationis, id est gaudens laudavi eum, tali enim hostia delectatur. Vel, circuivi, a simili boni militis hoc dicit, qui sollicite castra custodit, nec ubi sit aditus hosti. Sic, iste ait, circuivi, quasi dicat : Quia se mihi praebuit ducem, ego me illi praebeo militem, ut pro eo certem contra hostes, caute servando moenia mentis meae. Et in tabernaculo eius, id est in Ecclesia, immolavi, etc. Non mutantur. Vel, circuivi, id est mentem meam exquisivi, ut omnes voluntates eius imple[Rem Reliqua non mutantur. Vel, circuivi.
[Hier.] id est exempla praecedentium sanctorum circumspexi, quibus informarem vitam meam. Et ibi ineffabilem laudem inveni. Unde subdit, et immolavi in tabernaculo eius, etc. Non mutantur.
PARS II.
- Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi ad te : miserere mei et exaudi me.
Exaudi.
[Cassiod., Alcuin.] Secunda pars, ubi ostenditur quis labor, quis gemitus, et oratio fit ante secundam unctionem, ut possit haberi : quam et sibi spiritu prophetiae promittit ibi, credo videre,
[Aug.] quasi dicat : In futuro habebo unam, cum dilectionem Dei contemplabor, cum in corruptione protegar, ante autem quam gaudeatur in illa una, est gemitus miserorum, et oratio indigentium. Et ideo ego inter alios gemens et orans, clamo, o Domine, exaudi.
[Alcuin.] Vel ita iungitur littera per omnia praedicta : certus petii unam, et adhuc petam.
[Aug., Gl. int.] Et tu, o Domine, exaudi vocem meam interiorem qua clamavi ad te forti intentione pro illa una ; et miserere mei, ut cum merito meo misericordia tua sit, qua in illa una sim, et exaudi me.
[Cassiod.] De illa una preces inculcat, cum ait, exaudi, miserere mei, quia quanto plus accepit, tanto ardentius appetit : desiderio enim non est finis et satietas.
- Tibi dixit cor meum : exquisivit te facies mea ; faciem tuam, Domine, requiram.
Tibi dixit.
[Cassiod., Alcuin.] Quasi dicat : Ideo exaudi, quia cor meum dixit tibi, id est desiderium cordis quod Deo loquitur. Vel ratio a te docta tibi confabulatur de illa una, non aliud quam doces, pertractat.
[Aug.] Vel desiderat, nec me ostentavi hominibus, sed in corde ubi tu solus audis, dixi, quid ? hoc, scilicet, exquisivit te, non aliquid extra te, facies mea, id est praesentia mea tuam exquisivit.
[Alcuin.] Vel pulchritudo mea qua sum notabilis exquisivit tuam, quae est una, de qua supra, ut contempler delectationem Domini, faciem tuam,
[Aug., Cassiod.] quasi dicat : Exquisivi, et o Domine, faciem tuam requiram, id est huic inquisitioni perseveranter instabo. Ut autem inveniam quod quaero, tu Domine,
- Ne avertas faciem tuam a me : ne declines in ira a servo tuo.
Ne avertas in futuro faciem tuam a me, quia non est in manu mea obtinere quod peto, et ne declines in futuro in ira a servo tuo,
[Aug.] ne te quaerens in malum incurram. Tu es enim una quam peto, nil aliud volo habere nec timeo perdere nisi unam. Vehementer iste vir sanctus fixit desiderium et petitionem suam in hac una ; aliud non petit, una sufficit ei. Alius petit haec bona temporalia a Deo et de datis gaudet ; hic non nisi una. Alius habens haec bona timet iratum, ne tollat ea ; iste non putat iram nisi si avertit vultum suum Deus ab eo. Etiam si quid in eo vindicet, nil divinius poterat dicere. Vel de praesenti potest hoc accipi ne declines, quasi dicat : Oro ne avertas faciem in futuro : propter quod interim, ne declines in ira a servo tuo. Non simpliciter dixit, ne declines, sed addit, in ira, a quibusdam enim declinat in ira, a quibusdam non in ira. Non in ira declinat, quando a peccatis faciem avertit, ut ea deleat, non ab ipso peccante, ut eum perdat : in ira declinat, quando peccanti non indulget.
[Alcuin.] Vel non in ira declinat, cum labi aliquem sinit, ut cautior et fortior surgat. Secundum quod, sic expone : Ne declines a me, servo tuo, id est ne me labi sinas, in ira, ita quod aeternaliter punias, sed ut nostra infirmitas cautior fiat. Ne declines, dico, sed
- Adiutor meus esto, ne derelinquas me : neque despicias me, Deus salutaris meus.
Adiutor meus esto,
[Aug.] quia ego quamvis liber et in via positus mihi non sufficio. Quando enim inveniam te, nisi adiuves me ? sine te deficiam. Et ideo precor et hoc,
[Gl. int.] id est in hac via ne derelinquas me,
[Aug.] quasi dicat : Incoeptum ne intermittas Iam in via me posuisti, sed aberrabo si me relinquis. Voluntatem liberam mihi dedisti, sed sine te nihil est conatus meus ; neque despicias me, id est non contemnas quod ego mortalis te aeternum audeo quaerere, quia tu es Deus qui me creasti ; et salutaris meus, qui sanas plagam peccati, quasi dicat : Frustra creasti, et recreasti si mortales despicis, quod non debes, quia non mea propria, sed parentalis culpa est, qua in hanc mortalitatem decidi. Et hoc est quod ait :
- Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me : Dominus autem assumpsit me.
Quoniam pater meus,
[Alcuin.] scilicet Adam, et mater mea, scilicet Eva, dereliquerunt me, id est huic miseriae me exposuerunt peccando : Dominus autem accepta carne assumpsit me ad immortalitatem.
[Hier.] Hoc ad litteram potest convenire David, qui cum esset fratrum minimus, et a parentibus contemptus, a Domino per Samuelem est electus. Mystice quoque potest accipi hoc, pater malus fuit regnum saeculi, vel diabolus. Mater, civitas saeculi, scilicet Babylonia, id est societas impiorum, quasi dicat : Ideo non despicias, quoniam pater meus, scilicet regnum saeculi, vel diabolus, et mater mea, scilicet civitas saeculi, unde natus sum, dereliquerunt me quaerentem te, et contemnentem, se cum id quod quaero dare non possent. Dominus autem assumpsit me, qui potest dare mihi quod quaero, et modo necessaria. Ecce magna humilitas, qua fecit iste se parvulum Deo ; ipsum fecit sibi Patrem et matrem. Pater est, quia condidit, quia vocat, quia iubet, quia regit. Mater est, quia fovet, quia nutrit, quia lactat, quia continet. Ideo dicit, Dominus assumpsit me, scilicet ad regendum, ad nutriendum, tanquam pater et mater.
- Legem pone mihi, Domine, in via tua ; et dirige me in semita recta propter inimicos meos.
Legem.
[Aug.] Quasi dicat : Quoniam ad te tendo, igitur mihi tendenti ad te et iam in via posito, o Domine pone legem, id est da correctionem quae non sinat aberrare. Ideo, pone legem, ne aberrantem disciplina tua deserat. Hoc susceptus potest dicere, pone mihi, dico, posito in via tua, id est in Christo, in quo est lex cum misericordia, quae est via, veritas et vita. Ipse est sapientia, de qua scriptum est : Legem et misericordiam in lingua portat. Si enim offenderis in lege, ipse qui pro te sanguinem effudit, confitenti tibi ignoscit. Deinde de misericordia subdit, dicens et dirige me ulterius in semita recta, id est in rectitudine angustiarum, quoniam non sufficit inchoare, cum inimici donec perveniatur, non quiescant. Unde subdit, propter inimicos meos, qui insidiari non cessant. Nota quod duo dicit, scilicet legem pone, et dirige. Illud ad praeceptum pertinet, quia in praecepto est correctio ; hoc ad misericordiam pertinet, per quam fit directio in melius. Et
- Ne tradideris me in animas tribulantium me ; quoniam insurrexerunt in me testes iniqui : et mentita est iniquitas sibi.
Ne tradideris me in animas tribulantium,
[Aug.] id est ne sinas eos satiari de malis meis ut consentiam eis, et si carnem meam das in manus eorum. Unde in Iob dicitur : Terra data est in manus impi, id est caro tradita est in manus peccatoris. Trade ergo, si placet, carnem meam in manus tribulantium ; sed non animam meam in animas eorum tradas. Devoret caro carnem, terra terram, anima tibi illaesa servetur. Et quasi quis quaereret, Quare hoc dicis ? respondet : Ecce quare, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, id est mihi de me falsa dicentes, ut moveant et revocent me a te, quasi ab hominibus gloriam quaeram. Sed hoc modo traderer in animas eorum, si essem falsus cum eis, et si humanam captarem gloriam ; et mentita est iniquitas sibi, non mihi, id est suo mendacio delectata est. Sed me non movit, unde maior merces est mihi in caelo. Vel, mentita est iniquitas sibi,
[Hier.] id est ad damnum suum : Omne enim peccatum in suum redit aucto[Rem
[Cassiod.] Hoc quoque secundum historiam potest dici ex persona David, sic : Ne tradas me in animas tribulantium me, scilicet Saül, et adiutorium eius. Quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, ut Doeg Idumaeus, et alii accusatores. Et mentita est iniquitas sibi, ut dum dixerunt, sacerdotem Abimelech consilia dedisse David contra Saülem, et Dominum consuluisse pro eo. Mentita est, dico, sibi, id est ad damnum suum, quia falsi fuerunt.
- Credo videre bona Domini in terra viventium.
Credo videre.
[Aug.] Hic redit ad illam unam ad quam suspirat, quasi dicat : Tot pericula, tot labores me undique pulsant, et ego inter haec pericula et difficultates, Deo dirigente, credo videre bona Domini, qui et haec mala prior passus est, et post glorificatus est secundum illud : De torrente in via bibet, etc.
[Alcuin.] Et ego post linguas mordentium et detrahentium, credo videre bona Domini, quae sunt vera et aeterna.
[Aug.] Illi suadent beatitudinem in terra ista, quae est morientium ; sed illa bona quae exspecto sunt in terra viventium, ubi nullus locus falsitatis est.
- Exspecta Dominum, viriliter age ; confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Expecta Dominum,
[Alcuin.] quasi dicat : Sicut ego certus sum de illa una : ita ut quicunque linitus es, exspecta Dominum,
[Aug.] secure qui non fallit, omnipotens promisit, certus promisit, verax promisit, qui mentiri non potest. Vel ita iunge litteram, quasi dicat : Credo videre bona Domini. Sed etsi tardum est hoc amanti, exspecta Dominum,
[Aug., Cassiod.] non fallacem, et ut consequaris, non remisse agas, sed viriliter vel fortiter age, id est tolera ustionem rerum viriliter, et ustionem cordis fortiter ; unde subdit : et confortetur cor tuum,
[Gl. int.] scilicet ne lasseris, et si mala eveniant, sustine Dominum perseveranter, non triduo, sed usque in finem.
[Cassiod.] Distingue inter, exspecta Dominum, et, sustine Dominum. Exspecta Dominum, id est illud quod credis et speras de Domino ; sustine Dominum, id est illud quod pateris pro Domino et a Domino. Et pro eodem accipit, sustine Dominum, et exspecta Dominum, ut sit repetitio ad confirmationem : quasi dicat : Viriliter age et confortare, et sic sustine Dominum.
[Aug.] Non negatum putes, quod nondum accipis : si differtur, non aufertur. Ideoque non desperatione deficias, quia dictum est, sustine Dominum. Sustinendo quippe habebis eum quem sustinebis. Aliud exspecta, aliud desidera, si melius, si maius, si suavius inveneris. Sed quia Dominus solus bonus est et suavis universis, ipsum sustine et desidera, ne sis inter eos quibus dicitur : Vae his qui perdiderunt sustinentiam.
PSALMUS XXVII
PSALMI TITULUS : PSALMUS HUIC DAVID.
Ad te, Domine, clamabo. Titulus. Psalmus huic David.
[Alcuin.] Per David aliquando intelligitur caput, id est Christus, aliquando corpus, id est Ecclesia : interdum utrumque simul, id est totus Christus.
[Cassiod.] Ubi autem in titulo additur, huic, vel ipsi, Christus intelligitur, sicut hic. Et est sensus : Psalmus iste, attribuitur huic David, id est Christo, qui loquitur in hoc psalmo. Et est psalmus iste tertius eorum qui breviter agunt de passione Christi et resurrectione,
[Alcuin.] ubi proponitur Christus, etsi adeo dignus, non in se confidere, sed totum a Deo petere, quod est utile exemplum iustis. Intentio.
[Cassiod.] Monet eos adversa tolerare, qui volunt cum Christo regnare. Modus. Bipartitus est. Primo, ponitur oratio tempore passionis habita. Secundo, auditus de resurrectione sua, gratias agit, ibi, benedictus, etc.
[Alcuin.] Christus utique secundum quod homo proponens se exemplum iustis, humiliter ad Patrem ait, O
- Ad te, Domine, clamabo : Deus meus, ne sileas a me, nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
Domine Deus meus,
[Gl. int.] ego homo clamabo vel clamavi, ad te.
[Aug.] Et tu, o Deus, ne sileas a me, id est ne unitatem Verbi tui separes ab eo quod homo sum ; nequando taceas a me.
[Alcuin.] Hoc non est in Hebr., sed est additum a LXX, quod Hier. obelo ante posito quasi iugulandum notavit. Mirum est quod dicat non haberi in Hebr. et esse iugulatum a Hier., quia et legitur, et Hier. vertit iuxta Hebraeum. Verum est tamen quod Romanum psalterium non legit. Hebraeus sic habet [***], ideoque prosequi debes, quasi interpositum non sit, et assimilabor, quasi dicat : Dico ne sileas.
[Hier.] Et id est quia si silueris, assimilabor descendentibus in lacum,
[Aug.] id est in miseriam huius vitae. Ex eo enim quod verbum mihi semper unitur, non sum talis homo quales caeteri, qui nascuntur in profunda miseria saeculi. Ubi, quasi sileas, non agnoscitur verbum tuum.
[Alcuin.] Vel potest utrumque convenienter legi, ne sileas, et nequando taceas, quod LXX non sine causa addiderunt. Intellexerunt enim illa una oratione, scilicet ne sileas, Christum duo petiisse. scilicet ut in passione clarificaret eum Pater, protegendo, et in resurrectione a morte resuscitando. Haec igitur duo distinxerunt diversis verbis,
[Gl. int.] et in primo quidem petit clarificari in resurrectione : in secundo vero, in passione. Et est, ne sileas a me, in resurrectione. Sed responde mihi annuendo, id est resuscitando. Et non tantum hoc, sed nequando, id est nec ad horam, taceas a me, sed et hic
[Hier.] id est in passione clarifica, protegendo ; et post in resurrectione, pro qua ante oravit. Deinde causam subdit, quasi dicat : Ideo ne sileas, quia, si silueris, assimilabor descendentibus in lacum, id est in infernum, id est illis qui in inferno detinentur.
- Exaudi, Domine, vocem orationis meae, dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
Exaudi :
[Cassiod.] quasi dicat : Ne sileas, sed exaudi, Domine vocem deprecationis meae. Hoc ideo dum id est, quia oro ad te,
[Aug.] quod fecit Christus ante traditionem pro credituris.
[Hier.] Et etiam ideo dum id est quia extollo manus meas, ad litteram, in cruce. Et hoc, non pro culpa mea, sed ad constituendum templum sanctum tuum,
[Gl. int.] id est ut tibi Ecclesiam constituam. Quasi dicat : Hoc facio ad salutem eorum, qui fiunt templum tuum. Vel extollo manus meas, id est opera non deprimo, ad templum sanctum tuum, hoc non mutatur.
[Cassiod.] Vel ad litteram, extollo manus meas ad templum sanctum tuum, quod est in Hierusalem, hoc dicit secundum morem Iudaeorum quibus praeceptum est ut ubicunque essent ad illam partem orarent, ubi Ierusalem esse scirent ; quod et Iesus legem implens fecit. Vel in oratione, manus levo ad templum, id est ad caelum, quae est consuetudo fidelium, quia inde auxilium speramus.
- Ne simul tradas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me.
Ne simul. Quasi dicat. Dico exaudi ne tradas me in mortem, simul cum peccatoribus,
[Gl. int.] id est, ea intentione qua illi. Quasi dicat : Et si tradis me in mortem, non eo voto facias quo illi, quia illi sunt peccatores, tu veritas. Et ne perdas me damnando velut reum cum operantibus iniquitatem, id est illi sicut intendunt, quia ipsi operantur iniquitatem, id est mortem meam, et quia loquuntur pacem dolose. Unde subdit :
- Qui loquuntur pacem cum proximo suo ; mala autem in cordibus eorum.
[Aug.] Qui loquuntur pacem dicentes : Scimus quia a Deo venisti, magister. Loquuntur, dico, cum proximo suo, id est mecum qui sum proximus eorum per carnem, et etiam per impensam misericordiae, quia non pertransivi videns vulneratum a latronibus sicut sacerdos et levita, sed ut vere proximus appropiavi, ut in eum facerem misericordiam : mala autem, Quasi dicat, loquuntur bona et pacem labiis ; mala autem sunt, id est odium, in cordibus eorum. Et ideo
- Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.
Da illis secundum opera eorum,
[Cassiod., Alcuin.] id est secundum quod intenderunt, non secundum quod inde provenit. Et est hoc praedicere, non optare.
[Aug., Rem.] Vel optat iustitiam Dei in hoc servari, quia hoc et iustum est, ac si dicat : Iustitiae tuae, Domine, consentio, quae mihi placet, et si eorum poena non delecter. Et secundum nequitiam adiventionum ipsorum da illis.
[Gl. int.] Mala enim fecerunt, et mala adinvenerunt, dicentes quod seductor essem, et non Deus.
[Aug.] Alia littera habet, secundum malignitatem affectionum ipsorum, quia mala affectantes bona invenire non possunt. Nec variatur sensus a priori. Et repetit ut notet pertinaciam malignitatis eorum dicens :
- Secundum opera manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis.
Retribue illis secundum opera manuum eorum.
[Aug.] Et si aliis prosit ad salutem quod fecerunt, tamen secundum opera manuum tuarum tribue illis, id est secundum voluntatem operum ipsorum. Opera manuum dicit ideo, quia in eis studiosi fuerunt, quia ceperunt, crucifixerunt linguis, et si non manibus, instinctu, et si non actu quae inter opera eorum sunt pessima. Hoc ideo dicit, ne se per alios excusent.
[Cassiod.] Adhuc de poena eorum addit dicens redde retributionem eorum ipsis.
[Aug.] Quia mala pro bonis reddunt mihi. Et hoc redde eis, ut sicut fallaciam mihi pro veritate reddebant, ita fallacia eorum ipsos fallat. Et hoc eis accidisse manifestum est.
- Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum eius destrues illos, et non aedificabis eos.
Quoniam non intellexerunt opera Domini. Vel in opera Domini, scilicet Verbum factum esse hominem.
[Aug.] Haec est nimirum ipsa retributio eorum, ut quem malivolo animo tentaverunt, non cognoscerent esse Deum, quo consilio incarnatum Pater misit ; et non intellexerunt in opera manuum eius visibilia, id est nec ipsis visibilibus operibus moti sunt, quae porrecta sunt usque ad oculos eorum, per quae ad invisibilia ducerentur, sed non intellexerunt. Et ideo destrue illos, vel destrues, ut nihil mihi noceant, nec prius ecclesiae meae et non aedificabis eos, postea, ut solebas olim post captivitates, sed de hac captivitate non reducentur.
[Alcuin.] Vel ita, quoniam reddit causam quare retribuendum sit eis, quasi dicat : Et merito reddet, quoniam et si deessent opera quae focerunt, hoc sufficeret damnationi eorum, quod ipsi non intellexerunt per legem et prophetas, quibus perstricti sunt, opera Domini, id est quae invisibilia operatur Deus per me. Et in opera manuum eius,
[Cassiod.] id est nec etiam visibilia quae Deus per me operatur, intellexerunt. Et ideo, destrues illos, et non aedificabis eos, id est non sic destrues, ut in melius aedifices, sicut Paulum et multos alios destruxisti ut faceres meliores, secundum illud Ieremiae : Misi te ut evellas, et dissipes, et destruas, et disperdas, et aedifices et plantes.
[Gl. int.] Vel, destrue illos, et non aedificabis eos, id est excaecabis eos, non ad horam, sed usque in finem.
PARS II.
- Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.
Benedictus.
[Cassiod.] Secunda pars, ubi Christus auditus de resurrectione gratias agit, subdens de salute credentium. Quasi dicat : Non ex diffidentia oro, quoniam Dominus exaudivit vocem deprecationis meae, unde ipse benedictus sit. Exaudivit dico ita quod
- Dominus adiutor meus, et protector meus, et in ipso speravit cor meum, et adiutus sum.
Dominus est adiutor meus
[Aug.] id est mei, tanta patientis et protector meus, id est mei, in immortalitatem resurgentis, et in ipso speravit cor meum, et adiutus sum.
- Et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.
Et refloruit. Quasi dicat : Adiutus sum et sic quod refloruit caro mea, immunitate peccati,
[Gl. int.] quae in Adam defloruit per peccatum. Florem ergo quem in primo homine amisit, in me recuperavit, qui sine vitio et peccato conceptus sum, et natus de Spiritu sancto. Vel, caro mea refloruit, id est iterum in resurrectione floruit, scilicet cum resurrexit,
[Cassiod.] quae prius immunitate floruit in conceptione. Unde iam metu mortis consumpto, confitebor ei, et hoc ex voluntate mea
[Aug.] id est confitebuntur ei mei, in quibus ego sum. Et hoc non timoris necessitate, ut sub lege, sed libera voluntate cum lege.
- Dominus fortitudo plebis suae : et protector salvationum Christi sui est.
Dominus fortitudo. Hic subdit de salute credentium. Quasi dicat : Et merito confitebuntur.
[Cassiod.] quia Dominus, ipse idem qui est adiutor meus et protector,
[Alcuin.] est fortitudo in pugna contra diabolum. Plebis suae
[Aug.] scilicet quae in eo confidit. Non ergo fortem se putet plebs, ut suam praesumat constituere iustitiam, sed iustitiae Dei se subiiciat. Et ipse est protector salvationum Christi sui,
[Gl. int.] id est illos quos Christus ad salutem elegit, protegit hic in lucta, ne laedantur a diabolo. Vel de futuro potest hoc accipi,
[Aug.] quasi dicat in pugna est ipse fortitudo suorum. Et post pugnam, est protector salvationum Christi sui, id est salvos factos per Christum suum immortalitate proteget. Quod ego iam resuscitatus, iam reflorente carne mea, interpello et oro, sic : O
- Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae ; et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
[Gl. int.] Domine Pater, salvum fac a malis saeculi populum tuum,
[Gl. int.] qui et meus est, quia omnia mea tua sunt, et benedic haereditati tuae,
[Aug.] id est auge virtutibus et numero haereditatem tuam,
[Gl. int., Aug.] quae est et mea, quia dixisti, Dabo tibi gentes, etc.
Ecce quanta est spes credentium cum pro eis orat passus, pro eis iudex et advocatus. Et rege eos in hac temporali vita,
[Alcuin.] ne declinent ad prava, et extolle illos,
[Aug.] a terrenis usque in aeternum, id est ad appetenda aeterna. Vel, extolle intellectu, scilicet Scripturarum et bono opere. Et hoc, usque in aeternum, id est per totum hoc saeculum, usque in finem. Vel, extolle illos usque in aeternum
[Cassiod.] Hinc tolle eos usque in aeternum, id est in aeternam vitam.
PSALMUS XXVIII
PSALMI TITULUS. PSALMUS DAVID IN CONSUMMATIONE TABERNACULI.
Afferte Domino. Titulus. Psalmus David in consummatione tabernaculi. In libro Regum legitur, quod tempore Heli sacerdotis dimicaverunt filii Israel contra Philisthaeos, et victi sunt ab eis. Duo quoque filii Heli, scilicet Ophni et Phinees, in praelio occubuerunt, et arca Domini capta est a Philisthaeis, et translata est in Azotum. Posueruntque eam Philisthaei iuxta idolum Dagon. In crastino autem invenerunt Dagon ante arcam prostratum, et erexerunt. Et similiter secundum in crastino invenerunt prostratum, quem iterum erexerunt. Et in tertio, invenerunt iterum ante arcam prostratum, absciso capite et palmis manuum.
Fuit autem in regionibus Philisthaeorum arca septem mensibus, et percussi sunt plaga vehementi. Ebullierunt enim mures de terra, et demoliebantur eos atque corrodebant extales eorum proeminentes. Hac igitur plaga percussi et compulsi, tandem retulerunt arcam in Gabaa, atque pro peccati plaga sananda, miserunt cum arca iuxta numerum provinciarum quinque anos, et totidem mures aureos. Cum autem David prospere regnaret, mortuo Saüle et filio eius Hisboseth, tulit arcam de Gabaa, et detulit in Ierusalem. Qua reducta fecit ei tabernaculum, et obtulit holocausta.
[Hier.] Ad quod iuxta litteram videtur hic hortari alios hostias afferre, sed potius de significato tabernaculo, id est Ecclesia, agitur hic.
[Hier., Alcuin.] Sicut enim arca a Philisthaeis reducta fuit, cui David tabernaculum extendit, sic Christus a iure diaboli Ecclesiam reduxit, eique dona gratiae contulit. De cuius perfectione hic loquitur Propheta, scilicet quod donis septem Spiritus sancti eam replet Christus, et in eis confirmat ; et sic promovet, et post remunerabit. Et est sensus tituli : Psalmus iste, convenit David prophetae, qui hic loquitur, habitus in consummatione tabernaculi,
[Aug.] id est, agens de perfectione Ecclesiae in hoc saeculo, ubi contra diabolum in ea militatur. Et ideo tabernaculum dicitur
[Cassiod.] quemadmodum secundum futurum statum dicitur domus, quia in ea quiescetur. Intentio.
[Alcuin., Cassiod.] Monet ut fideles tali se offerant consummatori. Modus. Tripartitus est psalmus. Prius, monet fideles sacrificia offerre. Secundo, agit de constitutione Ecclesiae, enumerans septem dona Spiritus sancti, ibi, vox Domini super aquas. Tertio, dicit quid constitutae fiat Ecclesiae, ibi Dominus diluvium. Monens ergo Propheta fideles afferre spirituales hostias Deo, ait,
[Gl. int.] o filii Dei, non irae vel perditionis.
- Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum,
[Hier., Aug.] Afferte Domino, vos ipsos in fide, et operibus bonis. In hac serie ostendit cui, et qui, et quid, et quomodo, et ubi, et quare offerre debeant. Cui ? scilicet, Domino ; qui ? filii Dei ; quid ? filios arietum, quomodo ? afferte Domino gloriam et honorem ; ubi ? In atrio sancto ; quare ? Vox Domini. Dicto ergo qui et qui debeant offerre, subdit, quid : Afferte Domino filios arietum,
[Aug., Gl. int.] id est, vosmetipsos non corruptos erroribus, quos per Evangelium genuerunt apostoli, duces gregum atque custodes ; qui sollicita diligentia custodiunt gregem, quia non deest impugnatio ab haereticis. Ideo ait afferte, vos scilicet Domino filios arietum,
[Cassiod., Alcuin.] id est, ut filios apostolorum, quos imitari debetis. Qui dicuntur arietes, quia duobus cornibus, id est utriusquae Testamenti auctoritatibus praevaluerunt contra haereticos, et superstitiones et idola quasi dura fronte diruerunt.
[Alcuin.] Inde est quod mitra pontificalis duo habet cornua, quia omnis scriba doctus in regno caelorum, de thesauro cordis sui profert nova et vetera. Et septima mansio filiorum Israel venientium de Aegypto, fuit Elim ubi erant duodecim fontes, et septuaginta palmae, quod tam nomine quam loci qualitate ordinem apostolicum significat. Interpretatur enim Elim arietes. Hi sunt apostoli, gregum fidelium duces ; duodecim fontes, duodecim sunt apostoli, primo a Domino electi, de quibus emanat aqua viva saliens in vitam aeternam. Septuaginta palmae sunt alii septuaginta duo discipuli in Evangelio Lucae designati, et ad praedicandum missi, qui palmam victoriae Christi toti mundo nuntiaverunt. Et sciendum quod per Dominum tota Trinitas hic accipitur, id est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus.
- Afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini eius : adorate Dominum in atrio sancto eius.
Afferte Domino,
[Aug.] scilicet Trinitati, gloriam et honorem ut per opera nostra bona glorificetur Deus, et honoretur. Et repetit, afferte Domino gloriam, ita quod etiam nomini eius afferatis, ut scilicet gloriose per vos innotescat Deus per orbem.
[Hier.] Deo enim nihil ex nobis accedit, sed quantum ad alios qui inde proficiunt. Dicit ut afferamus Domino gloriam et nomini eius. Vel per Dominum, in hac serie Christus intelligi potest. Quamvis enim indivisa sit trium personarum essentia,
[Cassiod.] diversa tamen Scripturarum loca diversis aptantur personis, sicut hic, Dominum accepimus Christum, qui Ecclesiam virtutibus confirmat. Huic ergo Domino, id est Christo, afferte, vos, o filii Dei, afferte vos huic Domino, filios arietum. Non mutatur verborum sensus.
[Gl. int.] Deinde quomodo afferre debeant, subdit, afferte Domino, Christo, gloriam, ut praedicetis quod ipse aequalis est Patri ; et honorem, quia ipse est qui imperium habet in rebus. Afferte Domino, Christo, gloriam, ita quod et nomini eius, ut gloriose per orbem innotescat.
[Aug.] Deinde ostendit ubi afferre debeant, dicens, Adorate Dominum in atrio sancto eius, vel in aula sancta eius,
[Aug., Gl. int.] id est in dilatato et sanctificato corde, quia ex charitate est omnis sanctitas.
PARS II.
- Vox Domini super aquas, Deus maiestatis intonuit : Dominus super aquas multas.
Vox Domini.
[Cassiod.] Secunda pars, ubi agit de constitutione Ecclesiae, in qua septem virtutes Spiritus sancti cum magno praeconio enumerat. Incipit autem ab imo, id est a spiritu timoris, et ascendit usque ad supremum, scilicet ad spiritum sapientiae.
[Greg.] Isaias autem econverso eadem enumerans, a summo ad imum descendit, dicens : Et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Ideo descendendo Isaias enumerat quia agit de Christi incarnatione, in qua se exinanivit formam servi accipiens, vel assumendo ; hic autem ab imo ascendit ad summum, quia agit de Ecclesiae constitutione, quae a timore, qui est initium sapientiae, incipit, et ad maiora paulatim conscendit. Et ostendit hic quare sit Domino offerendum, quasi dicat. Ideo afferte, quia vox Domini,
[Aug., Gl. int.] id est Christi, est facta super aquas, id est super Iudaeos, qui erant in fluxu saeculi super aquas maris,
[Aug.] id est super populos gentium. Qualiter vero sit facta illa vox ostendit cum ait : Dominus Deus maiestatis intonuit, id est Christus, qui est Rex gloriae, de nube carnis terribiliter poenitentiam praedicavit, et intus mentes hominum terruit.
[Alcuin.] Quod est dicere, praedicatio Christi spiritum timoris dedit Iudaeis et gentibus ; nec intonare Christus destitit, donec Christus daret virtutem, id est pietatem. Et hoc est quod subdit.
- Vox Domini in virtute ; vox Domini in magnificentia.
Vox Domini,
[Alcuin.] id est praedicatio Christi, facta est in virtute, id est, pietatem dedit, quae timori comparata, id est respectu timoris dicitur virtus. Est enim pietas cultus erga Deum, quem exhibent postquam Deum offendere timent. Addit etiam Deus magnificentiam, id est scientiam, quae est tertia gratia, quae magnificos facit, ut qui est in cultu Dei, sciat quomodo se agat in praesenti. Et hoc est quod subdit, vox Domini est facta in magnificentia, id est praedicatio Christi spiritum scientiae dedit, quo scimus conversari recte in medio nationis huius pravae et perversae. Haec etiam
- Vox Domini confringentis cedros ; et confringet Dominus cedros Libani.
Vox Domini, est confringentis cedros,
[Aug., Alcuin.] id est Dominus confringet per poenitentiam et humilitatem cedros, id est, altos de gentibus, et confringet cedros Libani, Dominus, id est altos de Iudaeis, quos tempore ultimi introitus quando reliquiae salvae fient Rom. II), ita franget et humiliabit ut quaelibet adversa non refugiant pati. Quod est dicere : Dabit spiritum fortitudinis gentibus et Iudaeis, ut sint fortes in iis, quae spiritu scientiae cognoscunt.
[Cassiod.] Per cedrum autem bene superbia intelligitur, quia cedrus altissima arbor est, maxime in Libano, ubi sunt magis procerae cedri. Haec arbor non succisa inutilis est, in sua radice manens non facit utiles fructus : sic superbia quae peccatum nobis intulit, in sua radice manens, inutiles parit fructus ; ea succisa, succrescunt fructus gratiae.
- Et comminuet eas tanquam vitulum Libani ; et dilectus quemadmodum filius unicornium.
Et succisa atque confracta in eis superbia, comminuet,
[Aug., Cassiod., Alcuin.] id est humiliabit eas tanquam vitulum. In Libano monte pascuali, vituli ad sacrificia nutriebantur, quia mons ille ferax est herbarum, et irriguis fontibus, et consitus arboribus. Huic comparantur qui de superbia humiliati sunt, et tanquam vitulus parati sunt pro Christo mori, comminuet ergo eas tanquam vitulum Libani, id est humiliabit eos adeo, ut immolentur pro Christo, si sit opus. Et quia dixerat, comminuet, et confringet, et non dixerat quis, hic determinat, et dilectus, scilicet hoc faciet, id est Christus superbiam comminuet. De quo Pater : Hic est Filius meus dilectus, qui est quemadmodum filius unicornium,
[Hier., Alcuin.] id est, filius Iudaeorum secundum carnem, qui in una lege superbiunt, ideoque dicuntur unicornes. Vel ita, et dilectus, quasi dicat : Illi confringentur et comminuentur, et quid mirum, si illi comminuentur ? Non est mirum. Et dilectus enim, id est Christus, comminuetur, id est humiliabitur usque ad mortem. Et hoc, quemadmodum filius unicornium, id est secundum quod ipse est filius Iudaeorum, id est secundum quod ipse est homo. Aliter enim cum sit Deus non videtur posse comminui. Deinde subdit de spiritu consilii, dicens :
- Vox Domini intercidentis flammam ignis ; vox Domini concutientis desertum, et commovebit Dominus desertum Cades.
Vox Domini intercidentis flammam ignis.
[Alcuin.] Ignis est fomes peccati. Flamma quae inde exit, est consensus actus, et consuetudo. Sed hanc flammam Dominus non quidem exstinguit, sed interrumpit et intercidit, dato spiritu consilii, ne veniat usque ad consensum, vel usque ad actum, vel ad consuetudinem. Hoc fortibus convenit, ne si otiosi sint, erumpat flamma ab igne. Deinde subdit de spiritu intellectus, dicens, vox Domini est concutientis desertum,
[Aug.] id est commoventis gentiles ad fidem. Desertum vocat gentes, ideo, quia sine lege, sine Deo, sine prophetis fuerant, et commovebit Dominus desertum Cades,
[Cassiod., Alcuin.] id est Iudaeos. Cades ad litteram locus est, ubi aqua de petra data est quod et modo fit et ibi, ad litteram, et spiritualiter hodie in Ecclesia, quando etiam dura corda ad fidem convertuntur, quae emanant aquas vivas. Interpretatur autem Cades sanctum legis, desertum ergo Cades,
[Aug.] id est a sancto legis Iudaei sunt deserti, qui non habent sanctum legis, id est spiritualem legis intellectum. Sed hos et gentiles Dominus commovet et concutit, ut agricola sterilem terram ut fructificet, id est dat intellectum, ut Scripturas et secundum anagogen percipiant, quod fit in mente bene pacata consilio. Per hunc autem intellectum Scripturarum provehit usque ad Spiritum sapientiae, et facit eos cervos qui conscendant in montem sapientiae, quae est de divina essentia. Et hoc est quod subdit :
- Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit condensa ; et in templo eius omnes dicent gloriam.
Vox Domini,
[Hier.] id est praedicatio Christi ; est praeparantis cervos,
[Alcuin., Hier., Aug.] id est tribuit spiritum sapientiae quibusdam, qui superant et repellunt venenosas linguas haereticorum.
[Cassiod.] Et ideo cervis comparantur.
[Alcuin., Aug.] Et hoc non solum gentibus praestat, sed et Iudaeis in ultimo revelabit, ea quae de deitate sunt condensa. Aperiet enim eis opacitates librorum, et umbracula mysteriorum, ubi libere pascantur.
[Alcuin.] Attende quod a timore incipiens usque ad sapientiam conscendit. Cum omnibus enim his gradibus donorum timor castus scilicet sociatur, qui etiam a perfecta charitate foras non mittitur.
Potest etiam haec series legi sine praesignata VII donorum distinctione, hoc modo : Vox Domini, id est praedicatio Christi, super aquas, id est super populos.
[Aug.] Non enim fit hic distinctio inter Iudaeos et gentiles. Deinde qualiter sit facta subdit, Deus maiestatis, id est Christus, intonuit, id est de nube carnis terribiliter poenitentiam praedicavit. Et per hoc, Dominus, id est Christus habitat, super aquas multas, id est populos multos. Ipse enim Christus postquam vocem misit populis, et perterruit eos, convertit eos in se, et habitat in eis per fidem, spem, et charitatem ; et accepit eosdem per aquas, et per aquas multas. Et vox Domini, id est Christi iam in ipsis habitantis est, in virtute, id est potentes faciens eos. Et, vox Domini, est, in magnificentia, miraculorum, vel operum, id est faciens in eis miracula, vel opera. Et, vox Domini, est, confringentis cedros, id est praedicatio Christi per contritionem cordis, est humilians superbos. Et confringet Dominus, per poenitentiam, cedros Libani, id est elatos nitore terrenae nobilitatis.
[Alcuin.] Libanus autem interpretatur candidatio, quo significatur candor saeculi, quo nitentes et elatos Dominus confundet, et confringet per ignobilia mundi, quae elegit.
[Aug.] Et ablata superbia et altitudine illorum, comminuet eos cedros, id est elatos saeculi opibus, tanquam vituli, id est deponet, et humiliabit eos ad imitationem humilitatis suae, qui ut vitulus ad victimam crucis ductus est, per nobiles saeculi, significatos per Libanum. Unde Propheta : Astiterunt reges terrae, et principes, etc. Et non mirum si illi comminuentur ; nam, Et ipse, dilectus, id est Christus Patris unicus, comminuit se, id est exinanivit se nobilitate sua. Et factus est homo. Quemadmodum filius unicornium, id est sicut filius Iudaeorum ignorantium iustitiam Dei, et superbe iactantium tanquam singularem suam iustitiam. Et, vox Domini, est, intercidentis flammam ignis, id est, transeuntis sine ulla laesione sua, per ardorem concitatissimum persequentium. Vel dividentis furentem iram illorum, ut alii convertantur, alii non. Atque ita intercidit tumultum illorum, ut alios in suam charitatem traheret, alios in malitia sua relinqueret. Vox Domini concutientis desertum, id est commoventis ad fidem gentes, quae erant sine Deo, sine lege et prophetis. Et, tunc, commovebit Dominus desertum Cades, id est celebrari faciet sanctum Scripturarum suarum, quod a Iudaeis non intelligentibus deserebatur, id est intelligibilia faciet verba legis. Vox Domini, est, praeparantis cervos, id est perficientis eos, qui superant et repellunt venenatas linguas. Et, revelabit eis, condensa, id est opacitates librorum, et umbracula mysteriorum, ubi libere pascantur.
[Alcuin.] Et in templo eius, Hucusque ostendit quomodo VII donis consummat Christus Ecclesiam ; hic dicit quid in ea fiat, et vocat hoc templum, quod in titulo tabernaculum. Quasi dicat : Ita perfecit Christus Ecclesiam, et omnes, qui sunt in templo eius sic consummato, dicent gloriam. Vel, omnis dicet, alia littera, gloriam.
[Aug., Alcuin.] Unusquisque enim laudat Dominum pro suo dono. Qui ergo non dicet gloriam, non est vere in templo, quare date gloriam.
PARS III.
- Dominus diluvium inhabitare facit ; et sedebit Dominus rex in aeternum.
Dominus diluvium.
[Alcuin.] Tertia pars, ubi dicit quid constitutae Ecclesiae fiat. Quasi dicat : Ideo date gloriam, quia Dominus facit hic templum,
[Aug., Hier., Alcuin.] id est sanctos in Ecclesia, quasi in arca Noe constitutos, inhabitare diluvium huius saeculi, id est faciet eos habitare illaesos inter fluentes et submersores, ut arcam Noe servavit inter fluctus et aquarum inundationes.
[Rem.] Vel Dominus facit diluvium, id est illos malos qui alios in peccatum submergebant, inhabitare hoc templum, scilicet Ecclesiam, quia etiam illos tales ad unitatem Ecclesiae sanctae convertit. Vel secundum aliam litteram, Dominus diluvium inhabitat,
[Cassiod.] id est aquas baptismi, quae crimina purgant mundi, sicut per diluvium purgatus est mundus. Et sedebit. Ostendit quomodo consummat Christus Ecclesiam, hic qualiter promovet. Quasi dicat : Et deinde in eo templo sedebit Dominus rex in aeternum,
[Aug., Alcuin.] id est regnans in eis aeternum, id est potens et regens eos, usquequo aeternitas veniat. Et vere reget, quia
- Dominus virtutem populo suo dabit :
Dominus benedicet populo suo in pace.
Dominus dabit virtutem populo suo.
[Aug.] Contra huius mundi procellas et turbines dimicanti, quia non est pax in hoc saeculo. Deinde subdit de remuneratione. Et, Dominus tandem, benedicet populo suo in pace, aeterna, in seipso pacem illis dans. Unde ipse in Evangelio ait : Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis.
PSALMUS XXIX
PSALMI TITULUS : PSALMUS CANTICI IN DEDICATIONE DOMUS DAVID.
Exaltabo te. Titulus. Psalmus cantici in dedicatione domus David. Non legitur David se fecisse, vel dedicasse aliquam domum Domino. De spirituali itaque domo hoc accipiendum est.
[Alcuin.] Totus enim Christus, id est sponsus et sponsa, una domus Dei est, quia et in capite Christo plenitudo divinae gratiae habitavit, et de plenitudine eius nos omnes accepimus. Haec autem domus quantum ad caput et membra fabricata est et dedicata ; quantum ad Christum fabricata est in eius conceptione ;
[Cassiod.] dedicata vero, in eius resurrectione, quando resurgens a mortuis, immortalitatis gratia confirmatus est. Quantum vero ad Ecclesiam, quotidie fabricatur, dum in hac vita laborat.
[Hier.] Dedicabitur autem in futuro, quando sancti resurgentes a mortuis, stabunt in magna constantia fulgentes sicut sol.
[Alcuin.] Dicitur autem haec domus etiam tabernaculum, sicut in praecedentis psalmi titulo. Tabernaculum dicitur secundum praesentem statum, quando in ea militatur. Quia tabernaculum proprie belli est, domus vero dicitur secundum statum futurum, quando in ea quiescetur, ut in huius psalmi titulo dicitur. Supra enim agit de consummatione tabernaculi tempore belli ; hic autem est psalmus cantici,
[Aug.] id est, laetitiae habitae in dedicatione domus David, id est pro dedicatione domus Christi, quae dedicatio modo in capite facta est ; post futura, quae in membris. Inde ergo laetitia est, quia domus dedicatur, id est confirmatur. Quae in aeterna pace manebit innovato corpore, non tantum Christi, sed et totius Ecclesiae. Vel loquitur Christus totus, in hoc psalmo,
[Alcuin.] quia verba psalmi huius quaedam capiti, quaedam corpori conveniunt, quaedam utrique. Et est psalmus brevis de passione et resurrectione Christi, ut passio non terreat, quos spes resurrectionis laetificat. Intentio. Monet per spem dedicationis iam in Christo factae fideles ad laudem. Modus. Tripartitus est psalmus. Primo, agit Christus de sua dedicatione, iubens sanctos idem sperantes laudes dicere. Secundo, dicit quomodo dedicationem meruit, ibi, ego autem. Tertio, quomodo eam acceperit, ibi, audivit Dominus. Christus ergo secundum quod homo gratias agens Deo, pro sua dedicatione, ait : O
- Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.
Domine, exaltabo te,
[Aug.] id est altitudinem tuam laudabo. Ideo quoniam suscepisti me in resurrectione, dedicando me gloria impassibilitatis. Hoc modo dicitur ex persona fundamenti, id est Christi capitis, quod iam dedicatum est. Postea vero, id est in futuro dicetur ex persona universae domus, cum in communi resurrectione fuerit dedicata. Item ex persona capitis subdit noc delectasti, vel iucundasti. Alia littera : inimicos meos super me, id est non permisisti inimicos meos, Iudaeos scilicet et daemones delectari, vel iucundari super me.
- Domine Deus meus, clamavi ad te : et sanasti me.
Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
[Aug.] Non videntur haec esse verba Christi, scilicet nec iucundasti, et clamavi. Alterum quippe vividetur falsum, alterum impossibile : falsum quippe videtur quod inimici non sint iucundati super eum, cum in Evangelio legatur flagellatus fuisse, colaphizatus, cruxifixus. Item contrarium, imo impossibile videtur quod Christus clamet et oret, cum sit omnipotens Deus, qui fidelium vota implet, per quem et omnia naturalia facta sunt. Sed sciendum quod Christus nec Deus tantum nec homo tantum est, Sicut diversi haeretici dogmatizaverunt. Sed verus Deus est, et verus homo. Nec duo tamen, sed unus est Christus, qui non secundum quod Deus est, sed ex eo quod homo est, est infirmus. Et ex hoc etiam orat pro nobis, et mediator inter Deum Trinitatem, id est Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et homines peccatores. Habens cum utroque convenientiam. In eo enim quod infirmus, propinquat nobis. In eo vero quod non iniquus est, iungit nos Deo. In hoc tamen etiam quod homo est, praeest nobis ut caput, in quo sunt omnes sensus in caeteris membris. Non est ergo incongruum, vel impossibile eum secundum hominem quem suscepit orare, quia ipse est qui oratur, secundum deitatem. Et super hunc quidem iucundati sunt inimici in cruce : sic et super suos iucundatur in passionibus, sed non in dedicatione, vel super eum, vel super suos. Ideoque verum est quod ait, nec delectasti, vel iucundasti inimicos meos super me, id est non permisisti eos iucundari super me, in dedicatione, scilicet, etsi ante. Deinde ponit susceptionem, dicens, Domine Deus meus, clamavi ad te, in passione. Et sanasti me, in resurrectione, quia iam non gero aegrum corpus, sed gloriosum et immortale. Et o
- Domine, eduxisti ab inferno animam meam ; salvasti me a descendentibus in lacum.
Domine, eduxisti ab inferno animam meam. Hoc expositione non indiget.
[Aug., Hier.] Manifestum est enim Christi animam cum animabus sanctorum de inferno eductam a Deo ; et salvasti me a descendentibus in lacum,
[Aug.] id est ab his persequentibus, qui descendunt in saeculi profunditatem. Lacus enim est profunditas saeculi, scilicet abundantia luxuriae et nequitiae. Qui ergo libidinibus se immergunt et terrenis desideriis, ipsi descendunt in lacum. Tales Christum persecuti sunt, sed ab his salvatus est in resurrectione, ne amplius cum eis sit. Vel, Salvasti me a descendentibus in lacum, id est, a conditione profundae caecitatis, quia immunis a peccato et corruptibilis carnis, quia impassibilis. Vel, salva me a descendentibus in lacum,
[Hier.] id est de lacu inferni, ubi animae peccatorum sunt, ne sicut illi praeceps caderem in mortem.
- Psallite, Domino, sancti eius ; et confitemini memoriae sanctitatis eius.
Psallite
[Aug.] Post canticum sequitur psalmus. Et vox Ecclesiae vel prophetae est hic attendentis haec futura in membris, quae praecesserunt in capite, unde exsultat, et alios exsultare monet. Quasi dicat : Quia resurrexit caput nostrum, ergo hoc sperate membra caetera ; quod videtis factum in capite, hoc sperate quod credidistis in capite, quod idem promissum est nobis. Has ergo promissiones habentes psallite Domino opere, o vos sancti eius.
[Gl. int, Hier.] Vel totum potest dici in persona Ecclesiae loquentis ad Christum sic : Exaltabo te, Domine, id est altitudinem tuam gloriose laudabo : ideo, quoniam suscepisti me, in dedicatione, id est, suscipies in futuro in re, et iam in spe suscepisti. Nec delectasti, vel iucundasti inimicos meos super me,
[Aug.] id est, non iacundabis eos tunc super me, qui per orbem variis persecutionibus me conati sunt opprimere. Quia tunc non iucundabuntur inimici super nos, ut modo. Deinde exponit susceptionem dicens :
[Gl. int.] Domine, Deus meus, clamavi ad te, hic, Et sanasti me, iam in spe, et in futuro sanabis in re. Et o Domine, eduxisti ab inferno animam meam,
[Hier.] quia et animas iustorum, qui ibi detinebantur eduxit, et alios a peccatis liberans ne illuc mitterentur fecit. Unde subdit, Et, salvasti me a descendentibus in lacum inferni. Ergo psallite Domino,
[Hier.] bene operando, sancti eius, et confitemini memoriae sanctitatis eius,
[Aug.] id est laudate eum, quia memor fuit sanctificare vos, id est quia sanctitatis qua vos sanctificavit, non est oblitus hoc toto tempore, quod desiderio nostro nimis longum esset. Vos autem eratis eius obliti, sed ipse vos non est oblitus. Vel, confitemini memoriae sanctitatis eius,
[Cassiod., Gl. int.] id est laudate eum, quia ex bonitate sua et sanctitate, memor fuit nostri. Ideo psallite et confitemini
- Quoniam ira in indignatione eius, et vita in voluntate eius.
Quoniam ira,
[Aug.] id est, vindicta qua vindicavit in vos primum peccatum, quod morte solvistis, fuit in indignatione eius, id est in comminatione eius contempta, qua dixerat primis parentibus : Qua die comedetis, morte moriemini.
[Aug., Gl. int.] Illi vero tetigerunt et mortui sunt, et eiecti de paradiso. Ergo quod abiecit homines, pro peccato est, sed tamen est et spes ; et, id est quia vita est in voluntate eius,
[Aug.] id est vitam aeternam non viribus vel meritis nostris, sed quia voluit, dedit, ad quam per vos non rediretis,
[Gl. int.] sed ipse vos reduxit, et gratis salvos nos fecit ; non enim digni eramus. Quo est enim peccator dignus, nisi supplicio ? sed ipse impios per fidem iustificavit, eisque vitam donavit.
- Ad vesperum demorabitur fletus ; et ad matutinum laetitia.
Ad vesperum, etc.
[Aug.] Duobus praedictis, duo alia reddit, hoc modo, Quia ira est in indignatione eius, ideo ad vesperum demorabitur fletus. Et quia vita est in voluntate eius, ideo ad matutinum erit laetitia. Persequere ordinem litterae, et verborum expositionem sic : Ira processit ex eius indignatione, et illa ira non est brevis, imo longa. Quia, fletus id est omnimoda hominis miseria, tam culpae quam poenae, incipiens, ad vesperum, Adae tam temporis quam pectoris, demorabitur, usque ad matutinum. Vespera enim est quando sol in occasum declinat, quo tempore Adam peccavit, et lux inde solis, id est Christus, qui est sol iustitiae, et lumen pectorum ab eo occidit, vergente tunc in occasum sole temporis. Unde in Genesi : Cum deambularet Dominus in paradiso ad auram post meridiem, timuit Adam, et abscondit se Gen. III). Iam ille peccator tegebat se inter ligna paradisi, nolebat videre faciem Dei, ad quam gaudere consueverat. Occiderat illi sol iustitiae, non gaudebat ad praesentiam Dei. Inde inchoata est omnis vita ista mortalis, dies versus est in noctem, laetitia in fletum. Defle ergo, genus humanum, quia nasceris de Adam. Ex Adam enim facti sumus omnes, et quotquot procreaverunt filios, et procreaturi sunt, ex quo et ipsi creati sunt. Vespere itaque coepit post meridiem, ubi lux sapientiae a peccante homine recessit, quando et morte damnatus est. Et ex tunc durat fletus, et durabit, quandiu in laboribus et tentationibus populus Dei exspectat diem Domini, scilicet matutinum. Et hoc est fletus, id est universa miseria hominis, incipiens ad vesperum Adae, quo peccavit, et lux interior ab eo recessit. Demorabitur,
[Gl. int.] id est diu et in multis morabitur ; diu, quia non mox est tota restitutio tradito Domino, et in multis, quia omnes ex eo nascimur in peccato et poena, Demorabitur, dico, usque ad matutinum,
[Aug.] id est usque ad diem Domini, quo resurrectio nostra futura est : quae in matutina Christi resurrectione praefloruit ; et tunc, scilicet in matutino, erit nobis laetitia perennis, quia tunc absterget Dominus omnem lacrymam ab oculis sanctorum.
Aliter secundum moralem intellectum.
[Aug.] Dicitur enim matutinum, vel mane, ortus fidei et charitatis, scilicet cum lux gratiae oritur fideli, quae occidit peccanti, per quam in anima resurgimus, secundum illud : Exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus. Pro qua resurrectione designanda, Dominus mane surrexit, idem promittens nobis per suam resurrectionem, quae est efficiens causa resurrectionis, et animae in praesenti, et corporis in futuro. Christus enim cuius actio nostra est instructio, non sine mysterii celebris ratione in hoc vespere quo peccavit Adam, sepeliri voluit, et mane resurgere, et hoc mane tertiae diei.
[Aug.] Vespere est sepultus, ut ostenderet se mori non pro sua culpa, sed pro nobis, qui vespere sumus sepulti in paradiso, id est per peccatum Adae commissum. Vespere in paradiso sepulti sumus in culpa et in poena. Mane surrexit, ut nos mane surgamus, quod est quando lux gratiae oritur homini in mente. Mane tertii diei resurrexit, ita et nos surgimus die tertio, id est in tempore gratiae quod est post tempus ante legem, et sub lege. Quod ergo triduo illo ostendit caput tuum in se, hoc triduo saeculi ostendetur in te. Si enim saeculum cogites, unus dies est ante legem, secundus sub lege, tertius sub gratia. Et hoc est fletus incipiens, ad vesperum demorabitur. Hoc non mutatur, usque ad matutinum, id est, quousque oriatur lux fidei per Christi matutinam resurrectionem, et tunc erit laetitia. Vel, ad vesperum demorabitur fletus,
[Hier., Cassiod.] quia passo et sepulto Domino apostoli et mulieres in fletu et gemitu morabantur ; et, ad matutinum fuit laetitia, quia mane venientes ad sepulcrum gloriam resurrectionis acceperunt. Et dictum est mulieribus : Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. Vespere fleverunt mortuum ; mane exsultaverunt ad resurrectionem.
PARS II.
- Ego autem dixi in abundantia mea : Non movebor in aeternum.
Ego autem.
[Alcuin., Gl. int.] Secunda pars ubi dicit Christus quomodo ante dedicationem egerit, et eam meruerit. Quasi dicat : Ex Adam male moto est fletus, ego autem in abundantia mea,
[Cassiod.] id est confidentia deitatis, cuius plenitudo habitat in me,
[Gl. int.] dixi hoc, non movebor in aeternum a Deo, a quo Adam motus est. Et sicut ego dixi, tu,
- Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem.
Domine,
[Gl. int.] fecisti quia praestitisti mihi decorem, scilicet quia immunis a peccato. Et illi decori meo praestitisti virtutem, scilicet quia et miracula fecit.
[Cassiod.] Hoc non de humana natura habui, sed in voluntate, id est ex voluntate tua scilicet ex te, quod inde probatur, quia
- Avertisti faciem tuam a me, et actus sum conturbatus.
Avertisti faciem tuam a me exponendo me passioni et factus sum conturbatus, id est te adverso, turbatur carnis meae infirmitas. Unde coepit Iesus pavere et taedere Marc. XIV). Unde ergo praesumit homo, cum audiat Christum de se talia dicentem ?
- Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
Ad te, Domine,
[Gl. int.] quasi dicat : Avertisti faciem tuam in passione, et tunc dixi, clamavi ad te, Domine, De gloria immortalitatis adhibenda, et ad Dominum meum deprecabor de mortalitate tollenda, dicens :
- Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem ?
Quae utilitas, etc. Possunt haec etiam accipi ex persona membrorum, ego autem. Et ostenditur causa quare fletus demoretur.
[Aug.] quasi dicat : Vespere est fletus, sed hoc ex culpa mea, quia ego ille populus qui ab initio loquebar in Adam existens, in abundantia mea, id est dum mihi in paradiso esset abundantia, iam nullam patiens egestatem, dixi hoc, scilicet : Non movebor in aeternum, ab hoc bono, in quo sufficientia erat illi, quia Deo fruebatur. Hoc autem dixi tibi credens diabolo dicenti : Non morte moriemini, sed eritis sicut dii, scientes bona et mala Gen. III). Sed quia Deus erat ablaturus superbo quod dederat humili, sequitur : Domine, in voluntate. Quasi dicat : In paradiso erat mihi abundantia, sed haec abundantia, o Domine, erat ex te, non ex me, quia, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem, id est non ex me bonus eram et fortis, sed ex te. Quod ut ostenderes, avertisti faciem tuam a me, id est foris misisti me de paradiso ; et factus sum conturbatus, sed iam hic positus, clamabo. Et hoc est, ad te, Domine, clamabo, in paradiso non clamabas, sed laudabas, non gemebas, sed fruebaris. Foris vero positus geme, et clama, quia propinquat tribulatio, qui deservit superbientem. Deus enim superbis resistit, humilibus dat gratiam. Deinde ex persona Domini, scilicet ipsius fundamenti nostri, quae utilitas, in sang. etc.
[Aug.] Aliter ab illo loco, avertisti, quasi praestitisti mihi decorem et virtutem. Quod ex eo didici, quod ex me, scilicet a peccante homine, avertisti aliquando faciem tuam, id est lumen tuae notitiae. Unde conturbatio hominis processit, quod ita ait, et factus sum conturbatus, recedente a me lumine tuae notitiae. Quod tempus conturbationis et miseriae meae, recolens, et in eo positus audio vocem capitis mei pro me morituri, et in passione dicentis : Ad te, Domine, clamavi, de gloria. Et ad Deum meum deprecabor, de immortalitate, dicens, quae utilitas erit in sanguine meo,
[Aug., Gl. int.] id est, in effusione sanguinis mei, qui sine culpa mea effusus est, dum descendo, quasi per quosdam gradus malorum, in corruptionem ? Quasi dicat nullam. Si enim statim non resurgo, corruptumque fuerit corpus, nemini annuntiabo, nullum lucrabor, et ita peribit confessio. Quod ita ait :
- Nunquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam ?
Nunquid pulvis,
[Aug.] id est, turba impiorum quam mea resurrectione iustificabo confitebitur tibi laudes, vel peccata aut annuntiabit ad salutem caeterorum veritatem tuam.
[Alcuin.] Quasi dicat : Non his verbis necessitatem ostendit, per quam non sinat eum Pater descendere in corruptionem. Vel ita, quasi dicat : Vere nulla utilitas erit, si corpus corrumpitur, quia si pulvis remaneo, nunquid confitebitur tibi aliquis, aut annuntiabit veritatem tuam ? quasi dicat : Non fiet tibi confessio, vel annuntiatio.
[Aug.] Et sciendum quia gemina est confessio, aut peccati, aut laudis. Nunquam ergo sine ea simus. Quando male est nobis in tribulationibus, confiteamur peccata nostra ; quando nobis bene est, in exsultatione laetitiae confiteamur laudem.
PARS III.
- Audivit Dominus, et misertus est mei ; Dominus factus est adiutor meus.
Audivit Dominus.
[Cassiod., Alcuin.] Tertia pars ubi dicit quomodo dedicationem acceperit. Quasi dicat : Deprecatus sum et me deprecantem audivit Dominus et misertus est mei ita quod Dominus factus est adiutor meus,
[Aug.] quia non dedit sanctum suum videre corruptionem Psal. XV), sed me dedicavit gloria immortalitatis. Deinde loquens ad ipsum Patrem ait :
- Convertisti planctum meum in gaudium mihi ; concidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia.
Convertisti.
[Hier.] Quasi dicat : Factus es adiutor meus, ita, scilicet quia convertisti planctum meum quo dixi : Tristis est anima mea usque ad mortem in gaudium resurrectionis.
[Gl. int.] Vel, convertisti planctum meum in gaudium, id est dolentes de me apostolos gaudere fecisti. Ideo quia concidisti saccum meum et cir., etc.,
[Cassiod., Alcuin.] Saccus est vestis aspera in usum laboris, vel tempore tristitiae ut Ninivitis, qui induti saccis, poenitentiam egerunt. Haec est caro humana quam Christus suscepit, quae scissa est moriendo et prodiit frumentum, id est munus gloriosae resurrectionis. Vel deitas apparuit, unde subdit, et circumdedisti me laetitia, vel saccus est poena peccati. Saccus enim fit de capris et haedis ;
[Aug.] et caprae et haedi significant peccatores, quia pro peccatis in lege offerebantur. Saccus ergo est immortalitas quam de peccatoribus Christus traxit, vel accepit. Assumpsit enim saccum, sed non meritum sacci, id est peccatum, quod est causa mortis. Hoc sacco mortalitatis, divinitas tanquam frumentum occultabatur. Unde alibi : Dum mihi molesti essent induebar cilicio, id est, sacco mortalitatis, ut quod intus erat non videtur. Hic saccus,
[Aug., Alcuin.] id est haec mortalitas, in resurrectione conscissa est. Id est destructa. Qua conscissa, prolata est divinitas, id est manifestata, quae ante erat occulta, sicut saccus integer celat quod intus est ; scissus aperit, et hoc est concidisti saccum meum, id est mortalitatem carnis destruxisti in resurrectione. Et circumdedisti me laetitia,
[Aug.] id est gloria immortalitatis.
- Ut cantet gloria mea et non compungar, Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.
Ut ipsa gloria mea cantet tibi,
[Aug.] id est sit causa quare lauderis a me, et a meis et vere circumdedisti me laetitia, quia iam non compungar, id est iam ulterius non moriar, quia Christus semel passus est, et amplius non moritur. Et iam in fine, Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi, id est laudabo te. Vel possunt esse verba Ecclesiae ab illo loco, convertisti. Non mutatur vox propter unitatem capitis ei corporis. Quasi dicat : Fundamentum meum dedicatum est, id est Christus gloria immortalitatis est confirmatus, quem primogenitum a mortuis ego Ecclesia consecuta, iam spe et in futuro postea re, nunc in dedicatione domus tuae, quae in capite meo praecessit. Dico convertisti planctum meum, qui est de peccatis. Et gaudium mihi, quod est de absolutione, quia concidisti saccum meum, id est velum peccatorum, et tristitiam mortalitatis ; et circumdedisti me laetitia, id est cinxisti me stola prima, id est immortali laetitia, ut cantet tibi gloria mea, iam non plangat humilitas. Et id est quia, iam non compungar, conscientia peccati vel timore mortis, vel timore iudicii. Et, o Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. Haec est gloria mea, ut in aeternum confitear tibi, quod nihil mihi est ex me, sed ex te omnia, qui est Deus omnia in omnibus.
PSALMUS XXX
PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID PRO EXSTASI.
In te, Domine speravi. Titulus : In finem. Psalmus David pro exstasi Exstasis, ἐκστασις Graece, latine dicitur excessus,
[Aug.] qui est mentis, qui fit duobus modis. Vel pavore terrenorum, vel mente rapta ad superna, et inferiorum oblita, quae communium negotiorum curam pertractat. In hoc autem psalmo exstasis maxime accipitur pavor de persecutione populi Dei omnium gentium, et defectu fidei per orbem terrarum perturbati.
[Alcuin.] Hic enim describitur humiliatio Christi, sanctorumque martyrum. Unde sequitur exaltatio. Et exprimit hic psalmus imbecillitatem humanitatis, et beneficia Dei ; ut videns se homo non superbiat, et misericordiam Dei videns non timeat. Et est sensus tituli : psalmus iste dirigens nos in finem,
[Aug.] id est in Christum, est David qui hic loquitur in persona Christi vel sua, vel Ecclesiae. Habitus pro exstasi, id est agens de excessu mentis, qui fit quando mens pavet terrena. Intentio : Monet ne quis de se praesumat, sed de Dei misericordia. Modus : Tripartitus est.
[Cassiod.] Contra pavore praemittitur spes, et oratio cum certitudine liberationis et gaudio. Secundo enumerat quot et quanta conturbant. Contra quae est oratio, ibi miserere mei. Tertio dicit quae sint bona Dei contra mala, ibi, quam magna.
[Aug.] Et sciendum quod verba psalmi huius quaedam capiti, quaedam membris, quaedam Prophetae conveniunt. Et primo quidem loquitur Redemptor, deinde redempti gratias agentes, de sua liberatione, ibi, redemisti. Inde ipsi iidem diu de perturbatione sua agentes, miserere mei, etc. Prophetae autem vox interponitur propter finem et in finem, ibi, quam magna, et ibi, diligite Dominum. In hac tamen tanta varietate non mutatur vox, sed caput et membra eadem voce utuntur, dicendo, ego me mihi, quod fit propter nimiam unitatem capitis et corporis, id est Christi et Ecclesiae, sponsi et sponsae, quam facit charitas. Sicut enim lingua omnium membrorum suscipit vocem, dicens : Pro pede calcas me ; non dicit, calcas pedem, et pro manu vulneras me, non ait vulneras manum meam. Sic Christus membrorum utitur verbis, non incongrue, non se dividens a verbis nostris.
[Aug.] Qui enim dignatus est pro nobis homo fieri, et forma servi vestiri, non dedignatur nos transfigurari in se. Quod utique facit pluribus modis, scilicet dum vel aliquid facit vel dicit ad informationem membrorum, ut quando ieiunavit et oravit et tentatus est. Vel quando in persona membrorum loquitur, vel de membris in sua persona, ut Saule, Saule, quid me persequeris ? Vel quando aliquid in se esse ostendit quod non habet ex natura suae conditionis, sed misericorditer assumpsit, de corruptione nostrae infirmitatis, ut cum dicit se tristari vel pavere, et huiusmodi. Qui ergo sic nos transfiguravit in se, non dedignatur loqui verbis nostris ut, et nos loquamur suis. Haec est divina commutatio, et divina sunt haec commercia, celebrata in hoc mundo a negotiatore caelesti. Venit enim caelestis negotiator accipere contumelias, dare honores ; haurire dolorem, dare salutem ; subire mortem, donare vitam. Moritur ergo ex nostro, id est ex carne nostra, quam habebat, non in se, sed in nobis pavebat. Quod enim paves, tuum est ; quod speras, donum Dei est. Paves, ut te agnoscas ; speras, ut divinam misericordiam glorifices, quae te in pavore consolatur. Loquitur ergo hic Christus in propheta et in membris. Et si enim in hoc psalmo quaedam dicantur quae capiti non valeant congruere ; Christus tamen loquitur, quia in membris suis Christus est. Quasi enim una persona est sponsus et sponsa, id Christus et Ecclesia. Unde Isaias, hanc unitatem commendans ait : Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamentis. Se dicit sponsum, et se sponsum, propter excellentissimam unitatem capitis et corporis, quam etiam notavit Dominus, cum de coniugio loqueretur per Adam ; propter hoc, inquit, relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Quod exponens Apostolus dicit : Hoc magnum sacramentum esse in Christo, et in Ecclesia. Quia ergo sponsus et sponsa sunt duo in carne una, merito haec duo sunt in voce una.
[Hier.] Incipit ergo ex persona capitis, dicentis ad Patrem sic :
- In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum ; in iustitia tua libera me.
In te, Domine Pater, speravi secundum quod homo, non confundar in aeternum,
[Aug.] id est nunquam confundar, dum mihi ut homini simili caeteris insultatur,
[Cassiod.] in iustitia tua libera me, de morte resuscitando.
- Inclina ad me aurem tuam ; accelera ut eruas me.
Inclina ad me aurem tuam,
[Aug.] id est proxima mihi humili, et accelera in faciendis,
[Alcuin.] id est, in his quae facienda sunt, in solvendis animabus de inferno et huiusmodi. Et ut eruas me, a morte tertia die resuscitando. Non differas usque in communem resurrectionem, vel in finem mundi segregare me a peccatoribus quod ut sit,
- Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias.
Esto mihi in Deum protectorem,
[Alcuin.] id est esto mihi, o Deus, tantus protector, quantum decet esse Deum, et in domum refugii, ut salvum me facias,
[Aug.] id est, esto mihi quasi domus ad quam refugiens salvus fiam. Ideo te, et non alium quaero.
- Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu ; et propter nomen tuum deduces me, et enutries me.
[Gl. int.] Quoniam tu fortitudo mea ad tolerandos peccatores, vel persecutores,
[Aug.] et tu es refugium meum,
[Cassiod.] ad relinquendos eos in fine malorum, qui scilicet finis est per mortem, et propter nomen tuum,
[Aug.] id est ut per me innotescas omnibus gentibus ; deduces me, vel dux mihi eris, Alia littera, id est per omnia sequar voluntatem tuam et enutries me, id est paulatin aggregando mihi sanctos, adimplebis corpus meum.
[Gl. int.] Et etiam de passionibus me erues, quod ita ait :
- Educes me de laqueo quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.
Educes me de laqueo quem absconderunt mihi,
[Cassiod] id est de morte levabis me ad superna, ut frustra sint Iudaeorum consilia : educes dico quonium tu es protector meus contra quem nulla potest adversitas. Unde iam in passione clamante :
- In manus tuas commendo spiritum meum ; redemisti me, Domine Deus veritatis.
In manus tuas commendo spiritum meum,
[Aug.] id est potestati tuae commendo cito recepturus. Nota eum hic loqui qui in passione eadem verba protulit. Ex his enim verbis quae in cruce Christus dixit, admonet se in hoc psalmo locutum esse ; deinde populus fidelis passione Christi redemptus, et de resurrectione capitis laetus, dicit gratias agens ; Redemisti me, domine Deus veritatis, non fallens in promissione, quia facis quod promisisti.
Possunt etiam praecedentia accipi ex persona eiusdem populi, id est Ecclesiae, quae in exstasi pavens, a spe tamen incipit, ita dicens : O Domine, speravi in te, non in me. Pavor enim non est isti sine spe. Si enim est conturbatio, non deest divina consolatio. Et ideo, non confundar in aeternum. Illam enim confusionem perhorresco, quae est in aeternum. Est enim quaedam confusio temporalis, quae est ad horam, quae quidem prodest, scilicet perturbatio animi, respicientis peccata sua, et respectione horrentis, et horrore erubescentis, et rubore corrigentis. Tali enim confusione vult iste confundi, sed non aeterna : a qua liberari precatur, subdens : in tua iustitia libera me ; id est, in ea iustitia quam das mihi, libera me,
[Gl. int.] quia meam non invenis nisi superbam et falsam. Unde dicitur : Ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti.
[Aug.] Si ergo attendas ad iustitiam meam, damnas me. Hominis iustitia est, qua suis viribus putat se iustificari, non quaerens gratis salvari. Quis est qui salvatur gratis ? In quo non invenit Salvator quid coronet, sed quid damnet. Non invenit merita bonorum, sed merita suppliciorum, si ageret tanquam districte, damnaretur peccator. Et si hoc ageret, quem liberaret ? nullum. Omnes enim peccatores invenit solus sine peccato in mundum veniens. Gratia ergo Dei per Iesum Christum liberat. Quare gratia ? quia gratis datur. Quare gratis datur ? quia merita tua non praecesserunt, sed beneficia Dei praevenerunt. Ideo ait in iustitia tua libera me, id est ideo me liberet, quia me iustificat, id est ex impio facit pium, ex iniquo iustum, de caeco videntem. Inclina ad me aurem tuam, id est misericordiam tuam. Hoc fecit Deus, quando Filium misit. Quae enim maior misericordia, quam ut unicum Filium daret pro nobis ? Ecce hic oratio, sicut in principio psalmi, praemissa est spes : Accelera ut eruas me, id est a malis. Accelera dicit, ut notet quod non est diu illud quod finitur, et quod tibi tardum est et longum, in oculis Dei breve est. Adhuc orando dicit : Esto mihi in Deum protectorem, id est protege me, ut decet te Deum meum, et, esto mihi in domum refugii, quia refugio ad te cum periclitor. Sunt alii qui fugiunt a te, cum tamen latere te non possunt, sed quocunque divertant, Deum iratum inveniunt. Unde alibi : Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam ? Nihil ergo restat, nisi ad te fugere, non a te cuius oculis omnia nuda sunt. Attende ordinem orationis.
[Alcuin.] Quomodo ascendit ? Dixit enim, iustitiam da, a peccatis erue, protege. Hic dicit : Esto domus refugii.
[Cassiod.] Domus refugii est Ecclesia, in qua sunt salvi homines, ut in arca Noe salvi fuerunt. Et est : Esto mihi in domum refugii, id est esto mihi refugium in domo Ecclesiae, ita ut salvum me facias. Ideo te non alium quaero, quoniam tu, non alius es, fortitudo mea et refugium meum. Hoc expositione non indiget. Et propter nomen tuum,
[Aug.] non propter meritum meum ; non quia sim dignus, sed ut tu glorificeris, deduces me, vel, dux mihi eris, ne aberrem a te, et, enutries me, ut validus sim ad capiendam escam, qua pascis angelos. Hic enim lacte nos nutrivit, qui nobis caelestem cibum promisit, et usus est materna misericordia. Mater enim lactans parvulum, escam cui mandendae infans idoneus non est, per carnem traiicit, et lac infundit parvulo, hoc idem accipienti, quod accepturus erat ad mensam, sic Dominus sapientiam suam qua pascuntur angeli, ut lac nobis faceret carne indutus venit ad nos,
[Alcuin.] ut grandi cibo angelorum in lac converso, alamur parvuli, ut tandem eodem reficiamur validi. Et attende quod hic affirmat liberationem, de qua etiam subdit, educes me de laqueo.
[Aug.] Laqueum vocat insidias et tentationem diaboli, qui per duas portas tentat, scilicet cupiditatis et timoris. Per cupiditatis portam tentavit primo Christum tribus modis, scilicet gula, avaritia et vana gloria. Quam portam cum invenisset clausam, postea tentavit eumdem, per timorem passionis, et ita per easdem portas tentat omnes sanctos. Unde totum corpus Christi dicat, educes me de laqueo quem absconderunt mihi ; vel muscipula, quam occultaverunt mihi, id est de insidiis quas occulte tendunt mihi diabolus et sui. Ideo educes, quoniam tu es protector meus, Et vere, quia tu, domine Deus veritatis redemisti me, in Christo clamante : In manus tuas commendo spiritum meum. Deinde sequitur ex persona eiusdem populi.
- Odisti observantes vanitates supervacue.
Odisti, etc. Quasi dicat : Me redemisti,
[Aug.] sed odisti quidem observantes vanitates, id est falsam beatitudinem saeculi, quae non tantum vacue, sed et supervacue observatur,
[Aug., Gl. int.] cum et pro vita male quis agit appetendo vanitatem, et tamen eamdem vitam perdit.
- Ego autem in Domino speravi, exsultabo et laetabor in misericordia tua.
Ego autem qui non observo vana in Domino speravi,
[Aug.] si speras in pecunia, vel in honore et sublimitate aliqua humanae potestatis, sive in aliquo homine potente, observas vanitatem. In his enim omnibus cum speras, aut tu exspiras, et ea hic dimittis ; aut cum vivis omnia pereunt, et in spe tua deficis. Unde Isaias : Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos terrae. Aruit fenum, et flos eius decidit ; verbum autem Domini manet in aeternum. Ideo ait, speravi in Domino, qui non est vanitas, sed veritas et vita. Et ideo, exsultabo et laetabor in misericordia tua,
[Aug., Gl. int.] quae non fallit, non in mea iustitia.
[Cassiod.] Distingue inter exsultabo et laetabor : exsultare est cum magna alacritate animi gaudere ; laetari temperata animi affectione gaudere.
[Alcuin.] Et attende quod hic agit de gaudio, quod habet ex eo quod sperat in Domino, qui odit vanos.
- Quoniam respexisti humilitatem meam, salvasti de necessitatibus animam meam.
Quoniam respexisti.
[Gl. int.] Exponit misericordiam, quasi dicat : In hoc apparet misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam, qua me vanitati in spe subiecisti. Et accipit humilitatem,
[Alcuin.] et pro infirmitate, et pro ipsa virtute humilitatis, et salvasti, quasi dicat, et quia placet humilitas, ideo, salvasti de necessitatibus animam meam.
[Gl. int.] Necessitates sunt infinitae, scilicet nescire cor alterius, suspicari non bene de amico fideli, vel bene de infideli, nescire qualis cras eris, nolle mori et tamen mori, sequi veteres consuetudines. Unde Apostolus : Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Rom. VII.) Qui sic humilis est,
[Alcuin.] salvatur in praesenti ex parte, in futuro plenarie. Vel, salvasti me a descendentibus in lacum, legalis timoris, scilicet ut charitate libera serviat, et victis necessitatibus.
- Nec conclusisti me in manibus inimici ; statuisti in loco spatioso pedes meos.
Nec conclusisti me,
[Aug.] ita ut non respirarem in libertatem in manibus inimici, id est, in potestate diaboli, cupiditate vitae illaqueantis, et morte terrentis, a cuius manibus liberantur qui bene vivunt, et bene moriuntur. Qui autem male, concluduntur hic, ut cum illo in fine damnentur. Et, statuisti in loco spatioso pedes meos, id est ab angustiis timoris in libertatem deduxisti charitatem meam, et hoc in resurrectione Christi, simili promissa mihi. Iam enim facilem mihi fecisti iustitiam, quae aliquando difficilis fuit ; certe angusta via est laboranti, lata est amanti eadem quae angusta est, lata fit. Vel potest dici ex persona Christi : Ego autem in Domino speravi, exaltabo et laetabor in tua misericordia, quoniam respexisti humilitatem meam. Haec de Christo patent, qui etiam subdit : Salvasti me a descendentibus in lacum,
[Cassiod.] id est a peccatis, quibus homo se exsolvere nequit, nec conclusisti me in manibus inimici,
[Gl. int.] id est, in potestate diaboli, qui non habet in me quidquam. Et, statuisti pedes meos, id est affectus, in loco spatioso,
[Cassiod.] id est in patria virtutum, id est in charitate quae est locus spatiosus, et regio beatorum, id est locus liber a potestate diaboli. Sed quia caro est infirma, et urgent mala, subdit ex persona membrorum.
PARS. II.
- Miserere mei, Domine, quoniam tribulor ; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
Miserere mei :
[Alcuin.] Secunda pars in qua iam enarratur pavor, id est quot et quanta mala perturbant, contra quae est et oratio : quasi dicat : Statuisti in loco spatioso pedes meos,
[Aug., Gl. int.] sed econtra sunt mali incutientes mihi pavorem : unde precor, miserere mei, Domine, et necesse est quoniam tribulor, non dico morior,
[Aug.] sed tribulor : quia de morte iam non terreor, sed de cruciatibus, et de malorum excessibus. Mirum videtur quod hic ait, tribulor, cum de manu inimici liberatus paulo ante gaudebat, quodam infuso sibi a largitore dono Dei, et dicebat : Statuisti in loco spatioso pedes meos. Sed sciendum quod secundum alia membra eiusdem corporis, quod est Ecclesia, ibi loquebatur secundum alia huiusmodi. Aliis enim est locus spatiosus, ex liberationis gratulatione, aliis ex tribulatione et augustia, secundum quos ait ; quoniam tribulor a Deo, quod, oculus meus, rationis conturbatus est in ira,
[Cassiod.] id est propter iram, et furorem persequentium. In ira enim persecutorum, turbatur oculus meus, id est ratio et anima mea,
[Alcuin.] id est, sensualitas et venter meus, id est caro mea. Vel per oculum et animam significantur doctores spirituales, quorum doctrina alii vident, eorumque exemplo alii vivunt. Per ventrem intelliguntur infirmi. Et, conturbatus est oculus meus in ira, id est hi per quos alii vident. Et, anima mea, id est ii quorum exemplo alii vivunt ; et venter meus, id est debiles : hos omnes ponit ut ab omnibus gradibus quaeratur Deus. Hinc est turbatio et metus.
- Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus.
Quoniam defecit vita temporalis in dolore tormentorum,
[Gl. int.] quasi dicat : Per longas et graves passiones ad mortem perducta est praesens vita et anni mei,
[Cassiod.] id est, longa vita durans ad poenas. Sunt in gemitibus, non morte tolluntur.
- Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt.
Infirmata est virtus mea, vel infirmatus est vigor meus, alia littera, in paupertate vel egestate. Alia littera,
[Aug.] egeo enim sanitate corporis, nec parcitur cruciatibus, egeo resolutione, et parcitur morti, et in hoc infirmata est virtus mea, id est fiducia mea, et ossa mea conturbata sunt, id est firmitas mea conturbata est. Vel de ira Dei agit,
[Cassiod.] qui iratus exponit sanctos quandoque magnis tribulationibus. Quasi dicat : Adeo tribulor, quod oculus meus,
[Hier.] id est intellectus, quo te, o Deus, contemplabar, conturbatus est in ira tua et anima mea et venter meus.
[Aug.] Iratus enim turbasti oculum quem habebam in te. Et, animam, id est sensualitatem, et, ventrem,
[Alcuin.] id est memoriam qua tenebam quid pro me pertuleris, et quid mihi promiseris.
[Cassiod.] Intellectus enim turbatur, et animus confunditur, quando pericula formidantur quibus Deus sanctos exponit. Et, venter turbatur, id est memoria, quae notitias rerum, quasi venter escas recipit. Haec memoria, habens in se reposita promissa Dei, turbatur imminentibus periculis. Inde est turbatio et metus. Quoniam vita mea,
[Aug.] id est, confessio fidei, et tui nominis, o Deus, defecit in dolore tormentorum ; et anni mei,
[Cassiod.] id est, tempora quae hic diutius ago, sunt, in gemitibus, non in claris vocibus. Et virtus mea, scilicet virtus animi infirmata est, ita ut taedeat etiam vivere,
[Alcuin.] et hoc in paupertate vel egestate, id est in indigentia plenitudinis,
[Cassiod.] quia humana fragilitas nil boni habet in se. Et ossa mea conturbata sunt, id est fortitudo corporis conturbata est. Per hoc ostenditur quod nec in anima, nec in corpore ulla potest esse hominis praesumptio. Vel de ira sua propria agit hic sanctus vir. Ira enim alia est iusta, alia iniqua, quia alia est per vitium, alia per zelum. Ira iusta est,
[Aug.] qua irascitur quis suis et alienis peccatis, videns homines confitentes Deum ore, et negantes moribus, renuntiantes saeculo verbis et non factis, et videns fratres fratribus insidiantes, osculum dantes, et fidem non servantes, quales genuit iste existens tanquam granum inter paleas, et quasi lilium inter spinas, quibus condolet, et irascitur ex charitate. Unde alibi : Zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Et Salomon ait : Melior est manifesta correctio, quam amor absconditus, quia melior est ira et aspera increpatio viri sancti apta, quam adulatoris assentatio lenis veritatem occultans. Unde : Oleum peccatoris non impinguet caput meum. Unde alibi : Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis. Et alibi : Mel distillat de labiis meretricis. In labiis vero sanctorum mors est, vel gladius, quo peccantes feriunt quasi irati bona est haec ira. Iniqua autem est illa, quae transit in odium. Unde Apostolus : Sol non occidat super iracundiam vestram.
[Aug.] Super illam occidit sol, quae habet odium fratris, haec oculum exstinguit.
[Alcuin.] Ira enim per vitium oculum mentis excaecat. Ira enim per zelum turbat, quia et haec concussa mente contemplationem dissipat, quae non est nisi in quieta mente ; sed inde post paululum plus proficit ad videndum Deum, ut collirium oculis appositum, prius perturbat visum, sed post clariorem reddit. De hac ira agit iste, dicens : Conturbatus est oculus meus interior in ira, id est propter iram meam. Et anima mea, id est sensualitas. Et venter meus, id est omnia interiora mea.
[Aug.] Irascitur enim iste peccatis palearum, non tamen odit, in quo exstingueretur oculus. Venter pro interioribus ponitur, quae turbantur, quando nec corripi possunt impii, quibus non clamat clare, sed intus ingemiscit, dicens : Quoniam defecit, quasi dicat : Ideo turbatus est oculus, quoniam vita mea defecit in dolore, vita perfectorum est profectus aliorum. Unde Apostolus : Nunc vivimus, si vos statis in Domino. Et item : Cupio dissolvi et esse cum Christo ; manere autem in carne, necessarium est propter vos. Cum autem videt aliquis ex dispensatione sua, et ex laboribus suis, et praedicatione sua non proficere homines, dolet et ait, defecit in dolore vita mea, videns non proficere eos quibus praedicat : et anni mei, id est tempora quae hic ago, et non in claris vocibus, sed, in gemitibus sunt, quia abundat iniquitas multorum. Et virtus mea infirmata est in paupertate, vel egestate, quia refrigescit charitas multorum, et ossa mea conturbata sunt, id est fortes etiam pro peccantibus turbati sunt.
- Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium vicinis meis valde, et timor notis meis.
Super omnes. Item haec Ecclesiae vox est,
[Aug.] id est populi fidelis, qui ait, factus sum opprobrium super inimicos meos, id est, super omnes iniquos qui torquentur pro sceleribus suis usque ad confessionem. Horum opprobrium supero, cuius confessionem, non mors, sed cruciatus sequitur. Quibus autem fiat opprobrium determinat, dicens vicinis meis, id est, his qui iam proximi sunt fidei meae, et timor notis meis, id est, ipsis notis timorem incussi, exemplo horribilis tribulationis. Vel ita : Factus sum opprobrium valde, et hoc pro his inimicis, qui sunt, super omnes inimicos meos, id est qui sunt deteriores omnibus aliis inimicis meis. Inimici sunt pagani et Iudaei, sed omnibus peiores sunt falsi Christiani, peius enim paganis et Iudaeis vivunt mali Christiani, quos propheta Ezechiel comparat sarmentis. Haec enim in ite praevalent silvestribus lignis, quia ferunt fructum, praecisa solus ignis exspectat, cum de illis faber aliquid facere non possit. Vitis Christus est, qui ait : Ego sum vitis vera, et vos palmites. In hac vite manentes fideles, fructum salutis ferunt ; excisi vero, incendio ignis aeterni sunt apti, cum de paganis et Iudaeis aliquid adhuc fieri possit. Cum enim illud quod nodosum et curvum, et corticosum est in eis dolabitur et deplanabitur, potuerint venire in usum spiritualis fabricae, sicut ligna silvatica structuris aedificiorum sunt apta. Mali Christiani sunt malae ficus, malae valde ; sicut et vere boni, sunt ficus bonae, bonae valde : de quibus in Ieremia legitur : Quid tu vides, Ieremia ? Qui ait : Calathos ficuum ego video, ficus bonas, bonas valde ; et ficus malas, malas valde. De malis ait Petrus : Facta sunt illis posteriora deteriora prioribus. Melius enim illis erat non cognoscere viam iustitiae, quam cognoscentibus retro flecti.
[Aug.] Sunt enim quasi canis reversus ad vomitum suum, et quasi sus lota in volutabro luti. Deinde quibus factum sit opprobrium, subdit, vicinis meis, scilicet factus sum opprobrium, id est, iam volentibus credere, qui deterriti sunt, mala vita falsorum Christianorum gravantium navem, id est Ecclesiam. Haec est navis Petri, quae multitudine piscium gravabatur, ita ut pene submergeretur. Isti sunt mali homines in Ecclesia abundantes, pro quibus timent et noti, ne omnes tales sint : et veniunt in suspicione mala prope omnes boni. Dicitur enim, qualis vir erat ille ? Quomodo cecidit ? quomodo inventus est in illa turpitudinem ? in illo scelere ? In illo facto malo ? Putas non tales sunt omnes ? Sunt utique. Ideo subdit : Et timor factus sum notis meis. Eosdem dicit notos, quos dixerat vicinos.
- Qui videbant me foras, fugerunt a me ; oblivioni datus sum tanquam mortuus a corde.
Qui videbant me,
[Aug.] id est, qui non intelligebant invisibilem spem meam, foras fugerunt a me, id est, in exteriora et invisibilia ista fugerunt a spe invisibilium, et a fide catholica in haereses et schismata declinaverunt. Hoc maxime gemendum est et dolendum, quod illi etiam qui noverunt quid sit Ecclesia foras, fugerunt faciendo schismata et haereses. Et oblivioni datus sum, vel oblitus sum, tanquam mortuus a corde, id est sic in oblivionem eis veni, et sic obliti sunt me illi, quasi a corde eorum mortuus sim. Et
- Factus sum tanquam vas perditum, quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu.
Factus sum tanquam vas perditum,
[Aug., Gl. int.] id est, visus sum mihi periisse, usibus Domini vivens, et nullum lucri faciens, vel acquisitos non retinens : Hoc ideo dico, quoniam audivi, et tacui, multorum commorantium in circuitu vituperationem.
[Aug.] Multi enim me vituperant, sequentes circuitum temporalium rerum et nolentes reverti in patriam mecum. Vituperantur enim pro malis Christianis omnes boni a circumeuntibus, et nunquam intrantibus ad veritatem. Multi enim mala dicunt in malos Christianos, quae maledicta perveniunt ad omnes Christianos. Quasi enim maledicit vel reprehendit, non separat, non discernit bonos a malis, vel malos a bonis. Non dicit, ecce quae faciunt mali ; sed ecce quae faciunt Christiani. Illi tamen ista dicunt qui circumeunt et non intrant. Quare circumeunt et non intrant ? quia rotam temporis amant, non intrant ad veritatem, quia non amant aeternitatem temporalibus dediti, tanquam rota constricti : de quibus alibi : Pone principes eorum ut rotam. Et alibi : In circuitu impii ambulant, qui tales nos fideles vituperando a veritate et ab Ecclesia eiicere volunt. Unde subdit :
- In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.
In eo
[Aug.] scilicet vituperio dum convenirent adversum me,
[Cassiod.] et hoc simul omnes, non pauci, graviusque est quod consilio geritur plurimorum. Dum, inquam, convenirent consiliati sunt accipere animam meam,
[Aug.] id est facere ut consentiret eis anima mea, quam ne mors liberet, consilium fecerunt, quo mori non sinerent. Sed ego quid contra feci ? Quod consilium inveni ? Ecce,
- Ego autem in te speravi, Domine ; dixi : Deus meus es tu, in manibus tuis sortes meae.
Ego autem in te speravi,
[Aug.] quasi dicat illi ita, ego autem inter haec opprobria, inter haec scandala, inter istas seditiones,
[Cassiod., Aug.] sciens quia potestas talium nulla est, in te, Domine, speravi, non in homine. Nihil salubrius, nihil securius est quam sperare in Domino, quia, maledictus omnis qui spem suam ponit in homine.
[Hier.] Si enim attendis hominem, et ex illo vis pendere spem tuam adhuc lacte nutriri vis, et fies mammotreptus, quales dicuntur pueri qui diu sugunt, quod non decet. Idoneus ergo esto ad mensam, ubi validiori cibo pascaris. Ideo forte permisit te Deus incidere in malum hominem quem bonum putabas, ut in ubere quasi materno amaritudinem invenires, et ea offensione repellereris, et ad cibum validiorem, id est, ad Deum invitareris. Faciunt enim nutrices haec mammotreptis, ut aliqua amara ponant in papillis suis, quibus offensi parvuli ab ubere resiliant et ad mensam veniant. Dic ergo tanquam grandiusculus, ego autem in te, Domine, speravi. In hoc nemo fallitur, in aliis invitandis saepe fallimur. Et, dixi, Domino, tu, non homo quisquam Deus meus es quia non mutabilis es. Vel, non enim proficis, vel deficis, ut homo non proficis, quia perfectus ; non deficis, quia aeternus. Vel, Deus meus es, id est Salvator meus, et nonne salvum me facies, qui modo emendas ? quasi dicat facies utique, et in manibus tuis, non hominum, id est in potestate tua, atque notitia tua sunt sortes meae, id est causa et ordo electionis hominibus eccultus. Non enim video cur me elegisti de impiis. Et hae sortes sunt meae, quasi dicat ; et si iustus et occultus ordo electionis apud te est, ego tamen quem hoc latet, ad tunicam domini inconsutilem, id est ad unitatem Ecclesiae sorte perveni, id est gratia electionis. Ad litteram, sors non est aliquid mali, sed res in humana dubitatione divinam indicans voluntatem. Nam et sortes miserunt apostoli, quando Iudas tradito Domino periit, et tunc quaeri coepit, quis in locum eius ordinaretur ; et electi sunt duo iudicio humano, sed electus est de illis duobus unus iudicio divino ; de duobus consultus est Deus quemnam illorum ipse vellet, et cecidit sors super Mathiam. Sors ergo hic accipitur quantum existimo ego, gratia Dei, quae sine meritis quos vult eligit. Et hoc est, in manibus tuis sunt sortes meae, id est gratuita mea electio, quia Dei voluntate et iustitia occulta venit electio mea. Vel, secundum aliam litteram, in manibus tuis, id est, in potestate tua.
[Cassiod.] Sunt tempora vitae, quia quando vis vivimus vel morimur. Et ideo,
- Eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.
Eripe me de manibus inimicorum meorum,
[Aug.] id est diaboli et ministrorum eius, qui nobis invident regnum caelorum. Unde eiecti sunt qui nos persequuntur. Unde subdit, et a persequentibus me, maxime illi persequuntur Ecclesiam, qui cum sint Christiani, nolunt bene vivere. Per hos enim opprobrium habet Ecclesia, et ab his inimicitias sustinet, quando corripiuntur, quando male vivere non permittuntur. Inter quos iste gemens ait :
- Illustra faciem tuam super servum tuum ; salvum me fac in misericordia tua, Domine : non confundar, quoniam invocavi te.
Illustra faciem tuam super servum tuum,
[Aug.] id est, notum fac hominibus, qui putant me negligi, quod facies tua super me intendat, et quod ego tibi serviam, cum confusio sit modo permistis malis cum bonis, ac si diceret : Appareat quid ad te pertinet, cum modo sit confusio. Unde in alio psalmo ait : Discerne causam meam de gente non sancta, ne tamen iustificare se videatur, subdit, et salvum me fac, o Domine, non in mea iustitia, non in meritis meis, sed in misericordia tua. Non quia ego dignus sim, sed quia tu misericors es, noli me audire, secundum iudiciariam severitatem,
[Aug.] sed secundum misericordissimam bonitatem. Et, non confundar, id est non erubescam insultantibus mihi malis, ex eo quoniam, id est quod invocavi te non aliud. Vel causa est, quare non confundar, quasi dicat : Ideo non confundar, quoniam invocavi te, proprie quod non mali. Invocas enim Dominum, quando in te vocas Deum, quando eum in domum cordis tui invitas, quod prius necesse est mundari ab universis sordibus et fraudibus, aliter enim non vere invocas. Si enim invocas Deum, ut det tibi lucrum, lucrum invocas, non Deum. Gratis ergo Deum invoca avare, ut te impleat ipse Deus. Nunquid sine auro et argento non vis illum venire ad te ? Quid ergo de his quae facit tibi Deus sufficit, cui Deus ipse non sufficit ? Merito ergo hic rogat, non confundar quoniam invocavi te. Invoca ergo Deum si vis non confundi.
- Erubescant impii, et deducantur in infernum : muta fiant labia dolosa.
Erubescant,
[Cassiod.] quasi dicat : Praecor ut non confundar, potius erubescant impii qui lapides invocant et deducantur in infernum, id est in umbris infernalibus socientur, talem confusionem timebat iste.
[Aug.] Et labia dolosa, quae hic garrula sunt, dum non timent iudicium, muta fiant in poenis, ut potius dicant : Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, etc. Labia dico,
- Quae loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia et in abusione.
Quae loquuntur adversus iustum,
[Gl. int.] id est, contra Christum, vel etiam contra suos.
[Cassiod.] Attende quod apte opponit iusto iniquitatem. Loquuntur dico, in superbia quia creatura contra Creatorem extollitur, et in abusione,
[Alcuin.] id est, perverso usum beneficiorum Dei. Praeter usum namque quo de beneficiis solent homines esse grati, fecerunt, cum eum qui propter eos venit crucifixerunt. Vel, secundum aliam litteram, loquuntur iniquitatem in superbia et contemptu,
[Aug., Gl. int.] id est, superbientes et contemnentes Christum, quasi purum hominem crucifixum, cum ipsi floreant in mundo, contra quos ex Propheta clamabat dicens : Quam magna, etc.
[Cassiod.] Possunt etiam haec ex persona Christi accipi ab illo loco, Super omnes inimicos meos. Et dicit Christus secundum quod homo, factus sum opprobrium super omnes inimicos meos, id est apud omnes inimicos meos ; et factus sum etiam opprobrium vicinis meis valde, et timor notis meis. Et fit distinctio, ibi, opprobrium. Vel ita, factus sum opprobrium super omnes inimicos meos, id est, in maiori opprobrio habitus sum, quam illi qui erant digni eo, ut quando Iudaei elegerunt Barrabbam et Christum refecerunt. Et quibus factus sit opprobrium subdit dicens, vicinis meis valde, id est parentibus meis, vel iam credituris. Et timor notis meis, id est familiaribus meis. Et, qui videbant me foras, id est qui me purum hominem putabant, ut exterius videbar, fugerunt a me, sicut apostoli : qui videntes Christum comprehendi in passione eo relicto aufugerunt.
[Cassiod., Alcuin.] Et oblivioni datus sum, vel excidi tanquam mortuus a corde eorum, id est a mente illorum excidi ut mortuus, cuius memoria cum corpore sepelitur, de cuius reparatione desperatur. Et factus sum tanquam vas perditum,
[Cassiod.] quia mortuus Iesus abiiciendus putabatur. Et hoc ideo, quoniam audivi et tacui vituperationem multorum commorantium in circuitu erroris, ut illi qui legem carnaliter et non spiritualiter intelligunt, vel qui punctum veritatis in me non attingunt. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.
[Aug.] Vel in circuitu, id est in appetitu temporalium. Et in eo, vituperio, dum convenirent simul, id est omnes, Accipere adversum me animam meam consiliati sunt,
[Cassiod.] id est, facere ut eis consentiret anima mea. Ego autem sciens quia potestas talium nulla est, in te, Domine, speravi. Et, dixi, Deus meus es tu, in manibus tuis sortes meae, vel tempora vitae, hoc non mutatur. Eripe me, quasi dicat. In te speravi, ut autem eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me, scilicet de manu Iudaeorum et daemonum. Et illustra faciem tuam super servum tuum, id est manifestam fac benevolentiam tuam super me, ut sicut de moriente desperant, ita de resurgente confidant. Unde subdit, et salvum me fac in misericordia tua, Domine, resuscitando me ; et non confundar, quoniam invocavi te. Hoc non mutatur. Impii vero Iudaei et alii non credentes, erubescant et deducantur in infernum,
[Aug.] post hanc vitam, et hic interim, labia dolosa, quae de me fingunt falsa, muta fiant, manifestatis sacramentis tuis scilicet, passionis, resurrectionis, redemptionis humanae. Labia dico, quae loquuntur iniquitatem adversum iustum, scilicet me, et hoc, in superbia et in abusione, sicut ante hoc expone. Ista ergo cernens et admirans Propheta exclamat :
PARS III.
- Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine : quam abscondisti timentibus te.
Quam magna.
[Alcuin.] Tertia pars, ubi dicit quae bona Dei sunt, contra praedicta mala, quae leniant ipsa mala, quasi dicat : Illi loquuntur adversum iustum, et superbiunt. Sed, o Domine, quam magna est multitudo dulcedinis tuae,
[Cassiod.] id est, quam multis modis copiosa est dulcedo tua, qua corrigis, parcis, promittis,
[Aug.] qua etiam eos quos emendas multum amas, quam tamen impius non sentit, qui palatum cordis perdidit, de febre iniquitatis, sed ne securi negligentius agant, abscondisti eis dulcedinem tui amoris, quibus utile est timere te. Hoc est quod subdit, quam, scilicet dulcedinem tuam abscondisti,
[Cassiod.] id est, occultasti ut plus desideretur, in futuro vero patebit. Abscondisti dico, timentibus te, id est tuis, ad hoc ut timeant te. Vel abscondisti timentibus te, scilicet illis servasti, illis non negasti,
[Aug.] ut soli ad eam perveniant, ut soli eam habeant, non communem impiis. Hanc autem dulcedinem
- Perfecisti eis qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum.
Perfecisti,
[Hier.] id est, perficies, non substrahens eis qui non tantum timent, sed et sperant in te, scilicet qui usque in finem exspectant. Sperant dico, in conspectu filiorum hominum,
[Aug.] id est qui ita sperant, ut non erubescant de spe sua et fide, sed coram hominibus confiteantur. Unde Dominus in Evangelio : Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo. Vel ita, perfecisti hanc dulcedinem sperantibus, et hoc quidem est, in conspectu filiorum hominum, id est hoc non latet eos, qui non secundum Adam, sed secundum Filium hominis vivunt, et si multi inde dubitant.
- Abscondes eos in abscondito faciei tuae, a conturbatione hominum.
Abscondes eos, quasi dicat : Ita est eis dulcedo perfecta, quia abscondes eos, ne videantur ab impiis in abscondito faciei tuae,
[Gl. int., Cassiod.] id est notitiae tuae, scilicet ut te videant per speciem, qui modo lates : abscondes dico, A conturbatione hominum, id est dum mali homines turbabuntur damnati.
[Aug., Cassiod.] Vel, a conturbatione hominum, ut ipsi iam nullam humanam conturbationem patiantur. De praesenti etiam potest hoc accipi, quia etiam modo tribulati et opprobriis hominum vexati, mente intrantes ad vultum Dei, non turbantur. Proteges, quia praedicta in futuro promiserat, ne promissio tamen futura turbaret, hic de praesenti agit.
- Proteges eos in tabernaculo tuo ; a contradictione linguarum.
Proteges,
[Aug.] quasi dicat : In futuro abscondes, et hic interim dum peregrinantur, dum maledictae linguae obstrepunt, negantes futura, proteges eos ne eis noceatur, in tabernaculo tuo, scilicet in tabernaculo fidei earum rerum, quas pro nobis Dominus gessit et pertulit, id est, in Ecclesia catholica, quae est tabernaculum fidei. Tabernaculum enim, habitatio est militum positorum in expeditione ; domus habitatio est quiescentium. Pugnet ergo in expeditione peregrinus, ut protectus in tabernaculo ; gloriosus quiescat in domo caeli, non manu facta. Sed a quibus proteges ? ecce, a contraditione linguarum, scilicet omnium schismatum et haeresum. Diversae enim haereses et schismata personant, quae contradicunt veridicae Christianae doctrinae. Ideo tu curre ad tabernaculum Dei, Ecclesiam catholicam tene, a regula veritatis non discedere.
[Cassiod., Alcuin.] Benedictus, plenitudinem beneficii in laude conclusit, comparans illud suae imbecillitati, et loquitur Propheta, vel populus fidelis, quasi dicat : quid ultra dicam ? nil restat nisi laudare deum. Et,
- Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi : in civitate munita.
Benedictus sit Dominus, id est laudatus,
[Aug.] quoniam post emendationem persecutionum mirificavit misericordiam suam mihi, id est, mirabilem fecit omnibus misericordiam suam, non tantum in Ierusalem, sed in civitate munita vel circumstantiae. Alia littera, id est in toto orbe terrarum. Misso enim Spiritu sancto, totum mundum replevit, qui dicitur civitas circumstantiae, quia circumstabat Iudaeam, in qua populus Dei erat. Quasi dicat : In medio gentium, ibi dicebantur laudes Deo, ibi sacrificia offerebantur, ibi prophetia non cessabat : modo vero in omnibus gentibus circumstantibus est populus Dei, in quibus effusa est misericordia, prius in illa Ierusalem. Quasi dicat : In vase unguentum Christi tenebatur ; sed nunc tanquam de fracto vase unguentum per mundum diffusum est. Unde in Canticis : Unguentum effusum est nomen tuum Cant. I), quia apostoli Spiritu sancto inuncti, magnalia Dei ubique praedicaverunt, et de Ierusalem, fugati quasi ligna ardentia igne divino totam silvam mundi fervore spiritus incenderunt, et lumine veritatis impleverunt. Item et idem mundus bene dicitur civitas munita, quia sapientia carnis, et philosophica traditione armatus erat contra Deum.
[Cassiod.] Vel mirificavit Deus Pater misericordiam suam, id est incarnationem Verbi, in civitate circumstantiae, id est in Ierusalem
[Aug.] quae est in medio gentium, quasi templum fidei. Unde circumiectis gentibus veritas fluxit, quia ubi Christus docuit, passus est, resurrexit, et caetera sacramenta complevit. Loquitur hic populus fidelis, qui ante loquebatur, comparans Dei beneficium suae imbecillitati, quasi dicat : Mirificavit Dominus misericordiam suam.
- Ego autem dixi in excessu mentis meae : Proiectus sum a facie oculorum tuorum.
Ego autem. Populus fidelis superius loquens dixi in excessu vel exstasi mentis meae, et in pavore meo cum in me saevirent horribiliter gentes ; qui pavor dicitur excessus,
[Alcuin.] quia a ratione excedit timendo, proiectus sum secundum poenam et secundum culpam, a facie oculorum tuorum.
[Aug.] Si enim me respiceres, non ista pati sineres ; si in facie tua essem, non ita time[Rem Sed dicitur in alio psalmo : Si dicebam, motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adiuvabat me. Unde et hic subdit,
- Ideo exaudisti vocem orationis meae : dum clamarem ad te.
Ideo exaudisti, etc., quasi dicat : Quia confessus sum meum lapsum, quia non superbus exstiti, sed cor meum accusavi, quia in tribulatione titubans ad te clamavi,
[Gl. int.] ideo non me timentem et pusillanimem abiecisti, sed exaudisti vocem orationis meae,
[Aug.] modum ponens emendationi, ostendens me ad te pertinere. Et hoc fecisti indilate, scilicet dum clamarem, id est nimis intenderem ad te, clamor enim fit ad Deum, non voce, sed corde, quia multi silentes labiis clamaverunt, multi ore strepentes, corde averso nihil impetrare potuerunt. Clama ergo intus, ubi Deus audit. Attende ergo hoc totum in Petro, in quo nostri timoris typus praecessit, qui videns Dominum ambulantem super aquas, putavit esse phantasma, cui Dominus ait : Ego sum, noli timere. Confidit Petrus et dixit : Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas, quasi dicat : Hinc probo si tu es, si in verbo tuo potero quod potes. Et ait, veni, et ad verbum iubentis facta est potestas audientis. Descendit enim et coepit ut intrepidus tanquam in illo sperans. Videns autem ventum validum venientem, timuit ; et cum coepisset mergi clamavit dicens : Pereo. Hoc est quod iste ait : Ego dixi in excessu mentis meae, proiectus sum a facie oculorum tuorum. Et hoc est quod in alio psalmo dicitur : Dicebam motus est pes meus, Iesus autem porrigens Petro manum, levavit eum. Hoc est quod hic subditur, ideo exaudisti vocem orationis meae. Hoc idem est quod in alio psalmo dicitur : Misericordia tua adiuvabat me. Vel excessum mentis hic dicit, qui fit quando mens rapitur ad superna. Unde recognoscit huius peregrinationis miseriam. Rapta enim mente sursum, vidit iste altitudinem Dei,
[Hier., Alcuin.] ex qua sensit, dum est in hac vita, se esse proiectum valde longe a contemplatione luminis Dei. Et quia hoc humiliter plangit, et amissum in primo parente bonum sibi reddi precatur, ideo exauditur a Deo. Unde subdit ; ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te.
[Aug.] Hic est conclusio hortatoria. Hic enim hortatur iterum Propheta, quasi dicat pro his praedictis.
- Diligite Dominum, omnes sancti eius, quoniam veritatem requiret Dominus ; et retribuet abundanter facientibus superbiam.
Diligite Dominum.
[Aug.] Vel hic loquitur populus fidelis, qui praedicta expertus iam vos hortatur, quasi dicat, tribulatus sum, clamavi, timui, non sum confusus ;
[Cassiod.] ita et vos exaudiemini si dilexeritis Deum. Et ideo, diligite Dominum, auctorem tanti beneficii,
[Aug.] o vos omnes sancti eius quorum est diligere Deum, qui non amant mundum, neque quae in mundo sunt.
[Alcuin.] Amicus enim huius mundi, constituitur inimicus Dei.
[Aug.] Disce ergo non diligere mundum, ut discas diligere Deum. Averte, ut convertaris : funde, ut implearis. Ideo diligite, quoniam Dominus requiret veritatem.
[Gl. int.] Veritas est, ut creatura serviat Creatori. Hanc in futuro requiret Dominus, etiam a sanctis, quando vix iustus salvabitur.
[Aug.] Et si vix iustus salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ? Et tunc retribuet abundanter facientibus superbiam,
[Cassiod.] saeviendo contra eos qui eum contemnunt, faciendo contra iussa Dei,
[Aug.] id est, tribuet his qui abundanter faciunt superbiam, qui nec convicti convertuntur, quia multum superbiunt.
[Cassiod.] Omnibus etiam abundanter faciunt superbiam, qui non cito poenitent de quolibet criminali peccato. Superbia enim ponitur pro omni vitio, quia radix est omnium vitiorum. Hic etiam in praesenti aliquibus aliquando retribuet Dominus, ut superbos humiliet,
[Aug.] quod ideo fit, quia si nulli hoc faceret, non videretur vigilare divina providentia ; si omnibus hoc faceret, non servaretur divina patientia. Ut ergo patiens et iustus appareat aliquibus, et non omnibus, hic retribuit.
- Viriliter agite et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.
Viriliter agite, et confortetur, etc.,
[Gl. int.] quasi dicat : Retribuet in futuro. Interim ergo
[Cassiod.] Viriliter agite, ne sit otiosa dilectio,
[Aug.] sed indesinenter bona operentur, ut bonum sine defectu operantes suo tempore sine defectu metatis,
[Cassiod.] et si gravia occurrant, quae supra dixi confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. In hoc versu exprimitur virtus et intentio psalmi totius, ne carnis fragilitas timeat tot mala saeculi.
