Psalmi LXXXI-LXXXV — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS

Psalmi LXXXI-LXXXV

PSALMUS LXXXI

 

PSALMI TITULUS : PSALMUS ASAPH.

 

Deus stetit in Synagoga.

Titulus : Psalmus Asaph.

Psalmus iste est de duabus naturis in Christo, in quo Christus vel Propheta loquens, exprobrat ipsi Asaph, id est Synagogae, quae et Dominum corporaliter vidit, et tamen eum non agnovit. Unde et hic dicit : Deus stetit in Synagoga. Et est sensus : Psalmus iste sit Asaph, id est Synagogae, quae hic redarguitur, ut saltem nunc intelligat quod non ante.

Intentio : Monet credere Christum verum Deum esse et verum hominem.

Modus : Tripartius est.

Primo nuntiat Deum stetisse, et arguit contrarios.

Secundo monet intelligere Christum esse Deum, et si pauper sit et egenus, ibi, iudicate, etc.

Tertio dicit quid eis propositum fuerit, sed tamen perierunt, ibi, ego dixi.

Prius ergo nuntians Deum, ait :

 

  1. Deus stetit in Synagoga deorum : in medio autem deos diiudicat.

Deus stetit. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Dei non est stare qui caelum et terram implet, qui est intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, sed per hoc breviter Deum hominem indicat, ergo Deus factus homo stetit in Synagoga deorum, id est in populo Iudaeorum, ubi Filius Dei, secundum quod homo stetit, qui fuit missus ad oves quae perierunt domus Israel. Spiritualis autem praesentia deitatis, quae ubique est, non proprie ad Synagogam pertinet, nec tempore variatur, deos autem dicit, quos postea filios Excelsi dicit, ibi, ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. De quibus etiam per Isaiam Dominus dicit : Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Filii autem saepe dicuntur Iudaei, non solum gratia Novi Testamenti, sed gratia Veteris, qua scilicet eos de Aegypto liberavit, et terram promissionis dedit. Non itaque Pater, non Spiritus sanctus, sed Filius corporaliter stetit in Synagoga Iudaeorum. Sed cur ibi stetit ? ecce deos diiudicat secundum quod Deus ; stat homo, discernit Deus, id est non meritis, sed gratia discernit vasa, alia in honorem, alia in contumeliam. Hoc autem facit stans in medio. Unde in Evangelio Ioannis : Medius vestrum stetit, quem vos nescitis. Unde et hic in sequenti dicitur : Nescierunt neque intellexerunt, sed amicus sponsi stat et audit, et gaudio gaudet propter vocem sponsi.

 

  1. Usquequo iudicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ?

Usquequo iudicatis. [Aug.] Haec est vox discernentis. Quasi dicat : Misi legem et prophetas, et restitistis, vel interfecistis ; sed usquequo haec ? num usque ad adventum Filii ? Misi utique prophetas, sed iniuriis affecistis, vel interfecistis, vel hoc agentibus consensistis. Sed cum haec agentibus, nec loqui dignum sit vos qui tacuistis, et imitari eos voluistis, id est vos qui eos, qui tunc tacuerunt, velut innocentes imitari voluistis. Usquequo iudicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ? Num et haeres occidendus est, qui pro vobis venit ; qui propter vos sine patre esse voluit ut pupillus ? Qui propter vos esurivit et sitivit ut egenus ? Qui propter vos pauper factus est, cum esset dives ?

[Haym., Gl. int.] Vel distingue inter iudicantes et facies peccatorum sumentes. Nam per iudicantes intelliguntur maiores, qui inique iudicant ; sumentes facies, id est similitudines peccatorum sunt minores, qui consentiunt.

 

PARS II. Διάψαλμα.

  1. Iudicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem iustificate.

Iudicate. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi admonet intelligere Christum esse Deum, et si pauper fuerit et egenus, quod eos non fecisse dicit. Quasi dicat : Nolite iudicare iniquitatem, vel consentire iudicantibus, sed potius, iudicate, hoc maioribus dicitur, egeno et pupillo, id est ad honorem eius qui voluit esse sine patre propter vos, et iustificate, id est iustum praedicate Christum factum humilem et pauperem propter vos, non illos propter se superbos, et vos minores.

 

  1. Eripite pauperem et egenum ; de manu peccatoris liberate.

Eripite pauperem et egenum ; de manu peccatoris liberate. [Aug., Cassiod.] Hoc minoribus dicitur. Per quod ostendit nec illos fuisse immunes a scelere tanto qui permiserunt principibus Christum, cum pro multitudine timerentur, et possent illos a facto et se a consensu liberare. Qui enim desinit obviare cum potest, consentit ; sed

 

  1. Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant ; movebuntur omnia fundamenta terrae.

Nescierunt. [Aug., Haym., Aug., Cassiod.] Hoc omnibus convenit, praelatis et subditis. Si enim cognovissent, nec illi Dominum crucifigerent, nec isti Barabbam eligerent. Neque intellexerunt, id est nec etiam scire curaverunt, quia in tenebris ambulant, id est excitati sunt, sed per hanc Israel caecitatem, movebuntur ad fidem, omnia fundamenta terrae, id est plenitudo gentium ad fidem intrabit. Vel ita : illi nescierunt ; tamen movebuntur, in passione Christi, omnia fundamenta terrae, quia in morte Domini terra mota est, et petrae scissae sunt. Hic patet de quo ante dixerat : Hoc enim signum in crucifixione Christi contigit. Vel fundamenta terrae, id est terreni spiritualiter moti sunt, illo tempore viso tanto miraculo, ut centurio qui dixit : Vere Filius Dei erat iste. Vel, fundamenta terrae, id est felices copia terrenorum, super quos aedificantur terreni sicut boni super apostolos, qui dicuntur fundamenta caeli, movebuntur, vel admirando coli pauperem mortuum, vel eum contemptis terrenis sectando, addit, omnia, quia nullus est qui non miretur, vel convertatur. Terrenae autem felicitatis regnum est superbia : contra quam venit Christus humilis, exprobrans eis quos vult altos facere per humilitatem his verbis :

 

Pars III.

  1. Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.

Ego dixi. [Cassiod., Alcuin., Rem.] Tertia pars, ubi dicit quid eis propositum fuit, sed perierunt. Quasi dicat : Nescierunt neque intellexerunt, tamen ego dixi, vos boni estis dii per adoptionem gratiae, et filii Excelsi, id est haeredes Dei, omnes, id est cuiuscunque conditionis.

[Haym., Cassiod., Aug.] Has enim promissiones omnes accipiunt, qui mandata custodiunt, scilicet ut sint filii Dei ; hoc enim ad iustos dicitur, qui praedestinati sunt ad vitam.

 

  1. Vos autem sicut homines moriemini ; et sicut unus de principibus cadetis.

Vos autem mali, moriemini sicut homines, [Cassiod., Aug., Alcuin., Aug.] id est sicut peccatores, qui non sunt redempti. Hoc enim ad iniquos dicitur. Et cadetis, non extollemini ad caelum, sicut unus de principibus, id est per elationem animi cadetis, sicut diabolus ; turba autem daemonum quae cecidit. Dicitur unus, quia in superbia similis. Vel ita : Vos autem mali moriemini per infirmitatem carnis, sicut homines, et cadetis, per superbiam ; sicut unus de principibus, id est diabolus. Quasi dicat : Cum cito sicut homines sitis morituri, non tamen corrigimini ; sed ut diabolus, qui in carne non moritur, extollimini ut cadatis, quia per superbiam diabolicam inviderunt gloriae Christi, et viluit eis humilitas crucis. Vel omnibus generaliter dicit : Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes, id est omnibus promisit caelestia.

[Hier., Haym., Aug.] Deinde loquitur ad malos, discernens inter maiores et minores, et primum ad minores dicit : Vos autem moriemini sicut homines ; primi homines Adam, scilicet et Eva, qui suasione diaboli peccaverunt. Et, vos maiores, cadetis, sicut unus de principibus, id est sicut diabolus, qui per superbiam peccavit, proinde ut hoc vitium sanaretur, ex persona Prophetae subditur :

 

  1. Exsurge, Deus, iudica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.

Exsurge. [Aug., Alcuin., Aug.] Quasi dicat : Vos cadetis, sed, tu Deus, exsurge, a mortuis, et iudica, id est damna, terram quae tumuit te crucifigens, id est damna istos, quoniam, his repulsis, tu haereditabis in omnibus gentibus id est omnes gentes erunt tua haereditas. Vel, iudica terram, id est mundum, quod potes, quia tuus est. Et hoc est quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus. Vel secundum aliam litteram :

[Aug.] Quoniam tu disperdes in omnibus gentibus. Quid disperdes in gentibus ? terram ipsam, id est eos qui terrena sapiunt, vel conterendo eos penitus, et ab haereditate exterminando, vel affectum terrenae cupiditatis et elationis absumendo in eis. Quod in bona accipitur, secundum quem intellectum etiam dicitur : Tu haereditabis in omnibus gentibus.

 

 

PSALMUS LXXXII

 

PSALMI TITULUS : CANTICUM ASAPH.

 

Deus, quis similis.

Titulus : Canticum Asaph.

[Alcuin., Cassiod.] Agit in hoc psalmo de secundo adventu Christi ad iudicium, ubi boni qui hic patiuntur, coronabuntur. Mali vero qui eos persequuntur, torquebuntur ; per quod deterret iniquos a persecutione populi Dei, quem multis modis mali in praesenti affligunt, maxime tempore Antichristi.

[Cassiod., Alcuin., Cassiod., Aug.] Et est sensus tituli ; canticum istud, quod dicitur canticum, quia monet ad bonas actiones. Congrue utrumque iungit, quia in rebus actualibus est habenda contemplatio divina. Est Asaph, id est populi Dei, qui loquitur hic. Et quia Asaph proprie de Iudaeis est, intelligitur hic prophetia fieri maxime contra Iudaeos. Intentio : Malos dehortatur a persecutione bonorum, bonos vero monet ad patientiam ; modus ; Bipartitus est psalmus. Primo proposito timore futuri iudicis describit malitiam inimicorum vel iniquorum. Secundo agit de vindicta inimicorum vel iniquorum, ibi, fac illis sicut Madian. Fidelis ergo Asaph praevidens Christum in maiestate iudicaturum, qui in humilitate iudicatus est, ait : O

 

  1. Deus, quis similis erit tibi : ne taceas, neque compescaris, Deus.

Deus, Christe, [Aug.] etsi homo es, ut alii. Etsi iudicatus cum iniquis latronibus deputaris. Quis erit similis tibi in forma servi ? non dico in forma Dei, cum in claritate iudicabis. Non ad divinitatem hoc refertur, cui nullus hominem comparandum cogitavit. Et ita non esset magnum, si hoc ad divinitatem referretur. Sed hoc dicitur illi, qui formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus est et habitu inventus ut homo. Ideoque non ait : Quis similis est tibi ? quod utique diceretur, si hoc ad divinitatem referretur, sed dicit : Quis similis erit tibi ? hoc ad formam servi referens quae tunc caeteris dissimilis hominibus erit, quando iudex in gloria apparebit.

[Alcuin.] Vel potest hoc referri ad divinitatem, secundum quod dicit : O Deus, quis similis erit tibi, in potentia deitatis ? Christum enim quem mali viderunt extra, iste videt intra, scilicet omnipotentem ne taceas.

[August.] Quasi dicat : Et quia talis eris in futuro, ideo tunc, ne taceas, a poena, o Deus, qui primo tacuisti, quando sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, nec aperuit os suum ; neque compescaris, Deus, vel mitescas, ab incoepto, qui primo potestatem compescuisti, ut posses teneri et perimi, quam prius ostendisti, his qui te apprehendere quaerentes, retrorsum ad vocem tuam ceciderunt. Quomodo ergo teneretur atque pateretur, nisi seipse cohiberet atque compesceret, et quodammodo mitigaret ?

 

  1. Quoniam ecce inimici tui sonuerunt ; et qui oderunt te extulerunt caput.

Quoniam ecce. [Cassiod., Aug., Alcuin.] Duobus praedictis duo reddit, agens de persecutione quae erit tempore Antichristi. Quasi dicat : Ideo ne taceas, quoniam ecce inimici tui, id est Antichristi membra sonuerunt contradicendo. Novissima tempora Antichristi designat, quando haec quae modo premuntur metu, in liberam vocem erumpent. Quae vox quia irrationabilis erit, magis sonitus quam locutio dicitur, et qui oderunt te. Quasi dicat : Ideo ne compescaris, et, id est quia, qui oderunt te iam diu, non noviter extulerunt caput, id est tunc levabunt caput, non capita. Sed illud caput quod extollitur supra omne quod colitur aut nominatur Deus, id est Antichristum. Illi ergo qui oderunt, plures sunt ; sed unum est caput eorum, scilicet Antichristus, quod ita elevatum est, ut Deus dicatur. Caput suum extulerunt, sed non populum tuum depresserunt. Unde subdit :

 

  1. Super populum tuum malignaverunt consilium ; et cogitaverunt adversus sanctos suos.

Super populum tuum malignaverunt, [Aug., Cassiod.] vel ut quidam codices habent, astute cogitaverunt consilium, ad decipiendum, super populum tuum, irridenter haec dicit. Non enim nocere possunt populo Dei pro quo est Deus. Unde Apostolus : Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Et cogitaverunt adversus sanctos tuos. Non solum contra mediocres, sed etiam contra caelestes viros.

 

  1. Dixerunt : Venite et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra.

Dixerunt. [Cassiod., Gl. int., Cassiod.] Ecce consilium quo meditati sunt inania. Iste est ille sonus, qui non est sermo, sed inaniter strepit, dixerunt etiam : Venite, quaerentes in hoc sibi socios, et disperdamus eos de gente. Singulariter dicit, quia omnes Christiani sunt una gens, cum ex uno fonte baptismi nati sunt. Vel de gente singulariter dicit, per gentes omnes bonos significans, quos omnes Antichristus vocat unam gentem, propter unam voluntatem.

[Cassiod., Aug.] Vel secundum aliam litteram : Disperdamus eos de gentibus, scilicet ne sint inter gentes, id est tollamus eos de mundo. Ecce persecutio Antichristi, quae nomen Christianum quasi malum intendit funditus tollere. Et non memoretur ultra nomen veri Israel, id est eorum qui esse debent vere Israel.

 

  1. Quoniam cogitaverunt unanimiter ; simul adversus te testamentum disposuerunt tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae.

Quoniam cogitaverunt. [Gl. int., Aug., Alcuin.] Exponit qui sunt malignantes, vel quo studio malignaverunt ; et primo quo studio, dicens, quoniam cogitaverunt unanimiter, id est cum studio, simul, id est omnes, et quasi possent te fortiores esse, disposuerunt adversus te, ut tu contra eos movearis, testamentum, id est pactum, scilicet placitum inter se, testamentum quippe in Scripturis, non solum illud dicitur, quod non valet nisi testatore mortuo, sed etiam omne pactum et placitum, quod inter vivos valet, testamentum vocatur, sicut Laban et Iacob testamentum fecerunt quod etiam inter vivos valeret, ita et mali inter se quasi pactum fecerunt, quod unanimiter bonos persequerentur. Ecce exposuit quo studio malignaverunt. Deinde ostendit qui sint malignantes, dicens : Tabernacula Idumaeorum.

[Aug., Alcuin., Hier.] Incipit hic inimicos Christi commemorare, sub quibusdam nominibus gentium, quae mystice eis congruunt. Talibus enim nominibus, secundum interpretationes aptissime figurantur veritatis inimici. Per haec enim nomina Christi inimicos declarat, qui temporibus Antichristi tot malis similantur, quia sicut isti contra Israel, ita illi contra Christianos, tunc debellabunt. Et est, qui cogitaverunt et disposuerunt, ecce tabernacula, id est congregationes Idumaeorum ; Idumaei dicti sunt ab Edom, qui est et Esau et Seyr dictus Iosue, Idumaei autem interpretantur terreni, vel sanguinei, quia terrena amant, et sanguinem sitiunt ; et Ismaelitae qui dicuntur ab Ismaele filio Abrahae et Agar. Et interpretantur obedientes sibi ; quasi dicat, non Deo, quia pravas cogitationes suas sequuntur. Et

 

  1. Moab, et Agareni, Gebal et Ammon, et Amalec ; alienigenae cum habitantibus Tyrum.

Moab. [Aug., [Hier., Aug., Gl. int., Alcuin.] Unde Moabitae dicuntur, quem Loth ebrius de maiore filia sua genuit. Unde Moab interpretatur ex patre, quod in malo accipitur. Bonus quidem fuit pater, quo filia illicite usa est ; sed sicut lex bona est si quis ea legitime utatur, non inceste. Per Moab ergo significantur gentes exleges, quae recedentes a Deo Patre, sunt ex patre diabolo. Et Agareni, qui dicuntur ab Agar, et interpretantur proselyti, id est advenae, vel alieni, per quos significantur falsi fratres, qui nomine tenus sunt in Ecclesia ; qui non sunt cives, sed alieno animo subintrant explorare libertatem Ecclesiae, et inventa occasione nocendi se ostendunt. Gebal. Gebal interpretatur vallis vana. Ge [γη] enim vallis, bal vana interpretatur, per quod significantur fallaciter humiles, id est hypocritae : [Et Ammon]. Ammon, Unde dicuntur Ammonitae, genuit Lot ebrius de filia sua minore ; et interpretatur populus turbidus, vel populus moeroris, per quem significantur furiosi. Et Amalec. Amalec fuit filius Eliphat primogeniti Esau, a quo dicuntur Amalecitae, contra quos pugnaverunt filii Israel, eosque Moyse levante manus superabant.

[Hier., Aug., Haym., Aug.] Interpretatur autem Amalec populus lingens terram, per quem significantur cupidi et avari, amantes terrena. Alienigenae. Latinum nomen est, pro quo in Hebraeo habetur Philisthiim ; licet ergo Latino nomine se indicent alienos, et ob hoc inimicos, tamen Hebraice dicuntur Philisthiim, id est cadentes potione, per quos significantur illi qui sunt ebrii luxuria saeculari. Et hi omnes disposuerunt testamentum cum habitantibus Tyrum, id est cum possidentibus terrena, circa quae angustiantur. Tyrus enim lingua Hebraea dicitur sor, et interpretatur tribulatio vel angustia, quod convenit inimicis populi Dei, secundum illud quod ait Apostolus : Tribulatio et angustia in omnem animam operantis malum. Deinde quasi indicans causam quare sint inimici populi Dei, adiungit :

 

  1. Etenim Assur venit cum illis : facti sunt in adiutorium filiis Lot.

Etenim. [Hier., Alcuin., Aug.] Quasi dicat : Cur isti sunt inimici populo Dei ? Etenim, id est quia Assur venit cum illis. Assur, ad litteram, Nabuchodonosor rex Assyriorum, et interpretatur deprimens vel elatus, per quem significatur diabolus, qui operatur in malis, quorum princeps est, quos in profundum peccati deprimit.

[Aug.] Et hi omnes, operante in se principe diabolo, facti sunt in adiutorium filiis Lot, id est adiuvant invisibiles hostes, qui per istos oppugnant populum Dei. Lot enim declinans interpretatur.

[Hier., Aug.] Filii ergo Lot sunt angeli apostatae, qui sunt filii declinationis, quia a veritate declinando, in satellitium diaboli discesserunt. Unde in Apocalypsi dicitur : Quia draco cecidit, et traxit secum tertiam partem stellarum. De quibus Apostolus : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates.

 

Pars II.

  1. Fac illis sicut Madian et Sisarae : sicut Iabin in torrente Cisson.

Fac illis. [Cassiod., Aug., Haym., Aug.] Secunda pars, ubi agit de vindicta iniquorum, et est praedictio. Praedicit enim illis mala ventura, sub figura quorumdam nominum. Quasi dicat : Illi ita contra tuos faciunt. Vel, tu Domine, fac illis, praedicit, non maledicit, sicut fecisti Madian et Sisarae, et sicut Iabin in torrente Cisson. Hos omnes, ad litteram populus Dei, scilicet Israel, debellavit et vicit. Madian fuit filius Abrahae et Cethurae. Unde Madianitae fuerunt, qui filios Israel multoties afflixerunt, qui tandem clamantes ad Dominum omnes istos debellaverunt. In libro enim Iudicum, cap. IV et VI, legitur quod cum Iabin rex Chanaan affligeret filios Israel, clamaverunt ad Dominum. Et tunc Delbora prophetissa quae iudicabat Israel illo tempore, praecepit Barac filio Abinoen, ut assumeret decem millia pugnatorum secum, et iret contra Sisaran, qui erat dux exercitus Iabin, qui dixit se ire, si ipsa cum eo iret. Itaque ivit cum eo, Dominus autem exterruit exercitum Iabin, quem congregaverat Sisara ad torrentem Cisson, fugitque Sisara ad tentoria Iahel uxoris Aber Cynaei. Erat enim pax inter Iabin regem Asor, et domum Aber Cynaei, ubi cum absconditus dormisset, Iahel tulit clavum tabernaculi, percussumque eum cum malleo, defixit in cerebrum Sisarae usque ad terram, et ita mortuus est. Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat, egressaque Iahel in occursum eius, dixit ei : Veni, et ostendam tibi virum quem quaeris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram mortuum iacentem, et clavum in temporibus eius infixum. Humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan, coram filiis Israel, qui crescebant quotidie et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan donec delerent eum. Gedeon quoque nocte devicit Madianitas cum trecentis viris. Cumque illi fugerent, occurrerunt viri Ephraim, et apprehenderunt Oreb et Zeb principes Madianitarum, quos interfecerunt, eorumque capita ad Gedeon deportaverunt. Ipse quoque Gedeon interfecit postea Zebee et Salmana, principes Madian, turbato illorum exercitu, qui post longam fugam requiescebat securus. Ideo dicit. Fac illis sicut Madian et Sisarae, et sicut Iabin in torrente Cisson.

 

  1. Disperierunt in Endor ; facti sunt ut stercus terrae.

Disperierunt, ad litteram. [Aug., Cassiod., Alcuin.] Hi omnes in torrente Cisson et in fonte Endor perierunt. Ergo sicut omnes illi victi sunt in figura a populo Dei, sic istos precatur in veritate superari, facti sunt ut stercus terrae, dum cadavera eorum putrescerent. Haec omnibus communiter fac, sed specialiter.

 

  1. Pone principes eorum, sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana.

Pone principes. [Cassiod., Hier., Aug., Haym.] Hoc optat militibus Antichristi, qui non sunt convertendi. Vel iuxta interpretationes nominum haec dici possunt. Madian interpretatur declinans iudicium ; Sisara exclusio gaudii ; Iabin sapiens. De quo Apostolus : Ubi sapiens, ubi scriba ? Cisson ubi victi fuerunt, interpretatur duritia. Et est sensus : Fac illis sicut Madian et Sisarae, etc., scilicet utpote illis qui declinant iudicium, se iudicandos non putantes, et qui excludunt futurum gaudium, et qui sunt inflati sapientia carnis, quae inimica est Deo, quos obstinatae mentis duritia in perniciem trahit. Disperierunt in Endor.

[Aug., Haym.] Endor ubi perierunt, interpretatur fons generationis, sed intelligitur carnalis generatio, cui dediti perierunt, non regenerati. Facti sunt ut stercus terrae, quia de eis nihil propagatur, nisi terrena fecunditas. Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana ; Oreb interpretatur siccitas, Zeb lupus ; Zebee, victima, lupi scilicet, non Dei ; Salmana, umbra commotionis. Haec omnia contingunt malis, quos in bono vicit populis Dei. Et est, pone principes eorum sicut Oreb, utpote siccos a gratia Dei ; et Zeb, id est rapaces ; et Zebee, utpote eos qui sunt iam victima lupi, id est diaboli ; et Salmana, id est instabiles, omni pravae suggestioni cedentes.

 

  1. Omnes principes eorum qui dixerunt : Haereditate possideamus sanctuarium Dei.

Omnes principes eorum, [Cassiod., Aug.] id est consiliorum auctores, ita pone ut dixi. Qui dixerunt. Ecce inanis sonitus, quo sonuerunt inimici tui. Quid dixerunt ? Possideamus sanctuarium Dei. De quo Apostolus : Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Hi sunt sancti haereditate ut cedant nobis subditi. Haereditatem Dei invadunt ut suam. Illi ita dixerunt, sed

 

  1. Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.

 Deus meus, pone illos ut rotam, [Aug., Gl. int.] id est non sint stabiles, in eo quod cogitant. Vel sicut rota ab his quae retro sunt surgit et ante cadit, ita et ipsi ex his quae retro sunt, id est ex terrenis in quibus crescunt, exsultantur : quod vere est. Et animo cadant ab his quae ante sunt, id est ab aeternis, et pone illos sicut stipulam ante faciem venti, id est ante praesentiam tentationis, ut cedant omnibus motibus pravae suggestionis.

[Aug., Cassiod., Aug.] Ventus pro tentatione ponitur, qua levia et inania corda puniuntur, et congrue levitas peccantium vento comparatur, qui huc et illuc volitat. Per has autem similitudines, praedicit multas eorum calamitates ; levitatem vero peccantium, gravis cruciatus. Unde subdit :

 

  1. Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes.
  2. Ita persequeris illos in tempestate tua : et in ira tua turbabis eos.

Sicut ignis. [Haym., Aug., Cassiod.] Quasi dicat : In praesenti haec mala sentient, in futuro autem ita persequeris eos in tempestate tua, id est iudicio quod erit improvisum et grave ; et in ira tua, id est in iustitia ultimae vindictae turbabis eos sicut ignis qui comburit silvam.

[Aug., Cassiod.] Malos dicit silvam, quia steriles sunt a iustitia, et eosdem dicit montes, quia pleni sunt superbia, sicut flamma comburens montes. Ignis flammeus est puniens Deus. Congrue autem ignis et flamma in iudicio esse dicuntur, quia tunc densae silvae peccatorum et montes superbiae cremabuntur.

 

  1. Imple facies eorum ignominia ; et quaerent nomen tuum, Domine.

Imple facies, [Cassiod., Aug.] poenis pertinacium prophetatis. Orat pro credituris, qui non habent scelerum laudatores, sed et culpatores, quos opprobrium saepe corrigit. Hoc bonum et optabile eis prophetatur ; nec eis prophetaretur, nisi essent in ea societate inimicorum populi Dei etiam tales, quibus hoc ante ultimum iudicium praestabitur, quia et nunc idem corpus inimicorum est, secundum invidentiam qua aemulantur populum Dei, et nunc idem corpus sonat et levat caput, sed particulatim, non universaliter ut in fine, et tamen inde aliqui convertuntur, pro quibus hic orat. Dicit autem eorum, quia adhuc unum corpus sunt cum malis. Et hoc est, imple facies eorum ignominia,

[Gl. int., Alcuin.] id est fac eos sibi et aliis ignominiosos videri. Et sic quaerent nomen tuum, Domine. Nota quod melius est ruere ut poeniteant, quam sub specie religionis superbire. Unde propheta ait : Et tu filia Sion, usque ad Babylonem venies, ibique liberaberis.

 

  1. Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi ; et confundantur et pereant.

Erubescant. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Hic agit de malis qui non convertentur. Quasi dicat : Dico quaerent nomen tuum. Quod si non fecerint, erubescant in futuro de malis quae fecerunt, et conturbentur de poenis quas patientur. Et hoc in saeculum saeculi, id est in aeternum. Illi autem qui quaerunt nomen Domini : et si modo pro peccatis erubescunt et turbantur, non tamen in aeternum confundentur. Rursus redit ad eos qui in praesenti confundentur, ne confundantur in aeternum. Quasi dicat : Illi turbentur in aeternum. Quaerentes autem nomen Domini, modo et confundantur de peccatis salubriter, et pereant in quantum mali sunt, ut fiant boni.

 

  1. Et cognoscant quia nomen tibi Dominus ; tu solus Altissimus in omni terra.

Et sic cognoscant quia nomen essentiale tibi Dominus est, [Aug., Alcuin.] quicunque enim alii nec vero nec suo nomine domini nuncupantur, quoniam serviliter dominantur, et vero Domino comparati, nec domini sunt. Et sciant quia tu solus Altissimus in omni terra, vel super omnem terram. Vel de malis potest accipi, et confundantur. Quasi dicat : Mali turbentur in aeternum, et tunc confundantur ipsi mali anima et corpore, et pereant omnino irreparabiliter, et tunc cognoscant quod modo nolunt scire, scilicet quia nomen tibi Dominus est ; non mutatur. Et quia, tu solus Altissimus es in omni terra, vel super omnem terram.

[Aug., Cassiod.] etiam in caelo est ipse Altissimus, et super omne caelum. Sed hoc elegit quo prematur humana superbia. Desinit enim terra superbire, id est homo, cui dictum est : Terra es, et in terram ibis, cum scit Deum altum super omnem terram, id est cum scit nullum valere contra eos de quibus dicitur : Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Notandum quia undecim superioribus psalmis introductus est Asaph, ut duritia Iudaeorum frequenti voce ipsius Synagogae mollesceret, vel ipsi nomini cui devoti esse videbantur, crederent. Egit autem in praedictis psalmis de Domini incarnatione, et de gentium fide, et de iudicio, in quibus transgressio multiplex Iudaeorum redarguit. Unde congrue dicitur, undecim sunt. Undenarius enim numerus est transgressionis, quia et denarium transit, et ad duodenarium non pervenit. Unde undecim erant vela capillatia in tabernaculo Domini, et in undenario fuerunt apostoli, reiecto infelicissimo Iuda tempore passionis, quando a fide defecerunt. Unde : Posuisti tenebras, et facta est nox.

 

 

PSALMUS LXXXIII

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM PRO TORCULARIBUS FILIIS CORE, PSALMUS.

 

Quam dilecta tabernacula.

Titulus : In finem pro torcularibus filiis Core, psalmus.

[Aug.] Nihil in hoc psalmo dicitur de visibilibus torcularibus. Unde constat alia esse torcularia spiritualia, quae nos hic intelligere voluit spiritus Dei, quapropter quod agatur in his torcularibus recordemur. Et hoc videamus quemadmodum spiritualiter agatur in Ecclesia. Uva ergo in vite, et oliva in arbore pendentes, libero fruuntur aere, nec illa est vinum, nec ista est oleum ante pressuram torcularis ; sic illi quos praescivit Deus ante saecula fieri conformes imaginis filii sui, antequam accedant ad servitutem Dei, fruuntur in saeculo deliciosa libertate ; sed cum accedunt ad servitutem Dei, dicitur eis : Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Ecce torcular. Conteruntur enim pressura passionum, exuuntur tegumentis carnalium desideriorum, quasi in vinaciis ; exuuntur veteri homine, et ita in apothecam Dei defluunt. Et quia haec fiunt in Ecclesiis, ideo torcularia dicuntur Ecclesiae praesentis temporis. Sed qui sunt in his torcularibus ? filii Core, id est filii Calvi, scilicet Christi. Calvus namque Elisaeus irrisus a pueris clamantibus : Ascende calve, ascende, calve, figura fuit Christi, qui in Calvaria crucifixus est. Ideo autem hic Christianus premitur, ut quaerat quietem quae non est hic. Et sit eis Deus refugium. Qui enim incumbit terrenis, confidens in incerto divitiarum, incumbit in baculum arundinis, qui facile frangitur, et cadit incumbens. Noli ergo te credere, fragile enim est, et frangitur, et interimit te. Et est sensus tituli : Psalmus iste dirigens nos in finem, id est Christum proponitur, filiis Core, id est Christi in Calvaria crucifixi. Psalmus dico habitus pro torcularibus, id est agens de Ecclesiis, in quibus sunt pressurae tribulationum quae bene dicuntur torcularia, quia sicut fructus uvae vel olivae in torculari emanat,

[Cassiod., Aug.] sic in pressuris Ecclesiarum merita sanctorum patent, quae in pace latebant. Licet ergo tribuletur Ecclesia, non frigescat Core filius. Et est psalmus iste secundus de charitate Dei.

Intentio : Monet ad amorem aeternorum.

Modus : Tripartitus est.

Primo agit de inaestimabili desiderio aeternae domus.

Secundo dicit quo auxilio ad domum Dei veniatur, ibi, beatus vir.

Tertio orat et humiliat se pro impetratione, ibi, Domine, Deus virtutum.

Iste ergo suspirans de torcularibus in aeterna tabernacula, cum admiratione ait, o

 

  1. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.

Domine virtutum. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] In futuro sentit iste in iram Dei apparere potentiam. Ideo cum dicit, Domine virtutum, quam dilecta tabernacula tua sunt, quasi non potest dici quantum : de aeternis tabernaculis dicit, in quibus nulla est pressura. Et vere dilecta, quia anima mea concupiscit et deficit a se, scilicet a statu suo, tendens in atria Domini aeterna. Deficit anima tendens, in atria Domini, quasi uva pressa deficit in vinum. Ita iste in requiem caelestis apothecae, tendens desiderio et amore languet. Magna huic videtur esse tristitia, cum ait, concupiscit et deficit anima mea, quia non habet quod desiderat. Sed nunquid sine gaudio ? Imo est et gaudium in spe, et ideo tolerat pressuram torcularis.

 

  1. Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.

Cor meum. [Cassiod., Hier., Aug., Haym., Aug.] id est ratio, et caro mea, edomita exsultaverunt, et si graventur, in Deum vivum, qui dat vivere, scilicet exsultaverunt hinc in illud aeternum. Unde exsultaverunt ? ecce

 

  1. Etenim passer invenit sibi domum ; et turtur nidum ubi reponat pullos suos.

Etenim, [Aug.] id est quia passer, id est ratio, invenit sibi, dum inquireret, domum non manufactam, modo exercet pennas in virtutibus huius temporis, scilicet fide, spe et charitate, ut volet passer in domum, in qua permaneat. Nota quia duobus praedictis duo reddit. Dixerat enim exsultasse cor suum, et carnem, quibus reddit passerem et turturem Cor enim est ut passer, caro, ut turtur, cui dat et pullos. Corde enim cogitamus Deum, quasi passer volet ad Dominum, carne agimus opera : Et turtur, id est caro casta, invenit sibi nidum ubi reponat pullos suos, id est opera. Quem nidum invenit ?

 

  1. Altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus.

 Altaria tua, Domine virtutum, [Cassiod., Aug., Haym.] id est caelestem patriam, ubi animae caelesti convivio epulantur, ubi anima quasi in domo gaudet, et caro reponit opera sua. Rex meus qui regis, et Deus meus quia creasti. Vel aliter, de praesenti Ecclesia potest legi. Unde et benedicuntur tabernacula, quae proprie militantium sunt. Et est : Quam dilecta sunt tabernacula tua! Haec dicit de militia praesentis Ecclesiae, quae in terra peregrinatur. Domine virtutum, caelestium, id est angelorum. Hoc ideo dicit ut notet quod hic virtutes angelicas Deus mittit in auxilium. Vere dilecta, quia concupiscit et deficit anima mea, a se tendens in atria Domini, praesentis Ecclesiae. Ecce in hoc versu ostendit quanta sit militia, id est quam amabilis et amans. Vere concupiscit,

[Cassiod., Aug.] quia cor meum, scilicet ratio, et caro mea edomita, exsultaverunt in Deum vivum, scilicet quia dat vivere : ideo exsultaverunt. Etenim, id est quia, passer invenit sibi domum, caelestis Ecclesiae. Congrua similitudo. Sicut enim passer deserit silvas, et inventa domo laetatur, ubi non timet insidias, ita anima laetatur, dum scit sibi sedem paratam in caelo. Et turtur, id est caro, invenit sibi nidum, qui est ad tempus ; domus vero est in aeternum. Nidum ergo dicit fidem et conformitatem sacramentorum Ecclesiae, quem nidum quaerit turtur. Ubi reponat pullos suos. Non enim abiicit illos ubicunque, sed in nido Ecclesiae facit opera bona, pro quibus salvabitur : per quod differt ab aliis, qui opera faciunt, sed non in nido fidei. Nam et pagani faciunt opera, quia vestiunt nidos, et alia. Et haeretici faciunt multa, sed non in nido Ecclesiae, id est in fide et participatione sacramentorum, et ideo conculcantur, non servantur eis ad vitam. Haec caro est mulier, per quam seducitur passer, id est vir. Unde Apostolus : Adam non est seductus, scilicet prior, sed mulier seducta est ; postea enim consentit Adam mulieri. Ita nec modo potest aliqua mala suasio in te, nisi carnis tuae primo desiderium commoverit : cui postea, si mente consenseris, cecidit et passer. Si autem vincuntur desideria carnis, auferuntur arma concupiscentiae, et incipit turtur habere pullos suos. Unde idem Apostolus subdit : Salvabitur autem mulier per generationem filiorum, id est caro per generationem bonorum operum, si tamen illa fecerit in nido, id est si permanserit in fide Catholica, in societate ecclesiasticae unitatis. Praebet autem Deus unde fiat nidus. Induit enim se feno carnis, ut ad te veniret. In ista ergo fide pullos operum tuorum repone.

[Haym., Aug., Haym., Aug.] In hoc versu ostendit quam secura sit militia. Deinde quasi quaesisses quem nidum invenit, subdit, altaria tua, id est ecclesiastica sacramenta, Deus virtutum, rex meus, qui regis, et Deus meus, qui creasti. Sed nidus iste est in peregrinatione, in pressura ; in suspiriis, ubi iste positus iam praemeditatur gaudia futura, et suspirat in superna promissa, dicens :

 

  1. Beati qui habitant in domo tua, Domine ; in saecula saeculorum laudabunt te.

Beati qui habitant in domo tua [Aug.] caelesti, Domine, ubi non est timor. Hoc boni iam habent, scilicet quod habitant in domo tua. In saecula saeculorum laudabunt te hoc tibi agunt, hoc totum negotium est ibi sanctorum ; non est ibi necessitas, quae est mater omnium humanarum actionum : qui facient ibi quidquam, ubi nulli indigent. Habent ergo et agunt unde beati sunt. Omnis autem beatus habendo vel agendo dicitur beatus.

[Alcuin.] In hoc versu ostendit ad quam beatitudinem militia ducit.

 

Pars II.

  1. Beatus vir cuius est auxilium abs te ; ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum, in loco quem posuit.

Beatus vir. [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi dicit quo auxilio, et cuius ope ad domum veniatur. Quasi dicat : Beati sunt qui habitant in domo tua, sed quomodo veniemus ad domum, cum corpus gravet volantem ? auxilio tuo, et, beatus est ille, etc. Vel ita continua : Beati erunt in futuro, qui habitant. Et beatus est, modo etiam, vir cuius est auxilium abs te, contra labores huius saeculi. Quid enim ei prodest ? multum, quia disposuit ascensiones, id est gradus quibus ascendat, quia semper proficit, in corde suo. Quanto ergo plus amaveris, tanto plus ascendes. Ubi disposuit ? in valle lacrymarum, vel plorationis. Vallis lacrymarum est poenitentis humilitas. Ecce torcular. Dixit quid disposuit, scilicet ascensiones, et ubi, scilicet in corde, et in qua regione, scilicet in convalle plorationis. Ut quo ascendatur ? ecce, ut ascendatur in loco, vel locum, quem posuit vel disposuit, Deus. Hic est locus qui non potest exponi, quem oculis non vidit, nec auris audivit, id est futurum regnum, quod disposuit et ordinavit Deus, ut ad id per gradus perveniatur. Vel vallis lacrymarum est deiectio huius saeculi, ubi flendum est, non ridendum. Et est, ubi disposuit ? In valle lacrymarum, vel plorationis,

[Hier., Alcuin., Aug.] id est in hac deiectione huius saeculi. Hic enim ploratur ubi seminatur. Exponit quod dixerat, scilicet in loco quem posuit Deus hominibus, ut ibi flerent peccata sua. Et ipse homo posuit sibi illum locum quando peccavit. Unde autem est ploratio ? quia lege nos afflixit ; per quam cognovimus peccatum repugnare spiritui ; adveniente enim mandato, peccatum revixit. Unde et gemimus sub peccato conclusi. Quomodo ergo veniemus in locum quem posuit ? ope eius. Et an auxiliabitur ? utique.

 

  1. Etenim benedictionem dabit legislator ; ibunt de virtute in virtutem ; videbitur Deus deorum in Sion.

Etenim, [Aug., Cassiod., Aug.] id est quia lator legis veteris, quae in quinque porticibus quinque librorum Mosi habebat multitudinem aegrorum, quos non curabat, dabit benedictionem, evangelicae gratiae, quia post legem mortis veniet gratia iustificans. Ecce Christus utriusque Testamenti auctor est, et quid praestat gratiae benedictio ? Ecce per eam ibunt fideles de virtute in virtutem, donec videbitur Deus deorum in Sion, quia per gratiam multae virtutes dantur, de quibus omnibus venitur in Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, ut illis virtutibus secundum has actiones finitis, videatur Christus in Sion, id est in plenitudine contemplationis, sicut est Deus apud Deum, Verbum apud Patrem, qui est Deus deorum, id est Christianorum. Cogitatione autem horum gaudiorum redit iste ad suspiria, videns adhuc ubi sit. Et dicit :

 

Pars III.

  1. Domine, Deus virtutum, exaudi orationem meam ; auribus percipe, Deus Iacob.

Domine Deus virtutum. [Alcuin., Cassiod., Gl. int., Aug.] Tertia pars, ubi orat et humiliat se pro impetratione. Quasi dicat : Videbitur Deus in Sion, et ut videam, o Domine Deus, dator illarum virtutum per quas ascenditur ad te videndum. Vel Deus caelestium virtutum, id est angelorum, quibus me sociari cupio, exaudi orationem meam, ut me illis socies, auribus percipe orationem meam, o Deus Iacob, ut in lucta me iuves, sicut iuvasti Iacob, quem fecisti Israel apparens ei, ex quo dictus est Israel : sic fac et me Israel. Et, o

 

  1. Protector noster aspice, Deus, et respice in faciem Christi tui.

Deus Pater, Protector noster, [Haym., Hier., Aug.] umbra alarum tuarum, aspice, id est genus humanum protege. Vel hoc per ipsum Christum. Et respice in faciem Christi tui. Quasi dicat : Si non propter nos, saltem quia sumus conformes imaginis Filii tui, respice nos. Ipse enim loquitur in nobis. Unde Apostolus : An experimentum eius quaeritis qui in me loquitur Christus, et in vobis recipitur ; sicut ipse ait : Qui vos recipit me recipit. Vel ita : Per faciem innotescimus aliis. Respice ergo in faciem Christi tui, id est fac Christum innotescere omnibus, ut possimus ire de virtute in virtutem. Nam Christum ipse Pater semper respicit, quod non hic orat. Et est sensus : fac praesentia Incarnationis Christum gentibus respici. Ideo oro,

 

  1. Quia melior est dies una in atriis tuis super millia.

Quia melior est dies una, [Cassiod., Aug.] immutabilis, scilicet sine ortu et occasu, cui non cedit dies tertius, quem non urget crastinus, quae est in atriis tuis. Haec sunt illa ad quae suspirat, super millia dierum, quae desiderant homines, id est super infinitos dies praesentes, qui finem habent. Propter quod ?

 

  1. Elegi abiectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.

Elegi, [Alcuin., Cassiod., Aug.] et si possem regnare, abiectus esse opinione hominum, in domo Dei, id est in Ecclesia, non extra limen, sed in ea. Ecce quam dulce est fasce torcularis premi. Vel, elegi abiectus esse, id est humilis in valle lacrymarum. Invenit iste humilitatem qua ascendat, in domo Dei mei, id est in infimo loco, unde vocetur superius, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum, id est quam esse potens inter peccatores, id est in gloria saeculi. Ideo in domo Dei malo esse, quam alibi quia in ea dat misericordiam qua iustificat, postea veritatem promissi praemii. Et hoc est,

 

  1. Quia misericordiam et veritatem diligit Deus ; gratiam et gloriam dabit Dominus.

Quia Deus diligit misericordiam, [Aug.] qua prius subvenit et indulget ; Et veritatem qua postea coronat quam diligit, ut credenti daret quod promisit, diligit ; Et dabit gratiam, hic. Unde Apostolus : Gratia Dei sum id quod sum, et gloriam ibi, id est in futuro. Unde idem Apostolus : Superest mihi corona iustitiae. Sed quibus dabit ? His qui ambulant in innocentia. Et hoc est :

 

  1. Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia ; Domine virtutum, beatus homo qui sperabit in te.

Non privabit. [Aug.] Vel ita continua ; Quia dabit, ideo, non privabit eos qui ambulant in innocentia bonis spiritualibus. Cur ergo pro bonis terrenis deseritur innocentia ? Quid lucratur ? quid damnificatur ? Habet lucrum auri, perdidit innocentiam. Quid ergo restat nobis in tempore pressurae, ut illuc perveniamus ? Sperare in Domino. Et hoc est quod dicit conversus ad Deum, quia non privabit. Ergo, o Domine virtutum, qui tanta facis, quae dici non possunt, beatus homo qui in te sperat,

[Cassiod.] id est qui spem ponit in aeternis, non in occiduis. Paucis verbis omnia concludit.

 

 

PSALMUS LXXXIV

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM FILIIS CORE, PSALMUS.

 

Benedixisti, Domine.

Titulus : In finem filiis Core, psalmus.

[Cassiod., Alcuin., Aug., Alcuin.] Psalmus iste tertius est de primo adventu per quem fit benedictio omnium gentium, quae per peccatum Adae maledictioni subiacebant. Et est sensus : Psalmus iste, dirigens nos in finem, id est in Christum, per quem fit benedictio, filiis Core, id est nobis, certatur, agens de nova benedictione data per Christum. Intentio :

[Alcuin.] Monet per fidem ad Christum accedere, ut habeatur benedictio. Modus :

[Cassiod.] Tripartitus est psalmus.

Primo agit de aversione iniquitatis.

Secundo agit de aversione irae, ibi, mitigasti.

Tertio dicit unde sit, et per quem fiat, et quae praestet, ibi, audiam quid loquatur.

[Haym.] Maledictioni ergo Adae de qua dictum est : Maledicta terra in opere tuo, opponens benedictionem Christi, ait, o

 

  1. Benedixisti, Domine, terram tuam ; avertisti captivitatem Iacob.

Domine benedixisti, [Haym., Aug.] olim quidem maledixeras ; sed nunc benedixisti terram tuam secundum Christum, per quem fit benedictio ; et per eum avertisti captivitatem quae erat sub diabolo, quia lex membrorum captivabat homines. Captivitatem dico Iacob, id est novi populi.

 

  1. Remisisti iniquitatem plebis tuae ; operuisti omnia peccata eorum.

Remisisti. [Aug., Gl. int., Aug.] Nota quod futura dicit, ut praeterita sic avertit, quia dedit veniam. Et hoc est, iniquitatem plebis tuae, quae iniquitas tenebat hominem captivum, remisisti, ne regnet peccatum in hoc mortali corpore. Operuisti per baptismum, ne videres, id est punires omnia peccata eorum.

 

Pars II. Διαψαλμα.

  1. Mitigasti omnem iram tuam ; avertisti ab ira indignationis tuae.

Mitigasti. [Cassiod., Haym., Aug.] Secunda pars, ubi agit de aversione irae, id est poenae. Quasi dicat : Benedixisti, remisisti, et sic mitigasti omnem iram tuam quae est hic ; avertisti, id est avertes nos penitus in iudicio ; ab ira indignationis tuae, id est quae venit ex indignatione tua, et quoniam de futuro ista dicuntur, quamvis verba praeterita sint.

 

  1. Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.

Converte nos a vitiis, Deus salutaris noster. [Aug.] Quasi dicat : Quod dixi ut praeteritum, oro ut fiat : petit quod adhuc futurum sciebat. Prophetice ergo dixit ut praeterita. Hic autem orat ut vere futura, dicens : Converte et averte ; quasi dicat : Dixi quasi facta, quia certissime video futura. Et quia nondum sunt, oro ut fiat. Converte nos a vitiis, Deus salutaris noster, et sic averte iram tuam a nobis.

 

  1. Nunquid in aeternum irasceris nobis, aut extendes iram tuam a generatione in generationem.

Nunquid enim in aeternum irasceris nobis. [Aug., Cassiod., Aug.] Ira Dei est omnis poena quam patimur, sicut dictum est Adam, quando peccavit : Maledicta terra in opere tuo, et in labore et in sudore vultus tui vesceris pane tuo. De ira ergo mortales sumus et passibiles, sed innovati in Christo. Praevidet iste hanc poenam transituram. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur, aut extendes iram tuam a generatione quae fuit ab Adam usque ad Christum in generationem quae est sub gratia baptismi tempore Filii. Non huic enim generationi reseratus est aditus regni caelorum, qui fuit occlusus veteri generationi. Vel prima generatio est praesens, quae carnaliter ex Adam nascitur, quae fuit mortalis de ira. Omnes enim traximus poenam ab eo et culpam. Ideo quidquid evenit ipsi Adam, secutum est et nos ut moreremur : omnes quippe in illo fuimus, quando peccavit. Ea enim peccata parentum non pertinent ad filios, quae faciunt parentes, iam natis filiis. Ira ergo Dei est vindicta Dei, quam sentit prima generatio. Sed quia futurum erat ut regeneraremur, et credendo novi efficeremur, et in resurrectione omnis mortalitas absumeretur, et plena novitas repararetur. Erit in futuro altera generatio immortalis de misericordia Dei, in quam, non extendetur ira, sed nec hanc misericordiam mereremur conversi per nos ad Deum. Ipse enim convertit nos.

 

  1. Deus tu conversus vivificabis nos ; et plebs tua laetabitur in te.

Deus, tu conversus, vel convertens. [Aug., Cassiod., Alcuin., Aug.] Quasi dicat : Non extendes iram tuam, sed potius, Deus, tu convertens, alia littera, vivificabis nos. Quasi dicat : Sicut est vivificatio a te, ita et conversio. Prius enim dat Deus votum conversionis, postea ad vitam ducit. Vel secundum litteram nostram, Deus tu conversus ab ira tua, in adventu Filii tui, vivificabis nos spe tanto tempore, antequam res habeatur ; et tunc plebs tua laetabitur in te, quae prius in se male laetabatur. Male laetatur quis in alia re. Malo ergo suo laetabatur in se ; bono suo laetabitur in te. Ut autem hoc fiat

 

  1. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam ; et salutare tuum da nobis.

Ostende nobis, Domine misericordiam tuam, [Cassiod., Alcuin.] id est Christum tuum corporaliter et spiritualiter. Et hoc orando praedixit Propheta antequam fierent, sed modo iam factum est ex parte. Sunt tamen multi qui nolunt sanari, ut spiritualiter videant misericordiam iam ostensam. Sed quomodo caeci videbunt etiam ostensam. Bene si velint, quia ipsa lux quae ostenditur eis est et salutare. Unde addit, et salutare tuum da nobis. Medicus homo caliganti lumen ostendit. Sed aliud est lumen, aliud est medicus ; Christus et lux est, quae ostendit misericordiam, id est seipsum ; et salutare, id est medicus, quia sanat oculos interiores ut videri possit ostensa misericordia, vel lux, quae est Christus. Ipse enim dixit : Qui diligit me, mandata mea custodit, et ego diligam eum, et ostendam illi meipsum. Sed nonne illi videbant eum quibus loquebatur ? Quomodo dicit : Ostendam meipsum illi ? Sed caro carnem Christi videbat, divinitatem non videbat cor. Ad hoc autem caro carnem vidit, ut per fidem cor mundaretur, unde Deus. Unde dicitur : Fide mundans corda eorum ; et illud : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Christus autem dicitur misericordia, quia ostendit nobis misericordiam, docens quidquid boni habet homo ex Deo esse ; et sic homo non superbit : et sic et homo Deo fruens laetatur in eo. Vel aliter petit ostendi iste sibi spiritualiter tantum Christum, cum ait : Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. Sciebat quidem Christum venturum, sed petit ut mundo corde intueamur, non oculis corporeis, ut et infideles. Iudaei enim viderunt et crucifixerunt ; et in futuro, salutare tuum da nobis, id est Christum amplectendum, possidendum, ut non tollatur amplius a nobis, et legitur hoc partim de praesenti, partim de futuro

 

Pars III.

  1. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam.

Audiam. [Cassiod., Alcuin., Gl., int.] Tertia pars, ubi dicit unde scit ista et per quem fiat quod precatur, et quae praestet ipse veniens. Quasi dicat : Unde hoc confidis quod precaris ? quia audiam adversus a strepitu mundi qui inquietat foris quid loquatur in me interius Dominus Deus,

[Aug., Cassiod., Gl. int.] scilicet Spiritus sanctus, quoniam loquetur pacem aeternam, cui nihil adversi est. Unde : Qui posuit fines tuos pacem.

[Aug., Alcuin., Haym.] Ibi enim non est macula in luna. Ibi etiam non transibit Belial : quae pax non est hic. Vel loquitur pacem, id est Christum, id est pacem ad Deum et proximum per Christum in plebem suam Iudaicam.

 

  1. Et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.

Et super sanctos. Haec est sua plebs, et etiam in eos, vel super eos omnes, qui de omni gente convertuntur ad cor, quia ratione excesserant. Vel secundum aliam litteram, qui convertunt cor,

[Aug.] ad ipsum, non ad alium, vel ad aliud.

 

  1. Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.

Verumtamen. [Gl. int., Aug.] Quasi dicat : Pacem loquetur super omnes, tamen ex Sion species decoris eius. Et hoc est : Verumtamen salutare ipsius Dei, id est Christus corporaliter erit prope timentes eum, id est Iudaeos qui eum timebant. Ubique enim daemonia colebantur, timebantur. In gente autem Iudaeorum Deus timebatur, Deus colebatur, licet pro terrenis. His prope erat, non gentibus, quae haec petebant a diabolo. Licet ergo generalis sit misericordia super omnes, tamen aliquid spirituale et proprium in gente Iudaeorum factum est. Unde subdit : ut in terra nostra, in qua natus sum, dicit Propheta, inhabitet gloria. Ibi enim fuit primo templum, sacrificia Dei, ibi patriarchae, ibi Christus de eis natus, ibi apparuit Christus, ibi innumera fiunt mirabilia. Vel ita continua :

[Alcuin.] licet super omnes loquatur pacem, verumtamen salutare ipsius, id est salvatio, quae per ipsum est, erit prope timentes eum, id est tantum his qui dum stant, videant ne cadant, talis utique, ut inhabitet gloria, immortalitatis, in terra nostra, id est in corpore nostro, modo mortali.

 

  1. Misericordia et veritas obviaverunt sibi ; iustitia et pax osculatae sunt.

Misericordia et veritas. [Cassiod., Aug., Alcuin.] Postquam dixit ex qua gente nasciturus sit Christus, addit, quae sit praestiturus. Quasi dicat : Christus est prope timentes se, et misericordia, quae est in Novo Testamento manifestata in gentibus quae longe erant, et veritas, id est impletio promissionum Veteris Testamenti, quae sunt impletae in Iudaeis qui prope obviaverunt sibi, id est, convenerunt in Christo. Unde Apostolus ait : Dico enim Iesum Christum ministrum fuisse circumcisionis ad implendas promissiones Patris, gentes autem super misericordia honorare Deum. Et alibi : Evangelizavit pacem his qui erant longe et pacem his qui erant prope. Iustitia et pax cum Deo osculatae sunt,

[Aug., Alcuin.] id est conveniunt in hominibus. Amant enim se haec duo, ut qui facit iustitiam inveniat pacem, et non aliter. Sed quomodo haec facta sunt ? Ecce quomodo, et per quid ?

 

  1. Veritas de terra orta est, et iustitia de caelo prospexit.

Veritas orta est de terra, et iustitia de caelo caelorum prospexit, [Aug.], id est Christus de femina natus est ut iustitia de caelo prospiceret, id est ut iustificarentur a Deo homines. Sic enim veritas habet, quod pro iustificandis offerret. Vel, veritas de terra orta est, id est confessio de homine peccatore nata est, ut se accuset, cinerem et terram se esse cognoscens, cui dictum est : Terra es et in terram ibis. Et sic, iustitia de caelo caelorum prospexit, sicut publicanus confitens rediit iustificatus. Prospicit iustitia de caelo, quasi dicat Deus, parcamus huic, quia non sibi parcit, ignoscamus huic, quia agnoscit peccatum suum. De caelo ergo iustitia prospexit, id est a Domino Deo data est iustificatio poenitenti, de caelo est iustitia.

 

  1. Etenim Dominus dabit benignitatem ; et terra nostra dabit fructum suum.

Etenim Dominus dabit benignitatem, [Aug.] vel suavitatem, id est affectum bonum, ut delectet bene agere quae non possumus aliter habere nisi det ; et sic terra nostra dabit fructum suum, id est bona opera. Vere dabit benignitatem, quia

 

  1. Iustitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.

Iustitia ante eum ambulabit, [Alcuin., Aug., Hier.] id est accrescet, vel praecurret, ante eum, parans ei viam. Prima hominis iustitia est ut puniat se malum, et faciat se bonum. Et haec est via Deo, ut veniat ad eum. Qui enim peccata sua odit, iam incipit esse similis Deo, qui ea odit. Fac ergo te similem Deo, et para ei viam in confessione peccatorum, unde Ioannes ait : Parate viam Domino, confitendo et poenitendo. Unde Isaias ait : Eiicite lapides de plateis, id est peccata de cordibus vestris. Et ipse Dominus, veniens et visitans, ponet in via sic parata gressus suos. Impolluta namque via eius est, et nos ergo eiicientes lapides, spinas et tribulos de cordibus nostris, paremus viam Domino, imponentes vestimenta nota nostra cum apostolis super asinam cui insedit salvator, atque cum turba sternentes viam vestimentis ramisque arborum et floribus atque cum eis clamemus : Hosanna filio David.

 

 

PSALMUS LXXXV

 

PSALMI TITULUS : ORATIO DAVID.

 

Inclina Domine,

Titulus : Oratio David.

[Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin.] Psalmus iste secundus est eorum qui nomine orationis intitulantur. In quo psalmo.

Christus Dei Filius et hominis, unus Deus cum Patre, unus homo cum hominibus, orat in forma servi, qui orat a nobis in forma Dei. Orat enim pro nobis et orat in nobis, et oratur a nobis : Orat enim pro nobis ut sacerdos noster ; orat in nobis, ut caput nostrum ; oratur a nobis, ut Deus noster. Christi autem oratio fidelium est instructio, cuius omnis actio Christiani est lectio. Nostra autem oratio peccatorum est ablutio. Sic oravit Christus, sicut et crucem tulit, scilicet pro nostra, non pro sua necessitate, sicut et flevit Lazarum,

[Cassiod., Aug.] ut doceret nos habere charitatem proximi, sicut et fugit, ut comprimeret audaciam stultae et inconsultae temeritatis. Et est sensus : Oratio ista attribuitur David, id est Christo toti. Hoc enim dicit Christus in nobis, et nos in illo, quia vox ista convenit capiti et corpori. Intentio : Monet ad orationem. Modus : Tripartitus est psalmus. Primo orat ascendendo : inde concludit omnes gentes adoraturas. Secundo orat pro omnibus iam adorantibus, ibi, deduc me. Tertio orat pro se, faciens mentionem passionis et resurrectionis, ibi, Deus iniqui. Christus ergo in forma servi humiliter ad Patrem orans, ait : O

 

  1. Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.

Domine, [Aug., Cassiod.] qui altus es, inclina mihi infirmo aurem tuam, id est clementiam. Humili appropinquat Deus, non superbo. Et exaudi me, comple desideria mea. Ideo inclina, quoniam ego sum inops, ab alio non habens opem, et pauper per me. Tali inclinat Deus ; diviti non inclinat.

 

  1. Custodi animam meam, quoniam sanctus sum ; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te

Custodi, [Aug.] quasi in hoc : Audi me, dicit Christus adiuncta sibi voce corporis, custodi ab omnibus scandalis animam meam contra insidiatores, quoniam sanctus sum. Hoc proprie convenit Christo : Christus enim proprie sanctus est, scilicet sanctificans, sui etiam sunt sancti, scilicet sanctificati in baptismo iuxta illud : Sancti estote, quia et ego sanctus sum. Totus itaque Christus sanctus, et unus sanctus ; sed aliter caput, aliter membra. Totus ergo Christus non incongrue dicit, quoniam ego sanctus sum. Non est autem hoc dicere superbia elati, sed confessio non ingrati. Deus meus, salvum fac,

[Cassiod., Gl., int., Aug.] quia non ex homine salus, servum tuum non liberum suum, ut fuit Adam, sperantem in te, non est superbus sanctus.

 

  1. Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die ; laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.

Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi, [Aug., Hier., Aug., Alcuin.] non una tantum, sed tota die, id est omni tempore. Laetifica animam servi tui, in passione tristem, quoniam levavi ipsam animam meam, quam affectus bonus levat. Affectus quippe gradus est ; iter tuum voluntas tua est. Ascendis amando, descendis negligendo. Stans in terra, in caelo es, si diligas Deum. Non enim sic levatur cor, quomodo corpus levatur mutatione loci ; cor vero mutatione voluntatis. Quo levavi ? [Ad te, Domine], ubi laetitia est in terra, amaritudo. Vide ascensum, scilicet qualiter orando ascendit : Prius dicitur pauper, inde sanctus, deinde sperans, postea clamans, tandem levatus ad Deum. Congrua est verborum collatio. Inclina pauperi, custodi sanctum, salva sperantem, miserere clamantis, laetifica levatum.

 

  1. Quoniam tu, Domine, suavis et mitis ; et multae misericordiae omnibus invocantibus te.

Quoniam tu, Domine. [Aug.] Quasi dicat : Levavi animam, ideo quoniam, tu Domine, suavis es tuis, et ita potui animam levare. Et quia suavis es, ideo iucunda me affectum taedio mundanae amaritudinis, et mitis. His quos exspectat portans hominem, donec perficiat eum, quia ariolaret a se, nisi a Domino portaretur. Multa enim aguntur in corde humano, quibus male movetur. Quemadmodum implorationes impediuntur vanis cogitationibus, ita ut vix stet cor ad Deum suum, ita ut loquatur ei orando. Quando enim oras, Deo loquereris. Quando legis, Deus loquitur tibi. Subrepentibus autem phantasmatibus malarum cogitationum quodammodo cor hominis fugit a se, nec invenit cancellos, quibus se includat, aut obices quibus retineat avolationes suas et vagos motus. Contra quod David dicit : Inveni cor meum ut orarem ad te. Quod solum audit Deus. Invenisse se dicit cor suum, quasi soleret ab eo fugere,

[Alcuin., Aug.] et ille sequi quasi fugitivum quod invenit homo, quando morientibus muscis eiectis, quae perdunt suavitatem unguenti totus affectus cordis ad orandum Deum colligitur. Portat autem Deus hominem et exspectat, dum vagatur multae misericordiae es, contra abundantem iniquitatem nostram, invocantibus te, non aliud a te, omnibus nullus excipitur, ideo

 

  1. Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meae.

Auribus percipe orationem meam. [Aug., Cassiod.] Magnus orantis affectus hic ostenditur, id est non exeat de auribus tuis, fige illam ibi. Vide ordinem orationis, prius fuit ut vox supplicationis ascenderet, cum dixit : Inclina aurem ; deinde rogatus, audiret cum dixit : Exaudi me ; nunc vero addit dicens, auribus percipe orationem meam. Non transitorie petit suscipi, sed quasi in sinu Dei recondi, sicut per aures aliquid infigitur cordi. Unde subdit : Et intende voci deprecationis meae. Ut quasi intentus animus tuus aperiat tuum auditum meae deprecationi. Deinde causa audiendi supponitur :

 

  1. In die tribulationis meae clamavi ad te ; quia exaudisti me.

Clamavi ad te in die tribulationis meae. [Aug., Cassiod., Alcuin.] Quae tribulatio semper est in peregrinatione, donec Deus seipsum det vivendum. Vel, in die tribulationis, id est quando adversitas imminet, quando enixius clamabitur, supra dixit, clamavi tota die. Hic facit augmentum, quia magis in tribulatione clamatur. Deinde quare clamaverit, subdit, quia exaudisti me. Ideo se dicit clamasse, quia exauditus est cum clamor soleat praecedere exauditionem. Et est ista perversio congrua in sanctis, qui et ante clamorem et post exaudiuntur.

 

  1. Non est similis tui in diis, Domine ; et non est secundum opera tua.
  2. Omnes gentes quascunque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.

Non est similis. [Aug., Haym., Cassiod., Aug.] Ordo : Et quia exaudisti, omnes gentes, quascunque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, id est venient omnes a suo cultu ad cultum tuum. Si est gens quam non fecit Deus, illa non adorabit Deum. Nulla est autem quam non fecit Deus, quia fontem omnium gentium Adam et Evam fecit. Unde propagatae sunt omnes gentes, per haec verba annuntiat Ecclesiam ubique diffusam, quod modo impletum est. Et nota quia, ut ait Scriptura, in lata gente gloria regis est ; in diminutione populi est contristatio principis. Et glorificabunt nomen tuum, id est praedicabunt, quam nominabilis es. Vel secundum aliam litteram : Honorabuntur ex tuo nomine, ideo venient et glorificabunt, quia non est similis tui in diis, Domine ; et non est secundum opera tua. Quocunque modo accipiantur dii, Non est qui similis sit tui, in essentia vel in operatione. Gentes ergo non invenientur in diis suis similem tibi in essentia, vel operatione. Deinde singula singulis reddit. Non est similis tibi,

 

  1. Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia : tu es Deus solus.

Quoniam magnus es tu, [Gl. int., Aug.] quod non alius. Non est secundum opera tua, et, id est quia, tu es faciens mirabilia, ergo tu es Deus solus, nullus alius. Vel secundum aliam litteram : Tu es Deus solus magnus. Hoc dicit contra futuros, qui se dicerent altos a se, non a Deo. Nam quid magnum dicitur Deo ? Nihil. Sed quia futuri erant qui se dicerent magnos, et Deum facerent parvum, contra illos dicitur, Tu es Deus solus magnus.

 

Pars II.

  1. Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua ; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum.

Deduc me, Domine. [Cassiod., Gl. int., Aug.] Secunda pars ubi orat pro omnibus iam adorantibus. Et loquitur in membris. Quasi dicat : Gentes venient : quod ut possint, o Domine, deduc me, non dico ad viam, quia non sum extra viam, sed iam positum in via tua deduc me, ne labar. Aliud est duci ad viam, aliud deduci in via : quod est adiuvari, ne in ea cadat. Ubique egent homines, sive sint in via, sive extra. Via autem Christus est qui dicit : Ego sum via, veritas et vita. Unde subdit : Et ingrediar, vel ambulabo, id est proficiam ulterius te ducente in veritate tua, haec est via. Et inde Laetetur cor meum, ita tamen ut timeat nomen tuum. In timore mundano praecedit causa periculi, vel angustiae ; sed in timore Dei, laetitia praecedit, utraque miscenda sunt ut sub spe timeamus, et sub timore laetemur. Timor enim est in iucunditate, nunc in futuro iucunditas sine timore erit, ubi erit plena securitas quae non modo est.

[Alcuin.] Iucunditas modo trahit ; timor a via recedere non sinit. Utraque ergo sunt habenda. Hae sunt duae molae, inter quas molitur Christianus, ut fiat panis Christi, scilicet spes et timor. Unde in Deuteronomio dictum est : Non accipias loco pignoris superiorem vel inferiorem molam. Superior mola, spes est ; inferior mola, timor est. Non ergo haec sine illa accipienda. Qui enim sperat et non timet, negligens est. Qui autem timet et non sperat, depressus est.

 

  1. Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum.

Confitebor tibi, Domine Deus meus. [Gl. int., Cassiod.] Quasi dicat : Deduc me, et deductus confitebor tibi in toto corde meo. Ille in toto corde confitetur, qui tota spem ponit in Domino. Et glorificabo cum sanctis nomen tuum in aeternum, id est in aeterna beatitudine.

 

  1. Quia misericordia tua magna est super me ; et eruisti animam meam ex inferno inferiori.

Quia misericordia tua magna est, [Gl. int., Aug.] et hoc super me, iuxta illud : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est. Et est : Et in hoc magna misericordia est, quia eruisti animam meam ex inferno inferiori, per hoc quod dicit ex inferno inferiori intelligimus tanquam duo inferna esse, inferius et superius. Nam unde infernum inferius dicitur, nisi quia est infernum superius ? Caelestis ergo est habitatio angelorum, ubi est vita ineffabilium gaudiorum. Ubi immortalitas et incorruptio superna est. Terrena vero habitatio, ubi est caro et sanguis, decessio et successio, mutabilitas et mortalitas. Infernus est ab hac terrena habitatione, id est ab inferno itur in infernum inferius, unde eruit Dominus animas misso Filio. Etenim propter ista duo inferna missus est Filius Dei, undique liberans : ad hoc infernum missus est nascendo, ad illud moriendo. Vel fortassis, in ipso et aliqua pars impiorum inferior, unde dives qui torquebatur in inferno, levat oculos ad Abraham, qui cum aliis iustis erat, quasi in ora et in limbo inferni, ubi visus est a divite qui erat in inferiori parte inferni, ad quam descendunt qui plurimum peccaverunt a qua liberatur, qui a peccatis liberatus illuc non mittitur. Hae autem sunt opiniones, non assertiones.

 

Pars III.

  1. Deus iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam, et non proposuerunt te in conspectu suo.

Deus iniqui. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Tertia pars, ubi idem pro se orat, facta hic mentione passionis suae et gloriae. Unde habent hi, pro quibus oravit, multam misericordiam, et eruuntur de inferno. Quasi dicat : Magna est misericordia tua, eruisti de inferno. Tamen, o Deus, iniqui, id est pervertentes legem tuam, scilicet Iudaei, insurrexerunt super me, ut reum me dicerent. Vel, super me, totum Christum. Et synagoga potentium, id est congregationes superborum, quaesierunt animam meam dolosis consiliis.

[Cassiod., Aug.] Deinde addit quod sceleratis mentibus semper provenit, dicens : Et non proposuerunt te in conspectu suo, id est non intellexerunt Deum, ut homini parcerent. Ipsi ita.

 

  1. Et tu, Domine Deus, miserator et misericors, patiens et multae misericordiae, et verax.

Et tu, Domine, miserator, [Cassiod.] actu, et misericors natura, patiens malos exspectans, et multae misericordiae conversis, et verax in promissis. Vel verax, id est meritis respondens.

 

  1. Respice in me, et miserere mei ; da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae.

Respice in me [Cassiod., Aug., Gl. int.] homine et miserere mei mortalis et da imperium tuum, id est potestatem iudicii, puero tuo, innocenti mihi Christo. Quasi dicat : Transeat tempus patientiae, veniat tempus iudicii. Et salvum fac, id est suscita a morte, filium ancillae tuae, id est Mariae, quae dixit : Ecce ancilla Domini, etc. Potest etiam hoc de membris Christi dici, da imperium tuum puero tuo, id est sanctis, quia non tantum Christus, sed etiam sancti sedebunt iudices, qui sunt filii ancillae, id est Ecclesiae. Et salvum fac filium ancillae tuae, quasi quod dabis sanctis permaneat.

 

  1. Fac mecum signum in bono, ut videant qui oderunt me, et confundantur ; quoniam, tu Domine, adiuvisti me, et consolatus es me.

Fac signum resurrectionis, [Aug., Alcuin., Cassiod.] scilicet signum Ionae prophetae, quod iam in capite factum est, fiet autem et in membris, id est fac insignem resurrectionem capitis et membrorum. Fac dico, et hoc mecum. Quasi dicat : Ego Deus, tecum facio. Nam Christus secundum quod Deus resuscitavit se hominem, fac autem signum, in bono vel nunc, id est ut aliis prosit. Resurrectio enim signum est in bono, per quam et virtus Dei declaratur, et spes credentium confirmatur.

[Aug., Cassiod]. Et ideo fac ut Iudaei qui oderunt me videant, hoc, quoniam tu, Domine, adiuvisti me, in certamine, in his quae feci, et consolatus es me in tristitia quae hic est, in his quae passus sum ; hoc videant, et confundantur in iudicio perniciose, qui modo nolunt salubriter confundi.