Psalmi CVI-CX — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS

Psalmi CVI-CX

PSALMUS CVI

 

PSALMI TITULUS : ALLELUIA, ALLELUIA.

 

Confitemini Domino quoniam bonus.

Titulus : Alleluia, alleluia.

Hic psalmus commendat misericordiam Dei, habens in titulo bis alleluia, sicut et superior psalmus habuit bis alleluia, qui est de populo Israel : et hic quoque ; bis habet non incongrue, quia agit de universali Ecclesia, quae constat ex duplici pariete, scilicet gentium et Iudaeorum, in uno angulari lapide collectorum. Merito ergo habet duo alleluia, ut dicamus : Abba Pater, quamvis idem sit abba, quod pater, id est ut per duo alleluia intelligamus duos populos, quos intelligimus per illa duo nomina, quamvis idem significantia, quae Apostolus posuit pro hac distinctione, dicens : In quo clamamus, Abba Pater. Docet autem hic psalmus, quid simus per nos, scilicet infirmi et mali, et quid per misericordiam Dei, scilicet boni et filii Dei, ubi conteritur hominis superbia, et glorificatur Dei gratia, quae de quatuor tentationibus liberat,

[Aug.] quae in sequentibus describuntur : de quibus per nos liberari non valemus. Intentio. Monet ad confessionem.

Modus. [Cassiod., Aug.] Septem sunt partitiones.

Primo monet redemptos confiteri.

Secundo ponitur prima tentatio, quae est error, ubi est et fames, ibi, erraverunt.

Tertio ponitur secunda tentatio, quae est difficultas vincendarum concupiscentiarum, ibi, sedentes in tenebris.

Quarto ponitur tertia tentatio, quae est taedium benefaciendi, ibi, omnem escam.

Quinto ponitur quarta tentatio, quae est tempestas saeculi, quatiens Ecclesiam, turbans rectorem, ibi, qui descendunt.

Sexto commendatur Ecclesia, quae per gratiam Dei salva facta est, ibi, posuit flumina.

Septimo agit de haereticis, quibus destructis erigitur Ecclesia, ibi, et pauci facti sunt. Hunc psalmum partitur Aug. ut diximus.

Unde Cassiodorus dicit se habere auctoritatem alios psalmos dividendi Hunc tamen psalmum aliter distinguit.

[Aug.] Propheta ergo commendaturus misericordiam Dei, de quatuor tentationibus liberantis, prius omnes fideles monet ad confessionem, dicens :

 

  1. Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.

Confitemini Domino, [Cassiod.] utroque scilicet modo peccata et laudes. Hoc nequit optime facere, qui non gustavit.

[Aug.] Unde alibi : Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus. Confitemini dico, dicentes hoc : Quoniam bonus est Dominus, id est quod suavis est, et vere, quoniam misericordia eius est in saeculum,

[Haym.] id est in aeternum, et quod dico de misericordia eius.

 

  1. Dicant nunc omnes qui redempti sunt a Domino ; quos redemit de manu inimici, de regionibus congregavit, eos.

Dicant nunc omnes qui redempti sunt, [Cassiod.] sanguine Christi, a Domino,

[Aug.] quos redemit de manu inimici, id est diaboli, de regionibus congregavit eos, paulatim non omnes simul congregavit in unam civitatem,

[Cassiod.] in unum populum Dei, qui prius per aras et lucos daemonum raptabantur. Unde congregavit ?

 

  1. A solis ortu et occasu ; ab aquilone et mari.

A solis ortu et occasu ; ab aquilone et mari, [Cassiod.] id est ab austro. Pro austro enim ponit mare Oceanum, illius partis intelligens, hoc pro qualibet parte potest accipi. Hic autem patet quod non de solis Iudaeis dicit.

 

Pars II.

  1. Erraverunt in solitudine in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt.

Erraverunt in solitudine. [Aug.] Secunda pars, ubi prima tentatio exponitur, quae est error, ubi est fames. Error autem iste, erat de eo quod viam veritatis, id est Christum nesciebant, ubi etiam egestatem veri panis patiebantur. Et notandum quia et in reliquis tentationibus hic ordo servatur, prius est tentationis expositio, post clamor liberationis ; tertio, exauditio clamoris ; quarto, pro exauditione confessio, id est laudatio, quasi redemit, congregavit, quod necesse erat, quia, erraverunt, non habentes viam veritatis. Ipsi dico existentes, in solitudine, id est sine Deo, et in inaquoso,

[Aug., Cassiod.] id est sine vera doctrina, quia non invenerunt viam, quae est Christus. Viam dico, civitatis habitaculi, id est quae ducit ad civitatem supernam,

[Aug.] scilicet Ierusalem, in qua habitandum est. Sic erraverunt. Et praeter errorem, erat eis inopia, quia ipsi erant

 

  1. Esurientes et sitientes ; anima eorum in ipsis defecit.

Esurientes et sitientes, [Cassiod.] quia erant sine verbo cibi Dei, et potu gratiae. Per hoc autem quod dicit esurientes et sitientes, curiosos saeculi significat, qui veritatem diversis opinionibus exquirebant, nec inveniebant : ideo anima eorum defecit a bono interiori.

[Aug., Haym., Aug.] Et hoc ideo, quia mansit, in ipsis, id est quia non se excessit, sed se sibi sufficere putavit. Nota quod cum dicit, anima in ipsis defecit, non ostenditur Dei crudelitas, sed monstratur quomodo se commendat Deus, id est commendabilem ostendit se, permittens hominem deficere, quod nobis expedit ; deficimus enim ut rogemus, et ut subvenientem amemus. Et ideo post hunc errorem, et famem et sitim, subditur :

 

  1. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eripuit eos.

Et clamaverunt. [Aug., Haym.] Quasi dicat : Et, id est quia anima eorum defecit, ideo iam coniuncti, clamaverunt ad Dominum cum tribularentur errore et fame, et de necessitatibus eorum, id est malis inevitabilibus eripuit eos. Quid enim eis fecit ? ecce :

 

  1. Et eduxit eos in viam rectam ; ut irent in civitatem habitationis.

Et eduxit eos qui errabant in viam rectam. [Aug.] quae est Christus, qui dicit : Ego sum via. Quasi dicat : Eripuit eos de ignorantia, ostendens eis Christum viam, ut per hanc viam irent bene operando, in civitatem habitationis cuius civitatis viam ante non invenerant. Ecce liberavit eos ab errore, de fame autem et siti, quibus gravabantur qualiter liberaverit, post dicet, sed praemittit de confessione,

 

  1. Confiteantur Domino misericordiae eius ; et mirabilia eius filiis hominum.

Confiteantur. [Aug. Rem.] Quasi dicat : Quia liberavit ab errore. Ergo misericordiae eius non merita nostra, non vires, non sapientia. Et mirabilia eius exhibita filiis hominum,

[Haym.] id est eaedem misericordiae quae datae sunt mirabili modo redemptionis, confiteantur Domino, id est sint causa et materia omnibus laudandi Dominum.

[Aug.] Quasi dicat : Dicite inexpertis, vos qui iam estis experti, qui estis in via positi, ad civitatem directi, de fame et siti liberati. Sequitur enim de liberatione :

 

  1. Quia satiavit animam inanem : et animam esurientem satiavit bonis.

Quia satiavit. [Aug.] Quasi dicat : Non solum duxit in viam, sed a fame liberavit, quia satiavit animam inanem,

[Cassiod.] quae erat vacua et sine Deo, et animam esurientem, id est scire appetentem, quando a Deo visitata medicum desiderabat, satiavit bonis spiritualibus.

[Alcuin.] Vel, animam esurientem, id est non appetentem scire, sed nimia inedia deficientem. Satiavit bonis, et loquitur per simile, sicut solet contingere alicui nimia fame confecto, ut manducare non appetat, sed nimia inedia deficiat.

[Aug.] Et nota diligenter in hac tentatione servatum ordinem praescriptum.

 

Pars III.

  1. Sedentes in tenebris et umbra mortis ; vinctos in mendicitate et ferro.

Sedentes. [Aug.] Tertia pars, ubi ponitur secunda tentatio, quae est difficultas vincendarum concupiscentiarum. Iam enim iste positus in via Dei, scit quomodo vivere debeat, quod ante in errore nesciebat ; et si conatur efficere quod novit, ligatus consuetudine prava nequit. Non ergo suis viribus conetur, sed clamet ad Dominum, et iam erit facile quod erat difficile, scilicet abstinere a malis. Poterat hoc Dominus dare sine difficultate, sed tunc largitorem huius boni, non agnosceremus, nisi prius obtinentes cupiditates sentiremus, et nos hoc etiam posse consideremus. Quasi dicat : Satiavit animam inanem et esurientem, scilicet sedentes,

[Cassiod.] id est minorantes, quia vincti erant consuetudine prava. Sedentes dico, in tenebris, id est in peccatis, et in umbra mortis, id est in vitiosa vita, quae est imago futurae mortis. Illos dico, vinctos in mendicitate, quia ipsi erant mendici per indigentiam boni, et ferro, quia vincula peccatorum quae ligant eos ferrea et invincibilia sunt.

 

  1. Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.

Quia exacerbaverunt. [Aug.] Hoc aliud iterum conantem vincit, quia non agnoscens gratiam, sibi tribuebat, suam iustitiam statuere volens, et consilium Dei circa se reprobabat. Unde addit : Quia exacerbaverunt. Quasi dicat : Ideo vincti sunt in mendicitate et ferro, quia eloquia Dei exacerbaverunt, per superbiam, iustitiam Dei nescientes, et suam volentes constituere. Et sensus :

[Cassiod.] Contra eloquia Dei agentes, in eius regulis vivere respuerunt. Unde eis erat iratus. Et consilium Altissimi irritaverunt spernendo. Consilium enim Dei erat, ut qui superbi erant, in angustiis humiliarentur, quod erat salubre consilium, ut morbus saeculi, scilicet superbia remedio contrario, id est humilitate curaretur, sed hoc prius spreverunt. Ideo

 

  1. Et humiliatum est in laboribus cor eorum ; et infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.

In laboribus infirmati sunt, [Aug.] impotentes per se resistere vitiis, nec fuit alius qui adiuvaret Praeceptum enim auget peccatum, et in his laboribus tandem humiliatum est cor eorum. Deo enim desistente, ab auxilio laborare potes contra vitia, sed non vincere. Et te presso tua prava consuetudine humiliabitur cor, ut discat clamare. Unde subdit :

 

  1. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. [Aug., Cassiod.] In simili causa eadem sententia, quae et supra, clamorem sequitur liberatio.

 

  1. Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis ; et vincula eorum disrupit.

Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula difficultatis eorum disrupit. [Aug.] Deinde pro liberatione sequitur laudatio, ergo,

 

  1. Confiteantur Domino misericordiae eius : et mirabilia eius filiis hominum.

Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum. [Aug.] Hoc supra expositum est, quare debent confiteri.

 

  1. Quia contrivit portas aereas ; et vectes ferreos confregit.

Quia has difficultates vicit, [Aug., Haym., Cassiod.] scilicet contrivit portas aereas, id est naturalem cupiditatem ; et vectes ferreos, id est diabolicas suggestiones confregit. Portae enim aereae sunt hominum consuetudines vitiosae, quae clausos non sinunt exire. Vectes sunt spiritus immundi, qui portas obserant. Aereas autem portas et ferreos vectes, pro fortitudine ponit, sed virtus Dei haec frangit.

 

  1. Suscepit eos de via iniquitatis eorum : propter iustitias enim suas humiliati sunt.

Suscepit eos. [Gl. int.] in altum boni operis de via iniquitatis eorum. Ideo dicit suscepit,

[Cassiod.] quia longe ante erat a superbis, unde : Erant ad deiectionem interitus humiliati, unde subdit : Propter iniustitias enim suas, quasi dicat : Bene dixi, de via iniquitatis eorum, propter iniustitias enim suas,

[Aug.] id est quia superbiendo sibi retribuebant, non Deo, suam iniustitiam constituentes. Humiliati sunt, id est deiecti ad interitum ; et accipitur in malo.

[Cassiod. [Aug.] Vel in bono potest accipi. Humiliati sunt, id est invenerunt se nihil posse sine Deo.

 

Pars IV.

  1. Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.

Omnem escam. [Aug.] Quarta pars, ubi ponitur tertia tentatio, quae est taedium. Postquam enim venit de ignorantia ad veritatem, de errore ad viam, de fame sapientiae ad verbum fidei, et postquam difficultates vicit, ut sine querela vivat, restat adhuc taedium, ut aliquando nec legere, nec orare eum delectet. Evasit ergo imperitiam et concupiscentiam ; sed moritur taedio. Qui ergo superius fame languebant, item fastidio periclitantur. Ne ergo putes de satietate securos, quia et fastidio moriuntur. Et hoc est, omnem escam, etc., Quasi dicat : Suscepit eos de via iniquitatis, tamen anima eorum abominata est omnem escam.

[Cassiod. Aug.] id est verbum Dei, unde anima vivit. Ne autem leve putes, addit : Et appropinquaverunt usque ad portas mortis, id est ad defectum animae.

[Aug.] Restat ergo ut, si delectet te verbum Dei, nec hoc tibi tribuas, neque hinc aliqua infleris arrogantia, et avidus cibi in eos qui fastidio periclitantur, non superbe insilias, intelligens hoc non a te tibi esse, vitium quoque tuum, et langorem tuum sentiens, clama, fac quod sequitur :

 

  1. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus liberavit eos. [Aug.] Deinde subdit quomodo liberavit.

 

  1. Misit verbum suum, et sanavit eos ; et eripuit eos de interitionibus eorum.

Misit verbum suum et sanavit, [Aug.] cuius fastidio languor erat, et sanavit eos, et eripuit eos, non de errore vel fame, non de difficultate vincendi peccata, sed de interitionibus eorum, id est de corruptela mentis quae fastidit quod dulce est. Ergo et de hoc.

 

  1. Confiteantur Domino misericordiae eius ; et mirabilia eius filiis hominum.

Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum. Expositum ne exponas, ne actum agas.

 

  1. Ut sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera eius in exsultatione.

Ut sacrificent sacrificium laudis. [Aug.] Iam enim ut laudetur suavis est Dominus : Et annuntient opera eius in exsultatione, non cum taedio et moerore.

 

Pars V.

  1. Qui descendunt mare in navibus ; facientes operationes in aquis multis.

Qui descendunt. [Aug.] Quinta pars, ubi exponitur quarta tentatio, quae est tempestas saeculi, de tribus namque tentationibus liberatus, iam fortasse dignus est, cui populus committatur, qui in tabernaculo navis, id est Ecclesiae constituatur, ibi, quarta tentatio occurrit, scilicet tempestas saeculi, quatiens Ecclesiam, et turbat recto[Rem Hoc enim periculum maxime pertinet ad rectores. Quanto enim plus honorantur, tanto magis periclitantur. Cuius tamen periculi non erunt expertes subditi, si tota navis periclitatur. Quasi dicat : Annuntient opera eius.

[Haym., Cassiod. Hier., Aug.] Illi utique qui descendunt a contemplativa vita, in mare, id est ad activam vitam laboriosam. Vel in mare, ad procellam saeculi, scilicet ut pro Christo fluctus tentationum patiantur. Ipsi dico existentes, in navibus, id est in Ecclesiis, quas gubernant : quae dicuntur naves, quia fluctibus saeculi tonduntur, sed non franguntur. Ipsi dico, facientes operationem dum praedicant et huiusmodi, in aquis multis, id est in populis multis. Et

 

  1. Ipsi viderunt opera Domini ; et mirabilia eius in profundo.

Ipsi singulariter. Quasi dicat : Prae caeteris, viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo saeculi,

[Aug. Haym.] id est viderunt quae Deus mirabiliter operatur in cordibus humanis. Profundum enim saeculi est cor hominum, unde venti erumpunt, et fiunt tempestates seditionum et dissensionum Deo permittente.

 

  1. Dixit et stetit spiritus procellae : et exaltati sunt fluctus eius.

Dixit et stetit. [Aug.] Quasi dicat : Et quid agitur in hoc profundo ? ecce Deo permittente surgit persecutio. Et hoc est : Deus volens ut ad eum clament, et qui gubernat, et qui vehitur vel gubernatur, dixit, id est permisit ; et stetit spiritus procellae,

[Aug., Haym.] id est tyrannica persecutio, vel diabolus.

[Cassiod.] Vel aliter ab illo loco : Ipsi videbunt. Quasi dicat : Et ipsi rectores viderunt, id est spiritualiter intellexerunt, opera Domini, ut in mari Rubro, baptismum, sic et in caeteris, eo quod fit, ut et mirabilia eius in profundo videant, quia opera eius profunda aestimatione considerant ; sed ne inde tumescerent, exponit procellas eorum, subdens : Dixit et stetit spiritus procellae. Hoc non mutatur. Et quid fecit spiritus ? ecce, et exaltati sunt fluctus eius. Qualiter ostendit :

 

  1. Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos ; anima eorum in malis tabescebat.

Ascendunt persecutores [Aug., Cassiod.], audendo usque ad caelos quando saeculi elationibus eriguntur contra Deum. Et descendunt timendo, usque ad abyssos,

[Cassiod. [Gl. int.] cum in desperationem et metum veniunt. Vel, usque ad abyssos,

[Aug.] id est usque in gehennam. Et in his malis anima eorum rectorum tabescebat. Et

 

  1. Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius ; et omnis sapientia eorum devorata est.

Turbati sunt confusione sensus, [Cassiod. Aug., Alcuin. Aug.] et moti sunt experti rectores hoc sentiunt. Moti dico, sicut, ebrius. Sicut ebrii titubant, quia prosperitas eorum vel adversitas maior est viribus. In quiete sapientes apparent, quando loquuntur, quando legunt ; sed veniente tempestate, omnia humana consilia deficiunt, et quid agendum sit non vident : Unde subdit : Et omnis sapientia eorum devorata est. Unde Apostolus ait : Supra modum gravati sumus, ita ut taederet nos vivere, et ipsi in nobis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis. Quacunque enim se convertunt, fluctus fremunt, tempestas saevit, brachia deficiunt, quo prora impingatur, quo navis impulsa dimittatur, a quibus saxis ne pereat, refrenatur, omnino a rectoribus non videtur.

[Cassiod.] Restat ergo clamare, ut cor eorum solidet Deus, ne tentationibus ventiletur.

 

  1. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos.
  2. Et statuit procellam eius in auram : et siluerunt fluctus eius.

Et statuit procellam eius in auram maris,

[Haym., Gl. int.] id est saeculi praedicatores, in auram, scilicet levem ventum, id est procellas temperatas fecit, et tolerabiles. Vel, in auram, id est in serenitatem quietis aeternae. Et siluerunt fluctus eius.

 

  1. Et laetati sunt quia siluerunt : et deduxit eos in portum voluntatis eorum.

Et laetati sunt rectores fessi, quia siluerunt fluctus hoc faciunt fessi post laborem, [Cassiod.] id est laetantur. Et Dominus deduxit eos in portum voluntatis eorum,

[Gl. int.] id est in tranquillitatem optatam, vel in aeternam beatitudinem, ergo

 

  1. Confiteantur Domino misericordiae eius ; et mirabilia eius filiis hominum.
  2. Ut exaltent eum in Ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.

Ut exaltent eum omnes in Ecclesia, [Gl. int.] id est pro Ecclesia plebis, id est laudent eum omnes pro bene rectis : Et laudent eum omnes, in cathedra, id est pro cathedra seniorum, id est pro bene regentibus. Vel ita :

[Aug.] Exaltent eum, illi qui sunt in Ecclesia plebis, id est laudent eum populi minores qui reguntur. Et laudent eum, illi qui sunt in cathedra seniorum, id est laudent eum seniores qui regunt. Ecce cum dicit in Ecclesia, aperte demonstratur unde dixit, scilicet de Ecclesia, ubi omnia praedicta aguntur.

 

Pars VI.

  1. Posuit flumina in desertum ; et exitus aquarum in sitim.

Posuit flumina. [Alcuin.] Sexta pars. Hactenus dixit quomodo ad civitatem adducit quomodo vivat, quomodo pascit, quomodo regit.

[Aug.] Consequenter ipsa Ecclesia commendatur, ita ut, nobis in omnibus Dei gratia praedicetur, qui superbis resistit, humilibus dat gratiam. Et ut evidenter appareat, de qua psalmus ab initio loquebatur, commendatur econtra ubi dicit, quomodo etiam mala inimicorum prodesse facit Ecclesiae. Hic ergo est commendatio Ecclesiae quae per gratiam Dei salva facta est, non per meritum suum, et memoratur subsequenter inimicorum afflictio propter superbiam eorum, quibus exstinctis erecta est Ecclesia, quae profecit propter insidias et domestica detrimenta, quae fiunt ab haereticis. Unde et erga Ecclesiam Dei beneficia evidenter monstrantur.

[Aug.] Quasi dicat : Exaltent eum in Ecclesia. Et si quaeris, quare ? quid enim in Ecclesia fecit ? ecce superbis resistit, humilibus dat gratiam, et primo dicit qualiter superbis resistit, cum ait : Posuit flumina, id est Iudaeos, ubi aquae, scilicet doctrinae erant ubi curabant prophetae, in desertum, quia iam non est in eis propheta, non est ibi fides Christi, nec sacerdos, nec sacrificium, nec templum. Item aliis verbis idem dicit : Posuit exitus aquarum, id est Iudaeos. Unde aliis manabant aquae doctrinae, in sitim. Item idem dicit :

 

  1. Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.

Terram fructiferam, [Cassiod.] prius, secundum opera bona quae faciebat, posuit in salsuginem, id est in sterilitatem, quae per salsuginem ideo intelligitur, quia salsus humor, ubi dominatur, tollit fecunditatem ; et quo merito hoc ? ecce, hoc fecit, a malitia, id est pro malitia, habitantium in ea, id est Scribarum et Pharisaeorum dominantium, ibi, id est propter malitiam illorum, qui terram illam,

[Aug.] id est tabernaculum Domini dolosis mentibus habitabant. Ecce quomodo resistit superbis. Deinde dicit quomodo humilibus gratiam dedit.

 

  1. Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.

 Posuit desertum [Haym., Gl. int.] id est gentes, in stagna aquarum, ut aquae in eis maneant. Et repetit idem et terram prius sine aqua posuit in exitus aquarum, unde aliis emanent aquae vivae.

 

  1. Et collocavit illic esurientes ; et constituerunt civitatem habitationis.

Et collocavit illic [Aug., Cassiod.], id est in gratia, esurientes qui avide susciperent. Unde edent pauperes et saturabuntur. Et hi tales constituerunt firmiter praeceptis Dei obediendo civitatem habitationis, id est Ecclesiam, ubi interim habitetur in spe.

 

  1. Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.

Et seminaveruut verbo Dei, agros et plantaverunt vineas. [Cassiod.] Seminant agros, et plantant vineas, qui corpora sua caelesti institutione purificant ut fructus bonorum operum ferant. Unde subdit, et fecerunt fructum nativitatis, id est naturalem, non degenerem

 

  1. Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis : et iumenta eorum non minoravit.

Et ideo benedixit eis [Cassiod. Gl. int., Alcuin.] econtra sterili ficui maledicitur. Et multiplicati sunt numero vel merito, pro benedictione, et hoc nimis id est valde. Vel ideo dicit nimis, quia multi vocati, pauci vero electi. Et iumenta eorum

[Aug.] id est simplices, sed utiles, qui non sunt a Deo docti, sed tamen fide pleni, non minoravit, quia firmum stat fundamentum Dei, quia novit Dominus qui sunt eius et iustus animas iumentorum suorum.

 

Pars VII,

  1. Et pauci facti sunt, et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore.

Et pauci [Aug.] Septima pars, ubi dicitur etiam aliquid de haereticis, quibus quasi civilibus bellis quatitur Ecclesia. Unde et circa Ecclesiam divina beneficia commendantur. Et notandum quod ita verba coniungit, quasi de his dicat, de quibus ante loquebatur, cum tamen supra de bonis, hic de haereticis agat : De quibus quasi de eisdem cum praedictis loquitur, propter communia sacramenta, propter speciem pietatis, non propter virtutem. Unde Ioan. ait : Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis,

[Aug. Alcuin.] id est exierunt de multitudine vocatorum, sed non erant de paucitate electorum quasi dicat : Boni multiplicati sunt nimis. Et praesumentes de se haeretici Pauci facti sunt ; omnes enim divisi ab unitate fidei, pauci sunt, non tam numero quam meritis

[Hier.] Multi vero sunt qui in unitate fidei persistunt ideoque de haereticis dicit Osee propheta : Da eis, Domine, quid dabis eis ? Vulvam sine liberis, et ubera arentia. Et vexati sunt, scilicet haeretici. A tribulatione malorum et dolore,

[Cassiod.] id est ab insidiis diaboli et angelorum eius. Dolor enim tribulatio est his qui auctorem salutis relinquunt.

 

  1. Effusa est contentio super principes ; et errare fecit eos in invio, et non in via.

Effusa est contentio, [Aug. Alcuin.] vel effusus est contemptus, alia littera, super principes haereticorum, id est super heresiarchas, et magistros haeresium. Reprobati sunt enim ab Ecclesia et magis contempti sunt, quia principes esse voluerunt. De quibus Dominus per Osee prophetam : Ipsi regnaverunt, et non ex me, principes exstiterunt et non cognovi.

[Aug. Alcuin.] Isti facti sunt sal infatuatum, quod proiectum est foras, et conculcatur ab hominibus : quo quid vilius est et magis contemptum ? Vel aliter : Et pauci, agit de eisdem bonis, de quibus ante egerat, quasi dicat : Multiplicati sunt et tunc ipsi boni, pauci facti sunt, id est per illos, scilicet haereticos imminuti sunt. Et vexati sunt, boni persistentes in fide, a tribulatione malorum, scilicet haereticorum, id est a tribulatione facta per haereticos, et dolore, habito pro cadentibus. Ideo boni vexati sunt, quia effusa est contentio super principes eorum, scilicet haereticorum,

[Aug.] id est quia superbi haeresiarchae contendunt contra Catholicos, et Dominus errare fecit, vel seduxit eos principes, relinquendo eos sibi. Unde : Tradidit Deus eos in reprobum sensum. Hoc ergo modo seduxit, quia donavit illos sibi ipsis. Nam si proprie inquiras, ipsi se seducunt. Qui enim putat se aliquid esse, cum nihil sit, seipsum seducit. Seduxit ergo eos, dimittendo eos. Et in invio, et non in via. Illi boni de quibus supra dixit, in via sunt positi, et ad civitatem habitaculi directi. Isti vero superbi relicti sunt a Deo in invio seducti, et nullo modo in via sunt. Quomodo enim est in via, qui partem tenet, et totum relinquit ? et quid de illis seductis fecit ? ecce.

 

  1. Et adiuvit pauperem de inopia : et posuit sicut oves familias.

Et adiuvit de illis pauperem [Aug.] Potuit illos Deus pati semper intus, sed nos de illis non proficeremus. Cum autem separati per quaestiones nos inquietant, nobis nascitur inquisitionis studium, et timoris exemplum, ut qui stat, videat ne cadat, sicut illi ceciderunt. Et est sensus : Abiecti sunt superbi, et instructus est humilis, quod ita dicit : Et adiuvit pauperem de inopia, vel de mendicitate, id est quia se mendicum et inopem reputat, qui nihil sibi dat, sed totum de misericordia Dei exspectat, ante ianuam Dominicam clamans et pulsans, ut aperiatur ei, qui adiuvatur plurimum, de ipsa separatione haereticorum. Et quid fit in paupere adiuto de illis seductis ? multae familiae : Unde subdit : Et posuit illum pauperem, familias. Pauperem dico, existentem. Vel familias dico existentes sicut oves,

[Cassiod., Aug.] propter simplicitatem et innocentiam. Ecce quasi unum pauperem putabas, sed iste pauper est multae familiae, id est multae Ecclesiae, tamen et una est Ecclesia, et una ovis.

[Haym., Aug.] Vel ita : Adiuvit pauperem, et per adiutum pauperem, posuit familias sicut oves, id est servat familias in innocentia. Haec autem tanta mysteria diu latentia, et ideo dulciter inventa.

 

  1. Videbunt recti et laetabuntur : et omnis iniquitas eorum oppilabit os suum.

Videbunt recti et laetabuntur. [Aug.] Ecce quo psalmus tendat, ad hoc scilicet, ut ostendat, quod boni per misericordiam Dei exaltantur, et mali per superbiam conteruntur. Unde subdit : Et omnis iniquitas garriens contra veritatem convicta, oppilabit os suum.

 

  1. Quis sapiens et custodiet haec et intelliget misericordias Domini ?

Quis sapiens. [Aug.] Ecce conclusio psalmi : Quasi dicat : Et quia totum pauperem adiuvat Dominus. Ergo Quis est sapiens et custodiet haec ? scilicet ut sit pauper, et non dives, non superbus, non inflatus. Quasi dicat : Qui est sapiens, haec custodiet. Quare custodiet ? et id est quia, intelliget non merita sua, non vires suas, in his gloriando, sed misericordias Domini scilicet quod de errore liberat, et de consuetudine prava, et de taedio, et de naufragio : Quod denique constituit eum in populo, non ubi superbis resistit, sed ubi humilibus dat gratiam. Intelligit etiam quid Deus fecit, ut intus manens multiplicetur, non foras exiens minuatur. Haec vident recti, et laetantur, et iniquitas os suum oppilat.

 

 

PSALMUS CVII

 

PSALMI TITULUS : CANTICUM PSALMI IPSI DAVID.

 

Paratum cor meum.

Titulus : Canticum psalmi ipsi David

[Cassiod.] Iste est sextus psalmus de duabus naturis in Christo, ubi plura eadem continentur, quae supra in duobus aliis psalmis dicta sunt : Quae autem aliter sunt, parum differunt.

[Aug.] Ex postremis namque partibus duorum praecedentium psalmorum scilicet LVI, et LIX quorum diversi sunt tituli, hic psalmus componitur. Nam postrema pars LVI psalmi, prima pars est huius psalmi, usque ad illum versum, ubi dicitur. Et super omnem terram gloria tua. Inde usque terram ad finem. Postrema pars LIX est psalmi.

[Aug.] Unde sciendum est titulos, qui de historia poni videntur secundum prophetiam, id est spiritualem intelligentiam debere accipi, et utrumque illum psalmum ad unum concurrere intellectum, non superficie historiae, sed altitudine prophetiae copulatis partibus utriusque in isto psalmo, cuius titulus neutri istorum est similis, nisi quod hic et ipsi David, sicut ibi. Ideo autem hic psalmus qui componitur ex his duobus, quorum tituli sunt diversi intitulatur ipsi David, ut significetur quoniam multis partibus multisque modis olim quae Deus locutus est patribus in prophetis, tandem locutus est nobis in Filio, quem misit ut compleantur eloquia prophetarum, et mirabiliter, quae in diversis psalmis dicta sunt, in unam veniunt in hoc psalmo convenientiam, ut quasi diversi sapores condiantur in pastum animae. Unde licet etiam cantoribus adhuc multa compingere. Sicut et David legitur in Paralipomenon ante arcam laudes Dei cantasse, diversis partibus psalmorum in unum adunatis. Et bene iunguntur, quae nullatenus repugnant. Verba autem de duobus praedictis psalmis ad alium intellectum in hoc psalmo ducuntur, quem ibi continent, secundum historiae superficiem.

[Aug., Alcuin.] In primo namque agitur de fuga David ; in secundo, de victoria et fortitudine eiusdem. Hic vero de alio agitur, de Christi scilicet humilitate, secundum hominem, et altitudine secundum Deum : quod ostendit mutatus titulus. Et est sensus tituli : Canticum istud psalmi quod dicitur canticum,

[Cassiod.] quia agit de mentis iucunditate ; et psalmi, quia monet ad bona opera : Canticum enim ad divinas res : Psalmus, ad actuales operas pertinet, attribuitur Ipsi David, id est Christo, qui hic loquitur.

Intentio monet ut Christum Deum et hominem credamus.

Modus. Bipartitus est psalmus.

Primo Christus Patri gratias agit, quia suscipiens passionem resurrexit in gloriam.

Secundo dicit quae salus sit facta omni terrae, super quam est gloria Domini, ibi, ut liberentur.

Christus ergo secundum quod homo agens gratias Patri, ait : O

 

  1. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo et psallam in gloria mea.

Deus, paratum est cor meum ad laudes, [Cassiod.] quia peccatis non tardatur. Et repetit : Paratum est cor meum. Et ideo cantabo in me et in meis Et psallam. Haec duo iungit, quia cum spirituali cantico semper coniungi debent bona opera.

[Haym.] Et hoc in gloria mea, resurrectionis, id est consideratione gloriosae resurrectionis. Supra in psalmo unde sumptum est dicitur : Cantabo, et psallam. Exsurge, gloria mea.

[Aug.] Sed non est ibi alius sensus ab eo quod hic dicitur, quia et ibi ad hoc dicitur : Exsurge, gloria mea, ut in eo cantaretur et psalleretur.

 

  1. Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara, exsurgam diluculo.

Exsurge. [Gl. int.] Hoc dicit Pater ad Filium, vel Filius ad corpus sibi unitum. Quasi dicat : Cantabo et psallam.

[Cassiod.] Ut autem hoc fiat, exsurge, tu qui es psalterium, quantum ad morum probitatem, et cithara, quantum ad passionem. Deinde Filius respondet Patri. Exsurgam diluculo Dominicae diei, et tunc

 

  1. Confitebor tibi in populis Domine, psallam tibi in nationibus.

Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus. [Cassiod.] Et merito,

 

  1. Quia magna est super caelos misericordia tua ; et usque ad nubes veritas tua.

Quia magna est super caelos misericordia tua, [Cassiod.] id est spirituales, quia et angeli beneficiis eius fruuntur ibi. In alio psalmo praecedenti dicitur : Magnificata est misericordia tua usque ad caelos,

[Aug.] scilicet ut magna sit etiam in caelis, quod et hic dicitur. Idem enim sensus est in his verbis et in illis. Et veritas tua magna est usque ad nubes apostolicas,

[Cassiod.] quas compluere facit populos. Deinde duobus praedictis duo alia reddit. Quasi dicat : Quia misericordia tua est super caelos. Ergo, o

 

  1. Exaltare super caelos Deus ; et super omnem terram, gloria tua, ut liberentur dilecti tui.

Deus, Verbum, exaltare, [Haym., Cassiod.] id est altum te ostende super caelos. Ille enim cuius misericordiam habent caeli, iure super caelos debet exaltari. Et quia veritas tua est usque ad nubes, merito. Et gloria tua super omnem terram, est exaltanda. Ut liberentur. Secunda pars, ubi dicit quae salus sit facta omni terrae super quam est gloria Domini.

[Cassiod.] Hic etiam humilitas humanitatis Christi, et potentia maiestatis ostenditur.

[Alcuin.] Quasi dicat : Exaltare, et ut liberentur in futuro dilecti tui, hic in praesenti,

 

  1. Salvum fac dextera tua et exaudi me ; Deus locutus est in sancto suo.

Salvum me fac. [Gl. int.] Dicit Christus pro membris, id est salva eos qui mecum unum sunt, ne cadant. Et hoc dextera tua, id est per favorem et propitiationem tuam, et exaudi me orantem pro eis.

[Cassiod.] Vel de seipso loquitur Christus, et petit se salvari in resurrectione, ut fideles liberentur, qui tali signo deitatem eius senserunt. Quasi dicat : Ut cantem et psallam, salvum me fac,

[Alcuin., Gl. int.] in resurrectione, dextera tua, id est per Verbum qui est brachium Patris. Ut sic liberentur dilecti tui, et exaudi me. Ordo verborum conversus est. Dicit enim : Salvum me fac et exaudi, pro exaudi, et salvum me fac. Deus locutus est. Quasi dicat : Oro exaudiri, quod non dubium, quia, Deus locutus est in me sancto suo.

[Cassiod.] Non ait per sanctum, ne per eum putaretur loqui, ut per prophetas et apostolos. In homine enim Christo, est per gratiam unionis, in illis vero per gratiam adoptionis. Vel propheta dicit hoc de Christo. Quasi dicat : Ita oravit, et quod oravit fiet, quia Deus locutus est in sancto suo, id est in Christo.

 

  1. Exsultabo, et diluam Sichimam et convallem tabernaculorum dimetiar.

Exsultabo [Alcuin.] Loquitur hic Christus in persona Ecclesiae, et ait exsultabo,

[Aug.] vel, exaltabor, alia littera. Supra in alio psalmo dixit, laetabor, hic vero exaltabor. Quod satis convenit, quia de exaltatione est laetitia. Et diluam Sichimam et convallem tabernaculorum dimetiar.

 

  1. Meus est Galaad, et meus est Manasses ; et Ephraim susceptio capitis mei.

Meus est Galaad, et meus est Manasses. Haec supra plene exposita sunt. Et Ephraim, meus est,

[Aug.] id est, mea est fructificatio, quae est susceptor capitis mei, id est haec fructificatio et ex eo quod caput suscepit me. Vel ego ipsum. Supra in alio psalmo habetur fortitudo, pro quo hic legitur susceptio, quod bene congruit, quia suscipiendo fortes nos facit, scilicet cum ipse Christus nos suscipit, vel cum eum nos suscepimus.

[Cassiod.] Vel ita, Ephraim, id est fructificatio est, susceptor capitis mei, quia dum spineam coronam caput meum suscepit ultra omnes fructificavit. Totum enim lucratum est mundum.

 

  1. Iuda rex meus ; Moab lebes spei meae.

Iuda, de quo Christus. Et ideo per Iudam Christus intelligitur,

[Aug.] est rex meus, Moab est lebes spei meae.

 

  1. In Idumaeam extendam calceamentum meum ; mihi alienigenae amici facti sunt.
  2. Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumaeam ?

Quis deducet me in civitatem munitam ?

[Cassiod.] Loquitur hic Christus. Et quis deducet me usque in Idumaeam ? Sicut homo quaerit Christus ut respondeat, negat hoc ab homine posse fieri. Civitas munita infernus est, quam nullus poterat aperire. Idumaea sunt gentes quibus post resurrectionem innotuit. Haec autem a sola deitate poterant fieri.

 

  1. Nonne, tu Deus qui repulisti nos ? Et non exibis, Deus, in virtutibus nostris.

Nonne, tu Domine, facies hoc, scilicet qui repulisti nos. [Cassiod.] Pluraliter dicit nos, quia haec Christus cum membris patitur ; et ipse enim repelluntur, dum tribulationibus exponuntur. Supra vero loquebatur singulariter dicendo, deducet me, etc. Et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.

 

  1. Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
  2. In deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.

In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros,  [Aug.] qui supra in alio psalmo dicti sunt tribulantes. Horum omnium expositiones requiro in psalmo LXIX.

 

 

PSALMUS CVIII

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS IPSI DAVID.

 

Deus laudem meam.

Titulus : In finem psalmus David.

Titulus patet, psalmus iste est, quintus eorum qui latius de Christi passione agunt. Prophetia enim hic de Christo esse ostenditur in Actibus apostolorum,

[Aug.] ubi de Iuda prophetatum hoc esse quod hic legitur a Petro dicitur, scilicet Episcopatum eius accipiat alter. De quo tamen solo non omnia quae hic dicuntur possunt accipi, sed de genere inimicorum Christi, ingratorumque Iudaeorum. Ut enim Petrus typum Ecclesiae gerit, ita Iudas personas inimicorum Christi portat, quibus congruuntur etiam ea quae de Iuda expressa sunt, ut illud : Et episcopatum eius accipiat alter.

[Cassiod.] Intentio. Monet Iudae malitiam declinare, et Christi humilitatem imitari.

Modus : Tripartitus est psalmus.

Primo incipiens Christus a prece increpat Iudaeos, qui reddunt mala pro bonis.

Secundo prophetat quae mali recipient pro impietate, ibi , constitue super eum.

Tertio precatur, ut resurrectionem consequatur, et inimici dedecus, ibi, Et tu Domine.

[Cassiod.] Christus ergo secundum quod homo orans ad Patrem ait : O

 

  1. Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.

Deus, [Aug.] qui solus verax es ex te, ne tacueris laudem meam ex te, cui laudanti credendum est. Vera est enim laus veracis Dei, ita vero impletum est ut orat, cum praedicatus est unigenitus Filius Dei esse, quia os peccatoris.

[Cassiod., Aug.] Ecce decora diversitas. Quasi dicat : Ideo ne taceas laudem, quia iniqui non tacent vituperium. Et hoc est, quia os peccatoris et dolosi super me apertum est. Dum virtus mea operta est, quasi quod dolo tegebatur, a doloso erupit in vocem ; sed ei credendum non est, quia falsa vituperatio est mendacis hominis, quod autem dolus erumpat in vocem, ostenditur cum ait :

 

  1. Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me ; et expugnaverunt me gratis.

Locuti sunt lingua dolosa, dicentes : [Aug.] Magister, scimus quia verax es, etc. Et hoc fuit adversum me, quia insidiando hoc dicebant. Et deinde circumdederunt me sermonibus odii aperte clamantes : Crucifige, crucifige. Et expugnaverunt me gratis, et sine iusta causa. Sicut enim piis per se placet aequitas, sic impiis iniquitas.

 

  1. Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam.

Pro eo ut me diligerent, [Aug.] id est pro eo quod debebant me diligere, detrahebant mihi, negantes me esse Filium Dei, et dicentes quod in Beelzebub ejicio daemonia. Vel secundum aliam litteram : Pro eo ut me diligerent, interficiebant me, et detrahebant mihi. Ideo enim interfecerunt, quia detraxerunt. Plus enim nocent in membris detrahentes Christo, qui animas crediturorum interficiunt, quam qui eius carnem mox resurrecturam peremerunt. Et est sensus : Pro bono mala reddebant, quod est deterius. Illi detrahebant, ego autem, econtra orabam, etiam pro ipsis, non solum pro fide discipulorum.

 

  1. Et posuerunt adversum me mala pro bonis ; et odium pro dilectione mea.

Et posuerunt. [Aug.] Quasi dicat : Reddebam bona pro malis, ipsi detrahebant mihi, qui orabam pro eis. Et ita posuerunt mala pro bonis, quae mala pro quibus bonis ? Ecce : et odium pro dilectione mea. Hic est omnis et magnus reatus eorum. Non enim nocere potuerunt persequentes, non necessitate, sed voluntate morientem, sed totum crimen persequentium est odium, quamvis sit voluntaria poena patientis.

[Aug.] Hic notandum est quod in reddendis bonis vel malis sex differentiae sunt, quae commemoratae animadverti facile possunt, scilicet reddere bona pro malis, non reddere mala pro malis. Haec duo bonorum sunt, et prius quidem melius est. Item non reddere bona pro bonis, et reddere mala pro bonis ; et haec duo malorum sunt, et posterius quidem deterius est. Item reddere bona pro bonis, et mala pro malis, et haec duo mediorum sunt, id est eorum qui sunt vel mediocriter boni, vel mediocriter mali, et prius propinquum est bonis, quod Christus non arguit in Evangelio : sed plus oportere dicit, quia et ethnici hoc faciunt. Diligunt enim diligentes se : posterius vero propinquum est malis, scilicet reddere malum pro malo, et convenit tamen et bonis. Unde et lex modum ultionis statuit, oculum pro oculo, dentem pro dente, et huiusmodi : Quae si dici potest iniustorum iustitia est, non tamen ideo est, quia iniqua sit ultio quam lex statuit ; sed quia vitiosa est libido, id expetentis desiderio ulciscendi, magisque ad iudicem pertinet hoc inter homines discernere quam bonum hominem sibi expetere vindictam. Hic enim reddet malum pro malo iudex vero non, sed delectatione iustitiae iustum reddet pro iniusto, quod est reddere bonum pro malo, quod etiam Deus iudex facit.

[Cassiod.] Tribus ergo modis omne peccatum contrahitur in huiusmodi redditionibus. Primus gradus est non reddere bona pro bonis. Secundus, reddere mala pro malis, extremus reddere mala pro bonis. Hoc deterius Iudaei elegerunt, scilicet ut Christo detraherent, et odium pro dilectione redderent. Contra haec sunt alia tria. Primum est dare bona pro bonis. Secundum, non reddere mala pro malis. Perfectum, reddere bona pro malis, quod Christus orans pro Iudaeis fecit.

 

Pars II.

  1. Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris eius.

Constitue. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi incipit prophetare, quae mali pro impietate recipiant, et legitur hoc prius specialiter de Iuda. Supra ergo de pluribus loquebatur. Locuti sunt et circumdederunt, etc. Nunc vero quo digni sunt praenuntians, de uno dicit, intende in eum, id est in Iudam, qui se, id est Christum talibus tradidit. Quales erant de quibus ante loquebatur. Quasi dicat : Quia peccator et dolosus aperuit super me os suum, ideo constitue peccatorem, id est diabolum, super eum, qui Christo noluit esse subditus. Et quasi quis quaereret, quem peccatorem ? Subdit, et diabolus stet a dextris eius. Hoc dextrum cuique est quod aliis praeponit. Et hic, id est Iudas opera diaboli praeposuit operibus Dei, avaritiam suae saluti. Stetit ergo diabolus a dextris, quando praeposuit avaritiam sapientiae, et pecuniam suae saluti, ut eum traderet a quo debuit possideri, ne a diabolo possideretur. Et praedicit, non optat.

 

  1. Cum iudicatur, exeat condemnatus ; et oratio eius fiat per peccatum.

Cum iudicatur, exeat condemnatus, id est quia noluit esse talis cui dicatur : Intra in gaudium Domini tui, sit de quo dicatur : Projice eum in tenebras exteriores. Et ne putetur ab imminente damnatione liberari, oratione quam inter apostolos didicerat inquit : Et oratio eius fiat in peccatum,

[Aug.] quia non est per Christum, quem non vult sequi, sed persequi. Notandum quia non est iusta oratio, nisi quae per Christum fit. Et non solum non delet peccatum, sed etiam ipsa fit in peccatum. Illa autem oratio non fit per Christum, quae non affectu bono fit, nec bonum petit, sicut e converso. Illa fit per Christum, qua petitur quod petendum est, et eo modo quo petendum est ; aliquando autem sic oratur, ut in parte sit oratio per Christum, et in parte non. Quando bonum non bene, vel bene non bonum petitur. Iudas autem, nec bonum nec bene petiit.

[Aug.] Quando autem Iudas ita orare potuerit, ut oratio eius fieret in peccatum, quaeri potest, credo antequam Dominum traderet, et cum iam de illo cogitaret tradendo, non enim iam poterat orare per Christum.

 

  1. Fiant dies eius pauci : et episcopatum eius accipiat alter.

Fiant dies apostolatus eius pauci, [Aug.] Et, ne sacratus duodenarius numerus sit diminutus episcopatum eius accipiat alter. Loco enim eius substitutus est Matthias, ut legitur in Actibus apostolorum.

[Cassiod.] Nota quod hic primo in Veteri Testamento nomen episcopatus invenitur. Et

 

  1. Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua.

Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua. [Cassiod., Aug.] Nota Iudam uxorem habuisse, et filios, et ita factum fuit, ut hic dicitur. Utique mortuo ipso, et filii eius orphani, et uxor eius vidua fuit. Sed dicet aliquis an hoc ad poenam Iudae pertinere credendum sit, quod sui passi sunt, an etiam ullus dolor tangat mortuos, de his quae in suis post mortem contingunt, vel quomodo ea quae circa nos aguntur, noverint spiritus eorum mortuorum. Cui respondendo magnam quidem esse quaestionem, nec in praesenti esse disserendam. Verumtamen breviter potest dici, quod est cura mortuis de suis charis, ut de divite legitur : Qui dum tormenta apud inferos pateretur, levavit oculos ad Abraham, et inter alia dixit : Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Habent enim mortui curam de vivis, quos sciunt vivere ; quia nec in locis poenarum vident eos, ubi dives sine fratribus erat, nec in requie beatorum, ubi Abraham et Lazarum quamvis longe agnoscebat : non tamen ideo consequens est eos scire, quae circa charos illorum aguntur hic, vel laeta vel tristia.

[Aug., Alcuin.] Si ergo haec sentiunt, mortui, id est suorum tristia, quod hic dicitur, cumulus est inde malorum. Si vero non sentiunt, formido est vivorum. Possunt enim timere ne pro peccatis suis vel parentum similia eis contingant.

 

  1. Nutantes transferantur filii eius et mendicent ; et ejiciantur de habitationibus suis.

Filii eius nutantes, [Aug.] id est incerti quo eant transferantur et de habitationibus suis ejiciantur omni praesidio destituti. Et mendicent quomodo hoc totum uxori eius contigerit et filiis indicat, dicens :

 

  1. Scrutetur foenerator omnem substantiam eius ; et diripiant alieni labores eius.

Scrutetur foenerator omnem substantiam eius ; et diripiant alieni labores eius. Sed quomodo habuerit substantiam qui cum apostolis Dominum sequebatur ? omnia autem quae habuit ita uxori et filiis dimisit, ut adhuc in illis cor habuit, nec vinculum cupiditatis abruperit, et putabat Dominum falli, quando ea quae mittebantur de loculis auferebat.

 

  1. Non sit illi adiutor ; nec sit qui misereatur pupillis eius.

Non sit illi adiutor. [Cassiod.] Hoc ideo addit, quia et boni tentantur ; sed habent Deum adiutorem, de illo autem dicitur, non sit illi adiutor, scilicet ad tuendam eius posteritatem, unde addit : Nec sit qui misereatur pupillis eius.

[Aug., Cassiod.] Pupilli dicuntur quasi pusilli : unde et pupilla oculi dicitur, quia parva.

[Aug.] Sed quia possent sine adiutore filii, licet in aerumnis crescere, et genus propagationis servare, addit :

 

  1. Fiant nati eius in interitum : in generatione una deleatur nomen eius.

Fiant nati eius in interitum. [Cassiod.] Per hoc omnem posteritatis spem tollit. Et in generatione una deleatur nomen eius.

[Aug.] Quasi dicat : Quod de eo generatum est, non generet, et cito transeat. Et

 

  1. In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini ; et peccatum matris eius non deleatur.

Iniquitas patrum eius redeat in memoriam in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur. [Aug.] Peccata patrum eis redduntur, qui a malis non recedunt eorum ; sed non eis qui mutati sunt in Christo, qui iam non sunt filii iniquorum, quia iam non imitantur mores illorum. Si ergo Iudas teneret adoptionem quam acceperat, non pertineret ad eum sua praeterita vel patrum iniquitas ; sed quia rediit ad mala vetusti generis, rediit iniquitas patrum eius in conspectu Domini, ut in eo puniretur. Unde vere dicitur in Exodo : Reddam peccata patrum in filios, etc. Quod dictum est de imitantibus iniquitatem patrum. Quod vero dicitur per Ezechielem prophetam : Filius non portabit iniquitatem patris, de conversis ad Deum intelligendum est. Et

 

  1. Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum, pro eo quod non est recordatus facere misericordiam.

Fiant semper, [Aug.] pater eius et mater contra Dominum, non ut Domino adversentur, sed ut Deus mala merita eorum non obliviscatur in isto. Et est, fiant contra Dominum, id est in conspectu Domini, quod et alii sic transtulerunt, Et memoria eorum, id est parentum eius dispereat de terra deleta progenie, pro eo quod non est recordatus Iudas facere misericordiam.

 

  1. Et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare.

Et persecutus est hominem inopem et mendicum, [Cassiod.] scilicet Christum, pauperes persequi, sola saevitia est ; alii vero, pro divitiis vel honoribus interdum huiusmodi patiuntur.

Vel de populo Iudaeorum possunt haec omnia accipi. Haec eadem namque congruunt Iudaeis, quorum personam Iudas gessit. Quasi dicat : Quia reddiderunt odium pro dilectione, ideo constitue peccatorem super eum, populum. Et diabolus stet a dextris eius, sicut de Iuda. Ita de Iudaeis haec accipiuntur : Cum iudicatur exeat condemnatus, quia Iudaei in nequitia sua permanentes thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii. Et oratio eius fiat in peccatum, quia non fit per mediatorem Dei et hominum Iesum Christum. Et, fiant dies eius pauci, secundum regnum hoc accipiendum est quod postea non diu stetit, et episcopatum eius, populi, accipiat alter. Episcopatum Iudaeorum, id est Christum, qui ad eos missus erat, accepit populus gentium. Unde, Verbum misit in Iacob Deus, et cecidit in Israel. Fiant filii eius orphani, amisso regno, quasi patre, vel amisso Patre Deo. Et uxor eius, id est plebs Iudaica, fiat vidua, amisso regno. Nutantes transferantur filii eius et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis. Ut saepe in captivitate factum est ; et mendicent, sub regibus gentium, et foenerator, id est, diabolus, qui mala commendat, vel Deus qui bona commodat, scrutetur omnem substantiam eius,

[Aug.] id est vitam, singula peccata puniens. Debita enim illorum non dimittuntur, quia in solo Christo dimittuntur quem respuerunt. Et alieni, id est diabolus et angeli eius, diripiant labores eius, quia non thesaurizant in caelo. Et non sit illi adiutor : adiutor non est ei, cui Christus deest. Et pupillis eius, qui amisso regno vel Patre Deo, sic manserunt, nec sit qui misereatur, non dico ad temporalia, sed ad aeterna habenda. Fiant nati eius in interitu, sempiterno. Et deleatur nomen eius, ideo quia mansit, in generatione una, id est quia regenerati non fuerunt. Et redeat in memoriam in conspectu Domini iniquitas patrum eius, quae his malis in malitia perseverantibus redditur. Et non deleatur peccatum matris eius, id est Ierusalem terrenae, quae servit cum filiis, quae prophetas interfecit. Fiant contra Dominum semper, id est a conspectu Domini peccatum eorum non aboleatur, sed semper puniatur. Et dispereat de terra viventium, id est Ecclesia, memoria eorum, quia cum essent rami naturales fracti sunt, pro eo quod non est recordatus, vel Iudas, vel ipse populus, facere misericordiam ; sed melius dicitur de populo, qui non est recordatus poenitendo, ut supra membra Christi saltem faceret misericordiam, sed ea persequitur : Unde ait : Et persecutus est hominem inopem et mendicum, vel Iudas ipsum Christum saevissime, et compunctum corde mortificare, id est ut mortificaret. Hoc de Christo in membris dicitur. Compunctus enim corde non solet dici, nisi qui stimulis peccatorum punctus est in dolore poenitendi. Sed quia et hi tales sunt membra Christi, ideo et eum quem crucifixerunt, Iudaei persecuti sunt in membris.

 

  1. Et dilexit maledictionem, et veniet ei : et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.

Et dilexit maledictionem. [Aug.] Iudas de loculis furando, et Dominum vendendo, vel Iudaei dicendo : Sanguis eius super nos, et super filios nostros. Et veniet ei, et noluit benedicere,

[Aug.] sicut quando maledixerunt caeco illuminato, dicentes : Tu discipulus eius sis. Et elongabitur benedictio ab eo ad gentes.

 

  1. Et induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius.

Et induit Iudas, vel populus maledictionem, [Aug.] id est peccata, quae modo delectant, sed dicuntur maledictio, quia tormenta parant, addit sicut vestimentum quod quia corporis est per ipsum, corpus depravatum significatur. Et eadem maledictio intravit sicut aqua in interiora eius, per quod intelligitur depravata anima, foris enim in corpore, et intus in anima maledictionem habuit, incidens in eius iudicium, qui corpus et animam perdit in gehennam et eadem maledictio fuit in ossibus eius. Per quod notatur depravata ratio. Addit sicut oleum : per quod ostenditur quia delectat eos modo facere mala. Vel ideo dicit, sicut oleum, quia homines fortes se putant. Ideo quia licet eis modo impune mala facere, sicut agonistae oleo unguntur, ut sint fortiores.

 

  1. Fiat ei sicut vestimentum quo operitur ; et sicut zona qua semper praecingitur.

Fiat ei Iudae vel populo ipsa maledictio, sicut vestimentum quo operitur. [Aug]. Idem videtur dicere hic quod supra ubi dixit, Induit maledictionem sicut vestimentum ; sed differt, quia supradixit vestimentum quo induitur ut tunica. Hic vero dicit vestimentum, quo operitur ut pallio, quod est in conspectu hominum de iniquitate gloriari. Et fiat ei maledictio sicut zona qua semper praecingitur. Zona praecinguntur homines, ut ad opera sint aptiores non impediti sinibus vestium. Maledictione ergo sicut zona praecingitur, qui non repente facit malum, sed dispositum aggreditur ; et ita discit male agere ut semper sit paratus. Unde hic ait, semper praecingitur.

 

  1. Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum ; et qui loquuntur mala adversus animam meam.

Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum. [Aug.] Non dixit, haec est merces eorum, sed opus. Patet enim quod vestimento et aqua, oleo, et zona opera describit, quibus maledictio aeterna comparatur. Dicit autem pluraliter eorum, qui detrahunt, quia non unus tantum est Iudas, sed multi, de quibus dicit : Qui detrahunt mihi apud Dominum, dicentes me non esse eum, quem lex Domini et prophetae praenuntiaverunt,

[Alcuin., Cassiod., Aug.] vel apud Dominum specialiter Christo detrahunt, qui dicunt eum non esse ex Patre, vel minorem Patre, et qui loquuntur mala adversus animam meam, dicentes non potuisse resurgere, cum vellet.

 

Pars III.

  1. Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.

Et tu, Domine. [Cassiod.] Tertia pars, ubi precatur, ut liberatus resurrectionem consequatur et inimici dedecus. Quasi dicat : Isti ita, Et tu, Domine, Domine. Geminatio notat affectum orandi.

[Aug.] Et nota quod ait, et tu, quia non sine causa praeposita est, Et, coniunctio, ac si diceret : Ideo dico : Et tu, quia et ego facio. Unde sequitur : Fac mecum, quia eadem sunt opera Patris et Filii. Et est sensus : Fac mecum, id est operare ut ego, in vasa misericordiae. Vel, fac mecum, id est adiuva me secundum hominem ; et hoc non propter mea merita praecedentia, sed propter nomen tuum : per hoc gratiam commendat. Nullis enim operum meritis praecedentibus in tantam celsitudinem subvecta est humana natura, ut totum simul verbum et caro hoc est Deus et homo, unigenitus Filius diceretur. Hoc autem factum est ut ab illo qui creaverat per id quod non perierat id quod perierat quaereretur. Unde hic sequitur : quia suavis est misericordia tua. Quaeris enim per me id quod perierat.

 

  1. Libera me quia egenus et pauper ego sum ; et cor meum conturbatum est intra me.

Libera me. [Aug.] Quasi dicat : Ita utique fac mecum, libera me a passione, quia egenus et pauper ego sum. Egestas et paupertas Christi, est infirmitas ex qua crucifixus est. Et cor meum conturbatum est intra me. Unde : Tristis est anima mea usque ad mortem.

[Cassiod.] Cor enim potuit turbari, sicut caro crucifigi, in quibus vera natura hominis aperitur. Et

 

  1. Sicut umbra cum declinat, ablatus sum ; et excussus sum sicut locustae.

Sicut umbra cum declinat ablatus sum, id est mortuus. Sicut enim ex umbra declinante fit nox, sic ex mortali carne fit mors. Et excussus sum sicut locustae. [Aug.] Hoc iam in membris eius, id est in fidelibus convenientius existimo intelligi. Unde apertius pluraliter dicit, sicut locustae quam sicut locusta. Excussi ergo, id est fugati a persecutoribus sunt fideles, qui sunt multi sicut locustae, vel salientes de loco ad locum, a simili locustarum. Et

 

  1. Genua mea infirmata sunt a ieiunio : et caro mea immutata est propter oleum.

Genua mea infirmata sunt a ieiunio. [Aug.] Et hoc apertius in membris intelligitur. Et est genua mea infirmata sunt a ieiunio, id est fortes mei pane, id est Christo subtracto, defecerunt, quod in Petro apparuit, sed ne penitus succumbant factum est quod sequitur : Et caro mea immutata est in melius, in gloriam immortalitatis, ut in morte deficientes misso Spiritu confirmaret propter oleum, id est spiritualem gratiam, unde Christus dicitur. Christus enim dicitur a chrismate : chrisma unctio est. Immutata est ergo caro Christi, ut misso Spiritu sancto ungeret discipulos qui ad eos non venisset, si Christus non abivisset. Unde ait ipse : Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos. Et Evangelista ait : Nondum erat Spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus.

 

  1. Et ego factus sum opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua.

Et ego factus sum opprobrium illis, [Aug.] quia factus sum maledictum per mortem crucis. Viderunt me et moverunt capita sua, quia viderunt quando genua mea infirmata sunt, sed non quando caro immutata. Et, ideo moverunt capita sua, (Cassiod.] tanquam furiosi commotione capitis minantur, Ergo o,

 

  1. Adiuva me, Domine, Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam.

Domine, Deus meus, adiuva me totum, [Aug., Cassiod.] scilicet caput et corpus. Nota quod Christus rogat ut homo qui praestat ut Deus salvum me fac secundum misericordiam tuam, [Aug.] non secundum debitum operum adiuva me.

 

  1. Et sciant quia manus tua haec ; et tu Domine, fecisti eam.

Et per hoc scient vel sciat, [Aug.] hi scilicet pro quibus oravit, qui erant inter illusores, quid scient ? Quia manus tua haec, et tu Domine, fecisti eam. Manus Patris est Christus. Unde : Et brachium Domini cui revelatum est. Haec manus est et erat, quia est Verbum apud Deum, et fecit eam, dum Verbum caro factum est. Erat sine tempore secundum divinitatem, et facta est in tempore secundum carnem.

 

  1. Maledicent illi, et tu benedices, qui insurgunt in me confundantur, servus autem tuus laetabitur.

 Maledicent insultantes illi manui tuae Christo. [Aug.] Vana est ergo maledictio malorum. Deus vero cum benedicit, facit quod dicit. Et tu bonus benedices qui insurgunt in me, putantes proficere contra me, confundantur, quod erit cum exaltatus fuero super caelos, et coeperit esse super omnem terram gloria mea. Servus autem tuus laetabitur. Vel in dextera Patris, vel in membris laetantibus. Et

 

  1. Induantur qui detrahunt mihi pudore ; et operiantur sicut diploide confusione sua.

Qui detrahunt induantur pudore, [Aug.] id est pudeat eos detraxisse mihi : quod in bono potest accipi, dum corriguntur. Et operiantur sicut diploide confusione sua. Diplois duplex pallium est. Unde alii interpretantur pro diploide, duplex pallium. Et est, operiantur sicut diploide confusione sua,

[Gl. int.] id est, confundantur intus et foris, id est coram Deo et coram hominibus. Unde alibi : Duplici contritione contere eos, Domine, Deus noster. Ego autem,

 

  1. Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum.

Confitebor laudem Domino. [Aug.] Hoc in membris nimis, id est valde solet exponi nimis pro plus quam debet, sed et pro valde, accipitur ut hic. Confitebor, dico, in ore meo, quia ore confessio fit ad salutem. Et laudabo eum in medio multorum, id est communi. Hoc est quod alibi dicit : In medio Ecclesiae laudabo te. Vel, in medio multorum laudabo eum, id est in corde multorum, quia corde creditur ad iustitiam.

 

  1. Qui astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.

Qui astitit. [Aug.] Quasi dicat : Confitebor Domino, qui astitit a dextris pauperis. Diabolus a dextris Iudae stetit, qui divitias suas augere voluit vendito Christo ; sed Dominus astitit a dextris pauperis, ut ipse Dominus sit divitiae pauperis. Astitit enim non ut annos huius vitae augeret, vel ut fortem, vel ut incolumem, vel ut divitem faceret, sed ut animam salvaret a persequentibus. Unde subdit, ut salvos faceret a persequentibus animam meam, ne paupertate, id est infirmitate succumbat. Hoc autem adiutorium corpori Christi datum est in omnibus sanctis martyribus.

 

 

PSALMUS CIX

 

PSALMI TITULUS : PSALMUS DAVID.

 

Dixit Dominus Domino meo.

Titulus : Psalmus David. Titulus patet.

[Cassiod.] psalmus iste septimus est eorum, qui agunt de duabus naturis in Christo, qui plene et breviter de incarnatione et omnipotenti deitate Christi dicit, sicut Ioannes in Evangelio : In principio erat Verbum, et Verbum caro factum est. Totum hic summatim dicitur de duabus naturis Christi, quidquid in utroque Testamento continetur.

Intentio. [Cassiod.] Propheta hortatur subjici Christo.

Modus : Tripartitus est psalmus.

Primo, refert propheta verba Patris de Filio, ubi natura deitatis et humanitatis Christi exponitur.

Secundo Pater indicat naturam deitatis aliquatenus, ibi, tecum principium.

Tertio Propheta agit de humanitate Christi, ibi, iuravit Dominus.

Propheta ergo naturam deitatis primo aperiens, ait :

 

  1. Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis.

Dominus Pater dixit : [Cassiod.] More nostro loquitur Propheta, cum ait : Dixit, ut homo, scilicet instruatur ; non enim ore protulit, sed dixit re, id est effectu.

[Gl. int., Haym., Cassiod.] Vel potius re, id est generatione. Vel, dixit, id est, aeternaliter disposuit Domino meo, scilicet Filio qui Dominus meus est, etiam secundum quod homo, id est ipse homo, non tantum ex eo quod homo per hoc quod dicit, Dominus Domino, idem nomen repetendo personas discerne, et unam naturam, et potentiam personarum accipe. Item quod ait : Domino meo hoc deitatis indicium est. Quod vero ait, sede, et virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, hoc humanitatis indicium est. Quid dixit Pater Filio ? hoc : Sede,

[Alcuin., Cassiod., Aug.] id est post laborem quiesce, et conregna secundum quod homo. Sede, non solum in alto, ut excellens domineris ; sed etiam in occulto, ut latens et occultus credaris, quia non est merces fidei, nisi lateat quod credimus. Subtracti autem, scilicet qui hic inferius sunt, et nondum sursum sperant, et credunt quod non vident. Haec est iustitia fidei, de qua Dominus in Evangelio : Cum venerit Paracletus, arguet mundum de peccato, quia non credit ; et de iustitia, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me, id est haec erit iustitia vestra ut credatis in eum quem non videbitis. Tunc enim iustus ex fide vivit, si non videt quod credit. Dum ergo ait : Sede, duo notat, scilicet eum post laborem passionis quiescere et conregnare, et in occulto esse. Sede dico a dextris meis,

[Alcuin., Cassiod.] id est in potioribus meis bonis. Vel, sede a dextris meis, id est conregna coaequalis mihi, ut per dextram accipiatur aequalitas quam habet Christus cum Patre.

 

  1. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

Donec ponam. [Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Sede occultus, donec regnes manifestus. Et hoc est, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, id est per fidem subiectos tuae divinitati a simili loquitur, cum ait, scabellum, per quod subiectio plena notatur. Per pedes, aeterna stabilitas intelligitur.

[Aug.] Hoc autem quotidie, et si paulatim, agitur et peragitur in conversis. Vel accipitur, donec, pro aeterno. Et est, sede donec ponam, id est aeternaliter, sicut aeternaliter, ponam inimicos tuos, volentes vel nolentes, scabellum pedum tuorum, id est tibi subiectos, ex voluntate vel necessitate. Incipit autem ex Sion, id est ex Iudaeis regnum Christi. Unde subdit :

 

  1. Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion ; dominare in medio inimicorum tuorum.

Virgam hanc laudem, [Cassiod.] scilicet subiectionis inimicorum Propheta canit Christo, ad ipsum in sua persona loquens, et ordinem incipiendi regni ostendens, quod a Iudaeis incoepit, et ad gentes transiit, in quibus consummatur. Et sic usque ad finem psalmi decurrit Propheta loquens in sua persona. Quasi dicat : Dominus ponet inimicos tuos scabellum pedum tuorum, quod ita fiet, scilicet quod incipiet a Iudaeis. Et hoc est, Dominus emittet virgam virtutis tuae ex Sion,

[Hier.] id est regnum potentiae tuae incipiet a Ierusalem. Unde : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem.

[Aug.] Non de illo regno Christi loquitur Propheta, quo Christus semper regnat cum Patre ; sed de illo dispensatorio et temporali quo nos per medietatem suae carnis vocavit in aeternitatem, et in nobis regnat, cuius tamen non erit finis. Incipit autem a Ierusalem. Unde ipse Dominus ait : Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis, et praedicabitur in nomine eius poenitentia et remissio peccatorum per omnes gentes, incipientibus a Ierusalem.

[Hier., Cassiod.] Virga ergo virtutis est, sceptrum regiae potestatis, qua sustentantur boni, et franguntur mali. Et nota quod ait, virtutis, et addit, tuae,

[Cassiod., Alcuin.] quia haec potestas proprie est Christi ex deitate. Dominare vel dominaberis, vel dominabitur. Quasi dicat : Emitte virgam, et sic emissa virga, dominabitur ipse Pater. Vel tu, Christe, dominare, vel dominaberis, in medio, id est, in praecordiis inimicorum tuorum quorumlibet

[Cassiod.] Quasi dicat : Dominaberis conversis, de quibuscunque populis. Non ait, vindicabis, tanquam ingratos vindictae districtione percellat, sed ait, dominaberis, ut fideles educet beneficiis et correctione. Vel, dominare in medio inimicorum tuorum, id est in Ecclesia inter malos constituta.

 

Pars II.

  1. Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ; ex utero ante Luciferum genui te.

Tecum principium. [Cassiod.] Secunda pars, ubi indicat Pater naturam deitatis Christi aliquatenus pro nostra capacitate. Quasi dicat : Pater, ego Dominus emittam virgam virtutis tuae, quia tecum est mihi principium,

[Alcuin.] quasi hoc tibi tribuo plus quam aliis, quia tu es Filius per naturam, quia tecum est mihi, principium. Non dicam tibi mecum, ne alicui posterior me videaris : ego et tu unum principium sumus omnium, quod non hic videtur, sed videbitur in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum,

[Aug.] id est in aeternitate ubi virtus divina conspicitur non ab aliis, sed a sanctis, quando in resurrectione erunt splendidi ut angeli Dei. Vel ita, et loquitur etiam Pater ;

[Aug.] quasi dicat : Iam dominaris, o Christe Fili, iam virtus tua est emissa ; sed in die, specialis virtutis tuae, scilicet in futuro, tecum, erit mihi principium : hoc et semper est, sed non videtur : tunc autem videbitur, cum Christus, qui olim visus est in forma servi, videbitur a mundis cordibus in forma Dei, a quo visu tollitur impius ne videat gloriam Dei. Dico, in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, id est quando sancti erunt in splendore fulgentes, sicut sol in regno Patris, tunc cum eo erit principium, et modo principium est, scilicet Pater cum Filio principium est, sed tunc videbitur quomodo principium cum eo, quia tunc similes ei videbunt eum sicut est. Viderat Philippus secundum formam servi, et obiurgatus eo quod in Filio non agnosceret Patrem, quem quaerebat videre, dicens : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis audit : Qui me videt, non formam servi, sed qualem me abscondi timentibus, et qualem me videndum perficio sperantibus, videt et Patrem. Hoc autem modo credendum est, ut tunc videatur. Unde et Philippo dicitur : Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est ? quasi dicat : Quod videre nondum potes, crede ut videre merearis Filium cum Patre et in Patre, qualiter cum eo principium est Pater. Haec autem visio, vita aeterna est. Unde : Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum. Ex utero. Quasi dicat : Hoc tunc videbitur, sed nunc, ex utero, id est ex occulta et secreta substantia mea genui te ineffabiliter. Et hoc ante Luciferum,

[Cassiod., Aug.] id est, ante omnia tempora. Lucifer, qui nuntiat diem saeculo, eminens stella hic ponitur pro omnibus stellis et sideribus, tanquam pars pro toto, per quae sidera, tempora intelliguntur, quia in signis et temporibus posita sunt, sicut legitur in Genesi. Et est, ante Luciferum genui te, id est ante omnem creaturam, ante omnia tempora. Vel ex persona Prophetae potest accipi loquentis ad Filium, tecum,

[Alcuin.] quasi dicat : Dominus emittet virgam virtutis, et ipse est, principium tecum, id est coaeternus tibi, non tamen secundum quod tu es homo ; sed in die virtutis, id est in claritate deitatis. Virtutes dico, tuae, quasi et consubstantialis est tibi. Et est etiam principium, in splendoribus sanctorum, id est cum Spiritu sancto, qui sanctos splendificat.

[Aug.] Et ego, ex utero genui te, dicit David. Quasi dicat : Cum Maria sit de me, ex utero Virginis genui te. Et hoc, ante Luciferum, id est noctu. Ante diem enim natus est Christus. Ad hoc autem natus est ex ea, ut sacerdos in aeternum, qui se offerat :

 

Pars III.

  1. Iuravit Dominus, et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.

Iuravit Dominus. [Alcuin.] Tertia pars, ubi Propheta agit de humanitate Christi. Ecce Verbum caro factum est. Et notandum quod supra verba Prophetae agentis de humanitate Christi fuerunt, virgam virtutis tuae, usque tecum principium, ibi vero Deus Pater sive Propheta loquitur, secundum diversas lectiones, agens de Christi deitate. Hic item Propheta loquitur usque ad finem psalmi, agens de Christi humanitate ; quasi dicat : Dominus dixit Domino Filio, sede a dextris meis, etc., dedit etiam ei sacerdotium aeternum. Nam Dominus iuravit tibi, id est firmiter promisit tibi, secundum quod tu es homo.

[Aug.] Iuratio enim Dei firmamentum est promissionis. Et non poenitebit eum, id est non mutabit sicut de sacerdotio Aaron contigit, quod praeter spem nostram mutavit. Et dicitur hoc de Deo pro more nostro, in quem nulla cadit poenitentia. Scit enim quid agat, nec mutat consilium, sed verbo poenitentiae mutatio rerum aliter quam sperabatur evenientium significatur. Quasi dicat : Modo enim tu cum aliquid poenitet te fecisse, doles factum quod fecisti, sic quando aliquid Deus praeter quam homines sperant mutat in aliud, poenitere se dicit, usque adeo, ut et de poena nostra poeniteat eum, si nos de vita mala nostra poenituerit. Ergo non poenitebit eum, quia aliter non evenit, quam sperabatur. Et quia omnia inde gavisa sunt, quid iuravit ? hoc : Tu es sacerdos in aeternum, id est sacerdos aeternus, secundum ordinem Melchisedech,

[Cassiod.] quia panem et vinum in corpus et sanguinem suum consecravit Christus cuius sacrificii similitudinem praemisit Melchisedech. Hinc constat transisse victimas secundum ordinem Aaron.

 

  1. Dominus a dextris tuis ; confregit in die irae suae reges.

Dominus. Hic fit conversio ad Patrem [Aug.] Quasi dicat : Et o Domine Pater, qui hoc iurasti, iste sacerdos qui est Dominus, sedens a dextris tuis, cui dixisti : Sede a dextris meis, confregit vel conquassavit reges, scilicet illos, qui volunt vel volebant delere nomen Christi. Conquassavit, id est infirmos reddidit, ut non possent quod volebant. Et hoc fecit in die irae suae,

[Alcuin.] id est tempore occultae irae, quando cadentes super humilem lapidem conquassantur, vel ad excaecationem vel ad conversionem.

[Aug.] In iudicio autem futuro manifestius lapis cadens super eos conteret. Unde qui offenderit in lapidem illum conquassabitur, super quem autem ceciderit, conteret eum. Et nunc

 

  1. Iudicabit in nationibus, implebit ruinas, conquassabit capita in terra multorum.

Iudicabit in nationibus, [Cassiod.] id est in gentibus. Vide verborum proprietates, reges frangit pro superbia ; populos iudicat, id est punit propter communia peccata : utrosque tamen ut humilientur ad conversionem. Unde subdit : Implebit ruinas, id est humiles, non erectos, cadentes scilicet ab altitudine, qua contra Christum se erexerunt. Bene dico ruinas, quia Conquassabit capita multorum, vel multa in terra,

[Aug.] id est in vita ista. Hic enim de multis superbis humiles facit.

[Cassiod., Haym.] Vel in terra copiosa, alia littera, scilicet quae peccatores abundanter nutrit, sed unde ei ut hoc possit ? ex humilitate passionis, de qua subdit :

 

  1. De torrente in via bibit, propterea exaltavit caput.

De torrente, [Aug.] id est de fluxu mortalitatis nostrae, et de transitoria et de turbulenta passione bibit nascendo, moriendo.

[Cassiod., Aug.] Et hoc in via quam ut gigas cucurrit, qua itur ad aliam mansionem. Et propterea, quia humiliatus est, et factus obediens usque ad mortem, exaltavit vel exaltabit Deus caput eius, id est, propter hoc exaltavit eum Deus, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.

 

 

PSALMUS CX

 

PSALMI TITULUS : ALLELUIA.

 

Confitebor.

Titulus : Alleluia.

[Cassiod.] Iste est primus psalmus, qui per omnes litteras Hebraei alphabeti scribitur, qui indicat perfectos laudatores in Ecclesia, sicut illi qui non per omnes scribuntur, minus perfectos significant.

Vel sicut Hilarius dicit huiusmodi psalmi, qui per alphabetum digesti sunt, incipientibus quasi elementa dantur. Unde monemur ut ad eruditionis studium festinemus. Nomen autem angelicae laudis, Alleluia, et si omnibus psalmis congruat, ibi tamen praecipue ponitur,

[Cassiod.] ubi magna exsultatione gaudetur, sicut in hoc psalmo populus Dei ab omni malo liberatus laudat, et ad Dei laudem pro operibus eius invitat, quae laus habet figuram futurae laudis.

Intentio : Monet ad laudem.

Modus : Tripartitus est.

Primo, populus fidelis se dicit confiteri in congregatione iustorum, ubi est aeterna laus.

Secundo, dicit fideles spirituali munere satiatos, promittens adventum Christi, ibi, memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus ; escam dedit timentibus se.

Tertio, eosdem redemptos asserit, et testamentum novum mansurum, ibi redemptionem misit populo suo, mandavit in aeternum testamentum suum.

[Aug.] A laude ergo incipiens, ait in persona fidelis populi : O Domine

 

  1. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in concilio iustorum et congregatione.

Confitebor tibi, id est laudabo te. Non enim est hic confessio peccatorum, sed laudis. Illa luget, haec gaudet ; illa medico vulnus ostendit, haec de sanitate gratias agit. Laudabo dico, et hoc in toto corde meo,

[Hier., Gl. int.] non labiis ero prope, corde longe, sicut illi de quibus dicitur : Populus hic labiis me honorat, cor eorum longe est a me. Confitebor et hoc in concilio iustorum et congregatione,

[Alcuin.] id est, non temere, sed ex ratione, scilicet pro aeternis : sicut omnes iusti faciunt. Et accipitur hic totum de praesenti. Vel hoc dicit fidelis populus in spe. Quasi dicat : Iam sit in angelorum societate. Et est, in consilio iustorum et congregatione, laudabo te, hic in spe.

[Aug., Cassiod.] Hic enim nunquam inter omnes iustos in re laudant, ubi sunt misti mali ; sed iam videntur in futura societate psallere, spe rapti ad superna.

 

  1. Magna opera Domini ; exquisita in omnes voluntates eius.

Magna opera Domini. [Cassiod.] Haec est materia et causa confessionis. Quasi dicat : Ideo confitebor, quia magna est opera Domini, quae de impio facit pium. Et exquisita cui nihil simile est, dum sinit diabolum saevire in bonum suorum, et ne putes pro parte laudari operam eius, addit in omnes voluntates eius, scilicet est, exquisita opera eius, quia omnia quaecunque vult eximie facit. Quae autem sit opera, exponit subdens :

 

  1. Confessio et magnificentia opus eius ; et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Confessio [Cassiod., Aug.] scilicet peccatorum praeconialis, id est laudis et peccati, et magnificentia boni operis est opus eius vel sicut Hieronymus, ait, gloria et decor est, opus eius,

[Cassiod.] quia laudabilia sunt, et decora quae facit ; et iustitia eius, qua iudicabit, manet incommutabilis, in saeculum saeculi, dum his dixerit : Ite in ignem aeternum ; illis : Venite, benedicti Patris mei, etc.

[Alcuin., Haym.] Vel ita ab illo loco : Magna opera, et agit generaliter de quibuslibet operibus Dei, quasi dicat : Ideo confitebor, quia magna sunt opera Domini, quaelibet opera eius sunt magna, si sint, exquisita in omnes voluntates eius, id est, si in eis videatur intentio et voluntas facientis Dei, id est si intelligatur qua intentione voluerit ea facere Deus. Deinde aperit quae est intentio et voluntas Dei in operibus, subdens : Confessio scilicet peccatorum, et magnificentia bonorum operum est opus eius, et iustitia eius, id est merces quae iuste datur, manet in saeculum saeculi. Ac si diceret : Haec est voluntas eius, ut ex suis operibus insit homini, confessio peccatorum, et magnificentia bonorum operum, et iustitia, id est merces quae iuste datur.

 

Pars II.

  1. Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus ; escam dedit timentibus se.

Memoriam fecit. [Cassiod.] Secundo dicit fideles copioso munere satiatos, promittens adventum Domini, ut haereditas avide quaeratur. Quasi dicat : Ideo confiteri debemus, quia Dominus misericors natura, et miserator exhibitione, scilicet, quando venit fecit memoriam mirabilium suorum,

[Haym.] re completa memoriam dedit significantium quae erant in veteri lege. Ita fecit memoriam, quia dedit timentibus se escam,

[Aug., Cassiod.] non corporalem, quam etiam malis dat, sed spiritualem, id est corpus et sanguinem suum. Escam ergo dicit Christum, qui est forma iustitiae fidelibus. Adventu enim Christi timentes pascit, in quo remissio est et salus, et ut de adventu eius acciperes, addit :

 

  1. Memor erit in saeculum testamenti sui, virtutem operum suorum annuntiabit populo suo.

Memor erit. [Gl. int.] Quasi dicat : Et per eos, vel propter eos, scilicet timentes, memor, erit testamenti sui.

[Cassiod.] Quia, sicut promissum est in Veteri Testamento, impletur in Novo. Testamenti dico, existentis, in saeculum saeculi, scilicet in aeternum, quia verba testamenti solida veritate custodit, ut omnia impleantur, ita memor erit, quod annuntiabit virtutem operum suorum. Virtus operum est quod caeci vident, claudi ambulant, etc. Quae facit nota Christiano populo suo ad hoc,

 

  1. Ut det illis haereditatem gentium ; opera manuum eius, veritas et iudicium.

Ut det illis haereditatem gentium. [Aug.] Haec enim fuit intentio miraculorum, quae Christus fecit, ut crederent gentes.

Aliter totum ab illo loco : memoriam fecit, quasi vere magna et exquisita sunt opera Dei, quia Dominus misericors et miserator hoc non mutatur. Fecit memoriam mirabilium suorum, id est plura nova contra rerum ordines fecit, per quae omnia eum regere patuit : Escam dedit timentibus.

[Alcuin.] Quasi dicat : facit confessionem et magnificentiam, quia dedit escam, id est bonam voluntatem per Spiritum sanctum inspiravit ; timentibus se, et per eos memor ero testamenti sui, id est, promissionis factae Abrahae : In semine tuo benedicentur omnes gentes.

[Rem., Haym.] Testamenti dico duraturi in saeculum, quia post istud non sequitur aliud. Illa enim promissio iterata est in Evangelio, non mutata, ita erit memor quod virtutem, id est completionem, operum suorum, id est significantium figurarum legalium, annuntiavit populo suo, Iudaico, ut apostolis fecit. Ad hoc utique annuntiabit ut det illis, scilicet apostolis, haereditatem gentium, id est gentes colendas, scilicet Ecclesiam, de omnibus gentibus Abrahae promissam. His dabis haereditatem, id est gentes : tamen opera manuum eius, est veritas et iudicium,

[Gl. int.] id est verum iudicium, quo ipse praedixit passuros discipulos, dicens : Non est servus maior domino suo. Et ideo si me persecuti sunt, et vos persequentur. Et est sensus :

[Alcuin.] Licet illis det haereditatem, tamen multa patientur. Vel ita : Opera manuum eius sunt iudicium, quo iudicabit, et veritas, id est exsecutio iudicii. Vel, opera manuum eius,

[Cassiod.] id est virtutis eius, sunt veritas, dum conversis promissa dat. Et iudicium, quod impiis minatur. Et etiam

 

  1. Fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi : facta in veritate et aequitate.

Omnia mandata eius fidelia sunt eis, [Gl. int.] scilicet qui implent, et non diffidunt de promissis. Fidelia dicuntur,

[Cassiod.] quia servant servantes se, non sunt mendacia. Et sunt confirmata in saeculum saeculi, non incassum missa sunt ut verba humana, et sunt facta, id est completa, non tantum dicta, in veritate, quia dicta complentur, et aequitate, id est quia omnia cum libra facit iustitiae. Vel facta sunt in veritate et aequitate,

[Gl. int.] id est data sunt ab eo qui non mentitur, et qui nihil nisi aequum mandat.

 

Pars III.

  1. Redemptionem misit Dominus populo suo : mandavit in aeternum testamentum suum.

Redemptionem. [Cassiod.] Tertio, redemptos asserit, et testamentum novum aeterna gratia consecratum. Quasi dicat : Haec praedicta dedit ; nam redemptionem misit Dominus,

[Gl. int., Cassiod.] id est Christum qui dat redemptionem captivis. Misit populo suo Iudaico. Unde : Non sum missus nisi ad oves quae perierant domus Israel. Et mandavit per apostolos, testamentum suum novum duraturum, in aeternum, quia nullum succedet, et quia aeterna promittit, et quia hoc facit, ergo

 

  1. Sanctum et terribile nomen eius ; initium sapientiae timor Domini.

Nomen eius, [Gl. int., Cassiod.] id est virtus et potentia, est sanctum bonis, et terribile impiis.

[Cassiod.] Vel nomen eius est sanctum et terribile, id est Filius, qui in humanitate sanctus est, et potentia deitatis terribilis. Ametur ergo, quia advocatus est ; timeatur, quia est iudex ; ne sis negligens, ne desperes.

[Gl. int.] Dico terribile est, et terror quidem prodest, quia initium sapientiae timor Domini.

 

  1. Intellectus bonus omnibus facientibus eum : laudatio eius manet in saeculum saeculi.

Intellectus, [Gl. int., Cassiod., Alcuin., Haym., Cassiod., Gl. int.] id est si intelligitur, ut discrete habeatur, et cum amore. Metus enim iudicii, ianua est conversionis, si addatur discretio dilectionis. Et ipse timor, intellectus bonus est omnibus facientibus eum. Vel ita distingue : Terribile est nomen, et terror prodest, quia timor Domini est initium sapientiae, quia est ianua conversionis, et via ad sapientiam. Et iste intellectus, qui est in timore Domini, quo intelligitur via et ianua, intentus, id est intense habitus, est bonus, id est verus et utilis omnibus facientibus eum, id est illis qui sic intelligunt hoc ut faciant, scilicet qui per timorem ad sapientiam ascendant. Deinde quid pro praedictis debeat reddi Domino subdit ; laudatio eius Domini, manet in saeculum saeculi

[Hier., Cassiod.] Ecce intentio psalmi, unde alleluia praescribitur. A laude coepit, in laudem finit populus fidelis. A diabolo liberatus, gratias agens, expressit quid faciendum sit hic devotis et in caelo peragendum. Hic, quia liberat, ibi, quia coronat.

[Cassiod.] Aliter totum a principio psalmi, confitebor, et accipitur hoc de confessione laudis, quae erit in futuro. Ait ergo populus liberatus : Confitebor tibi, Domine, in futuro, in toto corde meo, quia ab omnibus malis tunc liberatus in re. Tunc enim toto corde laudabitur et amabitur Deus, quando per speciem videbitur. Et hoc erit, in consilio iustorum,

[Aug.] id est in iudicio, quando cum Domino iudicabunt sancti, qui sedebunt super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel. Et in congregatione, id est quando de toto mundo collecti erunt iusti in unum, inter quos iam nullus erit iniquus, nullus pelle ovina tectus, fraternitate falsa superbit, nullius Iudae furta tolerantur, nullus Simon Magus baptizatur, volens Spiritum sanctum emere, dum cogitat vendere : sed modo inter malos gemit Ecclesia, qui quando iusti congregabuntur, ad regnum excludentur foras. Et haec sunt magna opera Domini, scilicet congregatio bonorum et exclusio malorum a regno. Et haec opera sunt exquisita in omnes voluntates eius, ita exquisite facta, ut per haec de homine impleatur voluntas Dei aliqua, si omnes voluntates eius circa nos pensentur, per quas nullum confitentem deserat misericordia, nullius iniquitas sit impunita, quando flagellat etiam filium quem recipit. Non vult enim Deus ut peccet homo quilibet. Sicut autem non vult ut peccet homo, ita vult peccanti parcere, si poenituerit, ut vivat, ita etiam vult in peccato perseverantem punire, ut iustitiae potentiam contumax non evadat. Nihil ergo in libero arbitrio constitutum superat voluntatem Dei, etsi contra voluntatem eius faciat. Si enim non vult ut pecces, non tamen prohibet efficaci potestate, etsi salubri et iusta praeceptione. Si vult parcere poenitenti, vult etiam impoenitentem punire. Ita de homine semper Deus suam implet voluntatem, quia nihil facit homo de quo Deus non operetur quod vult. Magna enim opera Domini exquisita in omnes voluntates eius. Et vere magna sunt opera Domini, quia opus eius est magnificentia, id est iustificatio impiorum. Quid enim magnificentius est quam iustificare impium ? Quae bene dicitur magnificentia, quia ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia. Sed, ne putes quod opus hominis praeveniat hanc magnificentiam Dei confitendo peccata, quia et confessio, id est delicti improbatio, quae nondum quidem est opus iustitiae, est opus eius. Non ergo glorietur homo in se, qui iustitiam non operatur, nisi iustificatus. Credens autem in eum qui iustificat impium, a fide incipit, ut bona opera, non praecedentia quod meruit, sed consequentia quod accepit, ostendant. Quid enim habes quod non accepisti ? Illa confessio ergo, quae nondum quidem est opus iustitiae, sicut et magnificentia, qua iustificatur impius, opus Dei est, non hominis. Quid ergo dicemus ? iniquus est Deus, cuius vult miserando, et quem vult indurando ? non. Iustitia enim eius manet in saeculum saeculi. Memoriam. Quasi dicat : cuius vult Deus miseretur, et quem vult indurat, et sic memoriam fecit mirabilium suorum, hunc humilians et hunc exaltans. Sciendum quod cum quotidie opera eius sint mira, reservat tamen opportune quaedam inusitata, quae meminerit hominis infirmitas novitati intenta. Hoc enim miraculum maxime attentis cordibus inhaerebit : quod assiduitas tamen vile fecerit. Sed quid prosunt miracula, nisi ut timeretur Deus ? Quid porro prodest timor, nisi misericors det escam timentibus ? nihil. Sed, misericors et miserator Dominus dedit escam timentibus se. Esca est panis qui de caelo descendit, quem nullus meruit, sed Dei misericordia dedit. Quod si huic vitae tantum dedit ut peccator iustificandus, Verbum carnem factum acciperet : quid in futuro glorificatus accipiet ? multum quidem, quia memor erit in saeculum testamenti sui, id est promissionis suae complendae, in saeculum,

[Cassiod., Aug.] id est in aeternum. Quasi dicat : Nec totum dedit qui pignus dedit, et non contristentur sancti qui audiunt. Facilius est camelum intrare per foramen acus, quam divitem in regnum caelorum, quia annuntiavit populo suo, Israeli, ut apostolis virtutem operum suorum, quoniam quae hominibus difficilia sunt, Deo sunt facilia, ut et divites faciat intrare in regnum caelorum, ad hoc utique annuntiabit, ut det illis haereditatem gentium, Itum est enim ad gentes. Multi enim sunt vocati. Occupata est haereditas gentium, et cameli se humiliantes per foramen acus, id est per compungentes passionis angustias intrant. Et opera manuum eius est veritas, quam sancti martyres tenent, pro qua et iudicantur hic, et iudicium quo in futuro iudicabunt eos a quibus hic iudicantur. Teneatur ergo veritas ab his qui iudicantur, quo iudicent iudicantes se, et etiam angelos, contra quos et hic luctantur, et nihil separet a Christo, quia fidelia sunt omnia mandata eius. Non fallit, exhibet quod promisit, non tamen sperandum est ut hic habeatur : sed confirmata sunt in saeculum saeculi, et sunt facta in veritate et aequitate, id est mandant et promittunt quod verum est et iustum, quia hoc verum et iustum est ut hic laboretur, quod mandatur : ibi requiescatur quod promittitur. Et poterimus ibi requiescere, quia misit populo suo redemptionem a captivitate huius saeculi, ut ibi sit quies, mandavit in aeternum testamentum suum, novum, non vetus. Dedit quidem olim Iudaeis terram promissionis, sed hoc vetus testamentum est ad veterem hominem pertinens. Sed novum mandavit in aeternum, ubi nil carnale speretur, cuius haeres quisquis esse volueris, nolo te fallas, non tale aliquid mediteris adipisci, quale solet hic oculus avaritiae concupiscere ; sed quale oculus hominis non vidit. Sed primo poenas fuge, devita gehennam, antequam desideres promittentem Deum. Cave minantem, quoniam sanctum et terribile nomen eius, prae omnibus autem huius saeculi deliciis, immortalitatis deliciarum matrem, desidera sapientiam, sed initium sapientiae est timor Domini. Intellectus. Illa delectabit castis amplexibus veritatis, sed prius donanda sunt tibi debita, quam postulanda praemia, nec extollaris, quia timor qui intellectus est, initium sapientiae est, bonus facientibus eum. Hoc ideo ait, quia periculum est intelligere, et non facere. Et laudatio eius, cuius timor est initium sapientiae, manet in saeculum saeculi. Hoc totum praemium est, hic finis, haec sedes perpetua, hic mandata confirmata, haec est haereditas Novi Testamenti.