Psalmi CXVIII — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS
PSALMUS CXVIII
PSALMI TITULUS : ALLELUIA.
ALEPH
Beati immaculati.
Titulus : Alleluia aleph.
Psalmus institutor est fidelium, paradisus omnium pomorum, apotheca Spiritus sancti : qui quanto in superficie videtur apertior, tanto mysteriorum altitudine est profundior,
[Aug., Cassiod.] Ibi generaliter justus loquitur, modo profitendo quod accepit, modo tantum sperando quod meruit. Et est hic psalmus similibus verbis contextus ; nulla tamen confusione permistus, sed novitate rerum litteris mutatis explicatus, totus morali doctrina insignis.
[Ambr.] Omnis autem moralis doctrina suavis est, in qua hic psalmus eminet. Alii namque psalmi tanquam stellae minores, aliquantulum lucent ; iste vero quasi sol, pleni luminis meridiano calore fervens, totus morali dulcedine splendet. Et est per litteras Hebraei alphabeti digestus, ut sicut pueri in primis litteris usum discendi sumunt, ita et nos hujusmodi elementis usum vivendi usque ad maturitatem addiscamus. Singulis autem litteris versus octoni subjiciuntur, ita ut ab una littera octo versus incipiant, ut unitatem Deitatis, quae omnia regit, et doceret purgationem legitimae sanctificationis ; octava enim die et circumcisio fit ex lege, et in Christi resurrectione sumus ei convivificati.
[Hier.] In hoc autem psalmo tot sunt octonarii quot elementa apud Hebraeos, id est viginti duo, et singuli octonarii per omnes versus suos incipiunt a singulis elementis per ordinem, quod in translatione servari non potuit, per quod innuit quod hic sunt elementa scholae Christi,
[Cassiod.] et commoda doctrina et perfecta ad beatitudinem, cujus doctrinae partes congruis interpretationibus nominum elementorum designantur. Omnia sunt hic elementa, profecto numero justorum designando. Partes vero hujus psalmi sunt secundum numerum litterarum. Quot enim litterae sunt, tot sunt partitiones, ut in singulis octonariis sint partitionum distinctiones. Octonarius vero ipse in singulis distinctionibus innuit,
[Alcuin.] quod unaquaeque pars perfecta est et sufficit, ut si quis eam servet in vita septem dierum, perveniat ad octavam resurrectionis, vel circumcisionem cordis habeat, quam octonarius significat. Singulae autem litterae sunt quasi tituli suorum versuum continentiam eorum declarantes. Hujus autem octonarii titulus est : Alleluia. Aleph. Alleluia,
[Amb.] id est laus Dei, quia in his vere Deus laudatur, in quibus est remissio peccatorum, quae nobis perfecta est facta per adventum Christi, de quo in superiori psalmo egit, qui hunc mundum diluit, ut dignus fieret immaculato corde Deum laudare. Aleph, quae est prima littera, interpretatur doctrina. Plenos ergo doctrinae sequentes versus sollicite attende. Congrue autem huic octonario praescribitur. Aleph, id est doctrina, quod est commune toti psalmo doctrinam moralem redolenti,
[Alcuin.] quia iste octonarius est quasi prologus totius psalmi, breviter tangens quae in sequentibus continentur octonariis, quia cum constet quod omnes volunt esse beati etiam mali,
[Aug.] his quae desiderant adeptis, docet quod plurimi nesciunt, scilicet quomodo vere beati sint, ne quis jam erret de via beatitudinis. Et hic chorus sanctorum loquitur totus, a primo usque ad ultimum,
[Aug.] quasi dicat : Diversi diversa quaerunt, quibus sint beati. Sed haec est via ad beatitudinem. Illi qui volunt esse
- Beati immaculati in via : qui ambulant in lege Domini.
Beati sint immaculati, [Hier., Aug.] id est sine crimine : quod sunt, si in via, id est in Christo sunt, qui via est, veritas et vita. Vel, in via, id est in lege Domini, quae est via ad vitam. Pluraliter autem dicit immaculati, ut de fidelibus non de Christo accipiatur. Vel ita continuat
[Cassiod.] quasi dicat : Olim homo miser et pollutus fuit,
[Amb.] nunc autem e contra, beati sunt homines, et per remissionem peccatorum immaculati. Sed tamen hac conditione dico, si in via sint, id est in Christo, vel in lege Dei ; et si ambulant. Et hoc est quod dicit qui deinde ambulant,
[Cassiod.] non otiosi, in lege, non carnis, sed Domini, illi qui ambulant, non peccant mortaliter, vel si peccant poenitent : proficiunt hi et perseverant,
[Amb.] sed hoc non possunt perficere nisi scrutentur, et cognoscant legem Dei. Unde subdit :
- Beati qui scrutantur testimonia ejus ; in toto corde exquirunt eum.
Beati qui scrutantur testimonia ejus, [Cassiod., Ambr., Alcuin., Ambr.] id est sacras Scripturas. Et est hic diffinitio, beati per actus. Beatus enim est qui est in via, id est in Christo sine macula ambulans in lege, et sic scrutans ut provehatur. Aliter enim non est dignus perquirere, nisi sit probabilis vitae. Et nota quod prius dixit : Beati immaculati in via, post : Beati qui scrutantur. Quam pulcher ordo, plenus doctrinae et gratiae! Ante est vita quam doctrina. Ideoque de Christo dicitur : Coepit Jesus facere et docere. Et Apostolus describens pontificem eligendum prius dicit de vita : Oportet episcopum irreprehensibilem esse, sobrium, pudicum, quae pertinent ad bonam vitam. Deinde adjungit de doctrina, scilicet doctorem, ut prius consuescat bona agere quam praesumat docere ; inde etiam legalis sacerdos prius induebat superhumerale, inde rationale.
[Ambr.] Bona enim vita etiam sola gratiam habet, doctrina sine vita non est integra, quia in malevolam animam, non introibit sapientia. Unde dicitur : Quaerent me mali, et non invenient. Prius ergo corrigenda est vita ; inde quaerenda cognitio. Prima ergo sunt moralia, secunda mystica. In illis est vita, in his cognitio. Sine utraque vero non est perfectio. Ideoque in lege sacerdos assumebat de hostia pectusculum elevationis, et armum separationis ; in pectore sapientia, in armo opere. Inde etiam in extremis oris hyacinthinae tunicae summi sacerdotis dependebant tintinnabula, et mala punica, ut sit sonus praedicationis cum exsecutione bonae actionis. Idem ordo est in primo psalmo, qui et in isto. Prius enim dicitur beatus qui non recessit a via justitiae ; deinde subdit, in lege meditatur in toto cordae.
[Ambr.] Quasi dicat : Beati sunt qui scrutantur, si tamen exquirunt eum, non aliud.
[Aug.] Propter hoc enim scrutanda erant testimonia, ut Deus inveniretur. Aliter non valuit, ut qui volunt esse docti, non justi. Unde gloria illis apud homines, non apud Deum exquirunt.
[Hilar. Cass. Gl. int.] Et hoc in toto corde, non diviso, ut haeretici, et amici hujus mundi, quibus dicitur : Non potestis Deo servire et mammonae, qui non toto corde quaerunt Deum. Mirum autem videtur quod ait, scilicet beati sunt qui scrutantur, et exquirunt.
[Aug.] Hoc enim possunt etiam et impii, ut Scribae et Pharisaei super cathedram Moysi sedentes, qui dicunt et non faciunt, et haeretici scrutantur, et exquirunt ; nec tamen beati sunt, quia non sunt immaculati, sed justi jam spe beati sunt quia sunt inventuri quod quaerunt. Non enim quia scrutantur et quaerunt, ideo beati sunt ; sed propter hoc quod aderit, ut in Evangelio dicitur : Beati qui persecutionem patiuntur, et qui esuriunt, non tamen quia hoc patiuntur beati sunt, sed propter hoc quod sequitur : Quia ipsorum est regnum caelorum, et saturabuntur, cui simile est istud quod hic dicitur :
- Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt.
Non enim. [Aug.] Quasi dicat : Hi sunt beati qui ambulant in lege, qui enim operantur iniqua nondum immaculata, ambulant in lege, ac per hoc nondum beati sunt. Et hoc est quod dicit, non enim qui operantur iniquitatem ambulaverunt in viis ejus, id est in fide, quamplurali numero significat, quia omnes vias fides una complectitur, qua vivit justus.
[Hier., Hilar.] Vel sicut supra via singulariter accipitur Christus, ita hic viae pluraliter accipiuntur prophetae, apostoli et omnes praedicatores. De iis viis Jeremias ait : State in viis et interrogate vias Domini aeternales, et quaerite quae sit via bona. In his ergo non ambulaverunt, qui operantur iniquitatem. Ita hoc dicit,
[Alcuin., Cassiod., Alcuin.] quasi dicat : Qui peccatum habet, non ambulet in viis, vel qui ambulant in viis sine peccato sint. Sed non dicuntur illi operari iniquitatem, qui et si quotidie fragilitate carnis leviter peccant, non tamen amant, sed Dominica oratione et signo crucis destruunt.
[Aug.] Peccatum quidem iniquitas est, sicut Joannes dicit, non tamen sine peccato est, qui in viis ambulat ; sed non ipse operatur illud ; sed quod habitat in eo peccatum, cum non vult quod agit. Fomes enim qui est languor naturae, commovet illicita desideria ; et ita sine peccato non sumus. Unde idem Joannes dicit : Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, sed non operatur qui desideriis carnis non obedit ; qui vero obedit a viis deviat. Si vero confitetur, et hoc ad vias pertinet, et propter vias peccatum non imputatur. Non ergo ambulant in viis qui operantur iniquitatem, scilicet ex dilectione, non inviti, ut ille qui ait : Quod odi facio.
- Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
Tu mandasti. Quasi dicat : Hi non ambulant in viis qui operantur iniqua.
[Gl. int., Cassiod., Aug., Hilar., Cassiod., Hilar.] Et vere, quia tu mandasti, etc. Vel ita junge : illi non ambulant in viis, sed tu mandasti ut ambularent, id est ut mandata custodirent, et ideo ambulandum. Vel ita continua : Beati sunt qui sic et sic agunt, et ne haec contemnantur, subdit jussionem Domini dicens : tu mandasti nimis mandata tua custodiri, vel, tu mandasti mandata tua nimis custodiri. Nimis aliquando significat plus quam oportet, quod non hic, sed pro valde accipitur. Et est : Tu mandasti nimis, id est valde per prophetas, et per eosdem saepe, mandata tua custodiri. Vel, mandata tua custodiri mandasti, ut nec unum iota praetereatur. Vel, custodiri nimis, id est plusquam patitur natura carnis. Distingue nomina, et praedictorum nota differentias : memoravit enim tria, legem, testimonia, et mandata. Lex est umbra futurorum, quae spiritualiter debet custodiri, ut de sacrificiis et hujusmodi figurativis. Testimonium vero est evidens res quae commonet alicujus. Unde Jacob ait : Lapis iste erit testimonium, et Dominus curato leproso ait : Offer munus tuum in testimonium, sic praecepta Dei dicuntur testimonia, quae monent ne peccemus. Mandata sunt sine umbra, quae praesentem habent operationem : ut diliges Deum ex toto corde.
[Alcuin.] Et nota quia testimonia accipit in prohibendo, et mandata in jubendo.
- Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas !
Utinam. [Aug.] Vita beati expressa optat eam, et optat contra superbiam liberi arbitrii, cui non est satis doceri, nisi prius dirigatur. Ergo si optat homo quod praecepit Deus, ut det ipse quod praecepit, rogandus est, quasi dicat : Te mandante legem accepi, sed nisi adjuves, fit mihi mors. Ad hoc enim sine gratia mihi non sufficio. Et ideo precor, utinam dirigantur, etc.
[Hil.] Vel ita continua : quia mandasti. Utinam ergo dirigantur viae meae, id est actus hujus vitae, qui per se tortuosi sunt. Dirigantur dico ad custodiendas justificationes tuas. Aliter enim non possunt custodiri justificationes, nisi nostrae viae sint directae. Justificationes autem multae prisco populo fuerunt, scilicet ut famulus Hebraeus sex annis tantum serviat et pater reverenter habeatur, filius disciplinetur, Deus timeatur, et sacerdos honoretur, et his similia.
[Cassiod.] Hae autem possunt custodiri, si prae oculis semper habeantur mandata, ut prava mox emendentur per ea. Unde subdit :
- Tunc non confundar : cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
Cum perspexero. [Alcuin., Ambr.] Quasi dicat : Has justificationes custodiam cum perspexero, quasi in speculo, in mandatis, vel mandata, tuis vel tua, et addit omnibus vel omnia, hoc ideo dicit ne peccando contra unum sit omnium reus. Unius namque peccati reus punitur aeternaliter. Unde Jacobus : Si quis totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Quod evitat qui perspicit in mandatis.
[Cassiod., Ambr.] Qui autem non perspicit in eis, in quo erret nescit. Et tunc, scilicet cum perspexero, non confundar. Ante enim in Adam confusus es, et nudus factus, cum operuisti te foliis fici, quia confundebaris abscondisti te a conspectu Dei, quia erubescebas. Nunc autem venis in conspectu Dei per gratiam liberatus. Vel ita, ideo peto justificationes custodire, quia tunc cum custodiero, non confundar cum perspexero,
[Aug.] quasi in speculo, in omnibus, vel omnia, mandatis, vel mandata, tuis, vel tua, quia non auditor obliviosus est, sed factor operis. Confunditur enim qui inspicit mandata, sed non facit. Unde Jacobus ait : Si quis auditor est verbi et non factor, hic comparatur viro conspicienti vultum nativitatis suae in speculo. Consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Et tunc, scilicet cum custodiero, et perspexero mandata.
- Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiae tuae.
Confitebor tibi. [Gl. int., Cassiod., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Non ero ingratus, sed laudabo in directione cordis, quia tu fecisti cor meum directum, ideoque laudabo, quod distortus non potest. Laudabo in eo, id est pro eo quod didici a patribus, non per me inveni, judicia, quae sunt abyssus multa. Judicia dico justitiae tuae. Judicia justitiae dicit, quibus nunc et in fine judicatur mundus. Haec autem judicia justitiae sunt, quia per ea famulos liberat persecutione diaboli laborantes. Vel ita ordina litteram : Confitebor tibi, id est laudabo te, in eo quod didici judicia justitiae tuae, si tamen in directione cordis, id est si dirigitur cor ad custodiendum, quia aliter non inde laetarer, sed accusarer. Nam quid mihi proderit quod ea didicerim, si corde perverso vias habeo pravas ?
- Justificationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque.
Justificationes tuas custodiam, id est opera justitiae faciam. Non me derelinquas. [Haym., Cassiod., Ambr., Aug.] Justificationibus concessis, petit a Deo custodiri, quia scit diabolum circuire. Quasi dicat : Et ut custodiam, non me derelinquas, usquequaque, vel valde, quod idem est ; et si relinquis ad probationem idem est, ut Job. Et si derelinquas aliquando, ut infirmus mihi videar. Et ne de me glorier, non tamen derelinquas me usquequaque. Vel, valde, id est ut peream ; et sic gloriabor in te, non in me. Vel ita precatur Christi adventum, ante quem reliquerat mundum Deus pro peccato, sed orat ne, jam, usquequaque, vel valde relinquat, quod jam impletum est, in Christi adventu, quia Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi.
BETH.
In quo corrigit. In prima littera partes beatitudinis exposuit,
[Cassiod.] in quibus precatur se custodiri. In hac secunda tempus conversionis aperit.
[Ambr.] In quo potissimum a lapsu et confusione fluxae aetatis, ad Deum quis converti debet, unde congrue huic octonario praemittitur, littera Beth, quae interpretatur confusio, quia hic ostendit praecepta Dei liberare hominem de confusione, id est de lapsu peccati. Quasi dicat : Iustificationes tuas custodiam, quae sunt custodiendae, quia in custodiendo sermones tuos, o Domine, corrigit adolescentior viam suam. Sed ad hoc praemittit interrogationem, cum deliberatione dicens :
- In quo corrigit adolescentior viam suam ? In custodiendo sermones tuos.
In quo corrigit. [Ambr., Aug.] Iste enim quasi confusus de errore et lascivia fluxae aetatis, iam iuvenis sobria mente deliberat quomodo viam corrigat, quomodo erubescenda deponat, et plenam probitatis viam assumat, dicens : In quo corrigit adolescentior viam suam, id est pravam consuetudinem ; adolescentior ad litteram potest accipi, quia hac aetate potissimum fieri debet, in qua homo pronior est ad peccandum. Unde : Fili, a iuventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. Vel adolescentior accipitur, iunior ille filius qui in Evangelio legitur viam suam depravasse, id est gentilis populus. Vel potius, adolescentior, hic accipitur spiritualis populus, qui portat imaginem novi hominis, non veteris. Haec est spiritualis adolescentia, aetas novi non veteris hominis. Ecce praemisit interrogationem cum deliberatione. Et quia post meditationem videntur meliora et salubriora consilia, subdit Propheta quasi simul deliberans consilium converso sermone ad Deum, dicens : O Domine, ecce in quo corrigit adolescentior in custodiendo sermones tuos fidei. Hic est finis deliberantis, et bene conversus ad Deum, hoc respondit, quasi prece ad Deum delata, hoc consilium Dei inspiratione percepit, non humana praesumptione. Et revera in hac aetate criminum nescia potissimum est viam corrigere.
[Ambr.] Melius est enim praevenire iuventutem correctione, quam post lapsuum recordationem et deflere, et dicere : delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris, Domine. Hoc est enim debilitatis remedium : illud, robur salutis. Hic res est in periculo, quia grave est consueta pellere. Magnum enim in se consuetudo vinculum habet, ibi in bono. Unde dicitur : Bonum est viro cum tollit iugum ab adolescentia sua.
[Hilar., Aug.] Facilius enim est retrahi ab ingressu, quam arrepto itinere pravae consuetudinis revocari. Attende etiam quod non ait in legendo vel memorando sermones, sed in custodiendo, scilicet opere. Et ita est senior mente, ut Daniel, aliter non potest corrigere, quia frustra custodit memoria, si non custodit et vita. In perversa enim vita non est correcta via. Nam quidam verba Dei tenendo agunt, ne obliviscantur ; nec agunt vivendo ut corrigantur,
- In toto corde meo exquisivi te, ne repellas me a mandatis tuis.
In toto corde. [Aug., Ambr., Aug., Cassiod., Aug., Ambr.] Quasi dicat : Quia in his correctio est, ideo exquisivi te, quod est ex dono Dei in toto corde meo, qui non toto corde exquirit, negligens est et repellitur. Et ideo, ne repellas, non adiuvando me, quasi indignum, cum toto corde quaero. Ne repellas dico a mandatis tuis, id est ab intelligentia legis, a qua repellitur qui a Deo non adiuvatur. Mandatis quippe eius rectis atque arduis humana non contemperatur infirmitas, nisi praeveniens eius adiuvet charitas. Qui ergo non adiuvatur a Deo, quasi flammeo gladio prohibetur ab arbore vitae, quasi indignus. Vel de praelatione ecclesiastica agit, quam qui negligenter administrat, a Deo repellitur, quod ne sibi fiat iste precatur dicens : Ne repellas me a mandatis tuis, docendis et annuntiandis in Ecclesia, a quibus negligens repellitur, ne tollat locum meliori. Et ne sibi plus contrahat offensionis ipse est tepidus, qui nec calidus est fervore fidei, nec frigidus algore infidelitatis, qui non rapitur de manu Domini, sed eiicitur ut peior frigido, id est penitus infideli : unde in Apocalypsi angelo Laodiciae dicitur : Utinam frigidus esses aut calidus ! sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo. Aperte hic negligentiam graviori damnat iudicio quam imprudentiam, et quantum amittit quem evomuerit de ore suo Dominus Iesus, et ex suis visceribus reiecerit ; sed quam propitius est qui et iustos in ore suo tenet, et iniustos non ante evomit quam denuntiet evomendos.
- In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
In corde meo abscondi. [Haym., Cassiod., Ambr.] Quasi dicat : Exquisivi mandata, et etiam memoriae commendavi. Et hoc est, in corde meo eloquia tua recondita abscondi, porcis scilicet et canibus ; genus enim peccati est obstinatis praedicare, ideo abscondi ut non peccem tibi, qui dicis : Nolite sanctum dare canibus, et margaritas ante porcos ponere. Vitium enim est secreta mysteria indignis vulgare, et quasi Babylonis thesauros domus Dei ostendere. Quod ab aliquo fit, vel adulatione ut placeat et cui vulgat ; vel avaritia, ut aliquid lucretur : vel iactantia, ut plura scire videatur ; vel loquacitate incauta, dum sine iudicio volat irrevocabile verbum. Assumenda ergo est disciplina silentii, ut prius quis taceat quam loquatur. Unde : Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum . Ideoque Isaias cum audisset a Domino, clama, non prius clamavit quam audiret quid clamare deberet, respondens, quid clamabo ? Dominus etiam in Evangelio, comparat regnum caelorum thesauro abscondito in agro. Hic est thesaurus sapientiae et cognitionis quem cum invenerit homo abscondit in corde suo, non divulgat, sicut Maria, quae conservabat omnia verba Domini conferens ea in corde suo.
- Benedictus es, Domine, doce me iustificationes tuas.
Benedictus es, [Cassiod.] Ne quis sanctam eruditionem suis viribus daret, praemittit, benedictus. [Ambr., Aug., Gl. int.] Quasi dicat : Quia habeo eloquia, gratias ago dicens : Benedictus, id est laudatus, es, Domine, qui gratis das. Et de reliquo, doce me facere, id est praesta me facere, iustificationes tuas, id est opera sanctorum, quae imperat Deus, ut factis ostendam quae didici verbis. Frustra enim abscondit in corde eloquia, nisi sequantur opera iustitiae.
Vel ita : [Aug., Gl. int., Aug., Ambr.] Supra dixit datam sibi legem. Hic petit sibi dari benedictionem, qua lex impleatur. Quasi dicat : Qui dedit legem, dabit et benedictionem. Et, o Domine, benedictus es, in natura, vel in tuis quos benedicis, et ideo doce me iustificationes tuas. Quasi dicat : Quia abscondi in corde meo eloquia tua, dedisti legem, da etiam benedictionem gratiae, scilicet doce me iustificationes tuas, ut faciendo discam, vel ut secreta legis sciam, et his edoctus
- In labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui.
In labiis meis. [Gl. int., Aug.] Vel ita continua : Abscondi eloquia tua in corde ; et cum tempus gratiae vidi, pronuntiavi aliis in labiis meis cordi concinnis, omnia iudicia oris tui ; non dicit omnia iudicia tua, sed omnia oris, id est quae per eloquia tua mihi dixisti. Iudicia ergo oris, id est quae per prophetas et apostolos locutus es, qui sunt os Dei, pronuntiavi omnia, non universaliter, sed quae scripta vel dicta sunt. Iudicia porro sunt, quibus et nunc et in fine iudicatur mundus, quae sunt abyssus multa, et inscrutabilia : sed nihil eorum tacui, quae per eloquia tua mihi innotescere voluisti ; et
- In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
Delectatus sum, in hac vita, in via testimoniorum tuorum. [Aug.] Testimonia Dei sunt, quibus quantum nos diligat ostendit, ut nativitas, passio. Et est delectatus sum in via testimoniorum tuorum, id est in humilitate nativitatis, passionis, quibus etiam futura speramus ; et ideo bene dicuntur testimonia. Vel, in via testimoniorum tuorum, id est Christo, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
[Cassiod., Ambr.] Et ideo dicitur via testimoniorum, vel via testimoniorum dicitur Christus, quoniam de ipso loquentia ad ipsum ducunt, in quo et impleta sunt. Et accipit testimonia, eloquia Scripturarum. Sicut in omnibus divitiis spirituales accipit divitias, terrenis enim divitiis quas sordes computat, non comparat. Vel delectatus sum, sicut in omnibus divitiis temporalibus delectantur homines. Hae autem divitiae temporales non comparantur spiritualibus in gratia ; sed quia sunt hominibus suaves.
- In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
In mandatis tuis. [Alcuin., Hilar., Aug.] Quasi dicat : Pronuntiavi et delectatus sum in testimoniis tuis et adhuc immorabor. Et hoc est, in mandatis tuis exercebor usu boni operis ; et sic merito boni operis considerabo, id est cognoscam vias tuas. Nemo enim ad penetralia intellectus pervenit, nisi vita pura prius proximus fuerit. Vel ita dico : Doce me iustificationes, et si amplius docueris, in mandatis tuis garriam, alia littera, id est contra omnes inimicos Christianae fidei atque catholicae copiosis rationibus garrulus disputabo. Tunc autem sunt utiles disputationes, si ibi non considerentur, nisi viae Domini. Unde subdit : et considerabo vias tuas, quae sunt misericordia et veritas, quorum duorum plenitudo invenitur in Christo. Et per hanc exercitationem fit etiam istud quod sequitur.
- In iustificationibus tuis meditabor ; non obliviscar sermones tuos.
In iustificationibus tuis meditabor. [Cassiod., Hilar., Cassiod.] Oblivioni quae ex infirmitate originalis peccati venit, opposita est meditatio. Noverat iste vitium humanitatis. Et contra illud auxilium reperit. Iustificationes sunt sicut quod Hebraeus puer in lege non plus quam sex annis servit. In septimo liber egreditur, quia fidelis in mundo, qui sex aetatibus distinguitur, tantum servit, in resurrectione liber erit. Et his et huiusmodi quae in aenigmate dicta sunt convenit meditatio. Mandatis autem moralibus, quae sunt : Non moechaberis, et huiusmodi, tantum convenit operatio. Congrue ergo distinxit verba dicens : in mandatis tuis exercebor, et in iustificationibus tuis meditabor. Ideo meditabor ut non obliviscar sermones tuos, id est, ne possim oblivisci quod expedit retineri.
GHIMEL
Retribue servo tuo. [Cassiod.] In hac tertia littera humanam indigentiam ostendit, et gratiam Dei contra eam poscit ; humana vero indigentia multiplex est, scilicet infirmitas, ignorantia, exsilium, hostes : contra quam auxilium multiplicis gratiae quaerit. Unde bene huic octonario praemittitur littera ghimel, quae interpretatur retributio, quia sibi multipliciter gratia tribui petit. Dixerat enim supra : In quo corrigit adolescentior viam suam. Deinde subiunxit ; In custodiendo sermones tuos, nunc ut id fiat petit auxilium, dicens :
- Retribue servo tuo : Vivifica me ; et custodiam sermones tuos.
Retribue, [Cassiod.] non utique pro meritis bonis, quae nulla praecesserunt redde, sed retribue, id est iterum et iterum da. Vel pro malis meis retribue bonum,
[Aug.] quoniam ante fidem non homini debentur nisi mala pro malis. Retribuit autem Deus per indebitam gratiam bona pro malis. Nisi enim Deus retribueret bona pro malis, nullo modo essent quibus retribueret bona pro bonis. Utique iustus est retribuendo bona pro bonis, quia misericors prius fuit retribuendo bona pro malis, quamvis et ipsa iustitia qua retribuuntur bona pro nobis, non est sine misericordia. Et nota quod quatuor sunt retributiones. Retribuuntur enim mala pro malis, aut bona pro bonis, vel bona pro malis, vel mala pro bonis. Duae priores pertinent ad iustitiam, tertia ad misericordiam. Quartam nescit Deus. Retribuit ergo Deus bonum pro malo, quam retributionem iste rogat, dicens : Retribue servo tuo,
[Cassiod., Aug., Ambr.] qui nihil meritis, sed totum gratiae deputat. Quid ? hoc scilicet, vivifica me per fidem ex qua vivit iustus. Non est iste penitus mortuus, sed iam habet initium bonae concupiscentiae, qui hoc potest orare : Vivifica me, prius mortuum et impotentem scire vel operari, sed per fidem vivifica, per quam custodiam sermones tuos. Vivus enim custodit, et custodiendo vivit. Vel non hic est vox peccatoris, sed iam correcti et iusti, in processu virtutum positi, qui bene sibi conscius praemia boni operis exposcit. Ideoque convenienter praescribitur littera Ghimel, quae interpretatur retributio, quia hic dicitur impletio, et cognitio legis iam correcto retribui, quasi dicat : Quia sic correctus sum ut supra ostendi, retribue mihi servo tuo. Iam in processu virtutum positus precatur sibi retribui, secundum fidei operisque meritum, quod non debet arrogans vel alienum videri, si remunerationem a Deo pro egregiis laboribus postulet ; praerogativa enim fidei atque iustitiae est de Domini favore mercedem sperare. Reprehenditur enim Petrus, qui supra fluctus ambulans, ut homo dubitavit, non ut apostolus praesumpsit. Iubemur quoque in Evangelio fidem habere et non haesitare de his quae supra hominem sunt gerendis, Apostolus etiam qui ante dixerat : Non sum dignus vocari apotolus, postea dixit : Reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus. Innocentis ergo conscientiae est, non insolentis arrogantiae, ab eo cui servit quis mercedem petere, quia desperare segnitiae materia est ; sperare autem incentivum laboris est. Pete ergo confidenter, si merita suffragantur. Et dic : Retribue servo tuo, hoc scilicet, vivifica me, [Aug.] in praesenti et in futuro, et custodiam servos tuos. Sed quia non possunt custodiri per obedientiam, nisi prius videantur per intelligentiam, addit :
- Revela oculos meos ; et considerabo mirabilia de lege tua.
Revela oculos meos, interiores, [Ambr., Cassiod.] quorum velamen in Christo evacuatur. Vide humanam infirmitatem et misericordiam Dei. Homo velo ignorantiae tegitur ; Deus tollit ut videas, quod iste petit, eo se gravari intelligens. Dico revela, et considerabo mirabilia, quae ? de lege tua. Lex est ubi umbra est, ut de agno paschali, et huiusmodi.
[Alcuin., Aug.] Rogat ergo ut in his tecta videat, vel novam legem accipe, scilicet Evangelium, in qua mirabilia considerantur, ut hic : Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus ; et illud : Diligite inimicos vestros. Nihil enim est mirabilius in mandatis quam diligere inimicos, hoc est dare bona pro malis.
- Incola ego sum in terra ; non abscondas a me mandata tua.
Incola ego sum. [Cass., Haym., Aug., Cassiod.] Ecce exsilium, quasi dicat : Retribue, revela, et debes, quia incola ego sum in terra, vel inquilinus. Non sum civis Babyloniae, cor, et si non corpus, habens in caelo. Hoc iustorum tantum est, quibus promissa est aeterna patria. Unde alibi : Peregrinus sum, non sicut omnes homines ; sed sicut omnes patres mei, id est iusti. Et ideo, quia incola sum, non abscondas a me, id est non subtrahas mihi mandata tua ; eius votum scire potes cui famularis. Absconduntur mandata his qui terrena sapiunt, et si ea audiunt et norunt. Mandata dicit, per quae ab incolatu liberabitur, in quibus dilectio praecipitur, vel sola vel maxime.
[Aug.] Sed quia nihil diligendum diligitur, si ipsa dilectio non diligitur, ipsius dilectionis dilectionem iste volens habere, proclamat :
- Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore.
Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, [Aug.] id est opera iustitiae, hoc olim concupivit non modo, quia iam quando incola terrae erat, non cupiebat desiderare, sed desiderabat. Olim vero nondum desiderabat eas, sed fastidio languebat. Ita vero amanda est dilectio qua diligenda diliguntur, sicut illa est odienda qua non diligenda diliguntur. Et nota quod concupiscentia est desiderium, sed non omnis, quia concupiscentia est et eorum quae habentur, et eorum quae non habentur. Desiderium vero absentium tantum est in hac vita. Nota etiam quod ait : Concupivit desiderare, non ait desideravit. Videmus enim ratione nonnunquam quam utiles sunt iustificationes Dei, id est opera iustitiae, sed infirmitate aliquando non desideramus ; praevolat ergo intellectus, sequitur tardus, vel nullus affectus ; scimus bonum, nec delectat agere, et cupimus ut delectet. Ita iste olim desiderare concupiscebat quae bona esse cernebat, cupiens habere eorum delectationem quorum potuit videre rationem. Ostendit itaque quibus quasi gradibus perveniatur ad eas, prius est enim ut videatur quae sint utiles et honestae. Deinde ut earum desiderium concupiscatur. Postremo ut proficiente lumine atque sanitate delectet earum operatio, quarum sola ratio delectabat. Has ergo concupivit iste. Desiderare in omni tempore, non ad tempus ut mali, sed semper etiam in adversis. Ideo utique concupivi desiderare, quia
- Increpasti superbos ; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
Increpasti superbos, [Aug.] primos homines, quos delectavit illud : Eritis sicut dii. Hos increpasti, dicens : Ubi es Adam ? Non ignorabat Dominus, sed superbum increpabat, quod ad tantam miseriam devenisset, et tota etiam aerumna mortalium haereditaria est increpatio superborum, et per hanc superbiam declinaverunt.
[Ambr., Aug.] Et maledicti sunt omnes, non illi soli qui a mandatis tuis declinant, quasi a directis ad prava. Vide quod non ait, qui declinaverunt, tanquam illorum primitivorum hominum peccatum in mentem reduceret ; sed ait, qui declinant, per quod non soli illi increpantur, sed omnes eorum exemplo terrentur, ne per superbiam declinent, sed in omni tempore iustitiam diligant, ut hic recipiant quod illi in paradiso perdiderunt. Nota etiam quod non ait, maledicti qui non implent mandata, sed qui declinant. Aliud est enim declinare per superbiam, aliud non implere per infirmitatem vel ignorantiam, sed quia superbi, nec in tanta increpatione humiliantur, orat pro eis chorus martyrum, dicens :
- Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
Aufer. [Aug.] Quasi dicat : Et quia maledicti sunt qui declinant, oro, aufer a me opprobrium quod audio, et contemptum quo contemnor. Ideo mihi est opprobrium et contemptus, quia exquisivi testamenta tua, quasi de hac re est mihi opprobrium et contemptus, quia exquisivi testimonia tua, quae Graece dicuntur μαρτύρια pro his patitur iste. Unde illos qui pro veritate humiliati usque ad mortem certaverunt, non testes, quod Latine utique possemus ; sed Graece martyres appellamus. Haec ergo martyres dicunt qui sunt opprobrio et derisui contemnentibus Christi crucem. Et totam Christianam humilitatem quae sola superbia sanatur, quae rogant, non quasi mala auferri sibi, cum inde perveniant ad coronam ; sed quia noxium est illis qui inferunt, ut etiam illi conversi martyria ament quod factum est ; et iam non est illud opprobrium, sed honor. Non est enim dignus opprobrio qui testimonia exquisivit ; sed qui talia precabantur, illa patiebantur. Unde subdit :
- Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis.
Etenim. Ecce hostes. [Alcuin., Cassiod., Ambr., Gl. int.] Quasi dicat : Aufer opprobrium ; illud autem multi inferre volunt. Etenim sederunt principes more iudiciario, quasi ex mora machinantes, et ipsi aperte adversum me loquebantur : iidem accusatores erant, qui et iudices, quod gravius est. Et sicut isti manifeste, sic et daemones occulte nocere cogitant. Illi ita, servus autem tuus, scilicet ego, exercebatur non pro crimine, sed in iustificationibus tuis, quasi dicat : In his cogitat, vincit, quia ab his retrahere laborat per bella inimicus.
[Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Inter pericula non erat mihi cruciatus, sed provectus. Qualiter vero exercebatur, subdit :
- Nam testimonia tua meditatio mea est ; et consilium meum iustificationes tuae.
Nam et meditatio mea est testimonia tua, [Aug., Cassiod., Aug.] id est martyria, quae meditata dolores mitigant, sic exercebatur iste martyria, scilicet meditatur et amat, respiciens ad coronam ; et inimicos diligit. Unde sequitur : Et consilium meum est iustificationes tuae. Quasi dicat : Consilium meum est servare iustificationes in quibus est diligere inimicos. Ecce consilium contra consilium. Consilium sedentium principum fuit inventos martyres perdere ; martyrum patientium fuit consilium illos perditos acquirere.
DALETH
Adhaesit pavimento anima mea. [Cassiod., Aug.] In hac quarta littera dicit se corporali necessitate esse constrictum, ita ut taedeat eum orare, vel operari. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
[Cassiod., Alcuin.] Sed sola Dei pietate se salvandum dicit, et quia in hac necessitate positus, semper timet relabi, ideo congrue huic octonario praemittitur littera daleth quae interpretatur timor. Hic enim docetur quod lex fidei timentem relabi confortat ; et ad omnia ei sufficit, Interpretatur etiam daleth, non tantum timor, sed etiam nativitas ; quod bene convenit. Nativitas enim intelligitur hic, non spiritualis sed temporalis, quae scilicet est eorum quae in saeculo generantur
[Ambr.] et sunt corporalia et caduca, ex qua nativitate est timor, quod hic deplorat homo deiectus in terram de caelo, qui ante beatissimus auram carpebat aetheream. Curas huius vitae et taedii nesciebat.
[Haym.] Quasi dicat : Modo consilium meum est, iustificationes tuae. Modo me ita habeo, sed olim.
- Adhaesit pavimento anima mea ; vivifica me secundum verbum tuum.
Anima mea adhaesit, [Cassiod., Aug., Haym., Aug., Alcuin., Cassiod., Aug.] consensu, pavimento, id est corpori, unde mors est. Caro enim concupiscit adversus spiritum, cui olim non repugnavit anima. Vel adhaesit pavimento, id est terrenis, ut haec curet quae sunt calcanda pedibus, velut pavimentum : terra ergo pavimentum est. In mundo enim universo tanquam in quadam domo, caelum est camera, terra vero pavimentum, quae teritur feriendo, ut fiat quasi leve, et nitens, et solidum pavimentum. Corpus etiam humanum pavimento comparatur, eo quod simili nitore levigatur. Huic pavimento, id est corpori, vel terrenis dicit hic animam aedhaesisse, quod non est contrarium superioribus, ubi dicit se delectatum in testimoniis, et exercitatum in iustificationibus. Quantumcunque enim hic aliquis proficiat, habet tamen mortalis carnis affectum circa haec terrena, et ab hac morte quotidie reviviscit. Unde subdit, sed tu, Domine, vivificabis me, ut in caelo sit mens mea. Et hoc, secundum verbum tuum, [Cassiod., Aug.] id est per Christum, qui est Verbum Patris. Vel, secundum verbum tuum, id est secundum promissionem tuam, ut sim filius promissionis, non filius elationis. Quod non arroganter petit, quia quod per se erat, hic confitetur, dicens :
- Vias meas enuntiavi, et exaudisti me, doce me iustificationes tuas.
Vias meas. [Aug., Ambr.] Quasi dicat : Vivifica ; et debes. Nam, vias meas enuntiavi, id est peccata mea confessus sum. Et exaudisti me dimittendo ea. Doce me. Quasi dicat : Delevisti vias meas, et doce tuas. Et hoc est, doce me iustificationes tuas, hoc dicit volens proficere, qui iam in illis exercetur. Ab istis ergo ad alias proficiendo, velut crescendo desiderat pervenire, ut illas agat, non modo sciat. Vere quippe novit iustificationes qui eas fecit, sicut econtra de Domino dicitur : Non novit Dominus peccatum, id est non fecit. Vel, doce me iustificationes tuas, id est secundum spiritualem intellectum figurativas observantias fac advertere. Et nota quia pulchro ordine ad iustificationes Dei perveniendum putat, ut primum peccata sua fateatur. Ita enim et alibi dicitur : Dic iniquitates tuas ut iustificeris. Et alibi : Iustus in principio sermonis accusator est sui. Si enim accusaverit se iustus, vocem parati accusatoris excludit, qui solet accusare peccata, et cuiusque exaggerare supplicia ; obstruit os eius, qui ipse de se fuerit confessus. Verecundia enim excusat reum, pudor suum accusat actorem, Et, o Domine,
- Viam iustificationum tuarum instrue me ; et exercebor in mirabilibus tuis.
Instrue me viam iustificationum tuarum, [Cassiod., Aug., Ambr.] quia vias meas damno, ideoque instrue me viam tuam ut intelligam mystica. Alii codices habent, insinua mihi, quod ex Graeco Συνἕλισον expressius dicitur, fac me intelligere. Viam iustificationum tuarum. Vide ordinem : Prius enim est discere iustificationes, quod hic ante petiit. Deinde gradus quosdam et ordinem earum quid prius, quid post esse debeat. Peccat enim qui praepostere agit. Nam scire quid faciat, et ordinem faciendi nescire, non est perfectae cognitionis. Ordinis namque ignorantia conturbat negotiorum naturam formamque meritorum. Notis vero mysteriis, et eorum ordine, ego etiam exercebor usu operis, et spirituali sensu, sicut qui in palaestra exercetur ut roboretur. Et hoc etiam, in mirabilibus tuis, quae in figuris latent.
[Aug.] Mirabilia Dei vocat iustificationes ipsas, quarum quaedam ita sunt mirabiles, ut inexperti credant ad eas non posse perveniri intelligendas vel faciendas. Unde iste laborans, et earum difficultate fatigatus, addit :
- Dormitavit anima mea prae taedio ; confirma me in verbis tuis.
Dormitavit. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Dico, doce, instrue ; sed quia est petitio dilata, dormitavi ut fessus exspectator. Et hoc est, anima mea dormitavit, id est refriguit a spe comprehendendi eas. Et hoc, prae taedio dilationis. Nota quod non ait dormivit, sed dormitavit. Dormire enim est obliviosi et socordis : dormitatio est fessi exspectatoris, quae dicitur acedia. Sed tu confirma me in verbis tuis, ut si adhuc petitio differtur, firmus stem in meditatione legis tuae.
[Haym.] Vel ita dico, quod exercebor in mirabilibus ; tamen olim anima mea dormitavit prae timore, parum vel nihil boni operans, et ideo doce me. Et quia olim dormitavi, nunc cum ad ea perveni, confirma me in verbis tuis,
[Aug., Alcuin., Aug.] quae iam teneo ne decidam ab eis, sed inde ad alia tendam. Ecce contra duo pericula orat iste in hoc octonario, primo contra necessitates carnis, dicens : Vivifica me ; hic contra taedium. Quasi dicat : oro ut vivifices me contuitu primi periculi. Unde me liberasti. Oro etiam ut confirmes consideratione alterius periculi, scilicet taedii, quod per te evasi. Deinde quasi quaereret : Quid enim impedit ? subdit :
- Viam iniquitatis amove a me ; et de lege tua miserere mei.
Viam iniquitatis, etc., [Haym., Ambr., Cassiod., Aug.] Vel ut possim confirmari, o Domine, viam iniquitatis quae a Patribus trita est, quae et imminet. Amove a me, hoc in hoc saeculo necessarium est. Et quia lex factorum subintravit, ut abundaret delictum, subdit : Et de lege tua miserere mei, scilicet lege fidei, lege misericordiae et gratiae, qua implemus quod per nos non possumus. In lege enim factorum Dei iubentis, est iustitia ; in lege fidei subvenientis, misericordia. Per fidem iste petit, qui ait : Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.
[Alcuin., Cassiod.] Ac si diceret : Mala remove, bona indulge. Petit vero misericordiam, quia per legem nemo iustificatur, sed per fidem Christi.
- Viam veritatis elegi ; iudicia tua non sum oblitus.
Viam veritatis. [Aug.] Cum dixerat, de lege tua miserere mei, de beneficiis quae consecutus est, praescribit, ut impetret caetera.
[Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Miserere, quia iam elegi viam veritatis, ubi currerem, id est Christum cuius cultum elegit, qui est via, veritas et vita. Et iudicia tua non sum oblitus, ut currerem. Et cum currerem
- Adhaesi testimoniis tuis, Domine, noli me confundere.
Adhaesi o Domine testimoniis tuis, [Cassiod., Ambr., Alcuin., Aug., Ambr., Cassiod.] qui prius adhaeseram pavimento : Adhaeret autem testimoniis, qui mundo renuntiat, qui curas huius vitae et taedia spernit, qui luxuriae studio ac pecuniae cupiditate, non curvatur. Et ideo noli me confundere, sed fac ut quo curro pertendam, et quo tendo perveniam. Unde Apostolus : Sic currite ut comprehendatis. Et nota quod non est iste securus, sed humiliter se petit servari.
- Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
Viam mandatorum, [Ambr., Aug., Cassiod., Aug.] quae est angusta, cucurri, ut bonus equus. Habet enim equos suos Christus, de quibus dicit propheta : Ascendisti equos tuos, et equitatus tuus salus. Et hoc feci, cum, id est quia, dilatasti cor meum. Non enim currerem nisi dilatasses : cordis autem dilatatio est iustitiae delectatio, ut non timore, sed delectatione agatur, quod est donum Dei. Vel dilatatio est scientiae latitudo, sine qua non possum currere. Hae sunt aquae de quibus dicitur : Et in plateis tuis discurrunt aquae tuae. De quibus Dominus clamat : Si quis sitit, veniat ad me et bibat ; et : Qui crediderit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius. Et nota quia hic versus exponit, quomodo superius dictum sit, elegi, non sum oblitus. Dum ait, cum dilatasti cor meum, id est non per me, sed tuo dono haec praedicta feci.
HE
Legem pone. In hac quinta littera precatur Christo veniente sibi qui veterem tenuit, novam legem constituit, quae semper exquiretur, cum tam ardenter desideretur. Et quia per eam verum esse habet, ideo huic octonario congrue praemittitur littera he quae interpretatur esse, quia per legem novam confortatus, iam verum esse precatur.
[Ambr.] Interpretatur etiam he est, vel vivo, quod bene convenit. Qui enim est, vivit ; et qui vivit, vere est, quod esse vel vivere habetur in Christo, qui heri et hodie ipse est et in saecula. Loquitur ergo hic qui vivit in Christo, dicens quomodo vivat, id est velit vivere. Quasi dicat : Noli me confundere, sed
- Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum ; et exquiram eam semper.
Pone mihi, o Domine, legem, [Aug., Ambr.] non veterem, ut olim subditis ; sed novam, ut filiis Spiritu sancto scriptam in cordibus, ut intelligant, et ex amore compleant. Qui enim invitus facit, nollet sibi iuberi ; et immundus voluntate, non est mundus opere. Haec autem lex est via iustificationum. Unde subdit, viam iustificationum tuarum, scilicet pone. Quasi dicat : Lex eundi sit mihi via iustificationum tuarum, ut nusquam divertar, sicut imperator praescribit militibus suis, quo et qua eant, ne pro suo arbitrio viam carpant, nec voluntaria captent compendia, nec a signis recedant, declinantes ad dexteram vel ad sinistram, ut et Dominus legem viandi filiis Israel commeantibus dedit, praecedens eos in columna nubis in die, et ignis in nocte, quae cum anteibat, ipsi sequebantur ; et cum stabat vel evanescebat, ipsi morabantur in castris. Lex ergo viandi erat eis columna ignis et nubis. Et exquiram.
[Aug.] Quasi dicat : Pone mihi legem. Et ego exquiram eam. Habitam legem exquirit, proficiendo in ea. Et hoc semper, scilicet quandiu vivit hic, quia tandiu proficitur. Post hanc, enim vitam qui hic proficiebat, ibi perficitur ; ubi perfectus sine fine consistit. Legem ergo quam habet agendo, exquirit proficiendo. Vel semper exquiritur tenendo hic et in futuro sicut dicitur : Spiritus scrutatur omnia, non ut quod nescit inveniat, sed quia nihil relinquit quod nesciat, ita hic semper legem exquirit, qui nunquam relinquit aliquid de lege. Vel de vetere lege dicit legem pone, quia veterem etiam legem vult iste scire, quam sibi poni petit, non ut secundum litteram sciat, sed ut intelligat, scilicet quid habet utilitatis, et quare data, scilicet ut abundaret delictum. Unde subdit :
- Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam ; et custodiam illam in toto corde meo.
Da mihi intellectum. [Aug.] Quasi dicat : Dico, exquiram. Et, ad inquirendum, da mihi intellectum, quia non satis est quaerere, nisi intelligas quod requiris. Da ergo mihi intellectum, ut ad eius alta perveniam, in quibus tota lex pendet. Et habito intellectu, scrutabor legem tuam, quia aliter nequit scrutari ; et custodiam illam in toto corde meo, id est diligam Deum toto corde, tota anima, et tota mente, et proximum sicut meipsum. Et quia hoc minus valeo meis viribus.
- Deduc me in semita mandatorum tuorum : quia ipsam volui.
Deduc me in semitam, [Aug.] quia arcta est via, mandatorum tuorum, quae tamen dilatato corde curritur, et cur petierit, subdit, quia ipsam volui. Ipsa enim nova gratia per se placet quae ducit ad caelum. Ideo iste ait, volui ; sed parum est mihi voluntas mea, nisi in eo quod volo ducas. Sed quia ipsa voluntas a te est, oro,
- Inclina cor meum in testimonia tua ; et non in avaritiam.
Inclina cor meum, [Cassiod.] ut plus velim. Et bene ait, inclina, inclinati enim per humilitatem melius vident quam vanitate supini. Ecce ostendit per universas et subtiles minutias omne bonum a Deo tribui, et per eum servari, et eius gratia semper augeri. Inclina dico, in testimonia tua.
[Aug.] Testimoniis aliquid probatur, et Deus iustificationes suas, et mandata suis testimoniis, id est praeceptis et exemplis, persuadet, et probat nobis, scilicet ut gratis colatur. Testimoniis quippe suis agit hoc nobiscum, ut eum gratis colamus, quod impedit radix omnium malorum avaritia, de qua subdit, et non avaritiam, ut gratis, scilicet pro se, Deum colat, sicut Iob, non pro terrenis. Omnis enim a nobis circumciditur avaritia, si gratis colatur Deus. Et quia omnia sub sole vanitas sunt, ideo addit generaliter, et
- Averte oculos meos, ne videant vanitatem ; in via tua vivifica me.
Averte oculos meos corporis, [Cassiod.] quia his visis ambimus, ne videant, vel videam vanitatem, per oculos enim peccamus, dum conspecta ambimus. Mors enim intrat per fenestras nostrorum sensuum, quod hic notatur.
[Ambr., Aug.] Hoc ergo nobis magis est in spe quod hic petitur, quam in re, quia et multi sub vanitate nunc sumus. Precatur ergo quod non hic, sed in futuro implebitur, cum liberabitur creatura a servitute corruptionis, et ipsi veritati adhaeserit, veniens in libertatem gloriae filiorum Dei, ubi iam non videat vanitatem saeculi. Et hic est alius sensus, quem mihi fateor plus placere, ut oculos interiores accipiamus, quibus contemplemur quare faciamus. Quia ergo officium nostrum, id est opus, non officio, sed fine pensatur, ut scilicet non tantum si bonum est quod facimus, sed praecipue si bonum est propter quod facimus cogitetur, precatur iste, ut cum aliquid facit, oculi interiores qui vident quare fit, non videant vanitatem ut propter eam bonum faciat, in qua vanitate praecipuum locum amor laudis humanae habet, quam ubique Dominus prohibet in Evangelio, et ad gloriam Dei tantum praecipit bona fieri. Ille ergo non videt vana, qui fixus est in illo mente, qui est super omnia, cuius mens sursum est. Qui vero haec cogitat, sub sole vivit, ubi vanitas. Ideo iste ait, averte oculos meos mysticos oculos mentis dicit, ne videant vanitatem,
[Ambr., Aug.] id est vana saeculi. Christus vero est veritas, qui est via in qua petit vivificari, dicens : In via tua vivifica me, id est in Christo, qui est vita. Deinde per quid a vanitate avertatur, docet subdens : Et
- Statue servo tuo eloquium tuum ; in timore tuo.
Statue servo tuo eloquium tuum, in timore, [Aug.] id est da facere, quod eloqueris. Statuitur enim non nisi facienti, statue ergo eloquium immobiliter ne labatur. Ad quod valet timor. Unde subdit, in timore tuo ubi nec culpa est nec desidia.
[Cassiod., Hilar., Ambr.] Hoc ideo dicit, quia multi eloquia Dei, et negligenter suscipiunt, et tanquam a fabulis declinant ; sed timor Dei sanctus, quasi basis est in qua verbum statuitur ; et ipsum verbum disciplina timoris est, ne sit zelus Dei, et non secundum scientiam.
[Aug.] Non est autem iste timor servilis, quo tantum poena timetur ; sed castus, quo timetur offensa. Aliter enim timet adultera virum, aliter casta ; adultera, ne veniat ; casta, ne deserat. Hic est timor Domini, qui permanet in saeculum saeculi,
[Ambr.] hic avertit a vanitate. In hoc ergo precatur sibi statui eloquium, ne veniant volucres, et auferant illud de incuriosi et simulantis affectu.
- Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum, quia iudicia tua iucunda.
Amputa. [Aug.] Hic sensus de superiori dicitur, quia cuius oculus videt vanitatem, hoc et de aliis suspicatur, ut propter quod bona agit, credat alterum facere. Quia enim occulta hominum non videntur, datus est locus suspicionibus, ut audeat homo plerumque falsa, et si vera, tamen incognita suspicari : ideoque Dominus cum de fine operum praecepisset hominibus, ne scilicet iustitiam suam facerent, propter laudes hominum, vel pecuniam, vel etiam victum et vestitum ; quia poteramus alios propter haec bona operatos suspicari, subdit : Nolite iudicare, quod iste orat a se amputari. Deinde subiunxit : Et non iudicabimini. Unde et hic dico : Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, addit, quia iudicia tua iucunda. Quasi dicat : Averte oculos, et amputa opprobrium quod suspicatus sum. Suum opprobrium dicit, quod de aliis suspicatur, quia facilius in alio putat, quod in se sentit. Precatur ergo auferri opprobrium quod in se sentit, et in aliis suspicatur.
[Cassiod.] Maximum enim vitium humanitatis, est suspicio : quae aliter putat quam sit veritas, ut de malis bona, de bonis mala dicamus, quae ducit in opprobrium, aliter putantes quam sit res. Quam culpam a se optat removeri iste amator veritatis, cui placent iudicia Dei, cuius verbum verum est et firma sententia. Unde subdit : Quia iudicia tua iucunda.
[Aug., Ambr.] Quasi dicat : Ego suspicor, sed tu vere omnia iudicas. Quia iudicia tua sunt iucunda, id est vera. Vera enim sunt et suavia amatori veritatis ; sed iudicia hominum de occultis non sunt suavia, quia temeraria. Vel nomine opprobrii peccatum accipitur, ex quo sequitur opprobrium. Et est sensus : Amputa opprobrium meum, id est peccatum meum, suspicatus sum, quia et si non habeo, nescio, quod melius tu nosti quam ego ipse. Unde Apostolus : Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Tibi iudici audeo fateri. Quia iudicia tua sunt iucunda, id est dulcia confitenti, non severa. Et quia dulcia sunt iudicia.
- Ecce ego concupivi mandata tua ; in aequitate tua vivifica me.
Ecce ego concupivi mandata tua, [Ambr., Aug.] ut dilector diligentis me. Vel secundum primam lectionem sic iunge. Quasi dicat : Amputa opprobrium quod suspicatus sum. Quia autem invidorum est libenter suspicari opprobrium alterius, cum nequeant rodere opus quod eminet, ut et diabolus in Iob, quod non gratis Deum coleret. Contra hoc charitas est habenda, quae non aemulatur. Unde subdit : Ecce concupivi mandata tua, quae omnia in duobus mandatis charitatis colliguntur, id est concupivi ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligere te, et proximum. Et tu, non in mea, sed in tua aequitate vel iustitia, vivifica me, id est charitate quam concupivi imple me, qui in me morior Vel, vivifica me in aequitate tua, vel in iustitia, id est in Christo, qui est Deus. Et quia est homo, meus proximus est. Ipse enim est Verbum Deus, et Verbum caro factum est, ut esset proximus meus.
VAV
Et veniat. [Cassiod., Amb.] In sexta littera precatur ut Salvator veniat, qui est misericordia peccatorum, et vita fidelium, ut inimicos confundat, et in lege proficiat, id est proficere suos faciat. Et quia digne petentibus semper praesens adest Christus, quibus adhuc loquentibus dicit : Ecce adsum. Ideo huic octonario praemittitur Var, quae interpretatur ipse, vel ille, id est salvator Christus, qui adhuc loquentibus nobis dicit : Ecce adsum. Quasi dicat : In aequitate tua vivifica me,
- Et veniat super me misericordia tua, Domine ; salutare tuum secundum eloquium tuum.
Et, o Domine, veniat misericordia tua, id est Christus.
[Aug., Haym., Aug.] Nec est iustitia quam dixerat, in qua vivificari petierat. Super me, id est fiat mihi caput Filius tuus, assumendo carnem, secundum quod erit caput. Deinde exponit misericordiam, subdens : Et salutare tuum, id est Christus, veniat secundum eloquium tuum, id est secundum promissionem, quia totum est gratiae. Vel in hac littera, petit ut mandata Dei, quae supra concipivit, per misericordiam faciat.
[Ambr., Alcuin., Aug.] Quae quia facere non potest, nisi per auxilium gratiae Spiritus sancti, congrue praescribitur littera var, quae interpretatur ipse vel ille, quasi notabilis spiritus, scilicet cuius auxilium petit contra inimicos et haereticos, qui a custodia mandatorum et a vero esse retrahunt. Quasi dicat : Concupivi mandata tua, et ut ea perficiam, veniat super me misericordia tua, Domine, id est auxilium gratiae tuae, quam ut consequar, veniat salutare tuum, id est Christus, secundum eloquium tuum. Hoc non mutatur.
- Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
Et respondebo. [Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Dico, veniat super me misericordia tua, et, si erit super me, ut protector, non conterens, respondebo exprobrantibus mihi verbum. Bene ait, respondebo, quia parum est Christum habere in corde, nisi exterius confiteatur ore. Corde enim creditur ad iustitiam : ore autem confessio fit ad salutem. Et nota non esse nobis tacendum contra malos, qui tamen possunt recipere rationem, ne videantur superiores : ambiguum tamen est utrum dicatur, respondebo exprobrantibus mihi verbum ; vel dicatur sic, respondebo verbum exprobrantibus mihi ; sed quodlibet eorum dicatur, Christum significat. Ipsum enim nobis exprobrant illi, a quibus crucifixus est, vel quibus scandalum est, vel stultitia, quia Verbum caro factum est, quod in principio erat apud Deum. Sed si illud ignorant, qui crucem improperant, quia Divinitas ab eis non cognoscitur, cuius infirmitas in cruce contemnitur, melius dicitur, respondebo verbum, scilicet quod erat in principio apud Deum, de quo vivitur, exprobrantibus mihi, exprobratione eorum, nec territus, nec confusus. Sed quia non ipse est qui loquitur, sed Spiritus Dei, addit : Quia speravi, quasi dicat : Ideo respondebo, quia speravi iu sermonibus tuis, id est in promissis, quae dicunt : Nolite cogitare quid loquamini, non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis, id est ideo respondebo, quia hoc promisisti. Sed quia multi urgentibus malis negant, subdit :
- Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque ; quia in iudiciis tuis supersperavi.
Et ne auferas, [Aug., Ambr., Aug.] id est auferri sinas de ore meo verbum veritatis ; de ore tollitur etiam per malam conscientiam. Manentem enim in peccato prohibet Dominus a praedicationis officio, dicens : Quare tu enarras iustitias meas ? In ipsa enim obmutescit facundia, si aegra sit conscientia. Caveat ergo ne verbis non congruant facta, et ne deforment iniquitatis opera magisterium disciplinae. Tollitur etiam de ore ab avibus caeli, et multis modis, sed non de corde, si ei infixum est. Et ideo non ait de corde, sed de ore. Ne auferas dico, et hoc, usquequaque : id est semper, et si ad tempus auferas ut Petro, qui, etsi ad horam timore turbatus negavit, tamen flendo est reparatus. Vel, usque valde, sicut quidam codices habent. Hoc orat corpus Christi, id est Ecclesia, et hoc impetrat ut non usque valde, id est ex toto deficiat, quia et si aliqui de Ecclesia negant, fortes tamen remanent. Vel eidem reparantur, quia in iudiciis, quasi dicat, non auferas, ideo quia in iudiciis tuis, id est flagellis, quibus corripis, supersperavi. Hoc verbum etsi minus usitate compositum est, tamen implet veritatis interpretandae necessitatem. Attentius ergo loci huius rimandus est sensus. Qui enim ante dixerat, speravi in sermonibus, hic quasi augmentum facit, dicens : In iudiciis tuis supersperavi, id est flagella quibus corripis non auferunt spem, sed augent.
Vel, supersperavi, dicit, [Alcuin., Ambr.] quia praemium maius merito, et supra quam petimus, speramus. Unde : Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, etc. Vel, in iudiciis tuis, id est metu iudiciorum tuorum, supersperavi. Qui enim veretur poenam, custodit gratiam, ideoque ait,
- Et custodiam legem tuam semper ; in saeculum et in saeculum saeculi.
Et custodiam. [Aug.] Quasi dicat : Ne auferas verbum de ore meo, et si non abstuleris, custodiam legem tuam, non praecepta legis Mosaicae, sed charitatem. Et hoc, semper. Deinde determinat semper, scilicet in saeculum, id est in praesenti, et in saeculum saeculi, id est in futuro. Plenitudo enim legis charitas est,
[Hilar.] quae et in hoc saeculo a sanctis custoditur, et in futuro ubi angeli et sancti suas habent leges laudandi Deum.
- Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
Et ambulabam. [Aug.] Hactenus fuerunt verba orantis, nunc narrantis, nunc petentis qui, quasi impetratis peccatis omnibus, confitetur in laude Dei, qualem illum fecit Deus. Et nota, et, coniunctionem inusitatam, et quasi in consequentem. Non enim ait secundum priorum verborum formam, et custodiam, et ambulabo. Vel non ait optative, et ut ambulem sicut dixerat, et veniat, et ne auferas, sed ait, et ambulabam sic volens intelligi quod non dixit, id est se auditum, et subdit, qualis factus sit. Quasi dicat : Haec praedicta cum orarem exaudisti me, et exauditus, ambulabam in latitudine, id est in charitate, in qua tota lex pendet et prophetae : quae et diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum. Et ideo, latitudo dicitur. In hac latitudine, ambulabat ille qui dicebat : Os nostrum ad vos patet, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Et hoc ideo, quia mandata tua exquisivi. Dico ambulabam in latitudine. Causam hic subdit, quia mandata tua exquisivi, petendo, quaerendo, pulsando, et Deus dat spiritum, quo charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, ut inde bene agatur. Vel ita, et ambulabam. Quasi dicat : Ita modo fiat ut precor, quia et,
[Alcuin., Cassiod.] id est etiam, iam olim ambulabam, ne quis modo me coepisse putet ; sed sicut coepi, ita modo facere da. Ambulabam dico, in latitudine scientiae, quam quaerendo consecutus est. Patulum enim oportet esse cor, quod recepit illum qui caelum et terram implet.
- Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum ; et non confundebar.
Et loquebar. Quasi dicat : Supra petebat, ut responderet verbum exprobrantibus. Et ne tolleretur verbum de ore Dei, nunc pro eo certat usque ad mortem, dicens : Et loquebar in testimoniis tuis Graece martyriis, quo verbo utimur pro Latino
[Hilar., Ambr.] Et hoc etiam in conspectu regum qui poterant terrere. Unde : Ante reges et praesides ducemini. Et non confundebar pro scandalo crucis, quae mihi est gloria. Vel, non confundebar, ita ut cederem. Suavis est vox quae in divinis testimoniis loquebatur ; decora facies, quae in conspectu regum non confundebatur, quae non erubescit auctorem, quae non confunditur redemptore.
- Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi.
Et meditabar in mandatis tuis ; [Aug., Cassiod.] cogitando quid loquerer. Ecce virtus inspectiva, cur in mandatis ? Ecce, quae dilexi, per spiritum datus est mihi.
- Et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi ; et exercebor in iustificationibus tuis.
Et levavi operando, manus meas ad mandata tua, [Aug., Ambr., Cassiod, Aug.] id est operibus quod docebam ostendi. Pulcherrimus ordo est iste, ut primo meditetur : postea operetur. Ex meditatione namque mandatorum caelestium, boni operis usus mollescit. Et notatur hic actualis virtus. Ideo autem dicit, levavi manus, quia supernum est quo levantur, cum pro ipso Deo fiunt opera ; cum autem pro terrenis, deponuntur manus. Unde manus Mosi graves leguntur fuisse, quas sustentabant Ur et Aaron, quia finis operum legalium erat merces temporalium. Sed Christus et Spiritus sanctus in spiritualem usum convertit. Quae dilexi
[Aug.] Hic item eadem causa repetitur, quae supra posita est. Utrique enim addit congrue, quae dilexi, quia finis praecepti est charitas, quando eius intuitu fit mandatum ; et tunc vere est opus bonum. Et exercebor, quasi dicat, meditabor. Levavi, et exercebor frequentando, [Ambr., Aug.] sollicitae mentis affectu revolvendo, in iustificationibus tuis, id est in utroque, scilicet cogitandi et operandi delectatione.
ZAIN
Memor esto. [Cassiod.] In hac septima littera agit de spe promissionum Dei, quae facit omnia pacifice tolerari, per quam mens humana elevatur ab his visibilibus et temporalibus, ad invisibilia et futura bona, ubi requies vera est. Unde iste octonarius merito septimus ponitur. Septenarius enim requiem significat propter Sabbatum, in quo requievit Dominus. Inde est etiam quod septimus dies pro mortuis observatur, quia tunc vera requies optatur eis atque oratur, et quia spes non est de praesentibus, sed de futuris. Ideo congrue hic octonarius praetitulatur littera Zain, quae interpretatur huc, vel duc te, quia hic agit de spe, quae non est de praesentibus, sed ad futura tendit. Quasi dicat : huc tende, huc dirige iter tuum, tanquam tui ductor et rector, quo vocat te verbum Dei, scilicet ad gratiam, et ad aeternitatem, cum ait : Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Festinans ergo in illam requiem ingredi, iste petit eam, dicens :
- Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
Memor esto verbi tui. [Ambr., Aug., Cassiod., Ambr.] Quasi dicat : Ideo sic et sic ago, quia Deo promittente aeterna spero, et auxilium in tribulatione. Et, tu Domine, memor esto verbi tui, facti servo tuo, id est promissionis, qua saepe me vocas ad te, qui nunquam fallis. Et nota quod morali et consueta locutione qua humanus moveatur affectus, ait, memor esto. Non enim oblivio cadit in Deum, sed sicut dicitur Deus poenitere, quando praeter hominum spem mutat res, consilio non mutato : ita dicitur et oblivisci quando tardat, et memor esse cum cito dat. Hoc tamen Deus facit certa dispositione, non deficiente memoria, nec obscura intelligentia, nec voluntate mutata. Et est sensus ; Memor esto verbi tui, id est cito da quod promisisti, servo tuo, cuius oculi sunt in manu Domini sui. Verecunde se dignum ostendit, quasi dicat : Non usurpative spero et peto. Servus sum, exspecto alimentum à Domino ; miles sum, exigo ab imperatore stipendium. In quo, scilicet in verbo promissionis, mihi spem dedisti. Qui enim promisisti, sperare fecisti aeterna, et praesentia despicere. Et nota quod in hoc octonario distinguitur septiforme propositum sancti viri. Propositum namque sancti viri est praemium, ut sit memor promissionis, secundum quam viventi merces debetur. Secundum est, ut et in adversis spe consoletur se. De quo consequenter subiungit :
- Haec consolata est me in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
Haec spes, [Aug.] quae humilibus convenit, quae verbo tuo mihi obvenit, consolata est me in humilitate mea. Humilitatem dicit quam sibi facit quisque, confitendo peccata, non sibi arrogando iustitiam. Vel etiam dicit humilitatem, aliquam tribulationem, vel defectionem, quam sustinet a diabolo, quam meruit eius superbia, aut exercetur probaturque patientia. Vel etiam humilitatem dicit, quod proiectus est in mortem pro peccato Adae, quod valde infeliciter in paradisi felicitate commissum est. Ideo vero spes consolata est me, quia eloquium tuum vivificavit me.
[Cassiod., Ambr., Cassiod.] Promissio enim tanti iudicis firmat animum, et vivificat afflictum, tempore namque tentationis de verbo Dei vivitur, quo aeterna promittuntur. Quisquis enim meliora sperat, numquam levioribus frangitur. Humiliatur enim anima nostra, dum traditur tentatori duris examinanda laboribus, et luctetur et certet, congressum contrariae potestatis experiens, sed in his tentationibus vivificatur alloquio Dei. Haec est enim animae nostrae vitalis substantia, quia alitur, et pascitur, et gubernatur. Sicut ergo augetur sermo Dei in anima dum suscipitur, dum intelligitur, dum comprehenditur, ita etiam vita eius augetur, ideoque in Dominica oratione petimus : Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Hoc pane sustentatus est Moses quadraginta diebus, quibus commoratus est cum Domino in monte ad accipiendam legem. Deinde prosequitur humilitatem, in qua spes est eum consolata, subdens :
- Superbi inique agebant usquequaque : a lege autem tua non declinavi.
Superbi, [Aug. Ambr.] id est persecutores, quos nec mortalitas ista domuit, inique agebant usquequaque, vel usque valde. Magna vis est mali in superbis. Non enim satis est eis quod impii sunt, nisi etiam impios faciant. Inique ergo agebant usque valde, quia non solum impii erant, sed etiam pios persequendo impios esse cogebant. Maximum peccatum in homine superbia est, quia inde manavit nostri origo delicti. Hoc telo nos primum diabolus vulneravit et perculit. Nisi enim homo persuasione serpentis deceptus, sicut Deus esse voluisset, et suis non contentus finibus interdicta temerasset, nunquam feralis culpae ad nos transisset haereditas. Denique hoc peccato ipse cecidit diabolus. Dum enim dicit : Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimi, a consortio cecidit angelico, cuius criminis digna mercede damnatus, hominem sibi participem requisivit, in quem consortium suae transfunderetur offensae. Hoc ergo peccato nihil potest esse deterius. Superbia enim a Dei coepit iniuria, quae natione caelestis sublimium mentes inhabitat, sub cinere latitans et cilicio, contra quam specialiter congressus est Dominus fortitudine humilitatis praecinctus. A lege autem, quasi dicat : Ita superbi instabant, sed frustra,
[Aug., Cassiod., Ambr.] quia a lege tua non declinavi : Quod cogebant superbi. Lex enim Dei est remedium Ecclesiae, ita ut non curetur prosperitas superborum, non timeatur deiectio sanctorum. Lex igitur Dei sola potest superbiae virus evitare. Et notatur hic tertium propositum viri sancti, quod tale est, ut si videt impios prosperari, non ideo declinet a lege ; sed contagia eorum fugiat.
- Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum.
Memor fui. [Ambr., Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Non declinavi a lege, sed memor fui, o Domine, iudiciorum tuorum quae semper vera, quae et in vasa irae exercuisti, quod prodest memoriter tenere, quia metus poenarum revocat a malis. Ego dico existens, a saeculo, id est ex quo homo coepit, ex quo mundus coepit administrari, quod convenit dicere generali iusto. Dico, memor fui iudiciorum, quae facis in vasa irae, et consolatus sum quia per haec quoque ostendis divitias gloriae in vasa misericordiae, quia nunquam vidi iustos deseri. Vel ita : Memor fui iudiciorum tuorum, quae fuerunt a saeculo, id est quae a domo tuo in primo iusto coeperunt, et consolatus sum.
[Ambr., Aug., Cassiod., Ambr.] Vel sicut alii codices habent : Exhortatus, id est exhortationem accepi, intelligens eum castigare quos amat. Et notatur hic quartum propositum, quod est tale, ut memor sit iudiciorum caelestium ; quae quia vera sunt ab Adam in omnibus temporibus consolantur, aliter declinaret a lege. Mali timent iudicia humana, nedum divina ; sed boni desiderant.
- Defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
Defectio. [Aug., Ambr.] Quasi dicat : In me consolatus sum, sed defectio, vel taedium, alia littera, tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. Taedet enim eum, quia cum his conversatur, donec area ventiletur. Vel taedium et defectus est ei pro excessibus peccantium, quia plus gravat sanctum virum culpa tyrannorum, quam sua poena, quorum dolore iste deficit, tanta est virtus pietatis. Hic notatur quintum propositum, quod est dolere alienam culpam, non suam contumeliam, imo et pro eis orat.
- Cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae.
Cantabiles. [Ambr., Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Defectio tenuit me, et quamvis hoc sit, tamen cantabiles, etc. Vel ita continua ; ideo praedicta omnia mihi sunt, quia iustificationes tuae cantabiles mihi erant assidue tractando sine cura et amore terrenorum. Et hoc per misericordiam medicantis Samaritani, qui vulnerati a latronibus egit curam. Et ideo bene dicit : Cantabiles, quia cantus relevat labores et tollit taedium ; ideoque determinans ubi sint cantabiles, in loco peregrinationis meae, id est in hac misera vita, quae dicitur locus peregrinationis, eo quod deiectus est homo de paradiso, ubi regali honore donatus fuerat in has miserias, poenam suae improbitatis fleat. Haec est illa humilitas, de qua supra dixit.
[Ambr., Aug.] Hic notatur sextum propositum, quod tale est, quod cantabiles sunt ei iustificationes. Possunt autem isti duo versus ad singulas partes unius superioris aptari, ut ad hoc quod ait, memor fui iudiciorum, referatur, taedium, vel defectio tenuit me : ad illud vero quod ait, consolatus sum, referatur cantabiles mihi erant iustificationes tuae, etc.
- Memor fui nocte nominis tui, Domine : et custodivi legem tuam.
Memor fui, o Domine, nominis tui. [Aug., Ambr.] Ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Et hoc etiam in nocte. Nox est de mortalitate et miseria, et de superborum iniquitate, et de taedio peccatorum, et de loco peregrinationis. Memor ergo fui nominis tui in nocte, id est in praesenti aerumna, undecunque sit, ubi magis quam in prosperis gratiae sunt agendae, et magis Deo adhaerendum est. Non est enim magnum si hoc agas in prosperis. Vel, memor fui in nocte, ad litteram, non solum in die, et hoc est septimum propositum sancti viri, quod non solum die, sed etiam nocte, id est omni tempore laudibus Dei intendit, quod et omnibus faciendum est. Nocte quippe Iudas tradidit Dominum, Petrus negavit. Illo ergo tempore, magis instandum est orationi. Ideo autem memor fui, quia ex Deo est, quod etiam custodivi legem tuam, aliter non memor essem. Vel ita continua ;
[Aug.] Memor fui, et sic custodivi legem tuam, quam non custodisset si in virtute sua confideret.
- Haec facta est mihi, quia iustificationes tuas exquisivi.
Haec facta est mihi [Aug.] Ambiguum est an dicatur, haec lex, an haec nox, quia utrumque praemissum est ; sed Graeca locutio est, unde haec translata est, satis indicat non de lege dictum esse. Haec facta est mihi. Haec enim pronomen feminine dicitur apud Graecos apud quos lex masculini generis est ; et ita constat non dici haec lex, sed haec nox : haec est nox ; in qua bestiae silvae exeunt, et quaerunt a Deo escam sibi, in qua Satanas petivit apostolos vexare sicut triticum. Haec nox mortalitatis et peregrinationis huius humilitas non absurde intelligitur : ubi invicem latent corda mortalium, ubi innumerabiles et graves oriuntur tentationes. Et est, merito fui memor, Et custodivi legem tuam, quia haec nox in qua multae tentationes oriuntur, facta est mihi, id est pro me, ut prodessem, ut sic discam non superbire, quo vitio cecidit homo in hanc noctem. Unde post dicit : Bonum est mihi quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas ; sed quare hoc ? Quia iustificationes tuas exquisivi, non meas. Iustificatus sum gratis per gratiam. Vel hoc pronomen quod est, haec accipitur, quasi diceretur hoc, ut et ibi femininum accipiatur pro neutro, ubi dicitur quod : Unam petii a Domino, quod usitatius dicitur per neutrum. Ita ergo et hic eo modo dici potuit, haec facta est mihi : tanquam dictum esset, hoc factum est mihi. Et est sensus hoc quod supra dixi, scilicet quod memor fui et custodivi legem tuam, factum est mihi, id est quod custodivi legem, non per me feci, sed factum est mihi a te, quia, iustificationes tuas, non meas exquisivi
HETH
Portio mea, Domine, [Cassiod., Amb., Alcuin.] In hac octava littera, faciem Domini videre optat, quia mandatis eius est obsecutus. Et quia quod desiderat habere, sollicite satagit. Ideo congrue praemittitur littera heth quae interpretatur pavor, et intelligitur pavor recidendi, sed sollicitudo acquirendi illud bonum quod sperat, quod quia in octava resurrectionis praestabitur, ideo iste octonarius ponitur, quasi dicat : Iustificationes tuas exquisivi, quia o
- Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam.
Domine, tu es portio mea. [Amb., Aug.] Portio a parte dicitur ; unde quidam libri habent, Pars mea, Domine. Quasi dicat : Alii hoc, alii illud eligunt, unde vivant ; sed portio mea, vel pars mea, Deus est, unde semper vivam sine fine. Quam alienus est a vitiis ; quam segregatus ab omni labe peccati, quam rarus in terris, qui hoc dicere possit ! Nihil enim mundi vel vitii amans. Hoc dicit tanquam Levi, cui non est sors inter fratres, in quo non est corporalium portionum cupiditas, quam non inflammat libido, non stimulat avaritia, non effeminat lascivia, non decolorat luxuria, non sternit ambitio, non macerat invidia, non aliqua negotiorum secularium cura sollicitat. Et hic est vere levi, id est assumptus, ut mihi sit advocatus, et ad Deum precator. Talis erat ille qui dicebat : Aurum et argentum non est mihi, quod autem habeo hoc tibi do : In nomine Iesu Christi, surge et ambula. Vel de praesenti potest accipi : Portio mea, Domine, id est particeps eius sum ei per fidem, spem, et charitatem inhaerendo. Unde : Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Non enim natura existendo fiunt homines dii, sed participando illius unius, qui verus est Deus : per hoc est pars mea, quia Dixi custodire. Vel ita continua : Quia est pars mea, ideo dixi custodire legem tuam, sed quia non custodio nisi spiritus adiuvet, quem littera occidit.
- Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ; miserere mei secundum eloquium tuum.
Deprecatus sum in corde meo videre faciem tuam, [Cassiod., Aug., Gl. int.] id est Christum, quem desiderabat aspicere, et precatur misericordiam primi adventus impleri, sicut per prophetas promissum est, ut gratia Evangelii abundet, ubi fides impetrat, quod lex imperat. Hoc modo precatus sum : Miserere mei secundum eloquium tuum, id est secundum promissionem tuam, cuius filius sum ; et quasi auditus et adiutus, subdit ;
- Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.
Cogitavi vias meas, [Ambr., Aug.] priores malas, vel futuras vias praecogitavi, scilicet quid agendum sit, et quomodo et quid non ? Unde, paratus sum ; quod post sequitur ; Et converti pedes meos a viis meis, quae malae erant, in testimonia tua quae non sinunt errare. Denique hoc beneficio gratiae impetrato,
- Paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
Paratus sum, ut custodiam mandata tua, [Cassiod.] id est deliberavi pro mandatis tuis custodiendis pati. Et ideo non sum turbatus. Improvisa turbant, integre custodit, qui adversa non metuit, et tam paratus sum, quod
- Funes peccatorum circumplexi sunt me : et legem tuam non sum oblitus.
Funes peccatorum [Aug.] id est impedimenta inimicorum carnalium vel spiritualium, circumplexi sunt me, qui carne servio legi peccati, mente servio legi Dei. Peccata sunt quasi longa restis, quam trahunt, qui implicare sanctos volunt ; sed non possunt eos qui legis non sunt obliti. Unde iste subdit : Et legem tuam non sum oblitus. Dico non sum oblitus, sed
- Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae.
Media nocte, [Aug., Ambr., Aug.] id est graviori tribulatione non deiiciebar, sed surgebam fortius ad confitendum tibi. Gratiae namque sunt agendae Deo de omnibus quae accidunt nobis, et sic potest teneri Dominus. Ad confitendum, dico, super iudicia iustitiae tuae, id est confitebor tibi, sciens quia et hoc quod funes circumplectuntur me iusto iudicio Dei, est, quod incipit a domo eius. Quia vero haec praedicta bona fiunt gratia Dei per Iesum Christum, vox ipsius Salvatoris hic suis membris adiungitur. Hoc enim proprie ad caput pertinet, quod sequitur ita :
- Particeps ego sum omnium timentium te ; et custodientium mandata tua.
Ego, [Aug.] scilicet Christus, sum particeps humana natura et divina gratia omnium, etc. Ita hoc dicit, ut Apostolus ait ad Hebr. Qui sanctificat et sanctificantur, ex uno sunt omnes ; propter quod non confunditur eos vocare fratres. Et iste ipse communicavit eisdem. Non enim essemus participes eius divinitatis, nisi ipse esset particeps nostrae mortalitatis. Per hanc vero participationem eius, datur nobis gratia, ut caste timeamus, et custodiamus mandata tua. Unde subdit, timentium te corde, et custodientium opere, mandata tua.
Et est sensus : [Ambr., Aug.] Particeps sum omnium, ut per hoc timeant et custodiant, quae duo congrue iungit, quia qui timet, custodit. Et quia per hoc quod factus est particeps fratrum, multum fructum fecit granum frumenti. Ideo de ipso fructu subdit :
- Misericordia tua, Domine, plena est terra ; iustificationes tuas doce me.
Misericordia tua, Domine, plena est terra, [Aug., Cassiod.] quia impius iustificatur, in cuius gratiae scientia ut proficiatur, adiungit, iustificationes tuas, quia terra plena est gratia et misericordia, ideo iustificationes tuas doce me.
[Cassiod.] Aliter ab illo loco : Deprecatus sum Et agit de secundo adventu, ubi Christum in maiestate videre cupit. Quasi dicat : Quia portio mea es, Domine, ideo deprecatus sum in corde meo, videre faciem tuam, id est maiestatem divinitatis : hanc faciem petit videre, non hic, sed in futura resurrectione, unde dicit Dominus Mosi : Non videbit me homo et vivet : Sed quia peccator est iste, petit ut per misericordiam habeat quod meritis non potest : unde subdit : Miserere mei secundum eloquium tuum, quo promittis sanctis visionem deitatis ; et debes misereri, quia, cogitavi, etc. Vel ita continua : dixi, custodire legem. Et ideo cogitavi vias meas, id est quae essent viae meae, et habita visione converti pedes meos in testimonia tua. Hic est ordo conversionis. Et paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua, hoc non mutatur. Non sum turbatus, etsi funes peccatorum circumplexi sunt me. Tot sunt laquei, quod sunt peccata. Haec secundum corpus, quo servimus legi peccati, nos circumplectuntur, si animus reluctans legem non obliviscitur. Unde subdit : Et legem tuam non solum oblitus ; sed media nocte surgebam.
[Amb., Cassiod.] Non satis est dies ad praedicandum, imo et in nocte orandum est ne somno lentus capiatur. Tunc enim fervet carnis illecebra, tunc tentator illudit, et ipse Dominus pernoctavit in oratione, ut te proprio ad precandum invitaret exemplo, tunc enim tentator retia tendit, vel iacit, quibus mentem turbare possit improvidam. Tunc enim spirituales nequitiae omne nefas suadere contendunt, quando nullus culpae arbiter, nullus criminis conscius, nullus potest esse testis erroris. Tunc varias discrepationes peccatori dormienti infundunt. Providendum est ergo ut eo tempore quo potes vincere, nequaquam vincendi tempus amittas. Surge igitur ad praedicandum Deum ea hora qua tentator consuevit irruere, qua solet adversus tentationes graves remedium venire caeleste, scilicet media nocte, quo tempore primogenita Aegypti, percussa sunt : quando etiam sponsus venturus est. Ideo tunc surge, ne inter virgines fatuas remaneas. Ad confitendum, quasi dicat : Surgebam ad hoc, utique, ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae,
[Hay., Gl. int., Ambr. Cassiod.] id est ad laudandum te, de iudiciis iustitiae tuae, quibus flagellas filios quos recipis. Vel ita : Surgebam ad confitendum, ego dico inhians in illud bonum, quod est super iudicia iustitiae tuae, id est quod non possunt mereri flagella quibus iustificas ; et ut breviter superiora concludam ; particeps ego sum omnium. Vel ita continua : Et cum sim talis, non superbio, sed, Particeps ego sum omnium. Membrum enim particeps est totius corporis. Ita enim portio eius est Dominus, ut particeps sit, non unius, sed omnium Ecclesiarum. Tanta est virtus unitatis, cum sit particeps Christi. Humiliter dicitur particeps famulorum, quod est et Christi esse participem. Unde Apostolus : Particeps Christi facti sumus. Timentium te.
[Ambr., Gl. int., Cassiod. Ambr.] Ecce inter rudes humiliter se constituit. Initium enim sapientiae est timor Domini, qui tamen non sunt otiosi. Et custodientium mandata tua, et hoc totum est misericordia tua, sicut omnia, quia, o Domine, terra est plena iustitia tua, spirituali, et temporali, quia fidem ubique dilatavit, et solem suum oriri facit super bonos et malos. Et quia ego sum particeps, et omne bonum est a te, ergo, iustificationes tuas doce me. Iam se custodisse dixit, sed et hic petit amplius doceri, quia semper quaerendae sunt ad provectum. Nunquam enim est bonae rei satietas. Ideo autem ait, doce, quia non est alius qui doceat. Ipse enim solus est magister, sicut ipse ait : Unus est magister vester.
TETH
Bonitatem fecisti. [Ambr., Cassiod.] In hac nona littera, gratias agit Deo de humiliatione et patientia sua, per quam venit ad iustitiam. Et quia bonum est humiliari, et patientiam habere, et praestat etiam in tribulationibus iocunditatem, ideo congrue huic octonario praescribitur littera Teth, quae interpretatur bonum, vel exclusio, quia hic de patientia agit quae excludit tristitiam de adversis, et facit bonum et iocundum pati.
[Ambr., Alcuin.] Martyres qui vere militant Christo, persecutiones, gladios, incendia non timentes, infestis etiam regibus se obtulerunt, atque impatientiae affectum excluserunt. Quasi dicat : Doce me iustificationes tuas, quia iam
- Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
Fecisti, o Domine, bonitatem, vel iocunditatem vel suavitatem, cum servo tuo, [Aug.] id est fecisti ut bonum delectet, faciendo filium, qui servus fuit : et est magnum Dei donum, ut bonum opus non timore poenae fiat, sed amore iustitiae, non serviliter, sed liberaliter. Servus enim quod prius erat, non manet in domo in aeternum ; filius manet, quod modo est ; de servo enim factus est filius.
[Gl. int., Aug.] Vel ita ut etiam modo intelligatur servus, scilicet humilis, non superbus. Et est Fecisti bonitatem, hoc non mutatur. Cum servo tuo, quod modo sum, qui prius cum liberto amare egisti, cum homo volens se a Dei servitute emancipare, factus est liber suus malam adeptus libertatem. Est enim libertas bona et mala, sicut et servitus. Fecisti dico, secundum verbum tuum, id est secundum promissionem tuam, quae secundum fidem firma est omni semini. Deinde quod se accepisse confessus est, petit augeri et perfici, dicens :
- Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.
Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. [Aug.] Qui iam dixerat bonitatem fecisti, quomodo dicit, bonitatem doce me nisi ut gratia Dei magis magisque ei augeatur ?hanc vero docet, cum charitatem inspirat, ut non ex timore operetur, sed ex amore, et sit ei boni delectatio. Et est : Doce me bonitatem, id est charitatem inspira ; et disciplinam doce, id est patientiam da, quasi a Deo sit dulcedo boni, ut amore Dei et proximi quaslibet feram passiones ; et scientiam doce me, id est mentem illumina. Cum enim tanta est charitas, ut tribulatione non possit exstingui, tunc scientia, quae ante inflarat, utilis est : qua sibi homo innotescit, quia scit quid meruit, et accepit quid possit ; vel non. Et nota quod ait, doce ; aliud est docere, aliud est dicere. Non est docere vel dicere, ubi nemo discit, nisi doceatur. Ideoque si discipulus non capit quae audit, non potest doctor dicere : Ego eum docui, sed, ego ei dixi. Et ideo Deus, quando vult docere, prius dat intellectum, sine quo nemo disceret. Unde dicitur : Et aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas : Docet ergo bonitatem inspirando dilectionem. Haec enim non docetur, si non detur. Docet disciplinam, temperando tribulationem emendatoriam, quae non audiendo vel legendo, vel cogitando discitur, sed experiendo docet scientiam insinuando cognitionem : haec enim docendo datur. Quid enim aliud est docere, nisi scientiam dare ? Docet autem Deus et scire scienda, inspirando veritatem ; et facere facienda, inspirando suavitatem. Docet ergo illa facere, haec scire. Ideo docet, quia, mandatis tuis credidi. Convenientius videretur dixisse, mandatis obedivi. Mandatis enim convenit obedire, quia mandata facienda suscepimus ; promissis convenit credere ; sed congrue ait, mandatis tuis credidi, scilicet quod tu illa mandaveris, non aliquis homo, licet per hominem ministrata sint. Et est sensus ; Fides qua credidi ista, tua esse mandata, impetret a te gratiam, qua faciam ista quae tu mandas.
[Alcuin., Hier., Ambr., Alcuin., Ambr.] Hominis enim non est, sed Dei mandare, et unde fiat dare. Vel ita ; Bonitatem fecisti, dico, doce me iustificationes : quas ? non alias quaero, sed quas aliis fecisti. Iucunditatem enim fecisti cum servo tuo, Domine, scilicet alio quolibet. Quasi dicat : Iucundasti aliis. Et hoc secundum verbum tuum, id est per Filium tuum. Nihil enim vere iucundum, nisi secundum verbum Dei. Multa enim videntur in hoc saeculo iucunda, quae non sunt multo suavia, quae usui nobis sunt ; sed eadem nihil possunt prodesse defunctis. Et quia aliis iucundasti, iucunda etiam et mihi, ne fatiger. Et hoc est quod dicit, bonitatem vel iucunditatem, et disciplinam, et scientiam doce me, hoc merito, quia mandatis tuis credidi. Qui enim credit mandatis, scientiam eorum quae in mandatis docentur, potest habere. Ecce per fidem habetur scientia, quae vera cognitio est eorum quae sunt. Unde Salomon : Deus dedit mihi eorum quae sunt cognitionem veram ; per scientiam vere assumitur vel accipitur disciplina. Quod enim scimus placere Deo posse, in eo nos ipsa conversatio delectat, quae disciplina. Etsi sit amara carni, debet esse iucunda menti, quia suavis est Dominus qui dicit : Tollite iugum meum, quia leve ; et onus meum, quia suave est. Per fidem enim mandatorum, scientia eorum assumitur ; per scientiam disciplina, per quam fit bona et iucunda. Ideoque ad illa tria, unum hoc retulit, scilicet, quia mandatis tuis credidi.
- Priusquam humiliarer ego deliqui ; propterea eloquium tuum custodivi.
Priusquam humiliarer. [Gl. int., Aug., Ambr.] Quasi dicat : Fecisti iam bonitatem, et item dixi : doce bonitatem ; ad quod prodest humiliatio correctionis et disciplinae, quam peto, sed priusquam humiliarer ego deliqui in Adam, in quo omnis homo tanquam in radice vitiatus est, et vanitati subiectus, quod prodest experiri ut deiecta superbia, diligatur obedientia, et pereat non reditura miseria. Unde subdit : Propterea, scilicet ne rursus humiliarer, eloquium tuum custodivi. Ecce humiliatio est correctio. Dico custodivi, et
- Bonus es tu ; et in bonitate tua doce me iustificationes tuas.
Tu bonus es, [Ambr., Aug., Ambr.] id est suavis. Laudat iudicem ut impetret, dicens : Bonus es, proprie est bonus in se, et ex se ; et bonus, quia dat bona data petentibus se. Et in bonitate tua, id est in tua suavitate doce me iustificationes tuas. Vere vult facere iustificationes, quando eas in eius suavitate vult discere. Infirmus ergo homo, non vult acerbitate legis iudicari, non asperitatem medicamentorum sibi adhiberi, non ferro incidi vulnerum fibras ; sed bonitate Dei curari vult, ut et si acrioribus opus est, moderate fiat et mitiget Deus vim doloris. Iustificatio est opus iustitiae, quo melius docemur in Evangelii bonitate, quam in legis severitate. Ibi damnatio, hic remissio.
- Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
Multiplicata est. [Cassiod. Alcuin., Gl. int. Cassiod.] Quasi dicat : Doce, et opus est, quia adest colluctatio, ubi ostendam re, quod didici. Et hoc est : Multiplicata est, vi et numero, super me iniquitas superborum, quos humiliatio tua nondum humiliavit. Iniquitas est multiplicata in me, tamen non refrigescit charitas, quia in suavitate didici iustificationes. Et hoc est : Ego autem scrutabor, vel scrutabar, mandata tua sicut amans. Ad hoc enim scrutatur, ut cognita faciat, et faciendo perfectius cognoscat, quia perfectius cognoscuntur cum fiunt. Scrutabor dico, in toto corde meo, ut tantum haeream mandatis, quantum illi superbi volunt seducere. Et etiam
- Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum.
Cor eorum superborum coagulatum est sicut lac, [Ambr., Aug.] id est induratum vitio accessit. Ut enim lac natura sui speciosum, ac sincerum est, sed corruptione coacescit, sic humani cordis et mentis natura sincera est, et perspicua, priusquam vitiorum commistione coacescat. Ergo coagulatum est cor eorum, per invidiam, et superbiam, quae puritatem naturae corruptione malitiae vitiarunt. Ego vero, quasi dicat : Illi ita. Ego vero legem tuam meditatus sum. Hoc opponit duritiae illorum, quia contra obstinationem eorum refrigerium est meditatio legis, ergo
- Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam iustificationes tuas.
Bonum est mihi quia humiliasti me, [Ambr. Aug.] quia in poenam vertisti eruditionem. Unde Apostolus : Placeo mihi in infirmitatibus meis. Et est : Humiliasti me, id est diversis tentationibus exercuisti, ut discam facere iustificationes tuas, id est opera iustitiae. Sed quia hoc non fit nisi per dilectionem, ubi suavitas est,
- Bonum mihi lex oris tui ; super millia auri et argenti.
Bonum mihi. [Cassiod. Hilar. Cassiod. Aug.] Hic frequenter iterat bonum, quia semper magis dulcescit. Quasi dicat : bona est humiliatio, quia bonum est quod inde acquiritur. Bonum est etiam lex oris tui. Lex est evangelium ore Christi prolatum. Bonum dico super millia auri et argenti ; super millia dicit infinite, quia bonitas comparationem similem non poterat invenire. Hoc autem praemisit, et postea adiunxit, auri et argenti, ut comparatio auri et argenti vilesceret, quae sunt praecipua cupidis. Ideo ergo dicit, super, quia amplius diligit charitas legem Dei, quam cupiditas millia auri et argenti.
IOD
Manus tuae. [Cassiod., Ambr., Alcuin.] In hac decima littera intellectum mandatorum Dei dari sibi petit, ut vera vita fruatur. Quam quia nemo habere valet, nisi peccata confiteatur, quod maxime fit in adversis, ideo praescribitur littera Iod quae interpretatur confessio vel desolatio, quod bene convenit. Citius enim confitentur qui desolati sunt in adversis. In secundis quippe solet homo extolli. Cum enim urgetur adversis, tunc divinum implorat auxilium. Cum ante succedunt prospera, fit animus elatior. Interpretatur etiam Iod scientia vel principium propter quod etiam recte huic octonario praescribitur, quia hic docetur homo creatus esse impassibilis et immortalis, et in plenitudine scientiae, ad quam bonus homo desiderat reverti, cuius in hac vita initium habet intellectum. Quasi dicat : Lex tua est mihi bonum super millia. Et merito, quia
- Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me ; da mihi intellectum, ut discam mandata tua.
Manus tuae fecerunt me, [Aug., Ambr.] secundum animam ad imaginem et similitudinem tuam, et plasmaverunt me, vel, paraverunt, vel, finxerunt, secundum corpus, secundum quod omnes in Adam fecit. Vel in singulorum generatione omnes facit. Manus vero Dei, accipitur virtus operationis ; vel quia pluraliter dicit, manus tuae, accipiuntur virtus et sapientia, quod utrumque Christus est. Vel manus Dei Patris, sunt Filius et Spiritus sanctus qui cooperantur. Non est itaque hoc contrarium illi quod in Evangelio dicitur de Verbo Dei : Omnia per ipsum facta sunt. Idem enim est verbum Dei, et manus Dei. Notandum quippe quod magnae commendationis usus est exordio, cum opus Dei se esse dicit, sed utramque sui naturam, quo facilius circa operis sui gratiam favor inclinaretur auctoris, et grandis etiam hominis praerogativa monstraretur. Pretiosum quippe opus Dei est homo ; de aliis namque operibus legitur : Dixit, et facta sunt ; hominem vero manibus figuravit, quasi studiosius operans in hominis creatione, de qua quasi quodam consilio ante tractat, quam fiat, et specialis hortatus praecessit : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Quasi hic laboret Deus, ut studiosa operatio in hoc notetur. Tanta denique est hominis dignitas, quod homo legatur sedere ad dexteram Dei, non angelus, qui ab angelis honoratur. Ipse est unigenitus Dei, qui est imago Dei genita, non creata secundum quod Deus. Nam secundum quod homo ad imaginem Dei creatus est, sed iuxta deitatis naturam, genita imago est. Homo vero non ; sed tantum ad imaginem factus, habens aliquid de imagine secundum immateriale. At secundum hoc quod plasmatus est, de materia pulvere est. Disce ergo, homo, ubi grandis et pretiosus sis. Vilem quippe de terra demonstrat, sed gloriosum virtus ; pretiosum te facit imago. Quid enim tam pretiosum quam imago est Dei ? Quam retinens homo iure vocaris, hominis nomen non amittis ; cum vero, eadem neglecta, in vitia cadis, non hominem, sed aut serpentem, aut vulpeculam, aut iumentum et huiusmodi, te consuevit Scriptura vocare. Unde : Nolite fieri sicut equus et mulus. Et de Herode ait : Dicite vulpi illi. Ideoque in Ezechiele dicitur nomine geminato : O homo, homo, ut qui exterius formam hominis habet, intus imaginem Dei servet. Vindicat enim Deus imaginem suam de eo, qui imagini illi fecit iniuriam, ut per malitiam homo quod erat esse desineret, et fieret mulus ex homine. Postquam enim peccasti, aliud esse coepisti ; illud quod eras esse desiisti. Exutus autem caelestis imaginis ornamento, etiam nomen hominis amittis, qui gratiam hominis non tenes. Magnum opus Dei, es homo, magnum est quod tibi Deus dedit. Hanc hominis dignitatem commemorat hic dicens : Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me.
[Gl. int., Aug., Gl. int., Cassiod.] Quasi dicat : Operatio tua te moveat, quae in homine egregia est commemorata suae originis dignitate, intellectum qui per peccatum obscuratus est, petit restitui, dicens ; da mihi intellectum ; ab alio non quaero, nisi a te, tu qui fecisti refice. Intellectum da mihi purum ; etsi enim omnibus est purus intellectus per naturam, quo discernitur homo a pecore, tamen a peccando deformatus est, et quotidie renovatur. Unde apostolus : Renovamini spiritu mentis vestrae.
[Aug., Alcuin., Aug.] Dari ergo sibi intellectum petit, ut magis serenentur oculi interiores : quod fit per fidem, qua mundantur corda, quia licet nemo possit credere in Deum, nisi aliquid intelligat, cum fides sit ex auditu praedicationis, tamen fide sanatur, ut ampliora intelligat. Alia enim sunt quae nisi intelligamus, non credimus ; alia quae nisi credamus, non intelligemus, ideoque subdit : ut discam, ad hoc da intellectum ut discam mandata tua ; Si non possum deitatem videre, saltem mandata discam. Vide quam alte intelligenda sunt mandata, ad quae petit iste intellectum, qui iam custodivit ea, cuius non omnimodo iste expers est, dum a Deo petit. Ipse enim solus dat intellectum, et si aliquando ministro angelo, ut Danieli dedit, cui dixit angelus : Veni intellectum tibi dare. Deus tamen per seipsum, qui lux est illuminat pias mentes, etsi aliquando utatur angeli ministerio. Ita enim dicitur angelus intellectum dare homini, ut quisquam dicitur dare lumen domui cui fenestram facit, cum eam sua luce non penetret et illustret.
- Qui timent te videbunt me, et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi.
Qui timent te. [Ambr., Aug., Cassiod., Ambr.] Quasi dicat : Da intellectum, quia si dederis, omnes qui timent te videbunt me, intus non extra tantum hic, et maxime in futuro, et laetabuntur omnes qui timent ; laetantur, si uni datur quod petit, et clemens Deus libenter facit, quod omnes delectet. Timentes ergo vident iustum et laetantur ; aliis invisus est iustus, et gravis ad videndum, sicut legitur in Evangelio de plerisque qui Dominum videre non poterant, et alii quoque transitum ei denegabant. Ideoque timentes Deum dicit videre se et laetari. Magna enim virtus est in oculis, quod in naturalibus apparet. Animal enim visum prodest dictericis, prior videns lupus vocem aufert ; basiliscus, si prior videt occidit ; si prius videtur, occiditur. Quare ergo virtus est in oculis iusti, qui cum fide videtur ? qui cum sit imago Dei ab hominibus honoratur, eius utique oculorum radii virtutem quamdam videntur infundere iis qui fideliter eum videre desiderant. Est enim insitum bonis ut virtutes suas in aliis ament. Perfectioribus ergo iusti aspectus laetitia est, plerisque vero correctionis admonitio est. Sed quomodo quis debet videre iustum ? non in corpore, non in vestimento, non in vultu tantum, sed intus videat. Non enim illum videt, nisi eius viderit mentem, nisi eius intenderit sermonem. Tunc ergo laetabitur, cum ista cognoverit.
[Aug., Alcuin., Aug.] Et nota quod posuit, timent, verbum praesentis temporis, videbunt, autem, et, laetabuntur, futuri temporis, quia in praesenti timor ubi est tentatio. Laetari vero et videre in futuro perfecte. Ideo laetabuntur quia in verba tua, id est in ea quae promisisti, supersperavi, ut sim filius promissionis. Et nota quod non ait, simpliciter speravi, sed supersperavi, quia enim Deus potest facere supra quam intelligitur : parum est ea sperare quae intelligimus, vel petimus, sed debemus semper sperare. Vel de angelis potest accipi ; qui timent te videbunt me, et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi. Angeli enim laetantur de hominibus, si sperant in verbis Dei. Considerans autem Ecclesia, quae adhuc timet huius vitae misericordiam, et quod caro cupit contra spiritum, inquit,
- Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua, et in veritate tua humiliasti me.
Cognovi, Domine [Haym., Cassiod.] Quasi dicat : Ideo da intellectum, quia iam cognovi, Domine, quia iudicia tua sunt aequitas, id est iusta est animadversio Adae. Summa enim aequitas est, ut qui per superbiam delinquunt, purgentur humilitate. Unde subdit : Et in veritate tua, id est, iusto iudicio humiliasti me, in mortem ; sed nunc,
- Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
Fiat misericordia, etc. [Aug., Ambr. et Aug., Ambr.] Primo veritas humiliavit in mortem. Deinde misericordia instaurat ad vitam, promittente hoc Deo. Haec autem misericordia est regeneratio, fides, spes, charitas, quae de misericordia Dei veniunt. Et haec sunt solatia in hac miseria, non gaudia beatorum ut consoletur me, non petit auferri aerumnas quae sunt ad purgationem, sed consolari. Fiat, dico, secundum eloquium tuum, factum servo tuo, id est secundum quod promisisti servo tuo. Vel ita : Cognovi Domine. Quasi dicat : Ideo opus est intellectu, quia ex dato intellectu, cognovi, Domine, quia iudicia tua sunt aequitas, in omnibus quae fiunt, etiam cum filios flagellas, quia per labores praemia dantur. Et nota quod ait cognovi, non ait credidi. Aliud est enim credere, aliud agnoscere ; fides timentis est, agnitio sapientis. Qui enim timet, rationem non quaerit. Ubi fides est, non statim cognitio ; ubi cognitio est, fides praecedit. Ita ergo perfecte cognovit iste ut humiliaretur in veritate, quod est ad salutem humiliari. Sciebat enim prospera vel adversa ad tentandum data. Unde subdit : Et in veritate. Quasi dicat : Cognovi. Et ideo humiliasti me in veritate tua, ut bene feram prospera vel adversa. Erectus non videt vera iudicia, sed nunc fiat misericordia tua servo tuo. Non mutatur sensus ; sed ordo litterae : Ut consoletur me. In labore enim perfectus vir, non finem laboris, sed verbum consolationis petit, ut bene perferat. Fiat, dico, secundum eloquium tuum, id est sicut promisisti. Sed post haec, et per haec,
- Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
Veniant mihi, [Aug.] in futuro, miserationes tuae, et per illas vivam vere, exprimit quid per misericordiam detur, scilicet vita aeterna, quae sola est vita sine additamento. Quo merito quia lex tua meditatio mea est. Haec meditatio, cogitatio amantis est, qua cogitat, ut per dilectionem operetur, nec refrigescat iniquitate superborum. Haec ergo meditatio est in fide, quae per dilectionem operatur.
- Confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ; ego autem exercebor in mandatis tuis.
Confundantur superbi. [Ambr., Cassiod.] Quasi dicat : Mihi veniant miserationes, sed superbi confundantur, id est pudeat eos, quia fecerunt iniuste iniquitatem, id est, sine iudicio, ego autem exercebor vel, exercebar in mandatis tuis ut benefaciam etiam inimicis. Hoc est remedium contra inimicos bacchantes. Ecce quod supra dixit, lex tua meditatio mea est.
- Convertantur mihi timentes te : et qui noverunt testimonia tua.
Convertantur. [Aug., Cassiod., Aug.] Hoc proprie caput nostrum, id est Christus dicit, ipse enim est ad quem convertuntur timentes : Quasi dicat : Superbi confundantur ; sed timentes te, id est incipientes convertantur mihi et qui noverunt, quos iam lectio imbuit, et si nondum operatio testimonia tua de Christo per prophetas praedicta, et in eo monstrata per miracula.
- Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar.
Fiat cor meum. [Aug., Cassiod.] Post omnia non audet dicere quod fit, sed petit fieri immaculatus. Et loquitur hic vir iustus. Quasi dicat : Fiat misericordia et vivam, quod ut impetrem, fiat cor meum immaculatum,, non in viribus meis, sed in iustificationibus tuis, donata enim regeneratione, adiuncta confessione, fusa oratione, hoc sit. Ita fiat immaculatum, ut non confundar. Quasi dicat : Confundantur superbi, ad correctionem : ego autem non ad poenam.
CAPH
Defecit in salutare tuum [Cassiod., Alcuin., Amb., Alcuin.] In hac undecima littera peregrinus huius mundi adventum Domini nimis desiderat primum, secundum antiquos patres ; secundum, quantum ad modernos, dicens : Quanta in hac exspectatione tulerit a superbis, appetens ut in mandatis Dei perseveret ; et quia in hac exspectatione lassatus est ex desiderii dilatione, ideo praemittitur huic octonario littera caph, quae interpretatur incurvatus, quia fessus longa militia, cupit dissolvi, et reverti ad principium, cuius paulo ante meminit ; sed tamen non recusat laborem si necessarium est manere in carne. Quasi dicat : Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia
- Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
Defecit in salutare tuum, anima mea. [Aug., Alcuin., Aug., Ambr.] Est defectus laudabilis et optabilis. Et est defectus culpabilis, et damnabilis. Defectus a bono in malum, malus est ; a malo in bonum bonus est. Defectus autem simpliciter sine adiectione solet accipi in malo, sicut profectus in bono, nisi addatur aliquid, ut cum dicitur : Proficiunt in peius. Et hic dicitur in salutare, non a salutari. Bonus est ergo defectus iste. Talis enim defectus indicat nimium desiderium boni nondum adepti, sed avidissime concupiti, ut Simeon et antiqui qui Christum venire desideraverunt. Unde sunt illae sacramentales VII antiphonae, ante natale, O Adonai ! O radix David ! etc. quibus Salvatoris adventus petitur, quae omnes secundi toni sunt, quia ille invocatur, qui est Deus et homo. Et sunt VII, quia in eo septiformis gratiae plenitudo est. Et nunc omnes iusti eumdem venturum desiderant. Neque hoc Ecclesiae desiderium ab initio saeculi requievit aliquantulum, nisi quandiu hic cum discipulis in carne conversatus est, ut totius corporis Christi vox sit haec : Anima mea defecit, id est lassata est diutina exspectatione, tenens affectu et desiderio, in salutare tuum, id est Iesum Hebraice : quod enim vehementer est desiderabile, quasi ipsam animam illius deponit, qui desiderat ; si tamen spes propior assurgat, dat vires. Itaque quanto longius est illud quod desideratur, tanto magis deficit ille qui desiderat. Id est ergo deficere in salutare, in id totis desideriis migrare, etiam quadam animae defectione transfundi. Ecce curvatio humilitatis. Vel ita, Anima mea defecit a se, id est ab animalitatis suae appetitu, tendens in salutare tuum, id est in Ierusalem. Vel ita fit unus spiritus cum Deo. Quoniam qui adhaeret Domino, unus spiritus est cum eo. Spiritui ergo adhaerens anima, deficit ab eo quod est anima, et fit unus spiritus. Itaque quanto magis desiderat adhaerere salutari : tanto magis a se deficit. Ista ergo defectio imminutionem quidem fragilitatis, sed assumptionem virtutis operatur.
[Ambr., Aug.] Et nota quod hic practicus esse ostenditur, quia sicut anima corpus vivificat, ita hic extra agit bona ; et ne dubites quid dixit salutare, addit : et in verbum tuum, id est in filium. Vel in verbum tuum, id est in promissum tuum supersperavi. Haec spes facit per patientiam exspectare, quod non videtur ; nec simpliciter dicit speravi, sed supersperavi, quia plus futurum est, quam dici potest.
- Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me ?
Defecerunt oculi mei. [Ambr., Aug., Ambr., Aug.] Quasi dicat : Anima mea defecit. Et etiam : oculi mei interiores, quibus prophetae dicuntur videntes, qui interius possunt loqui Deo. Item non ex infirmitate, sed ex fortitudine desiderii, defecerunt a contuitu temporalium tendentes, in eloquium tuum, id est in promissum tuum. Et attende quod pluraliter dicitur, oculi, cum tamen unus sit oculus, interior scilicet mentis intellectus, quo videtur Deus ; sed quia ille unus duobus modis videt Deum, per scilicet mystica et moralia, ideo duos oculos habere dicitur Ecclesia. Duo ergo sunt oculi Ecclesiae mysticus et moralis. Mysticus est acutior, moralis dulcior. Ideoque sponsus ad sponsam dicit : Corde nos coepisti, uno ex oculis tuis, quia mystico oculo plus videt sponsa Christum, quam morali. Et fortasse isti sunt oculi, quibus Paulus videbat aeterna, ubi coepit corporalia non videre. Vidit enim qui dixit : Quis es Domine ? Videbat utique Christum, quem etiam Dominum fatebatur. Istis etiam oculis prophetae dicebantur videntes, quia per revelationem ea quae erant abscondita, mente cernebant. Hi ergo oculi defecerunt in eloquium nimio desiderio et cupiditate vehementi, tanquam opere lassati. Non est enim otiosus qui tantum verbo Dei studet ; nec pluris est qui extra operatur quam qui studium cognoscendae divinitatis exercet. Ipsa etiam sapientia maximum opus est et antefertur, Maria quae audiebat, Marthae quae ministrabat. Et nota quia hic iam theoricus demonstratur, cuius oculi in verbum Dei defecerunt. Oculi dico dicentes : Quando consolaberis me ? Quasi dicat : Moras patior. Quod fit ut res dilata dulcior veniat. Et nota quod ait, dicentes. Lingua enim solet, non oculi loqui, sed vox eorum, est gemitus et oratio. Dum autem ardent spiritualia desideria, frigescunt carnalia. Unde subdit :
- Quia factus sum sicut uter in pruina ; iustificationes tuas non sum oblitus.
Quia factus sum sicut uter in pruina. [Aug., Ambr., Aug., Rem.] Ut est caro huius mortis pruina caeleste beneficium, quo quasi gelu concupiscentia carnis torpet et contrahitur. Quasi dicat : Ideo consolare quia factus sum sicut uter in pruina, id est divino beneficio scilicet gelu continentiae omnem calorem corporeum, et carnalis concupiscentiae ardorem restinxi. Haec pruina refrigerat, non adurit : fecundat sata, non internecat. Ideoque forte in transformationem cum Dominus gloriam resurrectionis demonstraret in monte, vestimenta eius facta sunt alba sicut nix, quia non ipse solus erit a contagione peccati alienus, sed quicunque resuscitatur congelatis cupiditatibus resurget frigidus. Unde : In resurrectione neque nubent neque nubentur. Boni ergo sunt utres frigidi, id est in gelicidio constricti pruinis, non libidinis calore soluti, et sic iustificationes Dei a memoria non labuntur. Unde subdit, iustificationes tuas non sum oblitus, dum aliunde non cogitatur, quia torpet cupiditas, fervet charitas. Vel ita ; Ideo desidero hoc, quia factus sum, comparatione futuri, sicut uter in pruina, id est vilis et nulli liquori idoneus : et tamen iustificationes tuas non sum oblitus.
[Haym., Ambr., Cassiod.] Vel per pruinam intelliguntur mali, qui non fervent charitate, sed algent infidelitate. Et est, ideo consolare, quia, factus sum sicut uter in pruina, id est inter malos, mihi commissa retinens, iustificationes tuas, quibus plenus est uter. non sum oblitus, vel quia uter de exuviis fit mortui animalis, per ipsum iustus intelligitur, qui castigat corpus cum vitiis et concupiscentiis, qui ut pellis mortui non sentit frigus peccati, qui etiam non frangitur necessitatibus, qui mollis est animae imperiis. Et est : Ideo consolare, quia factus sum sicut uter in pruina. Pruina sunt peccata saeculi quae uter non sentit, id est carnalia desideria in me exstinxi, ut ea iam non sentiam tanquam exstincta. Et ideo ; iustificationes tuas non sum oblitus. Quia vero scit tentationes non esse finiendas ante finem saeculi, de ipso quaerit subdens :
- Quot sunt dies servi tui ? quando facies de persequentibus me iudicium ?
Quot sunt dies. Quasi dicat : Ita desidero videre salutare, sed quot sunt in hoc saeculo dies servi tui, dies ait, non anni, quia non sint annuae morae in hac vita ; quando facies de persequentibus me iudicium,
[Ambr.] id est quando fiet ultio. De persequentibus me, id est diabolo et ministris. Hoc de iudicio addit, cum quaesisset de diebus, ne quis Ecclesiam aliquo tempore ante iudicium, non futuram putet. Non enim finietur ante iudicium, sed cur de eo quaerit cum dicatur in Evangelio : Non est vestrum scire tempora vel momenta,
[Alcuin., Ambr., Alcuin.] Prophetat autem hic illam interrogationem apostolorum futuram, in qua, scilicet haec prophetia impleta est. Ideo autem ait de persequentibus, ut quasi per hoc notet quod vult dies suos claudi, ut ab his liberentur. Vel de praesenti accipitur illud : Quando facies de persequentibus me, id est daemonibus, iudicium, id est vindictam. Hic enim conterit Deus Satanam sub pedibus nostris. Vel ita, ut alterum ad bonos referatur, alterum ad malos. Quot sunt dies servi tui ? id est quandiu differs facere servis tuis, quod expedit. Quasi dicat : Fac servis pro misericordia, quando necesse est ; et, quando facies de persequentibus me iudicium. Quasi dicat : Facias et impiis pro iustitia. Nam ad hoc ut persequantur,
- Narraverunt mihi iniqui fabulationes : sed non ut lex tua.
Narraverunt mihi iniqui, ut fidem impediant fabulationes, [Ambr., Aug., Ambr.] scilicet quae in verba delectant tantum, unde alii ponunt delectationes, quod, id est, quae delectatio est in saecularibus litteris et in Iudaeis, et haereticis, id est diversis sectis Iudaeorum et haereticorum, qui quasi cuiusdam fabulae nenias narrant ; sed non sunt mihi ista ut lex tua, quia,
- Omnia mandata tua veritas : iniqui persecuti sunt me, adiuva me.
Omnia mandata tua sunt veritas, non ut in illis est vanitas, me ergo in eis veritas, non verba delectant, cuius est expers vana et errabunda haereticorum loquacitas iniqui. Quasi dicat : Me veritas tua delectat, et propter hoc iniqui persecuti sunt me,
[Aug., Cassiod., Aug.] vel iniuste, quia in me, non nisi veritatem persequuntur. Ergo adiuva me. Vel ita continua : Iniqui, quasi dicat, non modo, narraverunt fabulationes, sed etiam persecuti sunt me iniqui, ut depravent veritatem ; sed adiuva me, quasi contra belluam, ut contra eos pro veritate certem. Hoc autem cum facit Ecclesia patitur tormenta. Quod et addit :
- Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua.
Paulominus. [Aug., Ambr., Aug.] Quasi dicat : Ideo adiuva, quia paulominus consummaverunt me in terra, facta multa strage martyrum, adeo nimia persecutio contra carnalem infirmitatem. Sed quia non frustra dicitur, adiuva me, subdit : ego autem non dereliqui mandata tua. Sed ut possit perseverare usque in finem, subdit :
- Secundum misericordiam tuam vivifica me ; et custodiam testimonia oris tui.
Secundum misericordiam tuam, [Ambr., Aug.] non meritum meum, vivifica me, ne amando vitam temporalem negem ; et sic perdam vitam spiritualem. Dico vivifica me, et sic custodiam testimonia oris tui, id est martyria.
LAMED
In aeternum Domine. [Aug., Alc., Cassiod., Ambr.] Fessus exspectator qui supra cupiebat dies suos claudi, et esse cum Christo, hic ostendit se non recusare laborem, imo est ardens ad serviendum ei, cui angeli serviunt et omnes boni et omnis creatura qui in hac duodecima littera virtutem Dei et facta describit, dicens temporalia finiri, sed non mandata eius, secundum illud ; Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Et quia haec mandata intelligenda sunt diligenter et indaganda. Ideo congrue huic octonario praemittitur littera, lamed, quae interpretatur cor, vel sermo, vel cor servitutis, quia haec praecepta prudenter sunt intelligenda, vel sollicite servanda. Caelestia enim et casta sunt eloquia Dei, nihil in eis adulterina opinione miscendum est, sed totum sincera atque spirituali veritate resplendeat. Levetur ergo cor circumcisum ad ea ; decet enim in te manere, quod in caelo perseverat et illud semper meditari. Unde in sequenti : Nisi quod lex tua meditatio mea est. Et illud : In aeternum non obliviscar iustificationes tuas. Serva ergo verbum Dei, et serva illud diligenter in corde tuo. Litterae huius sententia sic continuatur ad praecedentia. Dixit supra : Paulominus consummaverunt me in terra ; sed quia non permisit eum Deus consummari in terra, admiratus Dei potentiam exclamat :
- In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in caelo.
In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in caelo. [Ambr.] Ad litteram ; manet solemnis ordo caelestium statutorum. Labitur enim annus per dies et menses, et iisdem vicissitudinibus redit conversio solis et lunae, et omnium lex semel instituta immutabilis manet. Hoc in mente tua imitare. De caelo mentis tuae imaginem cape, quia Satanas in quo non mansit verbum de caelo cecidit in terram, quia non habebat locum in caelo, ubi una omnium obedientia discretis muneribus indiscretam praescriptae constitutionis tenet concordiam, ideo ibi verbum Dei permanet in saeculum. Inde exclusus Satanas acrior ad nos devenit et tentationes solito asperiores tanquam iratus exercet, quia huc totus advenit. Ideo hic fiunt mala ; in caelo autem permanet verbum. Sed quia et ibi locus est vitiis, quod et in cadentibus patet, et quia ipsum caelum mutatur et praeterit, non in aeternum manet. Videtur hoc non de elemento caeli dictum, sed de virtutibus caeli. Caeli ergo sunt angeli in quibus nibil lubricum est ; sunt et in terris caeli qui enarrant gloriam Dei, scilicet sancti : qui si in terra corpore sunt, in caelo tamen sunt mente. Unde : Nostra conversatio in caelis est. Magis autem in angelis Dei permanet verbum, quam in hominibus, quia in hominibus variabilis est affectus. Iusti tamen affectum magis quam elementum, hic caelum intelligo. Et est : Dico adiuva, vivifica, et custodiam testimonia. Quae utique sunt custodienda, quia in aeternum,
[Aug., Ambr.] id est sine intermissione, o Domine, verbum tuum, id est observantia mandatorum tuorum permanet in caelo, id est in quocunque iusto, vel in caelestibus spiritibus, quia supercaelestes, et inferiores rationales creaturae custodiunt ea. Et
- In generatione et generationem veritas tua, fundasti terram, et permanet.
In generatione et generationem. [Hilar., Ambr., Aug., Cassiod.] id est in duobus populis, scilicet legis et Evangelii, permanet veritas tua, id est Christus. Prius enim fuit in fidelibus Veteris Testamenti ; postea in fidelibus Novi Testamenti. Et hoc ideo, quia fundasti terram, id est Ecclesiam, scilicet sanctos in fide, in qua permanent. Unde subdit, et prima veritas tua in ea, vel econverso, ipsa in veritate. Ad litteram enim terra movenda est.
- Ordinatione tua perseverat dies ; omnia serviunt tibi.
Ordinatione tua perseverat dies. [Ambr., Cassiod., Aug.] Singulariter ille unus dies aeternus intelligitur, qui non habet noctem. Ille dies est cui verus sol Christus nunquam occidit. Noster enim dies nocte clauditur, nec inde dubitandum quin in caelo et generatione permaneat verbum, quoniam omnia, et temporalia et aeterna, serviunt tibi. Omnia enim pro suo nutu disponit, etsi diverso modo. Aliter, In aeternum. Iustus qui supradixerat, persecuti sunt me, et consummaverunt me in terra, quasi taederet eum huius mutabilitatis et tentationum, inflammatus desiderio caelestis Ierusalem, et in eam suspiciens dicit : In aeternum, Domine, veritas tua permanet in caelo, id est in angelis custodientibus aeternam militiam : post caelum subdit de terra dicens : In generatione et generationem permanet veritas tua. Invenit iste in terra generationes quae non sunt in caelo, cum ait in generatione et generationem. Qua repetitione vel omnes successiones notat, a quibus nunquam deest veritas Dei in sanctis, vel populum legis et Evangelii. Deinde subdit causam, quare veritas permaneat, quia fundasti terram et permanet, id est in Christo fundamento morantes in terra fundasti ; et hi permanent in domo in aeternum, quod non filii ancillae ; et ordinatione tua perseverat dies, quia omnia ista sunt dies quam fecit Dominus. Bene dico ordinatione tua, quoniam omnia serviunt tibi, scilicet omnia de quibus loquitur, quae pertinent ad hunc diem : impii enim non serviunt.
Vel ita : in aeternum : [Ambr., Aug., Rem.] quasi dicat : In verbum tuum, id est in Filium supersperavi : et merito, quia verbum tuum, o Domine, id est Filius tuus permanet in caelo, id est in Ecclesia, scilicet in bonis, quod non in terra, id est in malis : scilicet Ecclesia paradisus est dicta, in quo erat lignum vitae. Permanet dico, in aeternum secundum illud : Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi.
[Aug., Gl. int., Haym., Gl. int., Ambr.] Deinde quia quod dixerat exponit subdens : In generatione et generationem, hoc ut supra, permanet veritas tua, id est Deus ; sed hoc non habet a se, sed a te, quia fundasti terram, id est animam vel corpus, ne diffluat per concupiscentias. Et permanet in bono, nec maiores etiam a se habet, quia dies, scilicet maiores qui dicuntur dies, scientia, ordinatione tua perseverat, quidquid urgeat. Et merito dies scientia tuae ordinationi subest, quoniam omnia serviunt tibi. Hoc in futuro implebitur cum omnia erunt ei subiecta : modo multi sunt servi peccati.
- Nisi quod lex tua meditatio mea est : tunc forte periissem in humilitate mea.
Nisi quod lex tua, [Aug., Ambr., Alcuin.] supradixit : fundasti terram et permanet. Unde autem liberetur terra, ut fundata permaneat, subdit hic, nisi quia lex tua, quasi dicat : Talis es tu, et lex tua est tam valida cuius meditatio a tantis liberat. Nisi enim, etc. Vel ita iunge, omnia tibi serviunt, et merito, quia nisi hoc esset, quia lex tua est meditatio mea sciendi et faciendi, ut fuit Iob tunc quando paulominus consummaverunt.
[Gl. int., Ambr., Aug., Ambr.] Vel tunc, id est ideo, quia non meditarer forte periissem in humilitate mea, id est in deiectione et afflictione. Haec est lex fidei, quae per dilectionem operatur, qua impetratur gratia fortes faciens ne pereat in humilitate mortali. In hac iste iugiter meditatur, ne vincatur. Unde bene ait, nisi. Qui enim non ante exercetur in meditatione legis, in bello ignarus est.
- In aeternum non obliviscar iustificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.
In aeternum non obliviscar. [Cassiod., Ambr., Aug.] Quasi dicat : Nisi meditarer in lege, periissem ; sed quia per legem vivo, non potest a memoria elabi. Et hoc est, in aeternum, id est per totam vitam. Vel in aeternum, id est si semper viverem, non obliviscar iustificationes tuas, id est legem quae a peccato purgat. Vel ita : Sicut Israelitae in terra promissionis suae memores liberationis ab Aegypto gratias agebant : ita et iste liberationis suae memor, de spirituali captivitate dicit, in aeternum, id est in aeterna vita non obliviscar iustificationes tuas, quasi in vera terra promissionis erimus memores, unde liberasti, et agemus gratias. Ideo non obliviscar iustificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me, nihil extra te petentem, quem Adam perdidit. Ecce unde fit ne periret in humilitate, Deo scilicet iustificante. Et quia vivificasti me,
- Tuus sum ego, salvum me fac ; quoniam iustificationes tuas exquisivi.
Tuus sum ego. [Amb., Aug.] Non vitiorum, non duorum dominorum, olim meus esse volui, et perii ; modo tuus suum, et ideo salva, salvum me fac, et debes, quoniam iustificationes, etc. Vel ita iunge, hoc modo : Tuus sum, quoniam non meas voluntates, quibus meus fui, sed iustificationes tuas, ut sim tuus, exquisivi. Alii alia quaerunt. Ego autem exquisivi iustificationes tuas. [Ambr., Aug.] Iustificationes dicit, quae futura signabant, ut agnus paschalis, etc. quae sunt primordia fidei sine quibus nemo perfecte novit gratiam. Nemo ergo putet significantias Veteris Testamenti esse negligendas, quas iste tam studiose exquirit. Ideo salvum me fac quia
- Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ; testimonia tua intellexi.
Peccatores exspectaverunt me, [Aug.] quasi in insidiis latitantes exspectantes donec transiret, ut tunc eum occiderent. Ut perderent me, faciendo consentire ad malum ; sed inde non perii, quia testimonia tua, id est martyria intellexi. Nam etsi confitentem urgebant, non cessi intuens finem sine fine, id est aeternam beatitudinem.
- Omnis consummationis vidi finem ; latum mandatum tuum nimis.
Omnis consummationis vidi finem. [Aug., Alcuin., Ambr.] Intraverat enim iste in sanctuarium Dei ; viderat novissima, viderat alta Dei, quae non possunt explicari. Sed brevi sententia dicenda concludit, dicens ; vidi finem omnis consummationis. Consummatio est omnium perfectio virtutum, scilicet pro summo bono omnia facere, usque ad mortem pro veritate certare, cuius finis est in regno Christi excellere, scilicet ipse Christus quem mente vidit venturum. Quasi dicat : Intellexi testimonia, et, vidi consummationis omnis finem, id est Christum, qui est retributio et beatitudo nostra. Et ideo mandatum tuum, quod est nimis latum ; est mihi, latum, quasi facile factu. Illud latum mandatum est charitas, sine qua non valeret inter quaecunque tormenta martyria confiteri, in qua mille angustiae sunt, sed angusta via facit ire, in qua tota lex pendet et prophetae. Latum est ergo mandatum charitatis. Quid enim latius quam ut ibi pendeat tota lex et prophetae ? Vel ita : dico, intellexi testimonia tua, et vere. Nam omnis consummationis vidi finem, id est, intellexi, in quo debeat consistere finis omnis bonae actionis, scilicet ut nemo in se, sed in Domino glorietur. Et ita hoc vidi, quod mandatum tuum est nimis latum, quia etiam inimicos diligo. Augusta namque via per gratiam est nimis lata, ut etiam inimicos diligere faciat. Vel, vidi finem omnis consummationis, quia intellexi complenda esse praecepta Dei, non obtentu terrenorum, sed aeternorum ; latum mandatum tuum nimis. Vel ita est consummatio malitiae, et est consummatio iustitiae, sed utriusque finis est Christus, quia consumit malitiam, et consummat iustitiam : illam consumit dolendo, hanc consummat remunerando. In primo ergo adventu quando iam mundus in maligno positus consummaverat suam malitiam, fuit Christus finis consummatae malitiae. In secundo adventu erit finis consummatae iustitiae. Et ideo ait, omnis consummationis vidi finem, id est, intellexi Christum esse finem malae et bonae consummationis. Consummata enim malitia saeculi venit Agnus Dei, qui per crucem eam finiret, et consummatae iustitiae finis est Christus, quia remunerat ; et vidi mandatum tuum charitatis, nimis latum, hoc ut ante intelligendum est.
[Cassiod., Alcuin.] Vel ita : Vidi finem omnis consummationis, quia omnibus saecularibus terminum videt impositum spiritu prophetico ; sed mandata tua non habent finem, quia latissima sunt. Et hoc est quod ait, mandatum tuum est latum nimis. Et ideo illis temporalibus spretis, haec petantur : nimis, dicit pro charitate, quae dicta prophetarum et totam legem concludit. Vel ita, et mutatur etiam ordo litterae : Mandatum tuum, quod est nimis latum, id est dilectionem Dei et proximi, vidi, id est cognovi esse finem omnis consummationis, quia omne bonum opus in charitate radicatur et formatur.
MEM
Quomodo dilexi [Cassiod.] In hac tertia decima littera, loquitur vir iustus, qui meditatione prophetarum, et Evangelii profecit, dicens se super seniores intellexisse, et ideo esse Scripturas sibi dulces super mel
[Ambr. et Hier. Ambr., Alcuin.]. Et quia hoc est ei per charitatem, ideo congrue huic octonario praemittitur littera Men, quem interpretatur viscera vel ex ipsis, quia agit hic de charitate quae est ex ipsis medullis. Per hoc ergo intelligitur multiplex dilectio, quia legem ex toto corde amat. Unde in ea Novum Testamentum invenit et superat eos qui tantum veterem praedicant. Quasi dicat : Intellexi testimonia, vidi finem. Et merito, quia
- Quomodo dilexi legem tuam, Domine ; tota die meditatio mea est.
Quomodo, admirative dicit, dilexi, non timui, legem tuam, Domine. [Gl. int., Ambr.] Ecce unde sit ei latum mandatum, ostendit. Dilectio enim est latitudo mandati. Qui autem diligit quod iubet Deus, et ipsam iussionem, qua illud iubetur, quae est lex diligit. Et nota quod dum ait : Domine, ipsum testem invocat : quem diligit, qui vere diligit Deum legem eius diligit. Deinde exponens qualiter legem diligat, subdit, tota die, etc.
[Aug., Ambr., Aug.] Quasi dicat : Hoc modo dilexi legem tuam, quia lex tua meditatio mea est. Tota die, id est continue, etsi caro impediat. Et bene ait, die, et non nocte, quia semper est dies meditanti in lege. Qui autem Novum Testamentum in ea esse nesciunt, illis semper est nox. Bene etiam ait, tota die, quidquid enim sancte agitur, meditari legem est. Talis pervenit in lege iustitiae, quia quaerit iustificari ex fide, quae per dilectionem operatur. Unde habet inimicos, quos ? Iudaeos, qui ex operibus gloriantur, de quibus subdit :
- Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in aeternum mihi est.
Super inimicos. [Ambr., Aug., Ambr., Aug.] Quasi dicat : Tota die meditabor in lege. Et ideo super inimicos meos, scilicet Iudaeos, paganos, haereticos, qui vel non intelligunt, vel non operantur, Prudentem me fecisti mandato tuo, quia illi in signis, ego in veritate quiesco, quia illi zelum Dei habent, sed non secundum scientiam, quia suam iustitiam constituere volunt, sed iste iustitiam quaerit per fidem Christi, quae est ex Deo. Ita prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est, id est sic interpretor, ut ipsum mandatum sit in aeternum ; et ad aeternitatem mihi valeat. Illis vero tantum est in saeculum. Illi enim temporalia praemia ut filii Agar servi ex mandato quaerunt, et ideo non est illis in aeternum, sicut huic finito saeculo. Secundum illos nullum potest esse legis mandatum, secundum istum in tabulis cordis erit dilectio Dei in aeternum, et praemium mandati custoditi ; erit ipse Deus, qui mandavit, quando erit Deus omnia in omnibus.
- Super omnes docentes me intellexi : quia testimonia tua meditatio mea est.
Super omnes docentes. [Ambr., Cassiod.] Quasi dicat : Super inimicos prudentem me fecisti, quia etiam intellexi super omnes docentes me, qui, scilicet erant de inimicis, id est super Scribas et Pharisaeos. Et hoc ideo, quia testimonia tua meditatio mea est in spiritu. Non enim in littera, sed in spiritu quiesco, quae meditatio non est illorum qui falsa ibi sentiunt et docent.
- Super senes intellexi, quia mandata tua exquisivi.
Super senes. [Ambr., Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Super docentes intellexi, quia etiam intellexi super senes, id est super seniores, corpore, non mente, quia melius intelligit novus populus qui hic loquitur, qui Christum accepit, quam ille senior Iudaicus qui praecipuit benedictionem. Et hoc totum ideo, quia mandata tua, non hominum, sed Dei, quae illi transgrediebatur, quaesivi interius, non exterius accepi.
Potest etiam hoc totum accipi ex persona capitis ab illo loco : Super omnes docentes me intellexi. Hoc enim secundum caput benedicitur, non tamen vox mutatur. Unus est enim loquens Christus et Ecclesia propter illud sacramentum : Erunt duo in carne una. Ita ergo, et in voce una, ait ergo, super omnes docentes me intellexi. Alius non super omnes docentes intellexit prophetas, sed Christus super omnes homines, quem Pater docuit, de quo ipse ait : Sicut docuit me Pater, haec loquor, quod difficillime ex persona ipsius Verbi intelligitur. Nisi quis utcunque capere valeat idem esse Filium a Patre doctum esse quod genitum. Cui enim non est aliud esse, aliud doctum esse, quod illi est esse, hoc est ei doctum esse. A quo enim ei est esse, ab illo simul est ei doctum esse. Ex persona vero hominis ubi formam servi accepit, facilius intelligitur a Patre didicisse, quae dixit. In qua forma servi constitutum maxime puerum potuerunt homines maioris aetatis docendum putare. Ideo super omnes intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est,
[Aug.] testimonia meditabatur quae melius quam illi de se noverat. Doctores vero sunt seniores, de quibus dicit, super senes intellexi, per hoc nota aetatem qua puer inter senes sedebat, et super illos intelligebat, ut fecit in traditione seniorum de lavandis manibus. Ideo ait ; Super senes intellexi : quia mandata tua quaesivi, quia quem Dominus docet, facile doctores et senes superat. Haec etiam membris quae ipse docuit conveniunt, sicut ante legimus.
- Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
Ab omni via mala [Cassiod., Ambr., Cassiod.]. Quasi dicat : Intellexi mandata et opere complevi, quia ab omni via ipsorum servorum et doctorum. Via dico mala, id est criminali, prohibui pedes meos. id est affectus : quasi dicat : Pronos et volentes ire in malum. Sed iste prohibuit ne perversitate eorum subverteretur, id est seniorum. Ad hoc prohibui, ut custodiam verba tua quod aliter non poterat.
- A iudiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
A iudiciis tuis sic prohibui pedes meos a via eorum, quod non declinavi a iudiciis tuis, [Cassiod., Ambr., Aug.] id est ab his quae constituisti ad regulam vivendi, a semitis veteris vel novae legis ; cuius rei est causa quia tu, non Moyses, legem, id est Evangelium posuisti mihi. Vel ita : Ideo prohibui pedes, quia a iudiciis tuis non declinavi, id est, semper timui iudicia tua. Unde alibi : A iudiciis enim tuis timui. Et semper eis credidi, quia tu, intus digito tuo, legem posuisti mihi, id est scripsisti in corde, non ut sicut servus timerem, sed diligerem.
- Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo.
Quam dulcia faucibus. [Ambr., Alcuin., Cassiod.] Quasi dicat : Intellexi mente, implevi opere, et etiam annuntiavi aliis, et hoc est : Quam dulcia sunt eloquia tua in quibus remissio, et vita praedicatur, faucibus meis cordis, non carnis ad deglutiendum : et ori meo ad loquendum. Faucibus namque deglutit, ore loquitur, et loquenti sunt dulcia, et hoc super mel.
[Aug., Cassiod., Aug.] Alii interpretes dicunt : Super mel et favum ori meo. Et nota quod ubique in iis comparationibus non, sicut ponit, sed super, quia haec divinis non possunt comparari. Mel est Vetus Testamentum ; favus Novum, id est melli comparantur eloquia Dei, quantum ad Vetus Testamentum : favo quantum ad Novum, quod est dulcius Veteri, sicut favus melle. Vel melli, quod expressum et eliquatum est, aperta doctrina similis est : favo autem illa quae de obstrusis sacramentis, quasi cereis cellulis ore mandentis, id est disserentis exprimitur. Congrue ergo illa dicuntur in comparatione eloquiorum divinorum, cum quibus eloquia ipsa similitudines et affinitatem habent.
- A mandatis tuis intellexi ; propterea odivi omnem viam iniquitatis.
A mandatis tuis intellexi. [Aug.] Non mandata ipsa dico me intellexisse, sed a mandatis quia faciendo venit iste ad altitudinem sapientiae, quia nisi per obedientiam mandatorum non venitur ad sapientiam occultorum. Unde in libro Sapientiae : Concupisti sapientiam, serva mandata et Dominus praebet illam tibi. (Eccli. I iuxt. Graecum. ) Si aliter feceris, dicitur tibi in libro Iesu, filii Syrah : Altiora e non quaesieris, vel fortiora te ne scrutatus fueris, sed quae praecipit tibi Dominus illa cogita semper, quia et antequam percipiatur sapientia et post perceptam sunt cogitanda. Quanto vero magis inflammat eum dulcedo amplioris sapientiae, tanto crescit amor iustitiae. Unde necessario odit omnem iniquitatem. Ideoque subdit : propterea omnem viam iniquitatis, etc.
NUN
Lucerna pedibus meis [Cassiod., Alcuin., Ambr., Alcuin.]. In hac decima quarta littera, qui supra mandata intellexisse et servasse dixit, lumen verbi pedibus suis radiare gaudet, ex desiderio retributionem petens, et animam de humilitate, commendans. Hic enim agit de humilitate, quia initium boni et perfectionem Christo tribuit. Et quia eo illuminante et adiuvante, mandata intelliguntur et perficiuntur : ideo praemittitur littera nun quae interpretatur unicus vel pascua eorum, id est Christus, qui est singularis adiutor, et pascua animarum. Recte ergo dicitur Nun, unicus vel pascua eorum, quia hic agitur de Unigenito Dei et aeterni luminis claritate, qui est etiam pascua fidelium. Ipse enim nos pascit et reficit. Bona est haec pascua, quia carpis illic novum florem, quia resurrectionis dedit bonum odorem ; carpis illic lilium aeternitatis, et rosam Dominici corporis et sanguinis. Docet autem humilitatem in hac pascua, id est in octonario isto, ubi agit de hac pascua, ipse etiam Christus qui est pascua nostra humilitatem in se docuit. Ipse enim verus David humilis et manu fortis, Patri obediens, oves Patris sui divina praedicatione pascebat, quibus secundum Scripturas certis indiciis suum probabat adventum. Littera sic continuatur. Quasi dicat : Sic et sic mihi et aliis profeci, et hoc non a me, sed, Verbum tuum, id est Christus, qui est Verbum in principio apud Patrem,
- Lucerna pedibus meis verbum tuum ; et lumen semitis meis.
Lucerna pedibus meis, scilicet pedibus mentis [Ambr., Gl. int.], quibus lucet in nocte huius saeculi, ut lunae radius, et est lumen semitis meis, id est, semitis bonorum operum. Attende quod idem verbum, id est Christus et lumen est, et lucerna ; sed lucerna est Christus, dum ore nostro recensetur. Lucet enim in nobis tanquam in vase fictili, unde Apostolus : Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus : in se vero, lumen est inesxtinguibile quod illuminat omnem hominem venientem, etc. Mitte ergo oleum, ne deficiat tibi lumen lucernae, oleum, inquam, misericordiae caelestis et gratiae, quo ungebantur prophetae, quo cervicis nostrae dura mollescunt, quo etiam collisa scopulis peccatorum foventur corpora. Nota etiam congruam verborum distinctionem, dum ait : Lucerna pedibus, et lumen semitis. Lucerna enim sufficit pedibus ad ambulandum. Semitis vero opus est luce expansa ad illuminandum. Vel Verbum, id est Christus, dicitur lucerna secundum legem, ubi minus clare lucebat ; lumen, secundum Evangelium, ubi aperte irradiat.
[Aug.] Vel verbum intelligitur verbum omnis sanctae Scripturae, quae est nobis lucerna. Unde Petrus : Habemus certiorem propheticum sermonem, cui intendentes benefacitis tanquam lucernae in obscuro loco. Et est verbum tuum, id est omnis sacrae Scripturae, scilicet verbum quod a prophetis, vel apostolis seminatur, est lucerna pedibus meis, mentis, in nocte huius saeculi lucens, ubi sunt laquei, foveae, quae homo sua providentia non vitaret. Et idem verbum est lumen semitis meis, operum. Lumen tamen proprie quod ex se lucet, non est nisi Deus, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Unde : Ego sum lux mundi. Lucerna autem est creatura, quae participat lumine. Ideoque de Ioanne dicitur : Paravi lucernam Christo meo. Cum igitur unigenitum Verbum aequale lumen gignenti dicatur, et homo ab illo illuminatus dicatur lucerna, et nec homo sit Verbum, quod est lumen, nec illud Verbum sit lucerna, manifestum est de hoc non hic agi, ubi idem verbum lumen et lucerna dicitur.
[Cassiod.] Et nota quod prius dixit, pedibus, deinde semitis, ut nec prius clarificati corde, post rectis gressibus ambulemus.
- Iuravi, et statui : Custodire iudicia iustitiae tuae.
Iuravi et statui. [Ambr.] Quasi dicat : Verbum est mihi lumen. Et ideo praeeunte hac luce, quasi in lumine ambulans, iuravi. Alioquin infirmus dicit Iesus non esse iurandum omnino. Nemo enim bene iurat, nisi qui potest scire quod iurat. Deinde exponit iurare et, pro id est, statui quasi per sacramentum, quia ita fixus est in eo, ut statuere habeatur pro iuratione. Quasi dicat : Ego tanquam bene ambulans ad lucernam, et rectas semitas habens. Iuravi et statui, id est firmiter statui. Quid ? custodire iudicia iustitiae tuae, inter quaelibet pericula. Quod fit per fidem, dum sub Deo iusto iudice, nec bonum sine fructu, nec malum impunitum credatur.
[Ambr., Aug.] Ideo, ait, statui custodire iudicia iustitiae tuae, ut credam, scilicet cuique retribuendum esse secundum merita, et etiam quae hic aguntur in bonis et in malis iusto iudicio Dei fieri ut a nullo moveatur perfectus, sed pro hac fide sustineat gravia.
- Humiliatus sum usquequaque, Domine ; vivifica me secundum verbum tuum.
Humiliatus sum. [Aug., Ambr.] Quasi dicat : Et ideo quia custodio humiliatus sum usquequaque. Vel usque valde, a persecutore, non dico humiliavi me, ut humilitatem quae in praecepto est, intelligi sit necesse ; sed humiliatus sum vehementi persecutione ; sed ne fides deficiat, o Domine, vivifica me secundum verbum tuum, id est secundum promissum tuum, ut custodiam iudicia iustitiae tuae. Aliter, et anima moritur in tribulatione, nisi vivifices. Vel de virtute humilitatis agit, cum ait : Humiliatus sum usquequaque ; hoc volebat, qui custodit iudicia iustitiae tuae. Beatus qui gloriatur humilitate magis quam potestate : potestas enim decipit ; humilitas non destituit. Ideo, o Domine, vivifica me secundum verbum tuum, ut secundum verbum tuum vivam, et omnia cum ratione faciam. Et o
- Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et iudicia tua doce me.
Domine, fac voluntaria oris mei beneplacita, [Aug., Ambr., Aug.] id est sacrificia laudis charitate non timore oblata, placeant tibi, ne reprobes, sed approba sacrificia laudis confessione oblata charitatis, non alio modo. Et ideo bene ait, voluntaria. Voluntaria enim est confessio laudis, quam iste inter angustias offert ; qua oblatione placatus, Et iudicia tua, Domine, doce me,
[Aug., Cassiod.] quae fidelibus aperis, quae saepe dixit se accepisse, ex ardore charitatis iterum petit. Iam enim noverat ; sed quaerit addi. Ideo doce, quia
- Anima mea in manibus meis semper ; et legem tuam non sum oblitus.
Anima mea, est in manibus meis semper. [Aug.] Plures libri habent in manibus tuis. Unde nullus potest eam rapere. Unde : Iustorum animae in manu Dei sunt, in manu cuius et nos sumus et sermones nostri. Et tuis manibus adiutus legem tuam non sum oblitus. Inde potest videri anima in manibus Dei locata, hoc quidem planum est, sed nonnulli codices habent : Anima mea in manibus meis semper, quod quomodo intelligatur ignoro. Videtur iunior ille filius animam in manibus suis habuisse, dum dixit Patri : Da mihi portionem substantiae quae me contingit, unde perierat. Ideo mortuus erat, nisi dicatur : Anima mea est in manibus meis semper, id est in operibus meis,
[Ambr., Aug., Ambr.] quia semper laboro pro anima, eo quod eam semper offero tibi vivificandam, ut alibi dicitur : Ad te levavi animam meam. Et legem tuam non sum oblitus. Nota ordinem verborum, et vide qualiter iste profecit ; humiliatus enim vivificatur, secundum promissionem Dei vivificatus spiritu voluntarius est minister, non ex necessitate. Deinde talis factus docetur iudicia Dei quod sunt inscrutabilia. Haec autem sunt ut non reddat mala pro malis. Haec autem doceri potest qui animam semper intendit ad Deum, et legis Dei non est oblitus. Unde iam laetus et securus dicit :
- Posuerunt peccatores laqueum mihi ; et de mandatis tuis non erravi.
Posuerunt peccatores laqueum, [Ambr., Cassiod.] quasi dicat : Non sum oblitus legem tuam, sed licet peccatores ponant laqueum, non erravi. Et hoc est : Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi. Mandata Dei sunt caeleste antidotum contra laqueos et venena saeculi, quibus non capitur qui a mandatis tuis non declinat ; quia iuxta ipsa non in ipsis sunt insidiae.
- Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
Acquisivi haereditate, [Ambr.] id est firma possessione a Deo, cuius haeres est iste qui prius fuit haeres Adae. Quid ? testimonia tua, scilicet ut testis Dei, id est ut martyr essem. Et hoc est mihi in aeternum ; quia non est in eis gloria temporalis, vana quaerentium, sed aeterna gloria ad tempus patientium, et sine fine regnantium, quia exsultatio cordis mei sunt, etsi afflictio corporis sunt. Et cum sint exsultatio, laetus
- Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum : propter retributionem.
Inclinavi cor meum. [Ambr., Aug.] Vel ita continua : per humilitatem ; superba enim respuit Deus, ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem. Iustificationes dicit opera bona, quae operamur circa necessitates proximorum, quae non erunt aeterna. Quomodo ergo in aeternum facturi sumus iustificationes ? Sed ista sine dilectione facta, non sunt iustificationes. Ipsa autem dilectio aeterna est, eique aeterna parata est retributio ; et ipsa in aeternum diligens, in aeternum meretur habere quem diligit. Quod ergo ait, in aeternum, ad utrumque referendum est, scilicet ad meritum dilectionis aeternae, et ad praemium retributionis aeternae.
SAMECH
Iniquos odio habui [Cassiod, Haym., Ambr.] Qui supra dixit lumen verbi pedibus irradiare, in hac decima quinta littera agit de odio iniquorum, qui legi Dei adversantur. Et quia diligens cautela est habenda in odio inimicorum et in dilectione amicorum, îdeo congrue huic octonario praemittitur littera Samech, quae interpretatur audi, vel firmamentum, quod concurrit, quia nemo firmatur qui non audit intus spiritualiter auribus mentis quid sequi debeat. Mysticum vero notat esse quod dicturus est, qui lectorem ad auditum vocat : Unde alibi ad mysticum intellectum, et rem diligenter intelligendam invitans Dominus ait : Audi, populus meus, et loquatur Israel. Et alibi : Qui habet aures audiendi audiat. Hoc modo audiebat Propheta, qui alibi ait : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Non ergo ad auditum corporis otiose admoneris, qui suppetit universis ipso iure naturae, sed ad auditum spiritualem, ut non usu corporis, sed intellectu mentis subscriptorum versuum continentiam non negligenter, sed attente audias. Quasi dicat : Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas.
- Iniquos odio habui ; et legem tuam dilexi.
Iniquos autem, vel, ex lege, alia littera odio habui, quicunque sint, [Ambr.] quia nec amici contra Deum audiendi sunt. Hoc autem non otiosis auribus, sed attentis audiendum est. Hoc enim videtur consentire illi, quod Dominus ait : Qui non oderit patrem et matrem, et uxorem et filios et fratres propter me, non est me dignus. Dissentire autem videtur ab eo quod alibi idem Dominus praecipit dicens : Diligite inimicos vestros, etc. Et ab eo quod in lege praecipitur de honorandis parentibus, sed haec inter se contraria non esse intelligit, qui causas dilectionis et odii diligenter attendit. Natura enim quam Deus creavit in omnibus est diligenda et adiuvanda, iniquitas autem odienda et disperdenda. Sunt ergo diligendi qui persequuntur, in quantum homines ; et odiendi, quia mali. Aliquos enim pie amare et odisse possumus, ut quos dilexeris odisse, et quos oderis amare conveniat. Similiter amici vitandi sunt, qui mala suadent : qui saepe flectunt quos ferrum non vincit, quod audiendum est et caute agendum. Amandi etiam sunt parentes et amici, sed non plus quam Deus. Unde ipse ait : Qui diligit patrem et matrem plus quam me, non est me dignus.
[Ambr., Aug.] Et est : Iniquos, id est exsortes legis, odio habui, non quia homines, sed quia mali. Non enim David Saulem oderat hominem, sed persecutorem. Quare odio habui ? Et, id est quia legem tuam dilexi. 0 Ita iudicat quod non naturam odit in hominibus iniquis qua sunt homines ; sed quod legi quam diligit, contrarii sunt. Et quia legem dilexi, ideo tu
- Adiutor et susceptor meus es tu ; et in verbum tuum supersperavi.
Adiutor meus, [Aug., Ambr., Cassiod.] ad bona facienda, Et susceptor meus ad mala evadenda. Vel, tu es adiutor meus, per legem, et susceptor meus, per Evangelium, per incarnationem, ne legi carnis ulterius iste subsit. De qua susceptione sequitur : Et in verbum tuum, non in legem, non in prophetas, sed in verbum tuum, id est deitatis praesidium, in quo nullus decipitur, in quo a morte solvimur.
[Aug., Ambr.] Vel, in verbum tuum, id est in promissionem tanquam filius promissionis supersperavi semper addens spei. Ergo
- Declinate a me, maligni ; et scrutabor mandata Dei mei.
Declinate a me, maligni. [Ambr., Cassiod., Ambr., Aug.] Qui in Christum sperat a perfidorum consortio se separare debet, sicut iste facit. Hoc autem dicit de perstrepentibus, qui contentione Scripturas lacerant, quibus non est votum converti, quibus confligentibus non possumus mandata scrutari. scrutabor mandata Dei mei. Ubi enim est malignitas, non est mandatorum caelestium custodia. In malevolam enim animam non intrat sapientia, unde alibi : Quaerunt me mali et non invenient. Simplicem mentem et defaecatum animum diligit Christus. Non potest immaculatae virtuti ullum cum maculosis conturbernium esse flagitiis. Et nota quod ait, scrutabor mandata, et non ait, faciam, quia mali ad facienda mandata nos exercent ; sed a scrutandis avocant, modo persequendo, modo litigando, vel honorando nos, ut tempora quae legi Dei debemus terrenis eorum negotiis iuvandis impendamus ; modo premendo infirmos, ut ad nos refugere necesse sit. Talium ergo turbulentorum taedio, et legis Dei desiderio, clamat iste : Declinate a me, maligni, et scrutabor, quasi muscas irruentes ab oculis abigit : quibus fugatis, ab adiutore suo precatur suscipi, dicens :
- Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam ; et non confundas me ab exspectatione mea.
Suscipe me : [Ambr., Aug., Ambr., Aug.] illis permistus suscipi non poterat. Et nota quod supra dixerat, susceptor meus es tu : hic dicit, suscipe, ac si dicat : Tu qui susceptor es, magis ac magis suscipe, et hoc secundum eloquium tuum, id est promissum. Sicut promisit, fieri petit sibi, et ideo non est temerarius, si hoc petit. Suscipe dico, ut ad futura veniens, propter quae omnia tolero, vere vivam. Sic de futuro dictum est, et vivam quasi dicat : Modo non iuvatur, quia modo corpus mortuum est propter peccatum ; et ut tunc vivam. Non confundas me ab exspectatione mea, id est largius da Spiritum sanctum, per quem charitas diffusa est in cordibus nostris, qua diffusa spes non confundit, ac si dicat : Non vincantur adversis, qui in te sperant ; et quasi responsum sit ei in silentio : Si non vis confundi ab exspectatione tua, non intermittas meditari iustificationes meas, sentiens istam meditationem plerumque impediri languoribus animae, inquit :
- Adiuva me et salvus ero ; et meditabor in iustificationibus tuis semper.
Adiuva me, [Ambr.] quasi dicat : Non confundas, sed adiuva me. Qui sperat praesumit de auxilio in quo certa salus. Supradixit : Adiutor meus es ; hic iuvari petit, quia quamvis hic accipiamus, tamen semper est rogandum, nequando per negligentiam perdamus. Adiuva dico, et salvus ero, et accepta salute, meditabor. Hoc ideo dicit, ne aliqui adiuti in adversis, postea negligentes sint in saeculis [f. secundis]. Meditabor, dico, in iustificationibus tuis, hoc firmiter tenens, quod nemo iustus est nisi a te : et hoc faciam semper. Hoc ideo dicit, ut semper sit homo humilis, confitendo peccata, non se iustificans, ut Pharisaeus. Ne hic tantum, sed in futuro etiam sit humilis ; non sibi, sed gratiae Dei attribuens gloriam. Omnis enim creatura, quaecunque bona habet, accepit a Christo, qui est auctor totius creaturae. Et est, meditabor, scilicet in iustificationibus tuis semper, vel quandiu vivet, vel quando cum angelis laudes Dei cantabit. Ideo semper, quia
- Sprevisti discedentes a iudiciis tuis, quia iniusta cogitatio eorum.
Sprevisti omnes discedentes. [Aug., Ambr. Haym.] Vel ita continua : Hoc ideo peto, scilicet ut adiuves, quia sprevisti, vel ad nihilum, deduxisti, quod ex Graeco habetur, omnes discedentes a iudiciis tuis, scilicet qui non confitentur peccata. Et merito, quia iniusta est cogitatio eorum, qua forsan se excusant per debilem naturam.
[Cassiod. Aug.] Vel ita, ideo discedunt, quia iniusta est cogitatio eorum. Iniusta cogitatio est, velle peccare, et iudici nolle satisfacere. Sufficientem causam discedendi apposuit cogitationem. Cogitatione enim acceditur ad Deum, vel disceditur ab eo, a quo omnia bona vel mala procedunt. Et ideo sprevisti, quia
- Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ; ideo dilexi testimonia tua.
Praevaricantes sunt, [Aug.] quales ego reputavi, vel existimavi, vel deputavi, omnes peccatores terrae ; quia et si praevaricatio non est ubi non est lex, et non omnes habent legem scriptam per Moysen, scilicet datam, habent tamen naturalem, dicentem : Quod tibi non vis fieri, alii non feceris ;
[Ambr., Aug.] contra quod omnes faciunt, et parvuli sicut in patre sunt peccatores, sic et praevaricatores. Omnis ergo peccator est praevaricator. Et nota quod ait, Peccatores terrae, quia sunt et peccatores caeli, sicut ille qui ait : Peccavi in caelum et coram te, et quicunque minuit gratiam quam accepit de caelo, quam Spiritus sanctus infudit. Peccat ergo in caelum, qui caeli incola caelum relinquit. Peccator est terrae, qui terrenis involvitur delictis. Ideo dilexi. Quasi dicat : Et quia lex vel in paradiso data, vel naturaliter insita, vel litteris iterata, fecit omnes praevaricantes, ideo dilexi testimonia, quae sunt in lege, tua, id est de gratia tua, ut non sit in me iustitia mea, sed tua. Lex enim prodest, ut mittat ad gratiam, non solum attestando eam, sed timore praevaricationis quam fecit. Ideo ergo, ait, dilexi testimonia tua, quia lex ad gratiam ducit, quae sola liberat. Cognita autem gratia Dei, quae sola liberat a praevaricatione legis, orat :
- Confige timore tuo carnes meas ; a iudiciis enim tuis timui.
Confige. [Aug., Ambr.] Quasi dicat : Dilexi testimonia tua. Et tu confige timore tuo casto, qui foras mittit timorem servilem, quo poena timetur, non amatur iustitia ; carnes meas, ut Christo confixus sim cruci, timore : Timui enim a iudiciis tuis. Ita imple me timore, et perfice mihi hunc timorem quem habeo, ut sufficiat crucifigendis carnibus, id est ut velim et valeam patibulum crucis tuae imitari, carnes pro tuo nomine martyrii clavis configendas tradendo. Vel ita potius, timore tuo, casto, qui permanet in aeternum, confige carnes meas, id est comprime carnalia desideria, carnales concupiscentias. Ideo dicit carnes, quia inde non sciebat praevaricationem provenire.
[Cassiod., Aug.] Et nota quod ait, confige, quasi dicat : Non solum religa ut latronem vel feram, sed confige. Qui diligit testimonia, configit carnes suas. Ideo dico, timore tuo, quia timor legis hoc non valet efficere. Iam enim timui a iudiciis tuis, cum lex minaretur poenam, id est timor legis servilis paedagogus in me praecessit, qui ad castum ducit. Sed non crucifigit carnem, quia vivit peccandi voluntas, et sequeretur opus si speraretur impunitas. Mallet enim licere, et dolet non licere, quia lex vetat, quia non spiritualiter delectatur eius bono, sed carnaliter malum metuit quod minatur : charitas autem peccare timet, etiam si sequatur impunitas. Et est sensus : Da mihi castum timorem, quo configantur carnalia vitia, ad quem petendum me quasi paedagogus, timor legis perduxit ; quo timore, a iudiciis tuis timui.
AIN
Feci iudicium. [Cassiod., Alcuin.] Qui supradixit se odio habere iniquos, in hac decima sexta littera petit adventum Christi, quia tempus est superbos destrui. Et quia tunc vigilandum est et sagaciter agendum contra fidei Christianae adversarios, ideo congrue huic octonario praemittitur littera ain, quae interpretatur oculus. Et intelligitur spiritualis oculus qui praevidet, quid tenendum sit vel non, quia hic sagax in discretione legis ostenditur contra haereticos et perversores.
[Ambr.] Est et alter oculus, scilicet corporis, de quo si hoc accipiatur, convenit alia huius litterae interpretatio. Interpretatur enim Ain etiam fons, quod concurrit, quia inde oculis est origo, et quasi quidam fons peccati vel iustitiae. Si enim videns mulieris pulchritudinem, laudasti artificis opus, oculus tuus fuit fons iustitiae. Si etiam videns possessiones pupillorum, invasores eorum repulisti ; sic quoque oculus tuus fuit fons iustitiae. Si autem aspiciens agrum pupilli vineis consitum, segetibus laetum, avaritiae facibus accensus, transisti patrum limites, atque in possessionem indefensam improbus irruisti, oculus tuus fons et origo peccati et mortis perpetuae fuit. Iste ergo spiritu prophetico praevidens iudicium Dei, in quo bonus non perit, malus non eludit, bona fretus conscientia, dicit :
- Feci iudicium et iustitiam ; non tradas me calumniantibus me.
Feci iudicium, etc. [Ambr., Aug., Ambr., Aug.] Quasi dicat : Confige carnes, et confixis carnibus, feci iudicium discernendo in iudiciis ; et iustitiam in operibus. Ecce qui petebat supra configi carnes, quae impediunt iudicium, iam facit iudicium, quod et ipso nomine rectum indicatur, quamvis solet dici quotidiano usu nostri sermonis : Rectum est vel pravum iudicium. Iustitia vero est magis virtus animi, quam qui habet, recte iudicat ; sed quia eam non facit in homine nisi Deus, hic non ipsa, sed opus eius signatur nomine iustitiae : ideo intelligendum est sic, quod ait, feci iustitiam, id est opus iustitiae. Et nota quod hoc dicere non est iactantia gloriosi et insolentis, sed assertio vitae innocentis iure praesumpta, ne videatur dignus qui detur nocentibus. Defensio igitur est, non arrogantia. Qui autem confixus facit iudicium et iustitiam, debet orare ne timendo pati mala cedat inimicis, ut faciat mala, quia qui dedit vincere carnem, ne voluptate trahatur, dat etiam patientiam, ne dolore frangatur. Ne tradas me. Quasi dicat : Feci iudicium, et ideo ne tradas, deserendo me secundum animam, et si secundum corpus, calumniantibus me, id est illis qui propterea adversantur, quia feci iudicium et iustitiam.
[Ambr.] Ut homo timet iste in bello diaboli, sciens bellum impar sibi esse adversum spiritualia nequitiae. Et ideo non fisus sibi humiliter petit :
- Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi.
Suscipe servum tuum in bonum. [Gl. int., Cassiod.] Quasi dicat : Non tradas, sed potius suscipe ut patronus, servum tuum, non alterius. Bene nominat se servum, quod est liberationis indicium. Servus dicitur a servando, eo quod captus ab imminenti servatur interitu.
[Aug., Ambr., Aug.] Suscipe, dico, in bonum, quem illi impellunt in malum, ac si dicat : Prosit etiam mihi, quod servus tuus sum, non alterius ; pretiosa est haec servitus quae virtutum constat expensis. Ideo timeo tradi, quia calumniatores contra meam innocentiam se erigunt et superbi. Non calumnientur me superbi. Quod ait, non calumnientur, Graeca locutio est, minus usitata nobis. Et est sensus : Non calumnientur, id est non capiant, calumniando. Calumniarum autem maxima est, quod superbi dicunt, a nobis mortuum coli. Superbi vero sunt Iudaei et gentes, haeretici, schismatici : quos omnes superbia de corpore Christi praecidit. Habent autem quique proprias sibi calumnias contra humilitatem Christianam ; quarum maxima est illa quam diximus. Calumniatur etiam diabolus, dicens : Nunquid Iob timet Deum frustra ? Sed horum omnium calumniae tanquam colubrorum venena vincuntur, si quis fide attendit crucifixum, pro similitudine carnis peccati, in aeneo serpente praefiguratum, quem Moses in deserto exaltavit, ut percussi a serpentibus eius intuitu sanarentur.
123. Oculi mei defecerunt in salutare tuum ; et in eloquium iustitiae tuae.
Oculi [Ambr., Aug., Ambr.] mei, interiores, defecerunt a se sitienter et ardenter intuendo, in salutare tuum, id est in Christum. Isti sunt oculi animae non corporis, qui in Christum deficiunt, praevidentes futura supplicia, ut peccatorum gerendam annuntient poenitentiam, vel videntes Christi gratiam, per quam regnum caelorum certissime sperantibus datur. Et illi sunt oculi poenae, ista sunt oculi gratiae : et imperfectae fortasse animae sunt oculi suppliciorum. Perfectae autem oculi gratiarum puriores, et sinceriores. Potest etiam una et eadem anima habere oculum suppliciorum, et oculum gratiae, et ille dexter, et ille laevus est. Et ideo pluraliter dixit, oculi. Hi autem oculi istius defecerunt in Christum,
[Aug., Ambr., Aug.] dum memor infirmitatis humanae divinam in Christum desiderat gratiam, ut sit iustus ; et defecerunt in eloquium iustitiae tuae. Eloquium iustitiae dicit verba evangelica, quae Christus dicturus erat, ut nos iustificaret. Nos enim sumus iustitia Dei in Christo Iesu, ut ait Apostolus.
- Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et iustificationes tuas doce me.
Fac cum servo tuo. [Ambr., Cassiod., Hilar., Cassiod.] Quasi dicat : Non solum non tradas, sed fac cum servo tuo, non secundum iustitiam meam, sed secundum misericordiam tuam. Non est fastidium petendi, ubi largitas est datoris. Infinita petit, qui secundum misericordiam quaerit. Et nota quod ait : Fac cum servo tuo. Ecce in hoc liberum arbitrium indicat, quod gratiae comparatur. Nota etiam quod ait tuo, quasi non alterius ; qui enim alterius servus est, statim cadit. Et quid ? Doce me iustificationes tuas,
[Aug., Cassiod.] quibus tu iustos facis, non homo se. Iustificationes quas iam accepit, semper petit, ut et ibi : Panem nostrum quotidianum, etc.
- Servus tuus sum ego ; da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
Servus enim tuus, non peccati, sum ego, [Ambr., Aug., Gl. int.] quia non bene cessit, cum fui liber meus. Et quia servus tuus sum, ideo da mihi intellectum. Iam habet intellectum, sed uberiorem quaerit, ut semper accipiat, et quodammodo de fonte lucis aeternae semper bibat. Dico da, ad hoc utique, ut sciam testimonia tua, quia opus est contra calumniantes. Ideo da intellectum, quia modo est
- Tempus faciendi, Domine : dissipaverunt legem tuam.
Tempus tibi, o Domine, vel Domino, faciendi, non iam iubendi, quia legis iussa prodesse non potuerunt. [Aug., Ambr.] Claudus enim erat mundus, et titubante vestigio fidei, fluctuabat omnem substantiam suam in medicis nihil proficientibus erogaverat mulier illa evangelica. Faciendi ergo tempus, non iubendi. Est enim tempus tacendi, et tempus loquendi. Tempus legis dicitur tempus loquendi, ubi erat vox verborum sine operatione gratiae ; tempus vero Evangelii est tempus tacendi illa legalia, et operandi spiritualia.
[Aug., Ambr. Aug.] Tempus ergo plenitudinis est dies salutis, est tempus Domino faciendi, hoc est ut pro nobis crucem ascendat, mortem subeat, peccatum et mortem tollat, vitam reparet. Ideo tempus, quia superbi Iudaei de se praesumentes, suam iustitiam constituere volentes, dissipaverunt legem tuam praevaricando, aliter agentes quam praeceptum foret. Unde quilibet humiliati confugerunt ad gratiam subvenientem, et ita dissipata lege, tempus erat, ut per Christum misericordia veniret, ut ubi abundaret delictum, superabundaret et gratia.
- Ideo dilexi mandata tua : super aurum et topazion.
Ideo, scilicet quia tempus est gratiae, dilexi mandata tua. [Alcuin., Cassiod.] Vel ita : prophetico spiritu praevidet iste tempora Antichristi, vel Antiochi, quando erit tribulatio et multorum abundabit iniquitas. Et quia videt illis temporibus legem Dei esse polluendam, clamat tempus esse subveniendi, ne salus populi pereat, dicens : O Domine, tempus est faciendi, id est adiuvandi, non differendi, quod expedit, quia dissipaverunt legem tuam. Et ideo, quia dissipant, quanto magis dissipant, tanto magis dilexi mandata tua.
[Aug.] Id enim gratia fecit, ut ex dilectione impleantur mandata, quae timore non poterant impleri. Dilexi dico, super aurum et topazion : hoc est quod alibi dicit, super aurum et lapidem pretiosum multum. Topazius enim dicitur lapis multum pretiosus, olim cum in Veteri Testamento lateret sub velo gratia, propter terrenam mercedem conabantur facere mandata, nec tamen faciebant, quia non amabant ; sed cum amantur super aurum, omnis terrena merces vilis est, nec illis comparatur, et quia dilexi,
- Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ; omnem viam iniquam odio habui.
Propterea dirigebar ad omnia mandata tua, [Aug.] quibus dilectione cohaerebam, ut ex rectis rectus fierem. Unde hoc sequitur, quod omnem viam iniquam, quae est quasi naufragium rectae viae, odio habui. Qui enim amat rectam viam, necessario odit iniquam. Aliter enim ad omnia mandata non potest dirigi.
PHE
Mirabilia testimonia lua, Domine. [Cass., Alcuin., Ambr.] In hac decima septima littera dicit se os aperuisse, et attraxisse spiritum, ut eius audiatur oratio, et plorasse, quia non est a Iudaeis lex custodita. Unde congrue huic octonario praeponitur littera Phe, quae interpretatur erravit ; quia hic condolet his, qui a via veritatis errando calumniantur : quibus proponit quomodo scrutatur legem, et qualem intellectum habet in ea. Et quia Phe interpretatur erravit, merito huic litterae lacrymabilis psalmus subiectus est, scilicet aspice in me, et miserere mei et redime me a calumniis hominum, faciem tuam illumina. Sed quia tardius venit desideratus, subdit etiam, Exitus aquarum deduxerunt oculi mei. In Threnis quoque Ieremiae, lacrymabilior series subhac littera est, dum ait : Expandit Sion manus suas ; non est qui consoletur eam. Et item : Aperuerunt os in te omnes inimici tui, sibilaverunt et fremuerunt dentibus. Sicut ergo Ieremias sub hac littera excidium suae gentis plorabat, ita dolet hic David errorem populi, sed non desperans. Descensus ad litteram talis est. Quasi dicat : Pudet me erroris. Tibi Deo vivo non audeo loqui ; tamen testimoniis tuae miserationis veniam promittis, atque multarum indulgentiarum titulis ad sperandam veniam provocas, nam
- Mirabilia testimonia tua, Domine ; ideo scrutata est ea anima mea.
Mirabilia sunt, testimonia tua, [Ambr., Aug.] dum video quae olim in Abraham, et in filiis Israel, et in caeteris fecisti. Ideo scrutata est ea anima mea. Quia mirabilia credit, diligenti indagine quaerit. Vel testimonia dicit, haec creata quae perhibent Deo testimonium bonitatis et magnitudinis. Quasi dicat : Ideo secundum misericordiam tuam peto mihi fieri, quia mirabilia sunt testimonia tua, id est bonitatis et potentiae. Perhibent enim testimonium Deo bonitatis et magnitudinis caelum, terra, et omnia visibilia opera eius : quae omnia, etsi quaedam mortalibus usu viluerunt, tamen si bene attendantur, sunt admiratione digna. Haec autem admiratio non terret, sed est causa cur iste scrutetur. Ideo scrutata est anima mea. Quasi factus sit ipsa investigandi difficultate curiosior. Quanto enim quaeque res obstrusiores causas habet, tanto est mirabilior. Vel, testimonia Dei dicit, praecepta eius, et est, ideo dilexi mandata tua, quia testimonia tua, id est praecepta sunt mirabilia. Praecepta enim Dei sunt testimonia bonitatis eius, et sunt mirabilia. Per ea enim virtus Dei.
[Cassiod., Aug.] Unde angeli beati sunt, innotuit hominibus. Et ideo haec scrutanda sunt. Ideo scilicet quia mirabilia sunt, scrutata est ea anima mea. Haec enim assidue licet scrutari, quia cum bonus bona praecepit, eis tamen dedit, quos non possunt vivificare, quibus ex bona lege nulla esset iustitia.
- Declaratio sermonum tuorum illuminat ; et intellectum dat parvulis.
Declaratio sermonum tuorum, [Ambr., Cassiod., Aug.] dico, quod anima mea scrutata est ea, et scrutans anima hoc invenit, quia me scrutantem, illuminat declaratio sermonum tuorum, id est nova lex declarans figuras veteris legis, et pellens tenebras nostras, scrutans sic proficit. Sermones autem dicit, quos sancti prophetaverunt. Ut : Ecce virgo concipiet in utero, et pariet, et huiusmodi, quorum declaratio est adventus Christi, et alia quae manifeste completa sunt in Evangelio, sicut prophetae praedixerunt. Et haec declaratio dat intellectum interiorem parvulis, id est humilibus. Noli ergo praesumere de te, et intelligis quare lex bona a bono data sit, quae tamen non vivificat ; ad hoc scilicet data est, ut magnos faciat parvos, et diffidentes de viribus suis fugiant ad gratiam. Hoc invenit iste, quia parvulus est. Et haec sunt mirabilia testimonia, quae scrutata est anima parvuli huius.
[Ambr., Alcuin., Aug.] Soli enim parvuli illuminantur. Unde Dominus in Evangelio : Confiteor tibi, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Et alibi : Ego in iudicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant : et qui vident, caeci fiant. Facere autem Dei mandata recte, nemo potest, nisi per Spiritum sanctum in corde eius dilectio sit discussa. Hoc etiam iste confitetur, dicens :
- Os meum aperui, et attraxi spiritum, quia mandata tua desiderabam.
Os meum aperui. [Aug., Alcuin.] Quasi dicat : Cum desiderarem facere mandata, non erat mihi unde possem. Et ideo, aperui os meum petendo, quaerendo, pulsando : aperui, confitendo, rationem ampliando. Et sitiens attraxi bonis meritis, id est hausi spiritum, quo facerem mandata, quia post intellectum, quem sibi supra dixit datum : si quis vult facere mandata, non potest sine Spiritu sancto.
[Haym., Ambr.] Et est hoc dictum a simili illius qui in aestu captat auram. Vel per os, hic accipitur os animae, quod sub silentio clamat ad Deum, sicut Moses cum taceret voce, clamabat spiritu. Susanna quoque cum oraret, tacita clamabat, ab hominibus non audiebatur, apud Deum personabat. Hoc ergo os, id est mentis introitus aperitur, cum discere volumus.
[Cassiod.] Attrahit quis spiritum, cum Dei firmo desiderio completur. Aperuit ergo os infirmus, traxit spiritum validus, id est virtutem faciendi, quam per se habere non potuit. Et quomodo aperuit et attraxit, subdit : quia mandata tua desiderabam scire vel facere.
[Aug.]. Sed quia quanto suavis sentit, tanto ardentius sitit, adhuc petit, dicens,
- Aspice in me et miserere mei ; secundum iudicium diligentium nomen tuum.
Aspice in me [Gl. int., Ambr., Gl. int.]. Quasi dicat : Quia desiderabam mandata, ergo aspice in me, id est da spiritum, et quia aliquando aspicit iratus ut perdat, sicut Sodomam respexit, addit : Et miserere mei, siquando labor. Miserere dico, secundum iudicium diligentium nomen tuum
[Aug., Cassiod.], id est secundum iudicium, quod fecisti in eos, qui te diligunt, quia ut te diligerent, prius eos dilexisti. Vel Iudicium Dei est, ut diligentibus det auxilium misericordiae, ne sui decipiantur.
- Gressus meos dirige secundum eloquium tuum : et non dominetur mei omnis iniustitia.
Gressus meos. [Aug., Ambr., Aug.] Quasi dicat : Ita fac mihi sicut soles facere eis qui diligunt te. Et gressus meos dirige secundum eloquium tuum, id est fac me rectum secundum promissum tuum. Vel, gressus meos dirige secundum eloquium tuum, id est motus animae meae dirige secundum iussa tua, ne vitiis seducantur. Et quanto plus regnabit charitas, tanto minus dominabitur iniustitia. Unde subdit : Et non dominetur mei omnis iniustitia.
[Hilar., Cassiod.] Sciebat enim gradientem tentandum esse. Ideo non ait, excludatur penitus, sed non dominetur, quia non potest penitus excludi. Est enim peccatum in corpore, sed non regnet. Deinde addit, omnis, quia non valet in aliis legem servasse si in uno offendit. Qui enim totam legem servaverit, offenderit autem in uno, factus est omnium reus, ut ait Iacobus. Et
- Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua.
Redime me a calumniis hominum, [Aug., Cassiod., Ambr.] id est dato Spiritu sancto, fac ne calumniae hominum, id est falsae impositiones terroribus me vincant, et a tuis mandatis ad sua malefacta traducant, quibus ubique agitantur Christiani. Calumniae ergo sunt controversiae contra veritatem, quas precatur averti ut mandata indagaret. Earum ergo est gravior tentatio, id est de illis est tentatio illa quae gravior. Non enim omnis tentatio calumnia est, sed tantum gravior. Siquidem tentatio potest esse sine calumnia ; calumnia autem habet in se tentationem, est autem tentatio humana, quae levior est, quam ferre possumus : et haec calumnia non est. Tentatio autem gravior, quae est calumnia, est quae non solum falsa componit, verum etiam quae pie gesta sunt, decolorat, ut in Ioseph impudica domina fecit, et in Susanna duo presbyteri.
[Aug., Ambr.] Contra has calumnias silendum est. Redime, dico, quia si hoc mihi data patientia egeris, inter ipsas calumnias erit mihi liberum, ut custodiam mandata tua, Qui enim opprimitur calumniis, non facile servat mandata. Et
- Faciem tuam illumina super servum tuum ; et doce me iustificationes tuas.
Illumina faciem tuam, [Ambr.] id est tuam praesentiam manifesta opitulando, super servum tuum, ut servus sicut terra sole coruscet, ut sicut usu visibilis solis haec terra coruscat, sic luce invisibilis solis iustitiae, id est Christi, mens servi eius reluceat. Vel ita, faciem tuam illumina super servum tuum, precatur videre faciem, non velatam ut Iudaei, sed pure veritatem. Unde Moses velamen posuit super faciem suam, in quam non poterant intendere filii Israel, propter gloriam faciei eius, quae cornuta eis videbatur. Quo significabatur quod Iudaei veram legis claritatem sub velamine figurarum videre nequeunt, quae est in intellectu spirituali. Hoc autem velamen evacuatum est in Christi passione. Unde in Christi passione velum scissum est. Inde est quod in die passionis crux ante velata discooperitur, quia mysteria in lege operta, et spiritualis intelligentia velo litterae tecta per crucem declarantur. Et est sensus : Faciem tuam illumina super servum tuum,
[Ambr.] id est spiritualem legis intelligentiam mihi da. Vel adventum Christi hic precatur, cuius facie tenebrae illuminatae sunt. Et est, faciem tuam, etc., id est Filium tuum mitte, cuius refulgente gratia iusti perfundantur. Et doce me iustificationes tuas, ut faciam eas,
[Aug.] quia omnis qui audit a Patre et didicit, venit ad Christum. Qui ergo non venit, id est non facit, non didicit. Qui enim audit, licet memoria teneat quod audit, nequaquam didicisse putandus est, si non facit. Recolens autem iste dolorem poenitentis praevaricationis suae, ait :
- Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
Exitus aquarum. [Gl. int., Cassiod.] Quasi dicat : Ita fac sicut deprecatus sum ; et debes, quia oculi mei quibus et mors ante intraverat, quae per fenestras intrat, deduxerunt exitus aquarum,
[Ambr., Cassiod., Aug.] id est effusiones lacrymarum, hyperbolice, id est copiosas lacrymas, quasi fluenta fontium pro recordatione peccatorum. Ideo, quia non custodierunt, ipsi oculi, legem tuam, quibus oculis custoditis mandatis esset laetitia. Quod autem ad oculos referri debeat, non custodierunt. Patet ex eo quod in aliis libris legitur : Quia non custodivi legem tuam.
[Cassiod., Aug.] Vel ad calumniantes, ut a principio octonarii dictum est, potest referri. Quasi dicat : Ideo ploravi, quia non custodierunt, calumniantes Iudaei, legem tuam, vel secundum aliam litteram, quae est : Exitus aquarum descenderunt oculi mei. Qui oculi mei, qui prius per superbiam ascenderunt in vel per exitus aquarum, ita subauditur praepositio vel in, vel per, ut cum dicitur de aliquo descendit piscinam vel montes, sine in, vel per, et bene oculi descendunt humilitate poenitendi, qui per superbiam prius erant erecti, dum suam volebant iustitiam constituere. Unde praevaricando confusi sunt, et ab illa elatione descendunt flendo, ut iustitiam Dei mereantur. Vel secundum aliam litteram, quae in nonnullis codicibus reperitur : Exitus aquarum transierunt oculi mei, exaggerative hoc dicitur, exitus aquarum transierunt oculi mei, id est plus fleverunt quam aquae manent de suis exitibus. Ideo ita flet, quia sic flendo impetratur gratia, delens iniquitatem, et adiuvans voluntatem.
SADE
Iustus es, Domine. [Cassiod.] Victa carne clavisque confixa, et per lacrymas deletis peccatis, in hac decima octava littera iudicia Dei laudat, et eloquia ignita veneratur ; petens intellectum unde vivat, et se consoletur. Unde congrue huic octonario praeponitur littera sade quae interpretatur consolatio. Qui enim supra tristis de errore, lacrymas effundebat, hic consolatur se per iustitiam Dei. Et bene post lacrymas profluentes, et graves fletus doloris consolatio sequitur, quae triplex est ; nam et qui in dolore sunt, consolatione indigent, quae fit per misericordiam Dei : et qui poenas criminum luerunt, sperant veniam, et qui lacrymis delicta luerunt, requiem merentur.
[Ambr.] Prima ergo consolatio est eorum qui in dolore et miseriis positi, Dei misericordiam attendunt, recolentes illud, quia non obliviscitur misereri Deus. Secunda autem et tertia consolatio est eorum qui in peccatis sunt, et attendunt Dei iustitiam. Quidam enim in peccatis sunt, et nesciunt se esse, quos Deus punit pro peccatis illis sibi occultis. Et ideo sperant, quod si in peccatis sint et nesciant, illa tamen soluto in poenis culpae pretio remittentur eis, patienter poenam ferentibus, quia iustus est qui punit. Horum est secunda consolatio. Iterum alii sunt, qui agnoscentes sua delicta pro eis satisfaciunt, et lacrymantur. Unde veniam sperant : horum est tertia consolatio. Prima itaque consolatio est per misericordiam Dei, quam docemur in Ieremia, ubi ad captivos Iudaeorum flebiliter clamat Ierusalem. Ite, proficiscimini : Ego enim deserta sum, aequo animo estote. Filii, clamate ad Dominum, et extrahet vos de manu inimicorum. Secunda per punitionem, ubi et si fides, id est conscientia delicti desit, poena tamen satisfacit et relevat ; quod genus consolationis docemur in Isaia dicente : Consolamini populum meum, sacerdotes, loquamini ad cor Ierusalem, solutum est peccatum eius, quoniam recepit de manu Domini duplicia. Tertia est per satisfactionem, cum lacrymis crimen abluitur. Unde certi sumus de venia quae in hoc loco, et in multis aliis reperitur. Quasi dicat : Ideo sic ploro peccata mea, quia scio, o
- Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum.
Domine, [Aug., Ambr.] quod tu qui punis, iustus es, in omnibus. Hoc dicit vir iustus, qui lacrymis profluens, et gravi supplicio delicta persolvens, non taedio vincitur, non labore lassatur. In exordio sermonis seipsum accusans ; qui vero delicta sua non respicit, iniuste se putat gravari : sed bonus se accusat, et digna inferri sibi a iusto dicit, in quo et sperat. Sicut enim iustus punit, sic et sustinentem remunerat. Et rectum iudicium tuum, qui iubes peccatorem se affligere. Aliter veniam sibi arrogaret peccator. Et bene ait, rectum. Quidquid enim ab eo sic, recto iudicio fit, et haec est consolatio iustorum. Hac confessione Daniel feras, et tres pueri flammas vicerunt. Hac eadem, Ionas inclusus in utero bestiali anhelandi vix habens commeatum, inde meruit liberari. Sanctus quoque Iob, exstinctis liberis, patrimonioque nudatus amisso, hac eadem confessione sua cum augmento sibi restitui obtinuit. Et,
- Mandasti iustitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.
Mandasti nimis, vel valde, [Alcuin.] id est per multos. Et multo tempore propter infirmos, iustitiam, scilicet testimonia tua, et veritatem tuam, [Cassiod., Aug.] scilicet quae iustitia est testimonia tua et veritas tua. Multa hic inculcantur quae peccatores terrere possunt. Rectum enim iudicium, iustitia, veritas, sunt timenda omni peccanti, quia sic iuste damnatur quicunque damnatur ; nec potest inde conqueri contra Deum iustum. Iustitiam sane dicit testimonia Dei, quia iustum se probat mandando iustitiam. Est etiam haec iustitia veritas, quia fit ut Deus talibus testimoniis innotescat, scilicet mandando iustitiam. Veritas ergo est, quod veraciter innotescit. Et est, mandasti iustitiam ; iustitiam, dico, testimonia tua, quia ea mandando probasti te iustum. Et, iustitiam dico, veritatem tuam, quia talibus innotescit testimoniis.
[Cassiod.] Vel ita : tu mandasti, id est praecepisti testimonia tua, id est praecepta, quae sub testificatione prolata sunt. Testimonia, dico, continentia iustitiam et veritatem tuam. Haec enim continent iustitiam et veritatem ; iustitiam, quia omnia aeque decernunt ; et veritatem, quia promissa retribuunt. Nimis, ad utrumque refertur. Nimis, id est ad iustitiam et veritatem, ut sit sensus : Iustitiam dico, nimis, in eis testimoniis inculcatam nobis ; et veritatem dico, nimis in eisdem inculcatam nobis. Nimis inculcare nobis iustitiam, districtio est ; nimis inculcare nobis veritatem, cautela est, id est : ad hoc haec duo nobis inculcantur, ut districte iudicantem metuentes, districte vivamus, et benigne promittentis caute promissa exspectemus. Et quia mandasti iustitiam, ideo
- Tabescere me fecit zelus meus ; quia obliti sunt verba tua inimici mei.
Zelus meus, [Ambr., Aug., Ambr., Cassiod.] id est, charitas. Vel zelus tuus, quia zelat Deo, non sibi ; unus tamen et idem zelus est, id est charitas, quae et hominis est zelus, quia in ipso est et dicitur, quia a Deo habet, et ad Deum refert. Ille, inquam, zelus, fecit me tabescere, hoc est id quod alibi de Christo dicitur : Zelus domus tuae comedit me. Hoc zelo corpore tabescit iste.
[Ambr.] Zelus iste est amoris, non livoris ; zelus bonus habitus pro domo Dei, quam non patiebatur a perfidis lacerari. Hoc zelo arsit Phinees filius Eleazari, quando moechantes, interdicta sibi consuetudine, copulatos interfecit ; quo facto omnes a poena redemit et indignationem Domini mitigavit. Melius enim est, ut paucorum damnatione plurimi liberentur, quam eorum absolutione plures periclitentur. Deinde quasi quis quaereret : Cur ita tabescis ? subdit, quia obliti sunt verba tua inimici tui. In hoc sunt inimici, et si secundum saeculum sint amici, quos iste zelat Deo.
- Ignitum eloquium tuum vehementer : et servus tuus dilexit illud.
Ignitum eloquium tuum vehementer. [Ambr.] Quasi dicat : Ideo zelus iste est mihi, quia eloquium tuum, est ignitum Spiritu sancto. Purgat enim corda ut fornax aurum, accendit ad amorem Dei ; et contra impios, illuminat etiam audientes. Hunc ignem venit Dominus mittere in terram. Hoc igne calefactus Ieremias dicit : Erat ignis flammigerans in ossibus meis. Hoc igne urebatur rubus quem vidit Moses, et non exurebatur. Urit enim sermo divinus ut corrigat ; conscientiam peccatoris non exurit ut perdat. Hoc igne vaporati Cleopbas et alius discipulus, dicebant : Nonne cor nostrum erat ardens in nobis ? Hic ignis super apostolos die Pentecostes caelitus descendit : Quia hoc igne exardere debent qui eloquia Dei annuntiant. Inde est quod fila rubea dependent ex duabus linguis mitrae pontificalis. Sicut enim per duas linguas significantur, quod nova et vetera de thesauro cordis sui proferre debent ; ita in rubeo colore filiorum figuratur ignis charitatis quem in se habere, et in aliis accendere debent. Unde Petro post trinam Dominicae dilectionis professionem pastoralis cura creditur. Inde etiam est quod Romanus pontifex cappa rubea induitur, quia totus igne charitatis ardere debet, et omnia ex charitate facere, animo quoque martyrio non deesse, Christi personam gerens, cuius vestimentum est sicut calcantium in torculari, qui ait : Torcular calcavi solus. Deinde addit : Vehementer.
[Gl. int., Aug.] Quasi dicat : Ignitum est vehementer, ut etiam corpus urat. Et ideo servus tuus quicunque dilexit illud. Merito zelat iste oblitos verba Dei, quia ad hoc flagrabat eos adducere, quod ardentissime diligebat. Et cum hoc sit, et si,
- Adolescentulus sum ego et contemptus ; iustificationes tuas non sum oblitus.
Ego adolescentulus sum et contemptus, [Aug., Ambr.] id est iunior et despectus, non tamen sum oblitus iustificationes tuas, ut illi maiores, scilicet inimici mei. Iustificat Deum qui se accusat, quod fit per humilitatem, quae humilitas mirabilior est in iuvene. Hoc autem ad litteram multis sanctorum potest convenire, et specialiter populo gratiae. Multi enim sanctorum a prima adolescentia laboribus exercitati sunt, contempti a suis, ut Ioseph inter fratres, et David inter filios. Sic novus populus gratiae, qui aetate sequitur populum legis, sed fide praecedit. Iste est contemptus, et ideo maior, quia contemptibilia elegit Deus.
[Aug.] Reprobat autem illos qui iustitiam suam volunt constituere. Isti sunt duo populi, qui in utero Rebeccae luctabantur, de quibus dicitur : Maior serviet minori. Iste minor non est oblitus iustificationes Dei, cum inimici maiores sint obliti : quod merito, quia nescientes iustitiam Dei, suam quaerebant : iste non est oblitus, quia non suam, sed Dei iustitiam quaesivit, de qua etiam nunc dicit :
- Iustitia tua, iustitia in aeternum : et lex tua veritas.
Iustitia tua. [Ambr., Cassiod.] Quasi dicat : Merito non sum oblitus, quia iustitia tua, o Deus, est iustitia in aeternum. Iustitia solius Dei est aeterna ; hominum iustitia temporalis est, sed Dei aeterna, quia quisquis eam sequitur, in aeternum gaudebit, quod non est de iustitia Iudaeorum ; et lex tua veritas. Lex Dei per Mosen data vera per omnia, quia per eam est cognitio peccati, et perhibet testimonium iustitiae Dei.
Vel, lex illa est veritas, [Aug., Ambr.] id est spiritualis, et si non Iudaeis. Vel de lege Evangelii potest accipi. Et lex tua scilicet evangelii, veritas est, non umbra, non figura, sicut Mosaica, sed res.
[Cassiod., Aug.] Vel per legem accipiuntur generaliter mandata eius. Et est, lex tua est veritas, quia qui legem sequitur, veritate impletur, quae est Christus. Propter hanc vero legem patitur minor a maiore. Unde subdit :
- Tribulatio et angustia invenerunt me : mandata tua meditatio mea est.
Tribulatio, etc. [Ambr., Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Lex tua est veritas, pro qua lege, tribulatio et angustia, quae sunt munera iustis ad pondera peccatorum deponenda, invenerunt me, exspectantem et paratum : et quantumcunque saeviant, tamen mandata tua meditatio mea est, hoc est remedium contra tribulationes ; et ut in tribulatione non deficiam, ideo da mihi in ea intellectum. In tribulatione poscit iste intellectum, ut sciat quam nihil est quod persequentes tollunt, quia et si vitam finiunt, vivet in aeternum. Unde subdit, et vivam, vere et merito, quia iustitiam quae manet in aeternum praeponit temporalibus.
- Aequitas testimonia tua in aeternum ; intellectum da mihi et vivam.
Aequitas, vel iustitia, quasi dicat : Et merito vivam, quia mihi est aequitas, [Aug., Hilar.] vel iustitia manens, in aeternum testimonia tua, in tribulatione, quasi dicat : Iustitia tua in tribulatione est martyria, id est testimonia, id est iustitia tua aeterna causa est, cur in tribulatione servem testimonia, id est martyria. Vel ita ut secundum seriem legatur littera. Quasi dicat : Tribulatio et angustia invenerunt me, et mihi posito in tribulatione, testimonia tua sunt aequitas vel iustitia, vel iusta in aeternum, id est sunt mihi causa aeternae iustitiae.
[Cassiod.] Talis spes est isti contra tribulationes, quae sunt temporales. Et in his tribulationibus, da mihi intellectum et vivam. Eo, id est intellectum superat seniores. Et nota quia qui supra iunior dicebatur, nunc maturior senibus inter adversa petit intellectum, ut sciat haec esse transitoria, et inde vitam mercari sciat ;
[Ambr.] quam lubrica sit haec vita, et sit pius erranti sciat communia bona saeculi, sciat miserias, ut portum quaerat. Perfecta virtus est intellectus, si quis quod sensu capit, factis exsequitur.
QOPH
Clamavi. [Cassiod., Aug.] In hac decima nona littera iustificationes Dei promittit se exquirere, adiiciens se scire testimonia Dei in aeternum fundata esse. Et quia quanto quis bonis vult insistere, tanto magis diabolus conatur seducere, et in malis ne respiret concludere ; contra quod opus est ad Deum clamare.
[Alcuin., Ambr.] Ideo post errorem, accepta superius consolatione, iste conclusus asperius, clamat hic studiosius. Unde congrue huic octonario praemittitur littera qoph quae interpretatur conclusio. Vel aspice, quod idem est in sensu, quia conclusus debet circumspicere se, et causam periculi non dissimulare. Concluditur quis, quando tumescentibus visceribus, intercluso spiritus commeatu spirandi ac respirandi commercia coarctantur ; ita etiam qui animo angitur, et quibusdam adversis perurgetur, concluditur. De qua conclusione hic agitur. Conclusio vero haec est in angustiis mentis, quasi quis respirare clauso meatu non possit. Noxia enim conscientia premit, morbi vis urget sensum mentis, intercipit angustia. Orationis ergo quaerenda est medicina. Clama ergo ad medicum, qui de caelo descendens aegrotos sanat. Ne differas, quia non est apud eum ulla comperendinatio sanitatis. Neque timeas, quia verbo, non ferro consuevit sanare. Unde hic ait,
- Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine ; iustificationes tuas requiram.
Clamavi, [Ambr., Gl. int., Ambr.] quasi dicat : Undique sunt hostes, non solum visibiles, sed quod gravius est spirituales. Vocandus ergo est qui sit auxilio. Ideoque clamavi in toto corde, etc. Vel ita continua : quasi dicat : Da intellectum, et debes, quia clamavi in toto corde. Clamor cordis, silente corporis voce, a Deo semper auditur, clamor autem cordis, est magna intentio cogitationis. Iste clamor fit cogitationum sublimitate, concentuque virtutum. Addit, toto, quod est quando non aliunde cogitatur.
[Aug., Cassiod., Aug.] Mens enim divisa non impetrat in tali petentis affectu, sive in silentio habeatur, sive cum voce, si opus est propter homines, non desperatur effectus. Exaudi me, Domine, deinde ad quid proficiat suus clamor, adiungit : Iustificationes, etc. Quasi dicat : Ad hoc clamavi, ut iustificationes tuas requiram. Ad hoc profuit clamor, hoc clamaverat, hoc addit, quia non est satis clamare ad Deum ; sed et iustitias eius exquirere oportet. Et nota quod ait, requiram, quoniam longe est adhuc a faciente qui requirit, quia non consequitur, ut qui quaerat inveniat, et qui invenit, faciat. Sed tamen aliter non venitur ad facere, nisi exquirantur ; boni autem si quaerunt, ut in Evangelio promittitur, inveniunt, secundum illud : Quaerite et invenietis. Sed et mali quaerentes, inveniunt ; qui tamen non oderunt sapientiam, quae est Deus, in qua sunt omnia quae quaeruntur ab his qui volunt esse beati. De malis vero qui oderunt, dicit Sapientia : Quaerent me mali, et non invenient, oderunt enim sapientiam. Sed si oderunt, quomodo quaerunt ? Quaerunt, non propter ipsam, sed propter aliud quod amant. Quaerunt enim dicta sapientiae, ut habeant in doctrina, non in vita, non ut per mores ad ipsam perveniant ; sed per sermones eius ad vanam gloriam verbis eius inflati sunt, et ita ab ea magis alieni. Iste autem ad hoc requirens ut habeat in vita, ait : Iustificationes tuas requiram, utique faciendas, non modo sciendas.
- Clamavi ad te, salvum me fac : et custodiam mandata tua.
Clamavi. [Cassiod., Aug., Ambr.] Et exponens quid sit in toto corde clamare, addit, ad te, hoc est toto corde clamare. Non enim toto corde clamat, qui ad eum suam petitionem non dirigit, quid autem petat, adiungit : Salvum me fac, scilicet in anima, quae custodiet mandata : Et custodiam mandata tua. Ubi enim est salus animae, efficit ut facienda fiant, et usque ad mortem, si opus est, certetur ; ubi non est salus ista, succumbit infirmitas. In eo quod ait, clamavi, nota promptum affectum. In eo vero quod ait, custodiam mandata tua, nota sedulitatis obsequium.
- Praeveni immaturitate et clamavi ; quia in verba tua supersperavi.
Praeveni intempesta nocte, [Aug, Ambr.] vel sicut plures codices habent, immaturitate. Idem tamen sensus est. Vix invenitur in aliquo libro, in immaturitate. Immaturitas est nox intempesta, id est inopportuna actionibus. Tempestivum enim hoc dixerunt antiqui, opportunum a tempore, dicit autem secundum litteram, quod noctis tempore vigilet in eo amor Dei magno orandi affectu. Et est, praeveni immaturitate et clamavi ; vel, intempesta nocte, et clamavi, id est magno orandi affectu, quasi quodam clamore mentis praeveni horam opportunam humanis actionibus. Et in verba vel verbis, tua, vel tuis, supersperavi semper, crescens in spe, etiam in adversis. Et,
- Praevenerunt oculi ad te diluculum, ut meditarer eloquia tua.
Oculi mei directi, ad te praevenerunt, diluculo. [Rem., Aug.] A simili strenui operarii, qui ante lucem surgit ad bene operandum. Deinde ad quid agendum vigilaverit, subdit, ut meditarer eloquia tua. Vel ita : Praeveni intempesta nocte. Nox est totum saeculum in quo clamamus praevenientes diem, in quo merces dabitur. Unde : Praeveniamus faciem eius in confessione. Et est, praeveni intempesta nocte, et clamavi, id est toto hoc saeculo, quod est quasi nox, clamando praeveni diem iudicii ; et in verba tua supersperavi, non mutatur.
[Ambr., Rem., Aug.] Et oculi mei directi ad te praevenerunt diluculum, id est diluculum aeternitatis labore vineae praeveni. Vel ita legatur : Oculi mei directi ad te diluculo virtutum praevenerunt diem, scilicet retributionis, ut meditarer eloquia tua, non mutatur. Vel ita : Praeveni immaturitate, vel intempesta nocte. Immaturum tempus noctis fuit, antequam tempus gratiae venisset, id est ipsa maturitas, scilicet plenitudo temporis, quo Christus venit ; nec tamen tunc Ecclesia tacuit, sed prophetando clamavit. Unde hic ait : Praeveni immaturitate, vel intempesta nocte, et clamavi, id est in tempore noctis, quod fuit ante adventum Christi, de ipso venturo prophetando clamavi, et ipsa eadem Ecclesia speravit in verbis potentis facere quod promisit. Unde subdit, et in verba tua supersperavi, ipsa etiam Ecclesia dicit, praevenerunt oculi mei directi ad te diluculum, vel matutinum. Matutinum est, quando sedentibus in tenebris lux orta est, ad hoc oculi sanctorum praevenerunt, praevidentes hoc futurum.
[Cassiod., Aug., Ambr.] Isti sunt oculi cordis, qui ante credunt Christo, quam eius adventu irradientur. Diluculum enim, initium lucis est, quando post tenebras saeculi Christus emicuit. Ad hoc praevenerunt oculi, ut meditarentur eloquia Dei in lege et prophetis, quae de Christo futura nuntiabunt. Unde subdit, ut meditarer eloquia tua. Vel ita : Praeveni immaturitate, vel sicut in Graeco est, praeveni ante horam : nullum enim tempus ad hoc eligendum est, sed semper est hoc agendum, ut semper sit Christus in corde nostro, semper in ore et opere. Et si enim omnis rei quae sub caelo est, tempus est, sed tamen non est etiam super caelum, non super Dominum tempus. Neque enim opus est supra auctorem, sed auctor supra operis exordium. Sed quia sequens versus tempus precandi exprimit, hic magis activum, quam orationis tempus intelligitur. Et est sensus : Praeveni horam, et clamavi, id est operando pro aeternis ; praeveni horam aliarum actionum, et clamavi corde, et in verba tua supersperavi, hoc non mutatur. Deinde subdit de tempore precandi : Praevenerunt oculi mei, ut meditarer eloquia tua mane, id est ante diem. Supra, id est in praecedenti versu, dixit, ante horam, secundum illud : Media nocte surgebam, etc. Hic dicit, mane, significans aliud tempus orandi, ut sit illud prius. Hoc autem iuxta illud, praeveni orientem solem ; pudor est enim si radius solis in strato otiosum te inveniat. Primitias ergo cordis et vocis, quotidie Deo sacrifica, tunc et nox vertitur tibi in lucem, non temporis, sed gratiae : Unde sponsa ait : Per noctes quaesivi illum quem diligit anima mea. Vel ita, secundum moralem intellectum, praeveni immaturitate, id est in aetate immatura. Praeveni immaturitatem, id est senilem aetatem. Praecurrit enim vel praevenit in immaturitate aetatem maturitatis, qui puer senilem induit gravitatem, qui in annis puerilibus senectutem anticipat, ut gravitas sit in mente, licet sit vaga et mollis aetas. Non enim magnum est si defecto corpore et gelu senectutis frigido, a voluptate quiescunt. Non enim est corona, nisi fuerit difficilioris certaminis lucta. Magnum vero est et laudabile, si in fervore aetatis sunt temperati, ut reluctantem carnem rationis coerceant imperio, parcaque frugalitate castigent, et in servitutem redigant, ne effrenata libertate luxuriae luxurient. Bonum est enim viro, si portaverit iugum ab adolescentia sua : hoc de aetate hominis sicut dictum est exponitur ; deinde non mutatis his, clamavi, et in verba tua supersperavi, subdit de hora diei, dicens : Praevenerunt oculi mei directi ad te laudandum, in diluculo,
[Cassiod.] vel mane, qua hora Christus resurrexit, quia resurrectio Christi mane facta est : Ideo mens diluculo surrexit. Ad quid ? Ut meditarer eloquia tua, quae adeo sunt suavia.
- Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine ; et secundum iudicium tuum vivifica me.
Vocem meam. [Gl. int., Aug.] Quasi dicat : Quia ita studiose ad te vigilo. Ideo, o Domine, vocem meam audi secundum misericordiam tuam, et secundum iudicium tuum vivifica me. Congruus ordo quod praemittitur misericordia, et sequitur iudicium. Prius enim Deus secundum misericordiam aufert poenam a reis, et eis postea secundum iudicium dabit vitam, quia non frustra hoc ordine misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine, licet nunc tempus misericordiae non sit sine iudicio ; nec tempus iudicii post, sine misericordia.
[Hilar., Cassiod.] Vel ita secundum praecedentem illam sententiam, ubi de aetate egit. Vir namque sanctus, etsi aetatem vincens, mane surgit, non tamen in operibus suis, sed in misericordia Dei confidit, dicens : Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum iudicium tuum, non quo in futuro iudicabis, sed quo supplicibus parcis, et se damnantes absolvis. Vivifica me mortuum lege peccati. Et necesse est ut vivifices, quia
- Appropinquaverunt persequentes me iniquitati ; a lege autem tua longe facti sunt.
Persequentes me appropinquaverunt, etc., [Aug., Gl. int.] quoniam iam corpus perimunt. Unde alibi : Tribulatio proxima est, non utique ; illa quae adhuc imminet, hic proxima dicitur, quia iam erat ei praesens passio ; sed quae fit in carne, qua nihil propius est animae, hoc modo : Appropinquaverunt, huic persequentes iniquitati, vel iniuste, alia littera ; sic distingue : Persequentes dico, iniquitati, in hoc servientes.
[Cassiod., Aug., Cassiod.] Vel, persequentes me iniuste. Hoc ideo addit, quia et aliqui pro criminibus puniuntur, mihi appropinquaverunt, a lege autem tua longe facti sunt. Qua magis huic appropiant, tanto magis a iustitia longe facti sunt. Hoc ideo dicit, ut causa sua melior quam illorum videatur.
- Prope esto, Domine, et omnes viae tuae veritas.
Prope es tu, Domine, [Aug., Cassiod., Ambr., Aug.] quasi dicat : Illi appropinquaverunt, sed non nocuerunt, quia tu, o Domine, prope es, intus adiuvans, prope ad remedium, nec te latet quod agimus, et omnes viae tuae sunt veritas etiam quod patimur non est immerito. Hoc non potest vere dicere Iudaeus, sed fidelis qui credit veritati. Quaeri potest quomodo hic dicantur omnes viae tuae veritas, cum alibi legatur : Universae viae Domini misericordia et veritas. Sed sciendum quod erga santos omnes viae Domini sunt misericordia, omnes veritas, quia et in iudicando subvenit, et ita non deest misericordia, et in miserando id exhibet quod promisit, ne desit veritas. Erga omnes autem, et quos liberat, et quos damnat, omnes viae sunt misericordia et veritas, quia ubi non miseretur, scilicet ad salutem vindictae veritas datur, quia nullum immeritum damnat, sed multos immeritos salvat et liberat.
- Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea.
Initio, vel ab initio, cognovi, etc. [Aug.] Si in libro habetur initio, adverbialiter ponitur, sicut solemus adverbialiter dicere : Alias hoc faciam. Et est, omnes viae tuae sunt veritas. Et initio, id est initialiter dicit Ecclesia, quae ab initio generis humani fuit, cognovi de testimoniis tuis, quibus promisisti te daturum regnum aeternum filiis, quia fundasti ea, id est in Christo fundamento monstrasti ea vera. Et hoc in aeternum, quia id quod per ea promisisti, aeternum est. Initio dicit se nosse Ecclesia, quod testimonia sunt in aeternum fundata, nec aliunde novisse quam de ipsis testimoniis. Testimonia sunt quibus promisit Deus verbo vel actu se daturum regnum aeternum filiis. Et quia in Filio, cuius regni non erit finis, se daturum testatus est, fundata sunt in aeternum, non quod ipsa sint necessaria, quando ipsa res dabitur ; sed quia id quod per ea Deus promisit, aeternum est. Fundata vero dicuntur, quia in Christo vera monstrantur, qui est fundamentum, quod nemo potest mutare. Initio autem novit, quia hoc dicit Ecclesia, quae ab initio generis humani non defuit terris, cuius primitiae fuit sanctus Abel, qui in testimonium Christi immolatus est, et ab initio dictum est : Erunt duo in carne una ; quod sacramentum magnum est in Christo, et in Ecclesia, ut ait Apostolus.
[Alcuin.] Ecce duo testimonia, quorum alterum in actu, alterum in verbo est exhibitum. Vel testimonia dicit praecepta, quae dicuntur fundata in aeternum, quia pro eis neglectis vel servatis merces aeterna, vel poena aeterna redditur. Et est : Ego cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea.
[Hilar.] Cognovi, dico initio, vel ab initio, scilicet in Adam, qui pro neglectis punitus est, vel per antiquos patres, qui ea tenendo venerunt ad aeternitatem.
RESCH
Vide humilitatem. Qui supra dixit se clamasse, in hac vicesima littera, resch, petit vivificari, quia mandata Dei summo studio quaesivit, quod longe est a malis, quia similiter non egerunt. Et quia nemo vivificatur nisi per humilitatem, quae est caput omnium virtutum. Ideo huic octonario praemittitur littera. Resch, quae interpretatur caput, id est humilitas, quae est caput virtutum, quam conclusus servat, ut serpens caput corpore exposito. Attende ergo quod haec littera, resch, interpretatur caput vel primatus, quo intelligitur rationabilis sensus qui regit omnia membra, sicut caput totum corpus dirigit, et sensibus implet : unde qui turpiter et bestialiter agit, capite damnatur, ut forma hominis privetur, qui sapientiae rationem non tenuit. Mystice caput nostrum Christus est, sine quo vivendi usus haberi non valet. Sicut ergo caput coluber servat, ita serva et tu caput, id est Christum, quo vivimus, ex quo sunt omnia bona. Moraliter caput est humilitas, sicut praedictum est, quae totum nostrorum actuum fovet corpus. Inflatus hoc caput non tenet, id est humilitatem quae est caput omnium virtutum. Primatus est Dominus etiam Christus, qui ablatus maiori populo datur minori Iacob, id est Christianis. Unde in Isaia legitur : Auferam a Iuda caput et caudam, id est Christum, qui est initium et finis, alpha et omega. Quasi dicat : Prope es tu, Domine, ergo.
- Vide humilitatem et eripe me ; quia legem tuam non sum oblitus.
Vide humilitatem meam, [Ambr., Aug.] quae es ? in studiis nostris et tentationibus, qua superbia vincitur, quae omni Christiano est necessaria. Hoc autem non dicit, nisi qui se scit placere Deo. Et est : vide humilitatem, id est placeat tibi humilitas mea, et indica mihi secundum eam. Alii in aliis gloriantur, iustus in humilitate, bona gloria est Christo subiici, quo merito eripitur quis a gladio flammeo, id est morte aeterna. Unde subdit : et etiam eripe me. Superbus malis innectitur. ut humilietur, humilis eripitur ut exaltetur. Ideo eripe, quia non sum oblitus legem tuam quae dicit : Qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.
- Iudica iudicium meum, et redime me ; propter eloquium tuum vivifica me.
Iudica iudicium meum. [Gl. int., Aug., Gl. int.] Quasi dicat : dico, Vide humilitatem meam, sic inde, iudica iudicium meum, id est causam meam, quia contra diabolum causam agit ; et redime me a malis, et propter eloquium tuum, id est propter illam praedictam legem, quam iste non est oblitus, scilicet ut se exaltandum humiliaret, vivifica me ; haec est exaltatio sanctorum, scilicet aeterna vita : vel, Eloquium, dicit generaliter verbum Dei. Et est, propter eloquium tuum, id est ut ego videam et servem illud ; vivifica me.
[Ambr.] Vel ita : Iudica iudicium meum, de iudicio futuro agit : Ad quod innoxius et propriae innocentiae arbiter, festinat. Iustus enim apud Deum sciens etiam eum misericordem, non timet iudicium ad sui damnationem, in quo absolvitur. Quod etiam incipit hic a sanctis, non in aeternum puniendis. Ideo Dominus ait per Ezechielem, ad angelos ultionis ministros : A sanctis meis incipite. Et alibi Scriptura ait : Tempus est ut incipiat iudicium a domo Dei. Ideo iste apud redemptorem suum sperans, et volens mature absolvi, ait : iudica iudicium meum, id est matura facere iudicium ; et ibi, redime me a malis ; et propter eloquium tuum vivifica me. Verecunde hoc dicit, ut qui diffidit de meritis propter verbum Dei, speret clementiam. Et hoc est illud Verbum, quod Simeon videre exspectavit.
[Cassiod.] Vel ita : Iudica de praesenti iudicio iudicium meum, id est, examina discretionem fidei meae. Non enim per arrogantiam petit iste iudicari in futuro, sed vult a Deo examinari suum iudicium quo Deum credit, et incarnationem Christi, de quo, id est pro quo iudicio, omnes sancti securi sunt nec timent diem iudicii, quia in his qui bene iudicant credendo, sciunt se glorificandos, sancti quia tales sanguine Christi redimendi erant. Et redime me sanguine passionis. Et vivifica propter eloquium tuum, quod dicit : Qui credit in me non morietur ; sed habebit vitam aeternam. Me vivifica, sed,
- Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt.
Longe est a peccatoribus salus. [Aug., Ambr., Cassiod.] Non a me, qui iustificationes exquisivi. Hoc specialiter de Iudaeis dicit, qui latronem elegerunt, Salvatorem repulerunt. In hoc tamen omnes devotos animos, perfidos terret. Ideo, longe est ab eis salus, quia longe se fecerunt ab ea. Quod ita dicit, quia iustificationes tuas non exquisierunt, quod iste ab eo se accepisse videns, scilicet ut custodiret iustificationes, dicit :
- Misericordiae tuae multae, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me.
Misericordiae tuae. [Ambr., Aug., Ambr.] Vel ita continua : Et si longe a peccatoribus sit salus, tamen nemo desperet, quia, o Domine, misericordiae tuae multae sunt. Qui enim suo peccato pereunt, misericordia Domini liberantur ; palam apparuit non quaerentibus, vocavit refugientes, congregavit ignaros, pro omnibus se obtulit ; et secundum iudicium tuum vivifica me. De futuro iudicio dicit hoc, quia scit quod iudicium Dei non erit sine misericordia, super eum qui fecit misericordiam. Vel de iudicio praesenti quo parcit poenitentibus hic agit. Et est, vivifica me secundum iudicium tuum. Non secundum illud quod omnes timent. De quo alibi : Non intres in iudicium cum servo tuo. Sed secundum illud quo parcis confitentibus. Ideo post misericordiam subdit de iudicio, quia non est misericordia sine iudicio. Ideo vivifica me quia
- Multi qui persequuntur me, et tribulant me ; a testimoniis tuis non declinavi.
Qui persequuntur me et tribulant me multi sunt [Ambr., Aug.] quibus adiuncti sunt et mali spiritus. Per hoc notatur et gravis persecutio, quae fit a multis in unum, impletum est hoc in Ecclesia, quae tot habuit persecutores martyrum. Praeparata enim est universa terra sanguine martyrum, floret caelum coronis martyrum, ornatae sunt Ecclesiae memoriis martyrum ; signata sunt tempora natalibus martyrum, crebrescunt sanitates meritis martyrum. Et licet sint multi, tamen, Non declinavi a testimoniis tuis.
[Cassiod., Aug., Gl. int.] Gratius est haec inter pericula servari, quod est nobis a Deo. Unde sequitur in alio psalmo : Nisi quia Dominus adiuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea. Sequitur in alio psalmo : Nisi quia Dominus erat in nobis, forte vivos deglutissent nos. Ego non declinavi.
- Vidi praevaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.
Vidi ante praevaricantes, [Aug., Cassiod.] id est declinantes a testimoniis, quia non ferunt tribulationes. Alii codices habent : non servantes pactum, quod idem est. Pactum dicitur a pace, quasi pacis actum, id est inter dissidentes affectu gratiae diffinita conditio, quae convenit utrique legi, scilicet ut pactum appelletur, quae statuta est, ut homo in gratiam, et pacem Dei revocaretur ; quod pactum, id est utramque legem debiles non servant, cedentes persecutoribus, pro quibus amissis sociis dolent sancti. Unde subdit hic : Et tabescebam zelo amoris.
[Aug., Hilar.] Vel pactum dicit, quod Iudaei pepigerunt, dicentes : Omnia quaecunque dixerit Dominus, haec faciemus ; sed post coluerunt idola ; quos cives et parentes suos lugent sancti.
[Ambr., Aug.] Unde ait, et tabescebam zelo charitatis. Beatus qui in charitate Dei tabescit. Deinde exponens in quo sunt praevaricantes, subdit, quia eloquia tua non custodierunt, sed in tribulatione negaverunt. In hoc sunt praevaricantes, sed ego ab eis differens,
- Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine, in misericordia tua vivifica me.
Dilexi, o Domine, mandata tua. [Aug., Ambr., Cassiod.] Unde scilicet ex dilectione est fructus omnium passionum. Ideo ait dilexi, non tantum non negavi quod martyres facere cogebantur, et non facientes intolerabilia patiebantur. Et, o Domine, vide, hoc scilicet, quoniam dilexi mandata tua, id est placeat tibi, et remuneretur a te dilectio mea. Vel ita continua, quasi dicat : Vidi praevaricantes et tabescebam. Et ideo, o Domine, vide quoniam dilexi, etc. Illo merito dixit, scilicet qua tabescebam. Hoc merui, scilicet a te conspici ; supra dixit, vide humilitatem, hic item dicit, vide, addens, quoniam dilexi mandata tua.
[Ambr.] Secundum legem veterem hoc dicitur, quae praecipit ut unusquisque ter in anno non vacuum se offerat in conspectu Dei. Sanctus vero quotidie non vacuum se offert quidem, quoniam dicit : mandata tua dilexi. In hoc se offert quod diligit. Ipsa enim dilectio oblatio est. Unde alibi : In me sunt, Deus, vota tua. Et nota quod ait, dilexi ; quod plus est quod servare, quia hoc est charitatis, illud necessitatis vel timoris. Ideoque in Exodo, illi soli praecipiuntur offerre ad construendum tabernaculum, qui spontanea voluntate et hilari animo accedunt. In misericordia,
[Aug., Haym.] quasi dicat : Dilexi mandata, unde hoc praemium postulo, vivifica me in misericordia tua, non in meritis confido, sed si misericordia est in praemio, quod debet reddere iustitia : quanto magis impensa est misericordia, ut obtineretur victoria, cui debetur utique praemium in victoria, manifestior est misericordia. Et in misericordia ergo vivifica me, quia isti mortificant.
[Aug., Gl. int.] Quod utique facies, quia dixisti hoc in Scripturis, quae verae sunt, et quae dicis vera sunt, nam
- Principium verborum tuorum veritas ; in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.
Principium verborum est veritas, [Cassiod.] id est a principio verborum tuorum vera dixisti, principium verborum est principium Scripturarum, ut Genesis, a quo principio vera dixit Deus, et usque in finem veritatis verba servat. Unde, Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Et quia tetigit quod in principio gestum est, addit quod post finem saeculi fiet, subdens, in aeternum durabunt omnia iudicia iustitiae tuae. Iudicia iustitiae perpetuo stabunt, quia sententiam de bonis vel de malis datam, nec tempus, nec ulla res, subvertet.
Vel ita : Principium, [Aug.] quasi dicat : Vere vivificabis me, qui promisisti. Et principium verborum tuorum est veritas, id est a veritate tua verba procedunt. Et ideo vacua sunt, et neminem fallunt, quibus praenuntiatur vita iusto, poena impio. Haec sunt quippe, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae, quia iudicium Dei de omnibus in aeternum manebit.
SIN
Principes persecuti. [Cassiod., Alcuin.] Qui supra humilitatem Deo obtulit, in hoc vicesima prima littera, gratas sibi dicit persecutiones, quibus tanquam emplastris vulnera peccatorum curantur. Unde : Da nobis auxilium de tribulationibus. Et alibi Dominus ait : Ego occidam, et ego vivere faciam ; percutiam et sanabo. Ideoque huic octonario congrue praemittitur littera Sin,
[Ambr.] quae interpretatur super vulnus, quasi emplastrum. Dicit enim quod tribulatio curat vulnera peccatorum, et dat salutem. Vulnus ergo est peccatum, super vulnus tribulatio. Vel vulnus intelligitur ipsa tribulatio, super vulnus consolatio eloquiorum Dei, medicamentum caelestium praeceptorum. Istud est spirituale malagma, quo omne nequitiae virus aboletur, quo non aduruntur, sed magis foventur atque liberantur collisi. Ad hanc ergo divinae gratiae medicinam iste quasi a latronibus vulneratus, exsultans vero Samaritano vulnera sua detegit curanda, dicens :
- Et principes persecuti sunt me gratis ; et a verbis tuis formidavit cor meum.
Principes, etc. [Ambr., Gl. int. ; Ambr.] Quasi dicat : Vivifica et necesse est, quia principes huius mundi rectores tenebrarum, non quilibet, sed multi, quod supra in alio octonario dixit, persecuti sunt me, hoc est vulnus, gratis quia nihil suum in me habent, non gratis persequuntur eum qui se eorum dederit potestati. In suos enim iure vindicant sibi dominatum, a quibus mercedem iniquitatis efflagitant. Alii libri habent, non ingratis ; quod idem est.
[Aug.] Vel, principes terrae, scilicet homines regnis terrenis praesidentes. Persecuti sunt me gratis, id est sine causa. Christiana enim religio non laeserat reges terrae, quia etsi liberi sint Christiani, et si habentes regna caelorum, tamen reddunt quae sunt Caesaris Caesari. Quorum etiam rex, scilicet Christus tributum de ore piscis persolvit. Et licet persequantur, tamen cor meum formidavit a verbo tuo. Quibus dixisti : Nolite timere eos qui occidunt corpus, potius timentes eum qui animam et corpus potest mittere in gehennam. Timor tuus excludit timorem eorum. Licet enim expellar, proscribar, occidar, ungulis torquear, ignibus torrear, membris dilanier ; tamen plus timui tua verba, quam eorum minas. Et sic vici, unde multa spolia inveni. Et ideo
- Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.
Laetabor ego, [Ambr., Alcuin.] victor quod non est ille, qui non patitur. Laetabor dico, super eloquia tua. Iste qui prius timet a verbis Dei, postea laetatur in verbis Dei. Bona ergo trepidatio verbi Dei, quae exsultationem generat. Et hoc est super vulnus, quia eloquiis Dominicis vulneris curamus dura. Laetabor dico sicut qui invenit spolia multa. Spolia sunt aeterna, quae diabolus conatur auferre, et conversio persecutorum, quae inventa sunt quando patientiam mirati martyrum, etiam persecutores crediderunt.
[Ambr.] Et est hoc similitudo a victoribus qui victis spolia detrahunt. Vel spolia multa dicit Scripturas, sapientiam, iustitiam, resurrectionem. Et omnia in Christo quae iste a Iudaeis abstulit, et quasi sine labore invenit, quae ante non habebat.
- Iniquitatem odio habui et abominatus sum ; legem autem tuam dilexi.
Iniquitatem, etc. Ita construe. [Cassiod., Ambr., Aug.] Quasi dicat : Laetabor super eloquia tua, et dilexi legem tuam, iniquitatem autem, non hominem odio habui et abominatus sum. Longe faciens a me. Amor bonorum odio malorum probatur. Legem ergo dicit veterem, quae significantiam habet Novi Testamenti, ne quis putaret negligendam. Vel ita supra dixit se formidasse, a verbis Dei, ne autem ex formidine quam dixit putes odisse verba Dei, addit, iniquitatem, quasi dicat : Formidavi a verbis tuis et iniquitatem odio habui, legem autem tuam dilexi, timore casto, non perit amor. Illa ergo formido non facit odium verborum Dei, sed integram charitatem, ut ametur Deus, cuius verba timentur. Si enim patres a piis filiis timentur et amantur, et pudica coniux virum, et timet ne ab illo deseratur, et amat ut fruatur, multo magis pater qui est in caelis qui a nullis diligitur, nisi a quibus lex eius diligitur. Ideo iste ait : Dilexi legem tuam, et si aliquando corripit, tamen dilexi : unde subdit : et
- Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae.
Septies, id est semper, in die in hac vita laudem dixi tibi, [Aug.] numerus iste universitatem indicat, quia septem diebus omnia tempora aguntur. Unde recte pro universitate ponitur, sicut ibi : Septies cadit iustus, et resurgit. Cadit quidem, non peccat praevaricando, quia tunc non iustus. Sed cadit omnibus modis tribulationum. Humiliatus resurgit, id est non perit, sed proficit ; econtra hoc subditur de malis, Impii infirmabuntur in malis, id est tribulationibus.
[Alcuin., Cassiod., Haym.] Vel, septies in die, id est septem dierum toto tempore, laudem dixi tibi ; vel septies, id est septiformi Spiritu plenus ; vel septies, id est septem vicibus, ut mos est religiosis, in die laudem dixi tibi super iudicia, id est flagella, iustitiae tuae, id est, quibus corrigis et iustificas filios quos recipis. Dilexi legem tuam, et merito, quia iam
- Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
Pax multa, [Ambr., Gl. int., Ambr., Cassiod.] est in mente, et si non est omnimoda. Vel, pax multa erit in futuro, ubi vere multa diligentibus legem tuam. Charitas enim pellit omnes tribulationes. Et non est illis scandalum, et si inquietudo, id est non offendunt in petram scandali, ut Iudaei et haeretici. Illi qui diligunt, non scandalizantur,
[Ambr.] quia non sunt pusilli, de quibus Dominus : Quicunque scandalizaverit unum de pusillis his, etc., pusillorum est scandalizari.
[Aug.] Vel, non est illis scandalum, ipsa lex ; quia qui diligit legem, si quid in ea non intelligit, honorat ; et quod absurde sonare videtur, iudicat esse magnum, et se nescire. Et ideo, lex. Non est ei scandalum, vel nullum undecunque est ei scandalum, quia fides eius ex ipsa lege pendet, non ex hominum moribus, ne aliquibus cadentibus qui magni habebantur, ipse scandalo pereat. Securus vero legem diligit, et est ei pax, et nullum scandalum, in qua lege etiam si multi peccant, ipse non peccat, nec peccare novit.
- Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.
Exspectabam, [Aug.] Ecclesia est quae loquitur. Quasi dicat : Dilexi legem, etc., o Domine, exspectabam salutare tuum, antiqui iusti primum adventum exspectaverunt, nos secundum, pro quo et illi et nos mandata diligimus, nec profuisset antiquis dilexisse mandata nisi Christus qui est salutare Dei eos liberasset ; Et mandata. Quasi dicat : Exspectabam, et ideo dilexi mandata tua per quae habeo salutare. Dico dilexi mandata tua, etc.
- Custodivit anima mea testimonia tua : et dilexit vehementer.
Custodivit anima mea testimonia tua. [Aug., Ambr., Cassiod.] Custodit testimonia, qui non negat, quod est martyrum, sed quia nil valet pati sine charitate, addit, Et dilexit ea vehementer : quod plus est quam custodire. Quod ait, custodivit, hoc ad tolerantiam pertinet, ne amitteret quod habet religio ; quod ait, dilexit, hoc ad charitatem tormentis fortiorem. Et quia dilexi mandata et testimonia, ideo
- Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo.
Servavi mandata tua et testimonia tua. [Alcuin., Aug.] Mandata in iubendo, testimonia in prohibendo accipe. Vel mandata, praecepta, testimonia, martyria. Et nota quod supradixerat mandata dilexi, et post, testimonia custodivi, et dilexi ; nunc simul utraque ponit, ut utraque custodita scires, cum ait, servavi mandata tua et testimonia tua. Qui enim diligit ipsa veraciter et libenter servat, sed, quia modo inimici sunt mali, contra quos fortiter sunt custodienda testimonia, quod fecit utraque servans, Deo tribuit dicens : Quia omnes viae, etc. Quasi dicat : Per hoc potui custodire, quia omnes viae meae sunt in conspectu tuo, id est, quia Deus dignatus est intendere, qui illuminat, et errores fugat. Quod si faciem avertisset, fierem turbatus, nec ea custodirem [Ambr.]. Ideo ait : omnes viae meae sunt in conspectu tuo, quia aliter nulla via bona est, nisi quam Deus illuminat.
THAU
Appropinquet [Cassiod.] Qui supra gratas sibi fore tribulationes dicebat, in hac postrema littera Christo desiderat proximare, precans ut veniat, et ovem perditam revocet, studiosius se purgans, quanto fruitur vicinitate virtutis. Et, quia Christus veniens consummationem aeternae beatitudinis contulit, et ab errore ad patriam reduxit,
[Ambr.] ideo huic octonario recte praemittitur littera Thau, quae interpretatur erravit vel consummavit, quia hic dicit se habere consummationem, id est vitam aeternam. Vel iam olim se errasse dicit, non modo : nunc autem dicit se reportandum ad patriam, a pio pastore. Ideo interpretatur congrue erravit, et non errat. Errasse enim praeteriti temporis est, errare praesentis. Qui erravit, desinit errare, et veterem condemnat errorem. De eo enim dicitur erravit, qui in errore iam non sit. Quod si est, non errasse, sed errare dicitur. Errare enim est permanentis in vitio ; errasse corrigentis est lapsum. Non est autem vitii, sed profectus, renuntiasse errori, est etiam in hoc consummatio, ut altera docet interpretatio, id est disciplinae perfectio, quia plus est a vitio se revocasse, quam prope vitia ipsa nescisse. Imbutos enim a vitiis animos exurere atque emendare non solum perfectae virtutis, sed caelestis est gratiae, quasi dicat : Quia sic et sic egi,
- Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ; iuxta eloquium tuum da mihi intellectum.
Appropinquet tibi, o Domine, deprecatio mea. [Ambr.] Peccator longe est, hoc dicit vir perfectus. Haec enim confidentia, non est nisi viri consummati ; vel vox est hic viri non perfecti. Et ideo non ait, ego appropinquem, sed, deprecatio mea appropinquet. Et si non ego, quod dicere perfectorum est, scilicet appropinquare Deo. Deprecatio dico facta in conspectu tuo
[Aug., Ambr.]. Quae est illa deprecatio ? ista da mihi intellectum iuxta eloquium tuum, id est promissum tuum, quia dixisti supra : Intellectum tibi dabo. Vel, eloquium dicit legem Dei. Et est : Da mihi intellectum, quo sapiam, iuxta eloquium tuum. Iuxta eloquium Dei petit ut sapiat, ne per humanam prudentiam evanescat.
- Intret postulatio mea in conspectu tuo ; secundum eloquium tuum eripe me.
Intret etiam ad te postulatio mea facta in conspectu tuo. [Ambr., Alcuin.] Gradatim ascendit. Prius enim dixerat appropinquet ; hic dicit, intret, quod plus est. Ecce orationis virtus. Nota etiam quod deprecatio hic est de adhibendis bonis, postulatio de removendis malis. Unde subdit : secundum eloquium tuum,
[Ambr., Aug.] id est, promissum eripe me. Grave est enim tandiu luctari hic. Vel eloquium dicit legem Dei. Et est, eripe me, a labe carnis scilicet, secundum eloquium tuum, id est per eloquia tuae legis.
[Cassiod.] Nota quia qui supra secundum eloquium petit intellectum, ut superna videat, hic per idem eloquium ut a concupiscentiae labe purgetur petit. Utrumque enim facit eloquium Dei, et bene haec duo petit : Da mihi intellectum et eripe me ;
[Aug.] accipiendo quippe intellectum eripitur, qui per se ipsum non intelligendo, decipitur. Da intellectum, quia tunc
- Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas.
Eructabunt labia mea, [Ambr., Hilar., Aug.] quasi de pleno, quia plenus est pane caeli, pane scilicet qui de caelo descendit ; hymnum, id est laudem Dei. Intus deliciis Dei saginatus, hymnum eructat, quasi lingua non humano sensui, sed divino famulatur spiritui. Eructabunt dico, cum docueris me iustificationes tuas. Aliter non eructabunt, nisi ipse doceat, quia unus est magister, qui docet, scilicet Deus. Docet vero Deus quando qui audit et discit venit ad eum, ut non solum memoria teneat, sed et faciat iustificationes : et sic non in se, sed in Domino glorians, hymnum eructat. Qui autem didicit et doctorem suum laudavit, iam vult docere. Unde subdit :
- Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua aequitas.
Pronuntiabit lingua mea, [Aug., Ambr., Cassiod.] ut sim minister verbi, eloquium tuum non otiosum verbum. Unde reddenda est ratio, sed eloquium tuum. Unde est salus, quod decet pronuntiari, quia aequitate fulget. Unde subdit, quia omnia mandata tua aequitas,
[Aug., Ambr.] id est aequitate plena. Sciens autem iste quae pericula sequantur docentem a contradicentibus, addit :
- Fiat manus tua ut salvet me : quoniam mandata tua elegi.
Fiat manus tua, [Aug., Hilar., Aug.] id est adiumentum tuum, ut salves. Vel, salvet me de manu aliena, ne timeam ; sed ut pronuntiem quod hac fiducia peto, quoniam mandata tua de omnibus aliis elegi et timorem amore compressi. Et
- Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.
Concupivi salutare tuum, o Domine. [Ambr.] Alii alia quaerunt ; ego autem non nisi salutare tuum. Et ideo lex tua meditatio mea est. Qui enim cupit salutem Dei, meditatur in lege, nec inde avertitur aliqua cura huius saeculi. Iugis est ei meditatio divinorum decretorum.
- Vivet anima mea et laudabit te ; iudicia tua adiuvabunt me.
Vivet anima mea. [Cassiod., Ambr.] Quasi dicat : Fiat manus, et sic vivet in futuro anima mea. Ad ipsum loquitur, quem desiderat promittens animam in aeternum vivere, quae credit, et tunc plene laudabit te novo cantico, et iudicia tua quibus iudicabis, vel iudicabit in futuro, quando dicet : Venite, benedicti, etc. non perdent, sed adiuvabunt me perfecte, quia qui credit in me non damnabitur. Proderit enim illi fides, et suffragabitur ad veniam, etiamsi quam offensam habet. Vel ita : Fiat manus, adventum Domini orat,
[Aug.] quia manus Patris est Christus. Unde Isaias : Et brachium Domini cui revelatum est ? Et alibi : Dextera Domini fecit virtutem, etc. Quasi dicat : Ut haec praedicta impleantur, manus tua, id est Filius tuus, fiat, ex semine David,
[Aug.] ut qui est Creator sit Salvator. Unde subdit, ut salvet me. Quod hac fiducia peto, quoniam mandata tua elegi, et vere, quia concupivi videre, o Domine, salutare tuum, id est Christum, quem antiqui cupierunt nasciturum, ipsum Ecclesia concupivit ; de visceribus matris venturum, ipsum Ecclesia cupit ad dexteram Patris venturum.
[Cassiod., Aug.] Salutare ergo dicit Christum nominando salutare. Aperte dicit, quod prius in aenigmate dixerat, quem qui cupit ex Scripturis habet. Et hoc est quod sequitur, lex tua meditatio mea est, quia perhibet testimonium Christo, et licet occidatur caro quae te praedicat, vivet tamen anima mea et laudabit te, et iudicia tua, quae incipiunt a domo Dei, adiuvabunt me. Sanguine crevit Ecclesia.
- Erravi sicut ovis quae periit ; quaere servum tuum, Domine, quia mandata tua non sum oblitus.
Erravi. [Cassiod., Aug.] Novissime aperitur quae ex persona per totum psalmum loquebatur, scilicet generalis iustus. Dico adiuvabunt, et vivam ; sed olim ab Adam erravi lege peccati, quia declinavi a via ad vitia. Erravi dico sicut ovis. Ecce comparatio evangelica ubi dicitur, quod pastor, relictis nonaginta novem ovibus in deserto, ivit quaerere centesimam ovem perditam. Unde hic ait, quae periit, quae scilicet lupis exponitur quam nec fuga nec sua vis liberet. Dicit autem, periit, non perit, quia iam ex parte redempta : quod ut perficiatur, orat subdens : O Domine Christe, require servum tuum,
[Ambr., Aug., Alcuin.] tu Christe, require, quia infirmus homo te non potest quaerere quasi ut coepisti, Perfice dico quaere, quod ideo debes, quia, et si erravi, mandata tua non sum oblitus, quasi quaere me, quia quaero te, ex hac parte qua dicit, mandata tua non sum oblitus. Erat ovis inventa, sed adhuc ex alia parte quaeritur, et per fusum sanguinem pastoris iudaicis vepribus lacerati in omnibus gentibus invenitur. Congrue vero post praedictorum meritorum gradus, veteres recolit colluviones, ut de sua perfectione non superbiat ; sed humilis Deo tribuat totum, quia non ex operibus iustitiae quae fecimus nos ; sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, ut cum omnia bene fecerimus, dicamus : Servi inutiles sumus ; quae debuimus facere fecimus. Hac humilitatis professione liberari meremur. Unde, in Ezechiele, illi soli liberantur, in quorum frontibus Thau reperitur scriptum, quia aliter humana conditio lassa non recrearetur, nisi abdicatis veteris vitae erroribus, frons vitae innovata virtute humilitatis insigniatur. Inde est quod parvulo post omnia dicenti : Benedicamus Domino, seniores alia voce idem respondent : Deo gratias, ut quanto perfectiores, tanto humiliores ad Deum omnia referant, se velut parvulos aestimantes, et puerili simplicitate, Deo post omnia gratias agentes. Ideo post omnia ponitur Thau.
