Psalmi CXLVI-CL — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS

Psalmi CXLVI-CL

PSALMUS CXLVI

 

PSALMI TITULUS : ALLELUIA.

 

Laudate Dominum.

Titulus : Alleluia.

[Aug.] Hic agit item de laude Dei, ubi Propheta monet laudare colligentem Israel.

Intentio : Monet ad laudem Dei.

Modus : Bipartitus est psalmus.

Primo ostendit quos colligat et quomodo.

Secundo post praedicta adhuc haerentes et dubios increpat, ostendens unde possint laudare, scilicet si fuerint humiles, ibi praecinite.

Omnes ergo tam maiores quam minores ad laudem invitans, ait :

 

  1. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus ; Deo nostro sit iucunda decoraque laudatio.

Laudate Dominum. [Aug.] Hoc dicitur omnibus gentibus. Et quasi quaereremus, quare laudabimus ? Laudis causam attulit : Quoniam bonus est psalmus. Haec est tota merces laudantium. Quasi dicat : Ideo laudate, quoniam bonum est laudare. Ipsa enim laus Dei est nostra beatitudo. Et notandum quod non dixit quoniam bona est laus, sed ut laudis modum exprimeret, dixit, quoniam bonus est psalmus. Ipse enim psalmus est laus Dei, qui fit non sola voce sed in organo, manibus voci concordantibus. Per quod significatur quod voci debent opera consonare, quorum laus cessare non debet etiam vocis laude intermissa. Semper ergo laudat, qui semper bene operatur. Qui vero male agit blasphemat. Haec laus perficietur in aeterna gloria, ad quam perventuri modo exerceamur in laude bonorum operum. Bonus ergo est psalmus, quia bona est laus Dei. In laude namque Dei ipse actus est merces, quae et in futuro erit. Et quia bonus est psalmus, ideo Deo nostra sit iucunda decoraque laudatio. Quod utique est, si est decora, id est vitae moribus speciosa. Iucunda enim est Deo quae est speciosa, quod non more peccatorum, qui bonae cantilenae malis obstrepunt moribus.

 

  1. Aedificans Ierusalem Dominus, dispersiones Israelis congregabit.

Aedificans. [Cassiod.] Quasi dicat : Ideo laudandus est Deus, quia Dominus est aedificans, id est aedificat Ierusalem spiritualem, scilicet caelestem Ecclesiam, quam sic aedificat, quia dispersiones Israelis, id est dispersiones fidelium, scilicet fideles dispersos de toto mundo congregabit ad regnum.

[Aug.] Et est hic laus de factis mirabilibus. Vel ita, et accipit Ierusalem generalem Ecclesiam, cuius pars triumphat in caelis, pars militat in terris : est enim aeterna Ierusalem in caelis, ubi cives angeli sunt, et ad eam pertinet etiam populus Israel, qui modo per peccatum peregrinus est. Omnes illi qui sunt in magna illa civitate et caelesti gaudent quibus spectaculum est ipse Deus ; sed nos ab illa civitate peregrinamur peccato expulsi, ne ibi maneremus et mortalitate praegravati, ne illo rediremus. Sed respexit Deus peregrinationem nostram. Vel ipse qui aedificat Ierusalem, etiam lapsam partem restituit, et olim dispersos in Christo collegit, quem misit ad captivitatem nostram redimendam pretio sanguinis. Et est quasi dicat : Dicis ut laudemus Deum. Et quis noster Deus est ?

[Gl. int.] Dominus aedificavit Ierusalem caelestem, quam de vivis lapidibus exstruit, ruinam angelicam reparans, et ipse qui aedificat Ierusalem, congregabit

[Aug.] in una fide et charitate, dispersiones Israelis, id est fideles olim dispersos quos colligit, ut de illis aedificium caeleste formetur. Sic, id est per talia opera se commendat Deus laudatoribus suis, id est commendat charitatem suam fidelibus. Quid ergo eis daturus est in praemium ? Seipsum. Sed quomodo colligit ? Quid agit ? ut congreget, ecce ipse est

 

  1. Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.

Qui sanat. [Aug.] Hic ex parte in futuro plenarie, contritos corde, id est eos qui offerunt Deo sacrificium spiritus contribulati. Hos sanat, quia humiles elatos elidit ; sed in futuro, perfecta erit sanitas, ubi corruptibile hoc induet incorruptionem. Modo vero ut medicus fracturas alligat. Unde subdit, et alligat nunc contritiones eorum, a simili medici. Frangitur enim a medicis, quod tortum est ut fiat postea rectum, sic pravum cor cui displicet Deus, in his quae fuerit debet frangi et conteri, ut dirigatur. Quod si non potest dirigere vel frangere, et Deus diriget. Frange, inquam, confitendo, poenitendo, puniendo : quod significat pectorum tonsio. Unde alibi : Scindite corda vestra. Ad hoc enim eliditur cor, ut contritum dirigatur atque sanetur. Male enim erigitur, quod non primo per contritionem corrigitur.

[Hier.] Contere ergo tuum, et Dominus alligat contritiones, qualiter Samaritanus, ille qui descendebat de Ierusalem in Iericho, quando vidit vulneratum iacentem in itinere, colligavit vulnera eius. Caeterum de his qui non obtriverunt cor, dicitur per Isaiam : Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas.

[Aug.] Alligamenta autem Dei sunt temporalia sacramenta, quibus interim consolationem habemus, quae tunc detrahentur cum erit perfecta sanitas ; sic medicus perfecta sanitate detrahit fracturae ligaturam. Ipse est

 

  1. Qui numerat multitudinem stellarum ; et omnibus eis nomina vocat.

Qui numerat multitudinem stellarum. [Aug.] Non est hoc adeo magnum ad litteram, si Deus omnes stellas numerat, cui capelli capitum numerati sunt. Sed stellae sunt luminaria quaedam in Ecclesia quae lucent inter perversos omnes, scilicet de quibus dicit Apostolus : In medio nationis pravae et perversae apparetis, tanquam luminaria in mundo. Tales numerat Dominus in suos, quia novit Dominus qui sunt eius. Si quis vero adumbrata fidei specie se interserit talibus, novit ille qui numerat, quia supra numerum est. Unde alibi : Multiplicati sunt super numerum ; quia intra parietes praesentis Ecclesiae plures sunt, quam futuri sint in regno Dei. Ideo ait, qui numerat, id est, discernit, multitudinem stellarum, id est electorum. Novit enim Dominus qui sunt eius, et omnibus eis numeratis nomina vocat, vel vocans, quia nomina eorum scripta sunt in libro vitae, id est in Dei praedestinatione. Haec novit, hoc est totum praemium nostrum. Unde gaudere debemus non de aliis rebus, nec de donis quibusdam spiritualibus, sicut quidam faciunt. Quibus male usis quibusdam donis Spiritus sancti, dicet in fine : Non novi vos. Discipulis etiam ait : Nolite gaudere, quia vobis spiritus subiecti sunt ; sed quia nomina vestra scripta sunt in caelo. Quod gaudium de praedestinatione in nobis fit per charitatem, sine qua et caetera dona Spiritus sancti, quae habentur ad tempus, tolluntur, sicut Dominus ait : Qui habet, dabitur ei ; et qui non habet, et id quod habet auferetur ab eo. Habet enim gratiam possidendi nomen, sed non habet charitatem utendi. Vel ad litteram potest dici : Qui numerat multitudinem stellarum, hoc patet : et omnibus eis nomina vocat.

[Cassiod.] Vel sicut habet alia translatio : Omnes nomine suo vocat, non alieno, ut astrologi qui eas Iovem, Venerem appellant, et huiusmodi. Vel typice de sanctis potest accipi. Nec mutatur illud a prima sententia, qui numerat multitudinem stellarum, id est sanctorum, et omnibus eis nomina vocat, id est cuique proprium donum dat, alios per humilitatem, alios per castitatem vocando. Vel, omnibus eis nomina vocans, id est omnes sunt in eius familiaritate. A simili domini dicitur hoc, qui famulorum suorum nomina novit. Quid plura dicam ?

 

  1. Magnus Dominus noster, et magna virtus eius ; et sapientiae eius non est numerus.

Magnus est Dominus noster. [Aug.] Plenus gaudia Propheta eructat : quod non potest explicari. Quisi dicat : Tamen cogitabat, prout valebat, et magna virtus eius. Hic est laus a magnitudine. Et sapientiae, vel intelligentiae eius non est numerus, id est finis. Non potest enim ab aliquo comprehendi. Ille ipse qui numerat stellas, non potest numerari. Nemo enim ipsum numerum et mensuram et pondus Deus ubi omnia disposuit, potest metiri vel numerare, vel appendere, id est ipsam sapientiam Dei. Sicut enim in libro Sapientiae dicitur : Disposuit Deus omnia in numero, mensura et pondere, id est in seipso, qui est mensura omni rei, modos praefigens et numerus omni rei speciem praebens, et pondus omnem rem ad stabilitatem trahens, id est terminans et formans et ordinans omnia quae incomprehensibilia sunt.

[Aug.] Conticescant ergo humanae voces ; requiescant humanae cogitationes ad incomprehensibilia Dei, nemo se extendat quasi comprehensurus, sed quasi participaturus. Participes enim erimus, et non hoc quod capiemus erimus, nec totum capiemus. Sed cuius rei participes erimus ? et qualiter erimus participes, cum partes non sint, apud Deum, vel per partes dividatur ? Quis ergo explicet quomodo sint participes unius simplicis plures ? non puto ante dici quam videatur. Confitere ergo infirmitatem, qui pervenire vis ad firmitatem,

[Aug.] cuius intelligentiae non est numerus. Sed in hac difficultate intelligendi, esto mansuetus, et quare ? subdit, quia

 

  1. Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram.

Dominus est suscipiens mansuetos, ad intelligentiam arcanorum. [Aug.] Si ergo vis intelligere, mitis esto, non obscura Scripturarum accuses quae fecit Deus, ut te exerceat, neque dicas : Sic diceretur melius. Sic enim dictum est ut dici debuit. Non corrigat aeger medicamenta quae medicus temperat. Novit medicus quippe ea modificare, ei crede qui te curat. Ante ergo quam scias quare quid dictum sit, non iudices, crede ita debuisse dici, ut dictum est. Et haec pietas facit te capacem. Si autem resistis adversus clausa Dei, vide quid sequitur : humilians, etc. ; quasi dicat : Mansuetos suscipit peccatores autem, id est immites contrarios mansuetis, est humilians usque ad terram, ut terrena tantum de Deo sapiant. Quia enim reprehendunt intelligibilia, ideo sentiunt terrena, de Deo incorporeo corporaliter cogitantes. Haec facit Deus his qui volunt irridere legem, antequam noscant. Quia ergo magnum est proficere ad intelligibilia et spiritualia, simus mansueti, pulsemus, faciamus quod sequitur :

 

Pars II.

  1. Praecinite Domino in confessione ; psallite Deo nostro in cithara.

Praecinite, vel incipite Domino in confessione. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi ex praedictis, quasi adhuc haerentes increpat et impellit, ostendens unde possint intelligere, scilicet si humiles et non superbi sint. Quasi dicat : Et ut intelligere valeatis praecinite, vel incipite Domino in confessione peccatorum et laudis. Te prius accusa, inde Deum lauda. Sic pervenietur ad intelligentiam perspicuam veritatis. Sic imago Dei in te reformabitur. Post confessionem vero sequuntur opera bona, unde subdit : Psallite operibus Deo nostro in cithara, ubi manus sequitur vocem, ita vocem laudis sequantur opera. Et quasi quis quaereret : cui Deo ?

 

  1. Qui operit caelum nubibus ; et parat terrae pluviam.

Qui operit caelum nubibus. [Cassiod., Aug.] Ad litteram memorat opera, per quem potestas ostenditur. Vel potius mystice qui operit caelum nubibus, id est qui contegit sacram Scripturam figuris et sacramentis, ut incitet ad quaerendum. Et ne timeas de operta Scriptura, quia inde parat gratis, non meritis habetur, pluviam terrae, ad hoc enim voluit quaedam obscura esse in Scripturis, ut haberent servi Dei quod interpretando influerent super aures, et corda hominum, excipientium de nubibus Dei saginam laetitiae spiritualis. Et ipse est

 

  1. Qui producit in montibus fenum, et herbam servituti hominum.

Qui producit fenum et herbam. [Aug.] Ecce fructus pluviae, non modo in terra humili, sed etiam in montibus, id est in excelsis saeculi, quae magis amant divitias. Ecce unde produxit, et quibus produxit, servituti hominum, id est praedicatoribus qui hominibus serviunt. Unde Apostolus ait : Nos autem servos vestros per Iesum Christum. Hi seminant spiritualia, et recipiunt ab excelsis saeculi fenum et herbam, id est, temporalia. Omnia enim quae dantur Ecclesiae a divitibus fenum sunt. Et ipse est

 

  1. Qui dat iumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.

Qui dat iumentis, vel pecoribus, id est simplicibus Ecclesiae, scilicet gregibus Domini, escam ipsorum, [Aug.] id est pabulum divini verbi, quia eos pascit Deus per homines : qui accipiunt fenum, id est, per praedicatores qui largiuntur eis spiritualia, a quibus metunt carnalia, et dat escam pullis corvorum invocantibus eum. Corvi sunt gentiles nigri in peccatis. Unde et Iudaei qui se solos iustos dicebant, omnes gentiles peccatores dicebant. Et vere patres nostri corvi fuerunt, quia peccatores et idololatrae, nos autem non sic remanemus : tamen recte pulli corvorum dicuntur et sumus.

[Cassiod., Aug.] Pulli enim corvorum dicuntur rore caeli vesci, et beneficio aetatis ignorant paternas escas, id est fetores cadaverum : sic filii paganorum non imitantes paternos ritus, innocentes sunt qui invocant, corvus non invocat. Nos vero dimissi invocamus. Ergo dat escam pullis corvorum, id est filiis paganorum, invocantibus eum.

 

  1. Non in fortitudine equi voluntatem habebit ; nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.

Non in fortitudine equi, [Gl. int.] quasi iumenta pascit et pullos, sed non habebit voluntatem, id est beneplacitum, in fortitudine, vel in potentatu equi, id est in superbia contumacium. Per equum enim superbia intelligitur, quia de equo altior incedit homo. Et cervix eius vere indicat superbiam. Rapidus etiam est in cursu. Nec beneplacitum erit ei in tibiis viri, id est in in composito habitu praesumptuosi et audacis.

[Alcuin.] Per virum enim audacem praesumptionem notat. In tibiis notatur incessus incompositus. Vel secundum aliam litteram, neque in tabernaculis viri, id est, in conventiculis haereticorum, beneplacitum erit ei.

[Aug.] Nota quod non ait, in tabernaculis Dei, sed viri, per hoc designans audacium haereticorum tabernacula, quia est et tabernaculum Dei, scilicet Ecclesia a qua se dividentes haeretici, sibi tabernacula posuerunt. Unde pullus corvi forte in Ecclesia, car ens temporali honore, ait : Elegi abiectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculo peccatoris. Non enim extra Ecclesiam sibi facit tabernaculum, in quo non sit beneplacitum Deo.

 

  1. Beneplacitum est Domino super timentes eum ; et in eis qui sperant super misericordia eius.

Beneplacitum. [Gl. int.] Quasi dicat : In superbis et haereticis et incompositis non est beneplacitum ei. Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia eius, id est beneplacitum est Domino, in his qui timent et sperant. Timori spem coniunxit, quia non valet timor sine spe veniae.

[Aug.] Iudas enim poenitens timuit ; sed non speravit in misericordia. Ideoque desperando cucurrit ad laqueum, et se suspendit. Qui ergo timet Deum speret, et ab ipso ad ipsum fugiat, ab irato ad placatum. Placabis autem eum si speres in misericordia eius ; atque de caetero ita caveas peccare, ut de praeteritis depreceris ut tibi dimittantur.

 

 

PSALMUS CXLVII

 

PSALMI TITULUS : ALLELUIA AGGAEI ET ZACHARIAE.

 

Lauda, Ierusalem.

Titulus : Alleluia, Aggaei et Zachariae.

[Aug.] Prophetae isti in Babylonica captivitate prophetaverunt reparationem Ierusalem, quae ut Ier. praedixit, post LXX annos facta est, in qua intellexerunt spiritualem restaurationem caelestis Ierusalem, eamque sub figura illius praedixerunt, et pro ea Dominum laudaverunt, quae post LXX annos, id est post volubilitatem totius temporis, quod septem diebus agitur, perficienda est, et pro ea hic Propheta Deum laudat, sicut et praedicti prophetae sub figura Deum laudaverunt. Et est sensus tituli : Hic est alleluia, id est laus Dei. Laus dico, Aggaei et Zachariae, id est de reparatione caelestis Ierusalem, quam illi praedixerunt, et pro ea Deum laudaverunt, et facit psalmus iste in nobis amorem futurae Ierusalem, quam multipliciter commendat. Totus quoque hic psalmus potentiam Dei praedicat.

[Cassiod., Aug.] Intentio : Monet ad laudem.

Modus : Bipartitus est psalmus.

Primo dicit bona futurae Ierusalem.

Secundo dicit quae bona hic dantur sanctis, ibi, qui emittit.

In captivitate ergo huius saeculi adhuc constitutus, Propheta videns beatum populum aeternae Ierusalem praemisso gaudio spei, ante gaudium speciei, quasi coniungens cor etsi non corpus angelis, dicit : O

 

  1. Lauda, Ierusalem, Dominum ; lauda Deum tuum, Sion.

Ierusalem, caelestis iam secura, lauda Dominum. Hoc solum est negotium tuum. Hoc ideo dicit Propheta, ut modo exsultemus in spe, et desideremus ipsam qui audimus eum vel eam sic ructantem Dei laudem ; et repetit : Lauda, Deum tuum, o Sion. Eadem est Sion et Ierusalem. Ierusalem enim interpretatur visio pacis, Sion speculatio ; vel contemplatio et visio pacis est : contemplatio Christi, qui est pax nostra. Vel secundum aliam editionem, collauda, o Ierusalem, Dominum : non simpliciter dico lauda, sed collauda, quia ex multis constas. Tu ergo constans ex multis, collauda. Et o tu, Sion, lauda Deum tuum. Ideo simpliciter subdo, lauda, quia unum facta es, et accipit idem Sion et Ierusalem, quod prius. Et quasi dicat : Quare laudabo ? respondet :

 

  1. Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te.

Quoniam confortavit, vel confirmavit, non tantum posuit, seras, vel vectes portarum tuarum. Vectium confirmatio non fit nisi clausis portis. Per hoc ergo notat clausam esse ianuam, admissis prudentibus, et exclusis fatuis virginibus ut nemo iam exeat vel intret.

[Aug.] Et congrue post laudis admonitionem subdit de clausis ianuis. Clausa enim ianua Ierusalem secure laudat, quia nemo exit unde doleat. Nemo intrat quem timeat, quia non exit inde amicus, nec intrat illuc alienus, sicut modo fit. Unde et sunt scandala. Et est : Benedixit filiis tuis in te, quos olim peperisti, qui iam quiescunt, in te, non foris peregrinantur. Volarunt enim de nido timoris in caelestia et aeterna tabernacula, ubi filii sunt et securi. Quis benedixit ?

 

  1. Qui posuit fines tuos pacem ; et adipe frumenti satiat te.

Qui posuit fines tuos pacem, [Aug.] perfectam. Quasi dicat : Quidquid enim intus est, pace fruitur. Extra est gehenna, et in pace illa est saturitas, et nulla indigentia. Satiat te adipe frumenti, id est pane qui de caelo descendit, qui carne clausus in mundo sola fide est cognitus. Tunc autem videbimus, sicut est, et erit illa perfecta saturitas vel securitas.

 

Pars II.

  1. Qui emittit eloquium suum terrae, velociter currit sermo eius.

Qui emittit. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi subdit quae munera hic dantur electis, per quae veritas futuri possit agnosci. Quasi dicat : Haec praedicta erunt ibi, sed quid interim in peregrinatione ista dat nobis ? Ecce ipse est qui emittit eloquium suum terrae, id est verbum, assumpta carne, terrae ut in terra cognoscatur. Aliter enim non levaremur ad adipem frumenti satiantem, nisi mitteret Verbum terrae, qua gravamur et impedimur ad reditum. In terra enim laboramus fessi, languidi, pigri, frigidi ; sed in eremo nos non deserit, sed manna pluit, quia mittit Verbum suum terrae, et velociter currit sermo eius,

[Cassiod.] quia sermo Christi vel Christus cito implevit mundum cognitione veritatis,

[Aug.] vel secundum aliam litteram, usque in velocitatem currit sermo eius, vel, verbum quo electius vel expressius dici non potuit. Non ait velox est Verbum ; velox enim fit aliquid velocitate, qua plus vel minus participat, sicut participatione caloris aliquid dicitur calidum, et participatione frigoris frigidum. Est autem aliquid alio magis vel minus, velox vel calidum, quanto scilicet velocitate vel calore magis vel minus participat. Et sicut calore quo calent caetera nihil est calidius, ita velocitate qua caetera dicuntur velocia nihil est velocius. Sicut ergo de aliquo diceretur, calet usque in calorem, id est adeo calet, quod ipse calor potest dici, sic de Verbo Dei dicitur. Cucurrit usque in velocitatem, id est, adeo ut sit ipsa velocitas, quod tamen per quamdam similitudinem dicitur. Quod enim velox est sicut equus, vel angelus, vel ventus, alicubi est, non ubique. Velocitas autem ipsa, ubique est, non est in parte, nusquam arctatur, quae modo non est in equis vel in ventis, sed in aliis infinitis, et in eisdem temporum punctis, ubique terrarum diffunditur. Hoc autem pertinet ad Verbum Dei, scilicet non esse in parte, sed ubique esse per seipsum. Haec est Sapientia Dei, quae sicut in libro Sapientiae legitur : Attingit a fine usque ad finem fortiter, non tamen motu locali, sed immobilitate tanquam si moles aliqua saxea impleat locum aliquem. Dicitur quod attingit a fine eiusdem loci usque ad finem : cum tamen alterum non deserat alterum occupando. Non habet ergo motum illud verbum, et sapientia illa solida est, et ubique. Sed et de sapientiae spiritu dicitur in libro Sapientiae, actus mobilis, certus, incoinquinatus. Sed hoc facit ipsa velocitas quod Sapientia dicitur actus mobilis, non ut hoc deserat, illud tangat ; sed ut ubique semper sit, et nusquam inclusa teneatur. Sed quis sufficit ista cogitare ? utique nullus. Est tamen spes ad capiendum verbum, quia praedestinavit nos Deus. Et hoc est quod ait :

 

  1. Qui dat nivem sicut lanam ; nebulam sicut cinerem spargit.

Qui dat nivem sicut lanam nebulam. [Aug.] Hic dicit quae praestet adventus Christi. Sicut enim nix sursum gelat, et in ima decidit, sic refrigescente charitate decidit humana natura in terras, et pigro corpore involuta, ut nix facta est. Sed in hac nive praedestinati sunt, qui sunt velut lana, de quibus scilicet aliquid facturus est ; lana enim est materia vestis, et de his spiritu adhuc frigidis, qui praedestinati sunt, fit tunica Christi sine macula et ruga. Unde merito vestis Christi in monte refulsit sicut nix, quia de hac nive fit vestis Christi. Et est : Qui dat nivem, id est congelatos, sicut lana, quae est materia vestis, id est de congelatis et frigidis, quos praedestinavit facit vestem Christi sine macula et ruga. Sed praedestinati vocandi sunt ad poenitentiam, secundum illud : Quos praedestinavit, hos et vocavit. Non autem venit vocare iustos, sed peccatores, id est peccata et inscitiam suam confitentes ; et hos in poenitentia. Et dum vocat ad poenitentiam, nebulam sicut cinerem spargit. Cinis ad humilitatem et poenitentiam pertinet, quia cinis et cilicium sunt arma poenitentium ; nebula vero caliginem peccati, et ignorantiam notat. Et dum vocatur quis ad intelligendum Deum, et dicitur illi : Cape veritatem, incipit velle capere veritatem, et non sufficit, sed patitur caliginem. Adhuc ergo est illi nebula, ut sciat se nescire et non capere posse quod oportet eum scire. Sed si non potest penetrare veritatis arcanum, poeniteat eum peccatorum suorum quibus in hanc difficultatem videndi venit, et ita erit ei salubris nebula, quam spargit Deus ut cinerem, id est tollit per humilitatem poenitentiae, quae significatur per cine[Rem Ut et Abraham dicit Deo : Cinis sum, haec confessio est humilitas poenitentis. Ergo nebulam, quae est pro caligine peccati, spargit sicut cinerem, id est tollit per humilitatem et poenitentiam, ad quam vocat et qui praedestinavit, et ad poenitentiam vocavit.

 

  1. Mittit crystallum suam sicut buecellas : ante faciem frigoris eius quis sustinebit ?

Mittit crystallum suum, vel, suam sicut buccellas, vel frusta panis. [Aug.] Crystallum dicit obstinatos, de quibus tamen et alios pascit. Et est sensus ; crystallum suum, id est obstinatos quos quidem praedestinavit, qui non facile ut nix solvuntur. Mittit ut buccellas, vel, frusta panis

[Aug.] id est tales facit ut pascant alios verbo Dei, et praedicent veritatem, quam impugnabant, quibus sunt quasi panis. Unde ait Apostolus : Multi unus panis sumus in Christo. Omnes ergo unus panis sunt ; singuli vero frusta sunt. Talis fuit Paulus. Ipse namque fuit crystallum, id est durus et nitidus : Durus, quia persecutus est Ecclesiam Dei, obnitens veritati, clamans adversus Evangelium ; nitidus fuit, quia in lege peritus, qui tamen postea factus panis veritatem docuit soluta nive, nebula et crystallo ante faciem. Hic aggerat periculum, ut maior sit gratia liberationi, quasi quidam sint nix, nebula, et crystallum. Haec autem Deus solvit, sed, nisi solvat, quis sustinebit, vel subsistet ante faciem frigoris, vitiorum et obstinationis ? Frigoris dico, eius, scilicet Dei. Frigus dicitur esse eius, non quod faciat illud, sed quia fieri sinit, scilicet quia deserit peccatorem, et non vocat, non aperit sensum, non infundit gratiam. Nisi ergo solvat, quis sustinebit ? nullus. Et quis alius solvet nisi ipse ? nullus. De hoc frigore dicit Apostolus : Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in legem peccati mortis. Et quis liberabit me de corpore mortis huius ? Ac si diceret : Frigesco, miser sum, nullus solvit ab huius frigoris miseria, nisi gratia Dei. Unde et hic subdit :

 

  1. Emittet verbum suum, et liquefaciet ea ; flabit spiritus eius et fluent aquae.

Emittet verbum suum. [Aug.] Quasi dicat : Etsi nullus possit subsistere per se ante faciem frigoris, non tamen est desperandum, quia emittet Dominus Verbum suum carne assumpta ; et liquefaciet ea, scilicet nubem, nebulam, crystallum. Verbo Dei namque veniente, nec frigus, nec obscuritas, nec duritia desperare potest. Salubriter enim liquefiunt, et fluenta beneficii spiritualis superfundunt aliis. Et flabit spiritus eius, scilicet calidus Auster ; et aquae,

[Aug., Cassiod.] fluenta doctrinae et gratiae fluent ut inde bibant alii, iuxta illud : Omnes sitientes, venite ad aquas. Ita mystice haec praedicta sane accipiuntur. Ad litteram vero manifestata sunt, quia spargit Deus nivem quasi lanam, nebulam ut cine[Rem Crystallum facit ut frusta panis candidi. Est autem crystallum species quaedam in modum vitri, sed candidum est. Dicitur autem esse nix glacie indurata per multos annos, ut resolvi non possit. Et congrue hae tres similitudines hic notantur, quae iuxta litteram, magna opera Dei monstrant. Sed aliud haec innuunt mystice intellecta, quod ante prosecuti sumus, et in prosecutione hucusque processimus.

 

  1. Qui annuntiat verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel.

Qui annuntiat. [Aug.] Quasi dicat : Spiritus eius flabit. Eius, inquam, qui annuntiat verbum suum Iacob, id est novo populo Christianorum, qui significatur per Iacob ; et annuntiat iustitias et iudicia sua, id est iusta iudicia sua Israel. Idem significatur per Israel et Iacob, scilicet populus fidelium, cui annuntiat iusta iudicia sua, scilicet quod non tantum iniusti, imo et iusti patiuntur hic pro merito iusto Dei iudicio. Quod iudicium, sicut ait Petrus, incipit a domo Dei, in praesentia a fidelibus. Solus enim Christus quae non rapuit solvit, in quo princeps mundi nil invenit, et si initium est a nobis, quis finis erit eorum qui non credunt Evangelio ? et si vix iustus salvabitur, impius ubi parebit ? Et hoc iudicium Dei, quod scilicet patiuntur iusti et iniusti pro merito suo, et quomodo iusti non meritis suis, sed gratia Dei liberantur, non omni genti nuntiavit Dominus, sed soli Israel, id est novo populo, in quo sunt et gentes.

 

  1. Non fecit taliter omni nationi : et iudicia sua non manifestavit eis.

Non fecit taliter omni nationi, vel, genti, et iudicia sua non manifestavit eis.

[Aug., Alcuin.] Iam enim gentes quae abscisae de oleastro insertae sunt bonae olivae, non debent dici gentes, sed populus unus in Christo. Vel ad litteram. Per Iacob et Israel Iudaeos accipit, quibus per seipsum Christus annuntiat verbum suum, et iudicia sua non manifestavit eis. Quod non fecit aliis : unde addit : Non fecit taliter omni nationi : et iudicia sua non manifestavit eis, quia per se non praedicavit alii nationi vel genti, iuxta illud : Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Vide ordinem qui est in praedictis quatuor psalmis laudum Dei ; prius enim de praeceptis divini praeconii egit. Secundo de perversitate mundi fugienda. Tertio de congregatione Ecclesiae. Quarto iam collectae in pace laudes imperat pro sua securitate et dilectione. Illi autem choro de mundi partibus congregato trina exsultatione subnectit esse gaudendum ; tres alios psalmos laudis subiungens, ut in hoc opere gratia Trinitatis eluceat.

 

 

PSALMUS CXLVIII

 

PSALMI TITULUS : ALLELUIA AGGAEI ET ZACHARIAE.

 

Laudate Dominum de caelis.

Titulus : Alleluia Aggaei et Zachariae.

[Aug.] Aggaeus et Zacharias qui in Babylonia captivitate praedixerunt liberationem terrenae Ierusalem, multum nos exigunt ad futuram liberationem spiritualis Ierusalem, quam sub illa actuali intellexerunt, et pro ea Dominum laudaverunt specialiter. Ut et nos exemplo eorum, quasi contempta huius nostrae peregrinationis Babylonia securi praemeditemur hic laudem quam in aeternum solvemus. Unde et hic Propheta, per paucorum commemorationem universam creaturam hortatur laudare Deum. Omnia enim laudant Deum vel in se, vel in aliis. Sunt enim quaedam quae habent spiritum laudandi Deum, et laudant in illo affectu, quo illis placet Deus ; quaedam vero non habent intellectum, sed quia et ipsa bona sunt in ordine suo et ad pulchritudinem universitatis referuntur. Per se quidem non laudant, sed ab ipsis per attendentes ea laudatur Deus. Et ita quodammodo laudant, quia de illis nascitur in nos laus Dei, ad quam nos monet hic Propheta pro nobis liberatione spirituali, quam praedicti Prophetae in mysterio futuram significaverunt. Ideoque titulus continet nomina eorum. Et est sensus : Hic est alleluia, id est laus Dei Aggaei et Zachariae, id est pro futura liberatione, pro qua praedicti Prophetae laudaverunt.

Intentio : Monet ad laudem.

Modus : Bipartitus est psalmus.

Primo caelestia hortatur ad laudes.

Secundo terrestria, ibi, laudate Dominum de terra.

Et congrue primo de caelis laudatur Deus ; postea de terra. Ipse est enim qui fecit caelum et terram, et in caelestibus et terrestribus omnia continentur. Sic ergo aliquibus bona operantibus applaudentes dicimus : Facite, facite. Ita Propheta angelis Deum laudantibus aggratulans ait : O vos, qui estis,

 

  1. Laudate Dominum de caelis ; laudate eum in excelsis.

De caelis, [Aug.] scilicet vos angeli, laudate Dominum. Non praecipit vel admonet angelos hoc facere, sed adiungit aggratulationem suam eis hoc facientibus, quia placet sibi quod faciunt. Et levato corde cum illis est spe, et repetit : O vos qui estis in excelsis, laudate eum. Deinde quibus aggratulationem suam faciat, exprimit.

 

  1. Laudate eum, omnes angeli eius ; laudate eum, omnes virtutes eius.

Laudate eum, omnes angeli eius ; laudate eum, omnes virtutes eius. [Cassiod.] Virtutes generale nomen est omnium caelestium spirituum, quandoque tamen pro uno ordine accipitur ; dum vero mittuntur, angeli nominantur.

 

  1. Laudate eum, sol et luna ; laudate eum, omnes stellae et lumen.

Laudate eum, sol et luna. [Hier.] Notandum quod ab invisibilibus quae digniora sunt incoepit, deinde ponit visibilia quae minus sunt digna. Sol enim et luna et omnia visibilia invisibilibus cedunt, de quibus hic incipit dicens : Laudate eum, sol et luna ; laudate eum, omnes stellae et lumen.

[Cassiod.] Et per lumen generaliter accipit omnia lumen habentia, quae dinumerari non possunt.

 

  1. Laudate eum, caeli caelorum ; et aquae quae super caelos sunt, laudent nomen Domini.

Laudate eum, caeli caelorum, [Cassiod.] Pluraliter dicit, quia plures sunt caeli. Et aquae, quae super caelos sunt divisae ab his quae sub firmamento sunt, laudent nomen Domini. Et ita faciunt et caeli et aquae. Nimia enim laus est, quod et tenuitas caelorum firma consistit, et aquas quae graviores sunt sustinet. Quae, nisi iussae, defluunt per pruinas ; quae, sicut dicitur, apertis caeli cataractis per pluviam mittuntur, et quasi quis quaereret ? Quid eis contulit, unde laudent ? subdit, multum.

 

  1. Quia ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt.

Quia ipse dixit et facta sunt. [Aug.] Ecce his verbis significat Verbum per quod omnia facta sunt. Unde : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Ipse ergo dixit, id est Verbum genuit, et per ipsum facta sunt.

[Cassiod.] Hoc dicit contra illos qui dicunt mundum Deo coaeternum. Ipse mandavit Verbo suo, et creata sunt. Prius dixit facta, postea creata, facere enim et nos possumus, sed non creare, quod proprie est de nihilo aliquid facere. Ipse ergo solus creat quod proprium Deitatis est.

 

  1. Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi ; praeceptum posuit et non praeteribit.

Statuit ea, omnia superiora, omnia caelestia, in saeculum et in saeculum saeculi, [Aug., Cassiod.] quia etsi erit caelum novum, Deo tamen bene statuta dicuntur, quae novantur per ipsum et meliora permanent, et hic est laus a potentia. Omnipotens enim est cuius opera non mutantur. Et posuit eis praeceptum, id est legem et conditionem, scilicet ut laudent eum, Et non praeteribit quin fiat ; laudant enim omnia vel in se, vel in aliis.

 

Pars II.

  1. Laudate Dominum de terra ; dracones et omnes abyssi.

Laudate Dominum [Aug.] Secunda pars. Enumeratis caelestibus descendit ad terrestria. Conversus ergo ad illa tanquam exhortans nos, ut eorum consideratione laudemus Deum, quae considerata aperiunt laudem Dei, ait : O vos qui estis de terra, laudate Dominum, scilicet dracones, etc. Dracones circa aquam versantur, et prodeuntes de speluncis feruntur in aere, et concitatur propter eos aer, quibus non sunt maiora animantia super terram. Unde ab eis coepit. Et omnes abyssi. Abyssi sunt profunditates aquarum lactentium et maria omnia. Aer quoque nebulosus ad abyssum pertinet, ubi sunt nubes, venti, tempestates, pluviae, coruscationes, tonitrua, grando, nix, et generaliter quidquid de humido, et caliginoso aere vult fieri super terram,

[Aug.] totum terrae nomine appellavit, quia nimis mutabile est. Haec autem omnia etsi mutabilia et turbata sint, habent tamen locum et ordinem suum, et pro modo suo implent decorem universitatis, et sic laudant Deum. Ipsa ergo nos consideratione eorum hortatur laudare subdens :

 

  1. Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum ; quae faciunt verbum eius.

Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, [Aug.] qui laudant nomen Domini. Quae omnia etsi perturbata videantur, quibusdam stultis et casibus agitari, tamen faciunt verbum eius. Hoc ideo dicit, quia visum fuit quibusdam quod Deus superiora regeret, sed haec inferiora despiceret ; et a casibus regerentur. Sed et haec agit Deus, et in his minimis laudatur, et alleluia cantatur.

 

  1. Montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri.
  2. Bestiae et universa pecora, serpentes et volucres pennatae.

Montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri.

[Hier.] Bestiae maiores, et universa pecora, serpentes et volucres pennatae laudent, et caetera. Deinde ad homines venit dicens :

 

  1. Reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae.
  2. Iuvenes et virgines, senes cum iunioribus, laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen eius solius.

Reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae. Iuvenes et virgines, senes cum iunioribus, [Cassiod.] scilicet homines de omni sexu et de omni aetate laudent nomen Domini. Et quare ? supponit, laudent a magnificentia,

[Aug.] ideo scilicet quia exaltatum est nomen eius solius. Nemo enim exaltatur nisi sub eo.

 

  1. Confessio eius super caelum et terram ; et exaltavit cornu populi sui.

Confessio [Aug.] Supradixit prius de caelo ; postea de terra : hic de omnibus simul. Et accipit per caelum omnia superiora ; per terram omnia inferiora. Et est, confessio eius super caelum et terram, id est illum omnia confitentur, vel in se vel in aliis. Pulchritudo omnium vox est confitentium in attendentibus ea, id est attendentes ea, laudant eum, et de terrenis et de caelestibus, quo non est aliquid melius. Quidquid enim fecit infra illum est, et quid quid placet in his minus est quam ipse. Si ergo amas visibile quod fecit, multo magis invisibilem qui fecit. Per visibilia intelliguntur eius invisibilia.

[Cassiod.] Vel, confessio eius est super caelum et terram, id est maior est laus eius ex ipso quam ex creaturis, quia magis laudandus propter se, quam propter creaturas. Exaltabit, vel exaltavit. Quasi dicat : Dico ut laudent, quia exaltatum est nomen eius. Et ita ideo, quia exaltabit, vel exaltavit cornu, id est potestatem et dignitatem populi sui. Ecce quid prophetabant Aggaeus et Zacharias in captivitate, scilicet exsultationem populi Dei. Modo quidem humile est in tribulationibus cornu populi sui, sed cum venerit Dominus exaltabitur.

 

  1. Hymnus omnibus sanctis eius, filiis Israel, populo appropinquanti sibi.

Hymnus. [Aug.] Quasi dicat : Exaltabis cornu. Unde modo sit hymnus omnibus sanctis eius, quibus et in fine erit hymnus perpetuus. Unde : In saecula saeculorum laudabunt te. Hymnus autem tria habet, canticum, laudem et Dei, id est hymnus est laus Dei cum cantico. Hunc ergo modo dicant sancti in fine aeternum hymnum accepturi. Et qui sunt sancti quibus debet esse hymnus ? filiis Israel, scilicet sit hymnus, qui sunt filii Israel ? qui appropinquant Deo. Et hoc est, populo, scilicet appropinquanti sibi, non carne, sed fide sit hymnus.

 

 

PSALMUS CXLIX

 

PSALMI TITULUS : ALLELUIA.

 

Cantate Domino.

Titulus : Alleluia

[Cassiod.] Post omnes creaturas, quas in praecedenti psalmo monuit laudare Dominum eo quod ab ipso creatae sunt, hic proprius et specialius Israel invitat ad novum canticum pro novitate sibi facta, quae est mirabilior Dei operatio.

[Aug., Cassiod.] Haec est sanctificatio Israel per quam de veteri factus est novus.

Intentio : Monet ad laudem.

Modus : Bipartitus est psalmus.

Primo multis modis monet laudare regem, quia eis benevolus et beneficus est.

Secundo agit de gaudiis sanctorum et potestate ibi, exsultabunt. Exhortans itaque fideles ad novum canticum, ait :

 

  1. Cantate Domino canticum novum ; laus eius in ecclesia sanctorum.

Cantate Domino canticum novum de mysterio redemptionis, de promissione aeternitatis. [Aug.] Quasi dicat : Qui vult cantare hoc canticum, diligat aeterna ubi fiat novus. Vetus enim homo canticum vetus cantat de terrenis. Novus homo novum cantat de spiritualibus, canticum, scilicet pacis, canticum charitatis. Quisquis enim sequitur veterem animositatem, non novam charitatem, novum canticum non cantat. Deinde determinat ubi et a quibus debeat cantari hoc canticum dicens, laus eius est in ecclesia sanctorum scilicet. Haec enim laus non ubicunque, vel a quibuscunque cantanda est, sed in Ecclesia catholica, et a sanctis, qui sunt Israel.

 

  1. Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filiae Sion exsultent in rege suo.

Laetetur Israel, [Aug.] spe licet et hic multa patiatur. Laetetur Israel in eo qui fecit eum, etiam secundo ut sit Israel, et filiii, vel filiae Sion, iidem sunt Israel, et filiae Sion, exsultent in rege suo, id est in Christo, qui est rex et sacerdos. Ut rex enim pugnavit pro nobis de cruce diabolum vincens, ut sacerdos se pro nobis obtulit, nihil inveniens in hominibus quod pro eis offerret.

 

  1. Laudent nomen eius in choro, in tympano et psalterio psallant ei.

Laudent nomen eius. [Aug.] Qualiter ? In choro, id est in concordia morum et in tympano, id est in mortificatione carnis, et psalterio, id est spirituali operatione psallant ei. Et quare psallant, subdit :

 

  1. Quia beneplacitum est Domino in populo suo ; et exaltavit mansuetos in salutem.

Quia beneplacitum est Domino in populo suo. [Cassiod.] In prima conditione rerum legimus omnia placuisse Deo, sed post mutatis qualitatibus, et poenitere et gaudere. Unde : Poenitet me fecisse hominem. Et alibi : Gaudeo super uno peccatore poenitentiam agente.

[Aug., Cassiod.] Sed hoc dicit hic, beneplacitum est Domino in populo suo, cum peccata dimittit. Vel de futuro potest accipi ab illo loco : Laus eius erit in ecclesia sanctorum, id est in futura Ierusalem, et ibi : Laetetur Israel in eo qui fecit eum : et filiae Sion exsultent. In quo ? In rege suo, id est in Christo quem nunc videbunt facie ad faciem ; et laudent nomen eius in choro, id est in unitate charitatis, quia iam tunc nulla erit dispersio, sed charissima unitas. Et, in tympano et psalterio psallant ei, id est de hoc quia tympanum et psalterium fuit eis hic. Tunc enim exsultatio erit sanctis de tympano et psalterio, non ipsi actus. Ideo psallant, quia beneplacitum ibi Domino in populo suo, quod tunc apparebit, cum parem angelis faciet. Unde addit, et exsultabit, vel exaltavit mansuetos in salutem aeternam

 

  1. Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis.

Exsultabunt. [Cassiod.] Secunda pars, ubi agit de gaudiis sanctorum et potestate. Legitur haec series prius de praesenti, usque ad finem psalmi. Quasi dicat : In futuro exaltabit mansuetos, et pro eo, exsultabunt hic sancti in gloria. Gloria est bonorum actuum, frequens laudatio, de qua iusti laetabuntur. Ubi ? non extra in populari favore, sed in cubilibus suis,

[Aug.] id est in conscientia. Ideo, quia habent tam bonum Dominum, qui dat peccatoribus veniam et gratiam, immeritis vitam aeternam. Fatuus extra in fabulis hominum laetatur ; sanctis vero hic modus gaudii est, ut ad illum referant bona qui dedit.

 

  1. Exsultationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum.

Exsultationes Dei, [Aug.] non fuerunt in gutture vel faucibus eorum, id est in lingua. Sic enim laetantur in cubilibus et faucibus, id est in corde et lingua, ut non sibi tribuant, quod boni sunt, sed Deo a quo acceperunt quod sunt, et sperant id quod nondum sunt. Et gladii, vel frameae ancipites, vel bis acuti, vel acutae, id est sermo Christi, qui acutus est Veteri et Novo Testamento, erunt in manibus, id est in potestate eorum, ut dicant ubi velint et cui velint. Ad quid ?

 

  1. Ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis.

Ad faciendam vindictam in nationibus, [Aug.] id est ad hoc ut occidant, illo gladio peccatores bis acuto, ut sic vivificentur secundum illud : Ego occidam, et vivere faciam. Et, ne putares sanguinem fundi exponendo determinat, id est ad faciendas increpationes, vel obiurgationes, in populis. Et

 

  1. Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis.

Ad alligandos reges eorum in compedibus, [Aug.] id est in praeceptis Dei, et ad alligandos nobiles eorum in manicis, vel vinculis ferreis, id est Dei mandatis, quae dicuntur vincula ferrea dura, quia sunt et insolubilia. Ut est illud : Quod Deus coniunxit, homo non separet. Et item : Alligatus es uxori, noli quaerere solutionem. His vinculis ligantur gentium reges et nobiles saeculi ab infirmis et contemptibilibus huius mundi, quos elegit Dominus, ut fortia confunderet, ipsosque implevit Spiritu sancto, et dedit eis frameas bis acutas ut ad Christi timorem nobilium corda converterent, et saeculari nobilitate contempta paupertatem eligerent et nobilitatem in Christo. Voluit enim prodesse imperatori, de piscatore, non piscatori de imperatore. Per hos ergo ligavit reges et nobiles vinculis ferreis, ne progrederentur ad illicita. Et hoc est iudicium quod faciunt sancti, per omnes gentes. Unde subdit :

 

  1. Ut faciant in eis iudicium conscriptum : Gloria haec est omnibus sanctis eius.

Ut faciant. [Aug.] Quasi dicat : Ad hoc habent gladios in manibus, ut faciant in eis iudicium conscriptum, id est a Patribus sancitum. Ista enim antea scripta sunt, et modo complentur. Legebantur enim aliquando nec fiebant ; modo fiunt. Et concludit ita : Gloria haec est omnibus sanctis eius, ita, scilicet ut dictum est, scilicet per omnes gentes. Per totum mundum hoc agunt sancti, sic gloriantur, sic exsultant in faucibus, sic laetantur in cubilibus, sic exsultabunt in gloria, sic cantant canticum novum, sic dicunt alleluia corde, ore, vita. Vel ita : Haec est gloria, quasi dicat : Ita et ita faciunt sancti. Et gloria haec est omnibus sanctis eius, id est ita consequentur aeternam gloriam.

[Cassiod.] Vel ita ab illo loco : Exsultabunt, et accipit totum de futuro, et praedicatur virtus Dei et potentia in gloria sanctorum ; quasi dicat : Exsultabit mansuetos, et tunc sancti exsultabunt in gloria, id est in vindicta malorum. Vindicta enim peccantium gloria est sanctorum. Et laetabuntur in cubilibus suis, id est in divisis mansionibus, de quibus Dominus ait : In domo Patris mei mansiones multae sunt. Et tunc erunt exsultationes Dei in gutture eorum, quia in corde et in lingua, non desinunt laudare Deum, a quo aeterna habent, et gladii ancipites, id est verbum Dei vel sententia iudicii de bonis et malis erunt, in manibus, id est in potestate eorum. Tunc enim potestatem verbi Dei accipientes cum Domino iudicabunt, sedentes super duodecim sedes. Et tunc vere fiet vindicta et increpatio in populis. Unde subdit, ad faciendam, etc, quasi dicat : Gladios habebunt, in manibus, ad faciendam vindictam in nationibus, et increpationes in populis. Ecce quanta gloria et gaudium sanctorum tunc erit, quando pauperes, qui erant hic derisui, habebunt hic potestatem vindicare in superbos. Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis, quia tunc reges terrae et nobiles saeculi ligabuntur in compedibus, de quibus non erit liberum exire ; ferent vincula ferrea, ut gravia ad portandum, et quae non possunt rumpi, scilicet tormenta gehennae, et sic fiet iudicium conscriptum, ut faciant. Quasi dicat : Ad hoc habebunt gladios, ut faciant in eis iudicium conscriptum, id est comprobatum ab angelis et universis sanctis, vel in pluribus Scripturae locis memoratum. De quo Apostolus : Nescitis quia angelos iudicabimus ? Et ne putes hanc potestatem esse solis apostolis, addit, et gloria haec, scilicet potestas iudicii, est omnibus sanctis eius, scilicet omnibus perfectis, qui pro Christo omnia terrena reliquerunt.

 

 

PSALMUS CL

 

PSALMI TITULUS : ALLELUIA.

 

Laudate Dominum in sanctis eius.

Titulus : Alleluia.

Psalmus iste est tertius eorum. Qui sunt sine divisione. Atomus enim est hic psalmus, in quo intenditur, ut laudetur Deus, quia congregavit sanctos, et deposita fragilitate suae imagini restituit, et iam conformes gloriae suae in beatitudine locavit, ubi est omnis abundantia. Hic ergo agitur de laude Dei in sanctis eius, qui glorificati sine fine laudant. Monetur enim civitas Dei, scilicet unitas omnium sanctorum, ore et animo canere. In hoc culmen divinae laudis, omnis psalmodia perducitur, quae laus hic nuptiali dulcedine decantatur. Quibus ergo Propheta in principio libri huius recte conversationis formam ostendit, iam in illa caelesti Ierusalem receptis dicit in eis laudandum esse Deum, quia omnia eis dedit, sic incipiens :

 

  1. Laudate Dominum in sanctis eius ; laudate eum in firmamento virtutis eius.

Laudate Dominum in sanctis eius, pro his quae sanctis suis dedit. Laudate eum in firmamento virtutis eius, id est pro eo, quia morte sua diabolum superavit, et credentes ad caelum perduxit. Et

 

  1. Laudate eum in virtutibus eius : laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.

Laudate eum in virtutibus eius [Cassiod.], vel in potentatibus eius, scilicet quia omnia sunt subiecta sub pedibus eius, cui flectitur omne genu, caelestium, terrestrium et infernorum, sicut Apostolus ait. Laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius, sed quomodo hoc fieri potest, cum eius magnitudinis non est finis ? Sed spiritualibus et sanctis dicitur hoc qui sine fine laudant. Et cum non sit finis magnitudinis eius, secundum eam laudatur, cum sine fine laudatur. Et est laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius, id est sine fine, sicut non est finis magnitudinis eius.

[Cassiod.] Quomodo autem laudari debeat per similitudines mysticas usque ad finem psalmi dicit, subdens :

 

  1. Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara.

Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara. [Cassiod.] Quasi dicat : Tuba concrepet regi, psalterium canat Deo, cithara cum reliquis instrumentis canat sponso. Tuba enim terribilis, vel in bello sumitur, vel in adventibus regum apparatur. Psalterium in laudibus Dei sonat, et a summo reddit sonum. Cithara sponso cantat, et ab imo sonat. Haec omnia humanis actibus comparata, id est considerata, iuxta usum humanorum actuum, figuraliter ibi dicuntur laudes Dei personare. In tuba enim rex esse significatur ; in psalterio, Deus ; in cithara, sponsus. Et est sensus : Laudate eum in sono tubae, id est laudate ut regem, quia vos in bello diaboli vincere fecit. Et, laudate in psalterio, id est ut Deum, quia vos fecit summos. Et laudate eum in cithara, id est ut sponsum, quia vos ab imis liberavit.

 

  1. Laudate eum in tympano et choro ; laudate eum in chordis et organo.

Laudate eum in tympano et choro, [Aug.] id est in carne mutata, et vocum cordiumque concordia. Tympanum fit de corio extenso in ligno. Chorus vero est temperata vocum collectio. Laudate eum in chordis et organo. Chordas ponit pro omni instrumento musico, quod chordarum tensione sonat. Organum est quasi turris fistulis diversis fabricata, flatu follium sonans.

[Cassiod.] Et, ut haec omnia de hominibus acciperes, ad os hominis venit ; et exponens quid sit laudare in chordis et organo, subdit :

 

  1. Laudate eum in cymbalis bene sonantibus ; laudate eum in cymbalis iubilationis. Omnis spiritus laudet Dominum.

Laudate eum in cymbalis bene sonantibus. [Aug., Cassiod.] Cymbala bene sonantia labia nostra sunt, quae cordi concinna, in laudibus Dei bene sonant, in quibus est similitudo cymbalorum, et harmoniam reddunt. Et ideo inter instrumenta musica bene sunt. Ad litteram, cymbala bene tinnientia sunt ex permistis metallis parvissimae phialae, quae acutum sonum reddunt, et harmoniam faciunt.

[Aug., Cassiod.] Et ne putes esse cymbala ista sine anima addit : Laudate eum in cymbalis iubilationis, id est in labiis iubilum intus conceptum extra monstrantibus. Et quia omnia spiritualiter intelligi vult, apto fine concludit omnis spiritus, scilicet angelicus et humanus, laudet Dominum ; non caro et sanguis, quae non possidebunt regnum Dei, non ambitus saeculi ; sed quod est in natura rerum sublimius ad laudem monetur, quod scilicet caelestia sapit, aeterna capit, scilicet spiritus brevis et perfecta scientia de modo divinae laudis in hoc psalmo docetur, scilicet ut Deum spiritualiter omnia laudent.

[Aug.] In his totius musicae perfectio est. Etenim flatus in tuba pulsus in cithara ; et in cymbalis, vox in choro. Quibus musicis instrumentis significatur spiritualis harmonia, quae non auribus sed pura mente advertitur. Vel ita ab illo loco : Laudate eum in firmamento virtutis eius, id est quia sanctos ita firmavit sua virtute, ut amplius non moriantur. Virtus eius est in hoc firmamento. Est enim virtutis magnae quod sancti iam non morientur, et mors eis ultra non dominabitur. Et laudate eum in virtutibus, vel in potentatibus eius, id est pro potentatu quem sanctis suis contulit. Potentatus enim Dei quem fecit in eis, dicitur quod regnant cum illo in aeternum ; et ipsi sancti sunt multitudo magnitudinis eius. Unde subdit, laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius, id est sanctos, quia eos magnos fecit, et tam multos, scilicet millia millium. Unde : Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei. Idem ipsi sancti sunt in omnibus musicis instrumentis significati, quae ponit pro significantia divinae laudis, id est ut significet ea pro quibus laudare debent et quomodo. Et a tuba incipit, dicens : Laudate eum in sono tubae, id est propter excellentissimam laudis claritatem quae in vobis est, laudate eum in psalterio et cithara, id est de caelestibus et terrestribus, tanquam eum qui fecit caelum et terram. Psalterium enim a superiori sonat, ut dictum est, cithara ab inferiori. Ideoque per psalterium caelestia, per citharam terrestria significantur. Laudate eum in tympano, id est in carne mutata, quae est sine omni corruptione. Tympanum enim fit de corio siccato et infirmato. Et choro, id est in pacata societate. Et laudate eum in chordis, id est in carne iam a corruptione liberata, quam ante per tympanum significaverat ; et organo, id est in concordi diversitate. Organum est generale nomen omnium musicorum vasorum, licet usu dicatur organum quod inflatis follibus sonat. Chordae vero sunt caro iam a corruptione libera, quibus addit organum, non ut singuli sonent, sed ut diversitate concordissima consonent, sicut fit in organo. Habebunt enim sancti tunc differentias suas consonantes, non dissonantes, id est consentientes sicut et diversis vocibus, sed non adversis fit cantus suavis. Laudate eum in cymbalis bene sonantibus. Cymbala invicem se tangunt ut sonent. Ideo labiis nostris a quibusdam comparantur, sed melius in cymbalis intelligi puto illos qui invicem se honorantes dant laudem Deo. Et est, laudate eum in cymbalis bene sonantibus, id est in his quae se invicem monentes et honorantes laudant Deum et delectant. Et notandum quia tria sunt genera sonorum, quorum nullum hic praetermittitur. Fit enim sonus voce, ut per chorum ; flatu, ut per tibiam ; pulsu, ut per citharam. Haec omnia ad hymnos nuptiales pertinent, sed per similitudines non proprietates referuntur ad Dei laudem in sanctis eius. Ideoque ne putes cymbala sine anima hic intelligi, addit : Laudate eum in cymbalis iubilationis. Est enim iubilatio ineffabilis laus quae non nisi ab anima proficiscitur. Omnis spiritus laudet Dominum, qui non nisi spiritualiter laudandus est.

 

Sciendum quia psalmus iste centesimus quinquagesimus est. Hunc enim librum David composuit in numero centum quinquaginta psalmorum, per hoc nobis magnum commendans sacramentum, quod patebit si quindenarii non ignoretur mysterium. Quod enim valet quindecim in ordine singulorum, id est unitatum, hoc centum quinquaginta in ordine denariorum, et mille quingenti in ordine centenariorum, et quindecim millia in ordine millenariorum, quia, sicut quindenarius ex quindecim unitatibus subcrescit, sic centum quinquaginta ex quindecim denariis, et mille quingenti ex quindecim centenariis, et quindecim millia ex quindecim millenariis. Ideoque quod significatur per quindecim, hoc idem per centum quinquaginta, et per alios duos numeros significatur. Cognito ergo sacramento quindenarii reliquorum non latebit mysterium. Quindecim itaque significat duorum Testamentorum concordiam. Constat enim ex septenario et octonario. Septenarius autem significat Vetus Testamentum, quia in Veteri Testamento observabatur Sabbatum, qui est dies septimus, et septima septimana, et septimus mensis, et septimus annus septimae decadis, qui iubileus dicitur. Octonarius vero ad Novum Testamentum refertur, quia in Novo Testamento Dominicus dies observatur, qui est octavus post septimum. Idem est et primus post Sabbatum ; et primus in prima rerum conditione, secundum hoc mysterium est numerus psalmorum. Ideo enim centum quinquaginta sunt, qui numerus eodem adnotatur mysterio quo quindenarius, ut ostendatur libri huius doctrina, utrique consonare Testamento. Ecce quare hoc numero psalmi conscripti sunt.

 

Nunc animadvertendum quare per quinquagenas et per tres hoc opus distinguatur. Ideo per quinquagenarium distinguitur, quia hic numerus magnis ac diversis adnotatus est sacramentis. Constat enim hic numerus, scilicet quinquaginta de septima septimanarum, id est de septem septenariis, addito uno, tanquam ipso octavo, ad determinandum quinquagenarium. Per septenarium vero septiformis Spiritus figuratur, et per ipsum quoque quinquagenarium, quia tot diebus completis post resurrectionem venit Spiritus sanctus super congregatos in Christo, qui Spiritus septenario numero praecipue in Scripturis commendatur. Hoc igitur numero distincti sunt psalmi, ut significetur nos septiformis gratiae Spiritus sancti fieri participes, si doctrinam psalmorum custodiamus. Ideo etiam hoc numero fit psalmorum distinctio, quia hic numerus, scilicet quinquaginta in quadraginta et decem dividitur. Unde et Christus eum sic divisit, qui quadragesimo die post resurrectionem in caelum ascendit. Inde post decem dies Spiritum sanctum misit. Per quadraginta vero temporalis habitatio huius mundi ostenditur. Et lex Moysi per quaternarium ostenditur. Per denarium lex. Quaternarius enim in quadragenario, et ex quatuor et decem in se ductis multiplicato praevalet quantum ad significationem. Quatuor enim partes habet mundus et annus, et quatuor sunt elementa, ex quibus omnia corpora constant : denarius autem legem significat propter Decalogum mandatorum, quae fuerunt scripta in tabulis. Huic autem numero, scilicet quadragenario, additur denarius, ut quinquaginta compleantur. Denarius viro vitam aeternam significat. Constat enim ex tribus et septem. Ternarius ad sanctam Trinitatem refertur. Septenarius vero qui constat ex tribus et quatuor ad duplicem hominis naturam, qui constat ex anima et corpore. Ad animam pertinet ternarius propter triplicem vim animae ; quaternarius pertinet ad corpus propter quatuor elementa. Tunc igitur aeternitatis beatitudo in nobis perficietur, cum utriusque naturae nostrae sabbatismo potiti Trinitati increatae coniungemur. Addito ergo denario quadragenario velut mercede, pro impleta in hac vita lege Dei reddita, ipsa aeternitas figuratur. Ideo ergo hoc numero psalmos distinxit, ut significet eos qui in praesenti huius psalmodiae doctrinam servant legem implere, et denario aeternae vitae in futuro coronari, assignata gemina ratione, quare per quinquaginta distincti sunt psalmi. Videndum est quare distinguantur per tres quinquagenas. Ideo scilicet ut insinuetur beata Trinitas, quae omnia praedicta praestat. Donat enim septiformem gratiam, iuvat ad implendam legem, et in futuro remunerat, sicut cum trinitas multiplicat quinquaginta, faciunt centum quinquaginta, qui numerus omnium psalmorum est summa et plenitudo.

 

Quaeri quoque solet utrum unus sit liber Psalmorum, an plures. Hieronymus quinque libros dicit esse propter quinque distinctiones, quae fiunt per fiat, fiat. Cui obviare videtur quod dicitur in Actibus apostolorum : Sicut scriptum est in libro Psalmorum, non in libris dicit, sed in libro dicit, quasi unus sit liber, non plures, quod tamen superiori non repugnat. Bene namque multi libri, unus liber dicuntur, ut multae Ecclesiae una, et multi caeli unum caelum. Unde Scriptura dicit quod aquae sunt supra firmamentum, id est caelum. Et eadem ait : Et aquae, quae super caelos sunt. Idem significans per caelos et firmamentum, id est caelum. Potest etiam dici in libro Psalmorum, id est in aliquo libro illorum quinque, quod tamen in usu locutionis vel non est, vel raro est. Duodecim prophetarum etiam unus liber dicitur, et omnes etiam canonicae Scripturae a quibusdam unus liber esse dicuntur, eo quod mirabili et divina unitate concordent. Illud quoque non vacat, sed magna consideratione dignum videtur, quod primus quinquagesimus agit de poenitentia ; secundus, de misericordia et iudicio ; tertius, de laude Dei in sanctis eius. Isti sunt namque tres status religionis Christianae. Sic enim ad aeternam beatamque vitam tendimus. Prius per poenitentiam peccata damnamus, vocante Deo ad poenitentiam, quos apud se in occulto praedestinavit. Inde per misericordiam iustificati bene vivimus, ne iudicium in futuro timeamus, Deo vocatos iustificante hic per misericordiam et timorem iudicii, in quo iudicio de civitate Domini disperdentur omnes qui operantur iniquitatem. Tandem ad vitam glorificati intramus, ubi Deum sine fine laudamus, ad hoc etiam, id est ad hos tres status designandos, quod Dominus ait in Evangelio : Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor. Daemonia eiicit cum nos a peccatis poenitentiam solvit. Sanitatem perficit cum per misericordiam iuste vivere facit. In futuro consummabitur, cum nos coronabit. Quos status etiam in sua passione et dormitatione et evigilatione ostendit. In cruce enim patiendo, de diabolo triumphavit, in sepulcro quievit, in resurrectione exsultavit : ita et nos poenitentia qua vincimus diabolum, cruciat. Iustitia qua a malis quiescimus, tranquillat. Vita aeterna, ubi videtur Deus sicut est, glorificat atque iucundat. Poenitentiae igitur vox est : Miserere mei, Deus. Iustitiae vox est : Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Vitae aeternae vox est : Omnis spiritus laudet Dominum.

Section précédente
Section 32 sur 32