Psalmi CXXXI-CXXXV — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS

Psalmi CXXXI-CXXXV

PSALMUS CXXXI

 

PSALMI TITULUS : CANTICUM GRADUUM.

 

Memento, Domine, David.

Titulus : Canticum graduum.

[Aug.] In hoc decimo tertio gradu, iam humilis et mansuetus satagit de aedificatione spiritualis domus Dei, ut et David ad litteram fecit, qui domum Deo aedificare voluit. Et congrue post gradum humilitatis agit de aedificatione domus, quia per humilitatem efficitur aliquis domus Dei. Unde : Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos ?

Intentio : [Cassiod.] Monet ut et nos et alios aedificemus domum Deo.

Modus : tripartitus est psalmus.

Primo ostendens votum aedificandi domum, precatur ut impleat.

Secundo ostendit domum aedificatam : et ubi ? ibi, ecce audivimus eam in Ephrata.

Tertio dicit promissiones Dei factas, aedificatae Sion, ibi, iuravit Dominus David.

[Aug.] Volens ergo aedificare domum Domino, ait in persona totius Christi, o

 

  1. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius.

Domine Pater, memento David, [Aug.] spiritualis manus fortis, qui in mansuetudine diabolum vicit ; Et omnis mansuetudinis eius. Ad litteram, David rex ille filius Iesse, valde mansuetus fuit. Adeo ut Sauli malum pro malo non redderet, quando in spelunca ad quam divertit Saul causa purgandi ventrem datus est in manus eius : cui pepercit David, nolens cum occidere : erga quem tantam servavit humilitatem, ut illum regem, se vero canem aut pulicem fateretur. Sed non de illo hic agitur, imo de eius significato. Per illum enim typice significatur ille unus homo, cuius vox saepe in psalmis auditur, scilicet totus Christus caput et corpus, cuius humilitas et mansuetudo commendatur hic :

 

  1. Sicut iuravit Domino, votum vovit Deo Iacob.

Sicut iuravit. [Aug.] Quasi dicat : Ad hoc memento ut impleat sicut iuravit et votum vovit, id est sicut firmiter promisit, et ex voto voluntatis Domino Deo Iacob, id est futura attendentium, id est ita memento David ut impleat quod promisit Deo. Nemo praesumat viribus suis, reddere quae vovit. Qui enim te hortatur ut voveas, ipse te adiuvat ut reddas. Vovit autem Ecclesia in mansuetudine, ut sit domus Dei, quo nihil gratius potest Deo offerri. Domus autem est si sua non quaerit, sed gaudet de communi. De propriis enim fuerit mala.

 

  1. Si introiero in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum strati mei.

Si introiero in, etc. usque, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob. [Alcuin.] Hucusque littera suspenditur. Et est aposiopesis. Ac si diceret : Si hoc vel illud fecero, nunquam de caetero mihi credatur.

[Aug.] Quasi dicat : Iuravit David Domino dicens : Si introiero in tabernaculum domus meae, id est si quaesiero quae mea sunt, non quae Dei. Quasi dicat : Non quaeram. Sciebat enim se proprio impediri, ne fiat locus Deo, et si ascendero in lectum strati mei, id est si acquievero carni, quasi non acquiescam. Ideo dicit ascendero, quia res privata superbos facit. Et

 

  1. Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem.

Si dedero somnum, [Aug.] id est carnalem delectationem oculis meis mentis. Quasi dicat : Non dabo ; terrenae felicitates somnia sunt dormientium, quae cito transeunt. Quomodo enim qui videt thesauros in somnis dormiens dives est, sed evigilans nil reperit, sic qui dormiunt torpentes in divitiis et voluptatibus saeculi, cum evigilaverint post hanc vitam, nihil invenient in manibus suis : quod iste se non fecisse qui vult invenire locum Domino dicit : Si dedero somnum oculis meis, Et ut plus dicam, Si dedero palpebris meis dormitationem quod minus est quam dormitio. Quasi dicat : Non dabo, est qui non dormit, sed dormitat. Modo enim retrahitur a terrenis, modo revolvitur, illo crebro inclinat caput tanquam qui dormitat. Dum ergo quod minus est, a se removet, de se plus dicit,

 

  1. Et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob.

Et, [Aug.] ut etiam minus dicam, id est quod minus est a me removeam. Si dedero requiem temporibus meis. Quasi dicat : Non dabo. A requie temporum somnus venit ad oculos, quia dormituris tempora gravari incipiunt, et cum senserint sibi gravari tempora iam imminet somnus. Cum ergo aliquid temporale te incipit delectare ad peccatum, iam gravantur tibi tempora ; sed ne des te illi delectationi, et somnus non venit ad oculos. Ista cogitatione quasi confricans frontem excutis somnum, et speras locum Domino, donec inveniam. Quasi dicat : Non introibo in tabernaculum, non ascendam in lectum, nec caetera quae sequuntur faciam, donec inveniam locum Domino, non quod post illa faciat, sed in loco parato in se et in aliis requiescit Deus ac si diceret : Non illa faciam, sed istud ideo dicit inveniam, quia diu quaesivit. Locum enim Domino in se quaerebat, qui super humilem et quietum requiescit. Locus autem Dei est, si sua deserit re, vel saltem amorem si se non amat, sed Deum. Deinde quod dixerat locum, dicit tabernaculum, subdens, tabernaculum Deo Iacob. Tabernaculum dicitur secundum praesentem statum, in quo militatur. In futuro erit domus pacis, ubi pausabitur. In tabernaculo adhuc gemimus, in domo laudabimus, quia gemitus est peregrinantium laudatio, iam in patria conmorantium

[Cassiod., Hilar.] Et nota quod Deo Iacob dicit se solvisse, sicut supradixit promisisse. Vel ex persona Christi capitis potest legi ab illo loco : Si introiero. Quasi dicat : Iuravit David, id est Christus, dicens : Si introiero in tabernaculum domus meae, scilicet caelestis habitationis. Tabernaculum enim caelestis et habitatio. Et si ascendero in lectum strati mei, id est ad dexteram Patris, ubi est requies et finis laborum. Et si dedero somnum oculis meis, id est requiem mortis triduanae. Deinde aliis verbis idem repetit, et palpebris meis dormitationem. Et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob,

[Alcuin.] id est Ecclesia sancta praedicatione, donec fundata sit aposiopesis. Quasi dicat : Non amplius credatur mihi.

 

Pars II.

  1. Ecce audivimus eam in Ephrata : invenimus eam in campis sylvae.

Ecce audivimus. [Cassiod., Alcuin.] Secunda pars, ubi ostenditur aedificata domus, et ubi : et precatur ut exaltetur, et ne Iudaei penitus, sint alieni. Quasi dicat : Hoc promisit David et implevit. Nam ecce audivimus eam neutraliter,

[Haym., Gl. int.] scilicet locum, sedem, domum ; vel eum scilicet locum vel Deum ; vel, eam. Quam eam ? scilicet sedem Domini. In Ephrata. Ephrata enim interpretatur speculum.

[Aug.] Domus ergo Dei futura in lege et prophetis praedicata est, in quibus fuit imago et umbra. Inventa autem est in gentibus, unde subdit : Invenimus eum, vel eam in campis sylvae, id est in gentibus incultis, ubi erant vepres idololatriae, quia quod in imagine, id est in figura praedicatum est Iudaeis, in fide gentium manifestatum est. Unde : Misit Dominus Verbum in Iacob, et cecidit in Israel. Vel ad litteram ita : Ecce audivimus eum,

Hilar.] scilicet Dominum nasciturum, in Ephrata. Haec est Bethlehem ubi natus est Dominus. Et invenimus eam in campis sylvae. Auditum quippe est nasci in Bethlehem, sed propter fidem gentium in campis sylvae compertus est. Et ut amplius confirmet, dicit se introisse, subdens :

 

  1. Introibimus in tabernaculum eius, adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius.

Introibimus. [Aug.] Quasi dicat : Nos quoque perseverando in militia, non tantum invenimus, sed introivimus. Vel, introibimus in tabernaculum eius Dei Iacob. Qui intrat ut habitet ipse, a Deo habitatur ; ad hanc domum pertinet, qui aliis tanquam vivis lapidibus charitate compaginatus est. Intrat ergo qui diligit ; et qui intrat, domus Dei efficitur. Et etiam adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius Domini. Domus Dei est ubi debet adorari, praeterquam non audit Deus ad vitam aeternam. Ille ad domum Dei pertinet qui charitate compaginatus est aliis. Et est sensus : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius, Dei, id est ita quod de eis erimus, in quibus stant pedes eius. Hi sunt qui perseverant usque in finem. Vel ita, ut ad ipsam domum referatur eius, adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius, scilicet domus Dei. Locus ubi stant pedes domus Domini, Christus est, in quo perseverant. Deinde conversus ad Dominum ait :

 

  1. Surge, Domine, in requiem tuam : tu et arca sanctificationis tuae.

Exsurge, Domine, [Aug.] ei dicitur hoc qui dicit : Dormivi conturbatus. Quasi dicat : ut haec praedicta fiant, o Domine, surge a morte in requiem tuam, ut iam non conturberis, quia mors illi ultra non dominabitur. Et, o Domine, te prius exaltato, exaltetur postea Ecclesia, tu et arca, quasi dicat : Surge : Tu, prior et arca ;

[Cassiod.] non arca Noe vel Testamenti, quae figura fuit, sed sanctificationis tuae, id est Ecclesia surgat quam sanctificasti.

[Aug.] Haec sibi resurrectionem non promitteret, nisi prius resurgeret caput. Et, te eunte ad Patrem

 

  1. Sacerdotes tui induantur iustitia : et sancti tui exsultent.

Sacerdotes tui induantur iustitia, [Aug.] id est regale sacerdotium induatur fide, quia iustus ex fide vivit. Unde Petrus ait : Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, et populus acquisitionis. Et sancti tui, id est membra tua, accepto pignore Spiritus sancti, exsultent, id est laetentur, spe resurrectionis. Et accepit eosdem sacerdotes et sanctos, scilicet omnes fideles.

[Alcuin.] Vel per sacerdotes significat praelatos Ecclesiae, per quos, subiectos fideles ; arcam vero quam surgere precatus erat, per partes ipsius Ecclesiae distinguit dicens : Sacerdotes tui, id est praelati, induantur iustitia, et aliis virtutibus. Ut enim in veteri Testamento sacerdotes diversis ornamentis vestium utebantur, ita hi evangelici sacerdotes diversis virtutibus adornantur. Haec sunt ornamenta quae Deus exigit. Quae enim legales pontifices in vestibus gestabant, illa evangelici sacerdotes in cordibus habere debent. Et sancti tui,

[Alcuin.] id est minores et subditi exsultent. Deinde ex persona ipsius David rogantis Deum Patrem, subditur :

 

  1. Propter David servum tuum, non avertas faciem Christi tui.

Propter David servum tuum non avertas faciem, [Aug.] penitus a Iudaeis, o Deus Pater, faciem Christi tui ; quia enim Christus a Iudaeis, a quibus crucifixus est, faciem suam avertit ad gentes, rogatur propter reliquias Israel, ut salvae fiant : quod in apostolis et in pluribus aliis impletum est. Et nota quod ait, propter David, ac si diceret : Mei etiam memento, ut propter me Iudaeos funditus non repellas.

 

Pars III.

  1. Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum ; De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.

Iuravit Dominus. [Cassiod.] Tertia pars ubi dicit promissiones Dei factas aedificatae Sion, id est Ecclesiae. Et loquitur David in sua vel totius Christi persona. Quasi dicat : Bene dico, propter David, quia Dominus iuravit veritatem David illi actuali filio Isai. Et non frustrabitur eum David.

[Aug.] Vel secundum aliam litteram, non poenitebit eum scilicet Dominum. Poenitere dicit Dominus, non propter consilii, sed operis mutationem. Non enim poenitentiam patitur Deus, aut in aliquo fallitur, ut velit corrigere in quo erravit. Sed quomodo homo qui poenitet mutare vult quod fecit, sic ubi audis, quia poenitet Deum, mutationem ipsam intellige. Aliter facit illam Deus, aliter tu. Tu enim facis, quia erraveras ; ille facit, quia vindicat vel liberat. Iuravit dico, dicens : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Poterat dicere, de fructu femoris tui, sed significantius ait, de fructu ventris tui, quia de femina tantum natus est Christus, quo, id est ad quam feminam vir non accessit. Unde et illud, ex cantu Ecclesiae : Et exivit per clausam portam lux et decus. Christus positus est super sedem David patris sui, iuxta illud : Et dabit illi Deus sedem David patris sui.

[Alcuin.] quia quod David temporaliter rexit, Christus spiritualiter. Et non modo illum ponam super sedem throni, sed etiam,

 

  1. Si custodierint filii tui testamentum meum : et testimonia mea haec quae docebo eos.

Si custodierint filii tui testamentum meum [Aug.] tunc et filii eorum sedebunt. Meritum videntur facere parentes filiis suis, per hoc quod dicit : Si custodierint filii tui, et filii eorum sedebunt. Sed sciendum est quod homines spem suam dicunt filios generare et relinquere, filii spes eorum sunt. Ideo filiorum nomine spem posuit ; per filios autem filiorum fructus spei accipitur. Et est sensus : Si filii tui, id est spes filiorum tuorum, custodierint testamentum meum,

[Rem., Hay.] scilicet pactum baptismi, id est si filii tui bene sperantes custodierint pactum baptismi, Et testimonia mea, id est praecepta vitae, scilicet haec quae docebo eos, non quae ipsi sibi constituunt.

 

  1. Et filii eorum, usque in saeculum sedebunt super sedem tuam.

Et filii eorum [Aug.] id est fructus eorum usque in saeculum, id est in aeternum, sedebunt super sedem tuam, id est tales fructus habebunt, ut spes eorum non fallat ; sed veniat quo sperat. Vel ita : Per filios accipe homines, per filios eorum imitatores : et est : Si custodierint filii tui, id est homines ex te nati, testamentum et testimonia mea haec quae docebo eos. Hoc non mutatur. Et etiam, filii eorum, id est sequaces eorum, si custodierint, et distingue, et postea inferas, usque in saeculum,

[Alcuin.] id est quandiu durabit hoc saeculum, sedebunt filii tui et filii eorum super sedem tuam, id est spirituales reges sui et aliorum erunt ut tu temporalis ; si custodierint, sedebunt.

[Aug.] Quid ergo si non custodierint, perit promissio ? non, quia si in te non impletur, impletur in alio. Nam et filii David sunt non stirpe, sed cultu Dei et fide. Si ergo non custodiunt testamentum meum, non sunt filii. Non ergo glorieris de carne.

[Alcuin.] Vel ita, ut per David intelligatur Christus, et agit de promissione facta Christo hoc modo : Iuravit Dominus Pater David, id est Christo veritatem et non frustrabitur, vel poenitebit eum, dicens : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam, id est, illos quos paries ad fidem, o tu Christe, faciam reges, sed non tamen omnes, sed custodientes testamentum : Si tamen, custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos. Hoc non mutatur, et filii eorum si custodierint, sedebunt super sedem tuam, id est participes erunt tuae beatitudinis, ut sicut es regiae potestatis, ita et ipsi pro modo suo Et hoc usque in saeculum, id est in aeternum. Hoc est illud saeculum, cuius non erit finis. Ac si diceret : non est temporale praemium, sed aeternum.

 

  1. Quoniam elegit Dominus Sion ; elegit eam in habitationem sibi.

Quoniam elegit Dominus, [Hilar.] quasi dicat : Hoc promisit Deus, et gratis, non pro meritis, quoniam elegit Dominus sola gratia Sion, id est Ecclesiam. Ad quid elegit eam ? in habitationem sibi, ut spiritualiter habitet, qui ubique est. Elegit, dicens :

 

  1. Haec requies mea in saeculum saeculi : hic habitabo, quoniam elegi eam.

Haec est requies mea. [Aug.] Verba Dei Patris sunt haec, quia sic amat nos Deus, ut dicat se requiescere in nobis, si nos requiescamus in illo. Non enim ipse aliquando turbatur aut requiescet in se ; sed dicit se requiescere in nobis, quia nos in illo requiem habemus. Haec est ergo requies mea,

[Hilar.] ubi scilicet requiesco. Et hoc in saeculum saeculi, quia durat in aeternum. Hoc ad litteram non posset dici, cum saepe sit eversa illa terrena Ierusalem, hic, id est in Ecclesia habitabo, non merito suo, sed quoniam elegi eam dans benedictionem.

 

  1. Viduam eius benedicens benedicam ; pauperes eius saturabo panibus.

Et benedicens benedicam iugi benedictione viduam eius [Cassiod., Aug.]. Vidua est anima omnis quae intelligit se desertam omni auxilio, nisi solius Dei, et ego saturabo panibus, scilicet caelesti pane. Deus enim est panis qui in carne se lac fecit ; quos saturabo ? pauperes eius Sion, scilicet non praesumentes de se, sed de Deo. Unde alibi : Edent pauperes et saturabuntur. Superbi vero saturati sunt in se, nec saturabuntur ; sed humiles quanto plus esuriunt, tanto plus manducant ; et tanto plus esuriunt, quanto magis manes sunt a saeculo. Plenus fastidit, et quidquid illi daturus est respuit.

 

  1. Sacerdotes eius induam salutari. Et sancti eius exsultatione exsultabunt.

Sacerdotes eius, [Aug.] id est genus electum, scilicet omnes fideles induam salutari, id est Christo, secundum illud : Quotquot in Christo baptizati estis Christum induistis. Et sancti eius, idem qui et sacerdotes, exsultatione exsultabunt, quia induti sunt salutari.

[Alcuin.] Non enim in se lux sunt, sed in Domino. Vel distingue inter sacerdotes et sanctos, sicut supra. Et est : sacerdotes eius, id est praelatos induam salutari, id est Christo, ut honesti sint ad docendum, et sancti eius id est subditi exsultatione exsultabunt de Christo.

 

  1. Illuc producam cornu David : paravi lucernam Christo meo.

Illuc, vel illic, vel, ibi producam, vel suscitabo cornu David, [Aug.] id est Christum, ut de Christo praesumatur. Ipse est enim altitudo quam significat cornu non carnalis, sed spiritualis. Ipse est qui baptizat potestate et auctoritate. Ergo secure in eo exsultant, qui bene per cornu significantur, quia cornu carnem excedit, et Ecclesiae altitudo spiritualis, quae carnem excedit Christus est, qui per gratiam nobis carnem vincere praestat, cui Ioannes lucerna paratur. Unde subdit : Paravi lucernam Christo meo. Haec lucerna est Ioannes qui illum ostendendo praedicat, dicens : Hic est qui baptizat,

[Alcuin.] qui Ioannes praecurrens Christum nuntiat, homines baptismo assuefaciens viam praeparat Verbo. Ipse enim est praeco Verbi, paranymphus sponsi, lucerna Christi. Inde est quod in diebus quibus festum non celebratur, unus cereus ante Evangelium defertur. Hic est Ioannes qui Christum praecessit praedicando, baptizando. In festivis autem diebus duo cerei praecedunt, quia bini et bini sunt missi apostoli ad praedicandum in Iudaeam ante Christi mortem et resurrectionem.

 

  1. Inimicos eius induam confusione : super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.

Inimicos autem eius, id est Christi, induam confusione. [Cassiod.] Hoc faciet Filius, cui omne iudicium datum est.

[Aug.] Sed nota Patrem qui hic loquitur facere quod Filius facit. Super ipsum autem Christum efflorebit sanctificatio mea. Non tantum erit, sed et efflorebit, quia ipse solus sanctificat, et nemo alius. In eo floret ad gloriam sanctificatio a simili arboris, quae cum floret pulchrior est. Floret ergo ad gloriam sanctificatio in Christo, in quo est potestas sanctificationis. In homine autem qui fenum est, cuius omnis claritas est, ut flos feni, non posset florere.

 

 

PSALMUS CXXXII

 

PSALMI TITULUS : CANTICUM GRADUUM.

 

Ecce quam bonum.

Titulus : Canticum graduum.

[Cassiod.] Quartus decimus gradus est charitas proximi, quae facit fratres habitare in unum. Unde est benedictio et vita. Et est hic psalmus atomus, id est sine divisione, ubi charitas proximi commendatur, quae nullam admittit alienationem mentis seu divisionem. Hic ergo vir iustus de fratrum cohabitatione exsultans, ait :

 

  1. Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum.

Ecce. [Cassiod.] Quod ostendentis est, quasi plus ostentione quam lingua explicetur quod dicturus est. Quam bonum, id est utile, et quam iucundum, id est delectabile,

[Hilar.] hoc ideo subdit, quia sunt bona quae non delectant. Quid est bonum et iucundum ? fratres habitare in unum.

[Aug.] Recte tamen dispositis singulorum officiis quod non impedit unitatem, sed facit quae unitas erat inter illos, de quibus dicitur : Erat illis cor unum, et anima una. Hoc autem quod hic dicit, scilicet habitare in unum, omnibus Christianis convenit, qui in unum debent habitare mente et fide ; sed proprie convenit monasteriis et fratribus in unum cohabitantibus, non modo corde, sed etiam corpore, ut et illis fratribus de Iudaea, qui omnibus suis positis ad pedes apostolorum, in unum habitabant de quibus dicitur : Erat illis cor unum, et anima una ; et erant illis omnia communia. Iste namque versus velut dulcis sonus et suavis melodia, toto orbe notissimus, ut tuba Spiritus sancti, divisos corpore congregavit in unum, et monasteria plurima peperit, a quibus tamen benedictio ad caeteros descendit : qui, si non corpore in unum habitant, mente tamen. Et quia ostendendo dixerat, ecce, ostendit quam bonum sit et quam iucundum, subdens :

 

  1. Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron.

Sicut unguentum. [Aug., Alcuin.] Quasi dicat : Ita est bonum et iucundum habitare fratres in unum. Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron. Dicunt quidam hic fieri comparationem inter cohabitationem fratrum et actualem unctionem Aaron, et rorem Hermon ; sed nihil est, cum hoc magnum non sit, et illi montes magno intervallo divisi sint. Spiritualiter ergo intelligenda sunt. Aaron sacerdos est, qui seipsum obtulit, id est Christus, qui intravit in sancta sanctorum, qui fuit et victima et sacerdos : qui cum in mundo non inveniret mundum quod offerret, seipsum obtulit, qui cum Ecclesia est unus et totus Christus. In capite eius est unguentum, quia in eo habitavit plenitudo divinitatis corporaliter, cui non est datus spiritus ad mensuram, sed a capite Christo ascendente ad caelos, venit Spiritus sanctus in barbam eius, id est in fortes, strenuos, alacres : quos barba significat, quae est indicium virilitatis. Ideoque cum fortem aliquem describimus dicimus : Barbatus est. Descendit ergo unguentum in barbam, primum in apostolos, et in illos qui primos impetus sustinuerunt ; sed vinci non potuerunt, et ab illis descendit etiam in oram vestimenti. Vestis Christi est Ecclesia, quae est sine macula et ruga ; ora vestis finis est, in quo vestis perficitur. Hi sunt perfecti qui in unum habitant, qui Christi legem implent, quae est : Alter alterius onera portate. Et est sensus : Ita est illud bonum et iucundum, sicut unguentum,

[Hier.] id est unctio Spiritus sancti, quae fuit prius in capite Christo. Et dicitur hoc a similitudine regum et sacerdotum, qui in Veteri Testamento in figura Christi inungebantur.

[Aug.] Quod unguentum postea descendit a capite Christo, in barbam. Deinde determinat in cuius barbam, subdens, barbam Aaron, scilicet Christi veri sacerdotis. Ecce determinatio, id est in apostolos, et alios primitivos sanctos, qui primo pro fide certaverunt ; sed vinci non potuerunt, quia iam caput ipsum praecesserat, a quo descendit unguentum praecedente tali exemplo qui vinceret barbam. Dico descendit in barbam unguentum.

 

  1. Quod descendit in oram vestimenti eius, sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion.

Quod unguentum postea descendit in oram vestimenti eius, [Hilar.] id est Christi, id est in illos perfectos, qui in unum habitant. Et fit comparatio inter cohabitationem fraternam et spiritualem unctionem, scilicet inter causam et effectum.

[Aug., Cassiod., Aug.] Vel ora ad quam descendit unguentum accipitur, non illa quae est in lateribus vestis, sed quae capitii vestis est. Tales sunt qui habitant in unum. Sicut enim per istas oras intrat caput hominis ut vestiat se, sic per fraternam concordiam intrat Christus, ut ab Ecclesia vestiatur, et significatur idem per oram vestis, qui et prius, sed iuxta aliam proprietatem. Vel per oram quae est finis vestis, intelliguntur sancti, qui erunt in novissimis temporibus Ecclesiae, scilicet tempore Antichristi. Est et sensus. Descendit in oram vestimenti eius, id est usque ad extremitates Ecclesiae in fine mundi, quae est tunica indivisibilis. Deinde aliis verbis diversa notantibus idem dicit, sicut ros. Quasi dicat : Ita bonum est et iocundum habitare fratres in unum, sicut bonus est et iucundus ros Hermon. Ros de caelo veniens, gratia est, qua fratres in unum habitant, non suis viribus vel meritis. Hermon, ad litteram, mons est trans Iordanem. Si ergo hoc ad litteram accipiatur, mirum est quod ab eo ros descendit in Sion, imo impossibile, sed spiritaliter intelligendum est. Hermon enim dicitur lumen exaltatum, id est Christus prius in cruce, postea in caelo exaltatus, a quo ros gratiae descendit ; in Sion, id est in Ecclesiam. Et est sensus : Ita est illud bonum sicut ros Hermon, id est gratia Christi, prius in cruce, postea exaltati in caelo, qui ros descendit in montem Sion, id est in Ecclesiam. Non enim in uno est Ecclesia, nisi eius dono et gratia. Idem igitur significat hic Sion, quod supra barba et ora vestimenti. Idem vero ros Hermon, quod supra unguentum, scilicet gratia, per quam fit cohabitatio. Qui enim in uno sine rore charitatis sunt, sunt inquietum iumentum in iunctura, quod non trahit, sed turbat. Odiosi enim sunt, molesti sunt, et turbulenti sunt, anxietate sua caeteros turbant, et quaerunt quid sinistri de aliis dicant. Hi etiam murmurant, de quibus dicitur etiam in libro Iesu filii Sirach : Praecordia fatui, rota carri fenum portat, et semper murmurat. Hi tales sunt qui relinquuntur in mola, in agro, in lecto, qui in unum corpore solummodo sunt ; caeteri vero assumuntur qui in unum sunt corde.

Vel ita : [Haym.] Hermon mons pascualis est, sicut et mons Sion. Per Hermon ergo significantur gentes, quae pabulum receperunt verbi.

[Hilar., Cassiod.] Et est hoc bonum, sicut ros Hermon, id est gratia quam gentes acceperunt. Qui prius descendit in montem Sion, id est super Iudaeos. Vel per Hermon, qui interpretatur anathema, accipiuntur peccatores ; per Sion Ecclesia. Ros est tenuis aqua, unde terra germinat ; et significat gratiam, qua peccatores convertuntur. Ros ergo eius, id est Hermon est ros gratiae, qui peccatores nutrit in bono. Qui ros descendit in montem Sion. Quando illi hoc rore rigati convertuntur ad Ecclesiam, quae eos recipit. Et est sensus : Ita est etiam illud bonum, sicut ros Hermon, id est gratia nutriens peccatores. Qui descendit in montem Sion, id est quo illi convertuntur ad Ecclesiam.

 

  1. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem ; et vitam usque in saeculum.

Quoniam illic. [Aug.] Quasi dicat : Ideo bonum est, et iucundum habitare fratres in unum, quoniam illic, id est in fratribus qui habitant in unum, mandavit Dominus benedictionem, id est hic praecepit, ut hic benedicerent Deum. Concordes enim benedicunt Deum ; discordes non. Nam in discordia non est vera benedictio, quia si lingua sonat, cor silet. Et mandavit, id est promisit vitam in futuro, duraturam usque in saeculum, id est in aeternum.

 

 

PSALMUS CXXXIII

 

PSALMI TITULUS : CANTICUM GRADUUM.

 

Ecce nunc benedicite Dominum.

Titulus : Canticum graduum. Decimus quintus gradus est charitas Dei.

[Cassiod., Alcuin., Cassiod.] Et est iste psalmus tertius de charitate Dei, de qua hic agit, sicut supra de charitate proximi, non quod alia gratia sit qua diligitur Deus, et alia qua proximus ; sed quia diversos actus habet ipsa virtus, et diversa diliguntur ea.

Intentio : monet ad diligendum Deum.

Modus : Bipartitus est psalmus.

Primo invitat pluraliter benedicere Deum.

Secundo optat benedici, ibi, benedicat. Monens ergo ad benedicendum ait :

 

  1. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini.

Ecce, [Hier., Hilar.] Demonstrantis est, et quibus faciat hanc demonstrationem determinat : vos servi Domini omnes, adunati in unum nunc, scilicet tot gradibus conscensis. Vel, nunc, id est in hoc tempore in adversis benedicite Dominum. vos dico,

 

  1. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

Qui statis, [Cassiod., [Hier., Aug.] id est perseveratis, in domo Domini, id est in penetralibus, id est maiores et perfectiores in Ecclesia, et vos etiam qui statis in atriis domus Dei nostri, id est in ingressu, scilicet incipientes. Sunt enim in hac domo diversi stantium ordines. Et nota quod ait, statis, non sedetis, quia servorum non est sedere in domo domini. Vel de eisdem accipitur, et per domum intelligitur Ecclesia, per atria latitudo charitatis. In charitate enim extenditur usque ad inimicos latitudo est. In odio, angustia. Quasi dicat : Vos benedicite, qui statis, id est perseveratis, in domo Domini, id est in Ecclesia, et, qui statis in atriis domus Dei nostri, id est in latitudine charitatis, ubi nullus angustiatur, etc.

 

  1. In noctibus extollite manus vestras in sancta ; et benedicite Dominum.

In noctibus, [Aug.] id est in adversis, non solum in diebus prosperitatis, extollite manus vestras corporis et operis,

[Hilar.] sicut Moyses manus suas levavit pugnante populo Israel contra Amalec. Extollite, dico, in sancta, ut intentione aeternorum bonum operemini. Aliter enim non valet. Et benedicite Dominum, nil boni vobis tribuentes, sed totum Deo.

 

Pars II.

  1. Benedicat te Dominus ex Sion : qui fecit caelum et terram.

Benedicat te, [Cassiod., Alcuin., Aug.] Secunda pars, ubi optat benedici fideles. Quasi dicat : Dixi, benedicite, et ut hoc possitis, benedicat te Dominus benedictione quae est ex Sion, qui potest, quia ipse est qui fecit caelum et terram. Nota quod supra hortatur plures benedicere uni ; ipse vero unum benedicit tantum, id est benedici hortatur, et precatur quod notat, dicens singulariter, benedicat te, quia et si plures sint, tamen in unum sunt, et unitati benedictio convenit. Unde unus in piscina sanabatur, qui prior descendebat. Esto ergo in uno et pervenit ad te benedictio. Attende etiam, quia vir iustus qui tot gradibus conscendit benedictionem supernam loco remunerationis accipit : quia omne munus ascendentium, benedictio est.

 

 

PSALMUS CXXXIV

 

PSALMI TITULUS : ALLELUIA.

 

Laudate nomen Domini.

Titulus : alleluia.

[Cassiod.] Post gradus qui ducunt ad aeternitatem, congrue ponitur alleluia, ut Ecclesia fruatur laudibus Dei, cui tale munus paratum est.

Intentio : Monet ad laudem.

Modus : Tripartitus est psalmus.

Primo demonstrativa oratione utens propheta, monet Deum laudare, propter eius potentiam enumerans eius magnalia.

Secundo idolorum cultores redarguit, ibi, simulacra.

Tertio omnes ordines monet ad laudes, ibi domus Israel.

Propheta ergo quasi intentionem suam aperiens, post gradus praedictos stantes in domo alloquitur, ut post beneficia Deum laudent, dicens :

 

  1. Laudate nomen Domini ; laudate servi Dominum.

Laudate nomen, id est potentiam, Domini. [Aug.] Unde vos meliores estis, non ipse. Deus enim nec melior fit, si laudaveris, nec deterior, si vituperaveris, sed tu laudando melior eris, vituperando deterior. Bonus autem ille manet ut est, deinde qui et quare laudare debeant, subdit : laudate, servi, Dominum. Quasi dicat : Quis diceret. Qui debent laudare, et quare ? ecce vos servi estis : et quia servi estis, laudate Dominum, alioquin, id est nisi laudent offendunt, cum ipsi servi sint. Et ipse Dominus, deinde addit :

 

  1. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

Qui statis. [Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Vos servi laudate, qui statis, non titubantes, non ruitis unde eum laudare debetis. Statis dico in domo Domini in atriis domus Dei nostri, id est qui statis, vel in secretario, vel in ingressu. Deinde repetit,

 

  1. Laudate Dominum quia bonus Dominus ; psallite nomini eius, quoniam suave.

Laudate Dominum. [Aug.] Propter hoc laudate quia bonus est Dominus. Proprie a quo sunt omnia bona uno verbo laudis causa explicata est. Si enim omnia laudantur, quia bona sunt ; praecipua causa laudis est, quia bonus est ex se, et in se cuius bonitas, non qualitas, sed natura est. Ille bono suo, bonus est. Non aliunde participato bono. Ille seipso bonus, non adhaerendo alteri bono qui non eguit aliquo ut fieret bonus ; sed eguerunt illo caetera, ut fierent bona. Sed quia ipse a nobis non potest videri qualiter in natura sit bonus, vel id est saltem opera videamus. Psallite nomini eius quoniam suave, vel suavis, dum dedit se posse gustari carnem factum, ut de pane angelorum vivat homo : quod est praecipuum inter alia opera. Et ideo ante alia hoc ponitur. Et est, psallite nomini eius, id est laudate eum, eo quod hoc fecit, quod res nominis sui exigit, cum se incarnatum dedit hominibus gustari. Et hoc ideo, quoniam suave est nomen gustanti, id est res nominis. Et notandum quod ita temperatur laus Dei in hoc psalmo, ut et firmorum sit et infirmorum. Sicut per Moysen, quando mitteret eum ad filios Israel, cum dixisset : Ego sum qui sum, haec dices filiis Israel : Qui est misit me ad vos. Quod non capit homo, ideo continuo temperavit et dixit quod potest capi ab homine, ita : Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. Quod nomen propter hominem ne videretur temporale addit : Hoc nomen mihi est in aeternum ibid.), non quia illi sint aeterni, sed quia illos fecit aeternos postea sine fine. Habuerunt quippe initium, sed finem non habebunt, in quibus tota Ecclesia intelligitur, totum semen Israel cogitatur.

 

  1. Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi.

Quoniam Iacob elegit. [Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Ideo psallite, quia ista quae sequuntur fecit, quae capere valetis dico, scilicet quoniam Dominus elegit, gratia, non merito, Iacob, id est Iudaicum populum qui intelligitur per Iacob qui interpretatur luctator, et significat illos qui contra spirituales nequitias luctantur. Aliis verbis idem repetit Israel elegit sibi in possessionem, ad litteram, caeteras gentes posuit Dominus custodiendas sub angelis ; Iacob vero, id est Iudaicum populum, sibi elegit, quem ut agrum coleret, seminaret, possideret, servaret. Et quasi aliquis quaereret unde scis hoc ? subdit :

 

  1. Quia ego cognovi quod magnus est Dominus ; et Deus noster prae omnibus diis.

Quia ego, [Aug.] raptus ad superna cognovi quod magnus est Dominus, in se. Quod non omnes possunt scire, sed credant noscenti, qui intravit in sanctuarium Dei, et forte audivit arcana verba et ineffabilia, quae non licet homini loqui, qui dixit quod posset hominibus dici ; et tenuit apud se quod non posset dici. Si enim diceremus illi : Rogamus te, explica magnitudinem illius. Nonne forte responderet nobis : Non est valde magnus quem video, si a me poterit explicari ? Et Deus noster est prae omnibus diis, id est super omnes deos, qui sunt in caelo et in terra, quia eos fecit.

 

  1. Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.

Omnia quaecunque. [Aug.] Hic redit ad opera quae capiantur. Quasi dicat : Magnus est in essentia, magnus quoque in operibus, quia Dominus fecit in caelo et in terra omnia visibilia et invisibilia quaecunque voluit.

[Cassiod., Aug.] Breviter concludit omnia, et bene ait, quaecunque voluit. Causa enim omnium quae fecit voluntas eius est, et nulla necessitas, et non tantum in caelo et in terra,

[Cassiod., Aug.] sed in mari, quod commeatur, et in omnibus abyssis, id est in profunditate ignoti oceani, quod firmiter credendum est. Si ergo omnia opera eius comprehendere non possumus, hoc de eis firmiter teneamus quod omnia facta sunt.

 

  1. Educens nubes ab extremo terrae ; fulgura in pluviam fecit.

Educens nubes. [Cassiod.] Quae fecit narrat ad litteram. Secreta naturae Deum dicit ministrare. Quasi dicat : Fecit quae voluit. Ipse dico educens nubes ab extremo terrae, id est sive ab imo terrae, unde educes, sive a circumdatione finium terrae, unde educit eas ad medium terrae, ut ibi pluant. Et fulgura fecit in pluviam quia fulgura sine pluvia terrerent, et nihil darent ; fulgura terrorem, pluvia gaudium facit. Qui ergo terruit fulgure, reficit pluvia, Ipse est etiam

 

  1. Qui producit ventos de thesauris suis : qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus.

Qui producit ventos de thesauris suis. [Aug.] Id est de occultis causis nescis unde veniat, sed scis, quod iussu Dei flat. Quod enim flat ventus, sentis ; sed qua causa flat, vel de quo thesauro rationis eductus sit, nescitur. Ipse est qui percussit, etc. Haec quae sequuntur in hominibus fecit, propter populum suum. Si dixit quae amares in creaturis, audi quae timeas. Ipse est enim qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. Hoc saepe repetit ad indicandam potentiam Dei, ut non haec casu facta putarentur, sed in magna futuri significantia.

 

  1. Et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem et in omnes servos eius.

Et misit, [Aug.] vel, emisit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem, et in omnes servos eius. Haec ita manifesta sunt, ut expositione magis obscurentur. Dum vero audis, quae facta sunt in impios, cave ne et in te fiant. Ideo haec utilia sunt cum leguntur. Deinde quae Dominus fecerit, postquam populus eductus est de Aegypto, subdit :

 

  1. Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes.

Qui percussit gentes multas, [Aug.] quae possidebant terram, quam populo suo dare volebat ; et occidit reges fortes.

 

  1. Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan.

Seon regem Amorrhaeorum et Og regem Basan. [Aug.] Hoc sub Moyse factum fuit. De his in libro Numeri legitur, quod cum prohiberent filios Israel per fines suos transire, percussi sunt ipsi ab eo et possedit Israel terram eorum. Et omnia regna Chanaam percussit sub Iosue, mortuo iam Moyse. Haec patent.

 

  1. Et dedit terram eorum haereditatem Israel populo suo.

Et dedit terram. [Aug.] Quasi dicat : illos impios expulit, et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo. Pro his factis sequitur exsultatio laudis.

 

  1. Domine nomen tuum in aeternum ; Domine, memoriale tuum in generatione et generationem.

Domine, nomen tuum. [Aug.] Quasi dicat : Cum haec feceris impletum est os meum laude, et dixi : Domine, nomen tuum, etc. Haec quidem ad litteram quomodo sunt scripta vidimus, sed et aliquid significant quod explicari oportet.

Repetamus ergo ab illo loco : Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in caelo et in terra, etc. Typice haec in hominibus possumus accipere, et agnoscere. Caelum enim sunt spirituales, terra carnales. Ex his duobus tanquam caelo et terra constat Ecclesia ; in his facit quaecunque vult. Et etiam in mari facit quod vult, id est in infidelibus, in quibus nihil fit sine iussu Dei, nec saeviunt, nisi permittantur a Deo, nec vindicatur in eos, nisi Deus iussit ; et in omnibus abyssis quae voluit fecit. Abyssi sunt latentia corda mortalium, profundae cogitationes hominum. Et ibi facit Deus quod vult, quia interrogat iustum et impium, latet cor bonum, latet et cor malum, et in utroque est abyssus ; sed Deus hoc videt, quem nihil latet, et consolatur cor bonum, et torquet malum. Et ipse est educens nubes ab extremo terrae. Nubes sunt praedicatores. Unde : Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbres. Et item : Qui sunt isti qui ut nubes volant. Quas nubes non tantum de filiis Israel misit, sed ab extremo terrae excitat, et in fines orbis terrae mittit. Sed quid de ipsis nubibus facit ?

[Alcuin.] Fulgura in pluviam fecit, id est minas ad misericordiam flexit, de terroribus irrigavit. Praedicatores namque et terrent, et blandiuntur : terrent comminando aeterna supplicia ; mulcent, promittendo aeterna gaudia. Ideoque de manna legitur quod liquescebat ad solem et indurabatur ad ignem. Manna enim caelitus datum figura est divini eloquii quod liquescit ad solem, dum mentes fidelium futurae claritatis promissione laetificat, ut cum ait : Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum. Induratur autem ad ignem, dum peccantium conscientias futurae poenae comminatione adurit, ut illud : Omnis arbor quae non facit fructum bonum exstinguitur et in igne mittitur. Ideo in veteri lege in veste summi pontificis erat coccus bis tinctus, qui habet speciem ignis. Ignis vero duo facit, urit scilicet et lucet, quia praedicator peccantium cor adurere debet fulgure, id est terrore comminationis, et piorum mentes confovere, et promissione aeternae lucis. Inde est etiam quod baculus pontificalis ex inferiori parte pungitur, superius in anteriora extenditur, quia praedicator pungere debet vitia carnis, et mentis vires in anteriora dirigere. Ita tamen, ut ad sui considerationem semper redeat, ne cum aliis praedicaverit, ipse reprobus efficiatur.

[Aug.] Et in principio sermonis sui accusator fit sui, ne videat festucam in oculo alterius, gestans trabem in suo. Ideo dicitur, fulgura in pluviam fecit. Sequitur : Qui producit ventos de thesauris suis. Idem praedicatores et nubes sunt et venti. Nubes sunt propter carnem, venti propter spiritum. Nubes videntur ; venti sentiuntur, et non videntur. Et quia caro de terra est, ideo dicitur : Nubes excitat ab extremo terrae, sed spiritus hominis ignoratur unde veniat. Unde recte dicitur, qui producit ventos de thesauris suis, vel propter aliud, venti dicuntur apostoli, sed totum mundum velociter percurrerunt. Qui percussit primogenita Aegypti. Primogenita fides est, unde incipimus bonum, qua via proficit homo in melius. Aegyptus interpretatur afflictio. Percussit ergo primogenita Aegypti, quia quicunque affligit Ecclesiam et scandala facit, etsi Christianus dicitur, perdit fidem. Percussit dico, ab homine usque ad pecus, id est a docto usque ad indoctum. Homo enim doctum significat, qui et post se trahit indoctas turbas, id est pecora. Et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius. Pharao interpretatur dissipatio ; Aegyptus, ut diximus, afflictio. Dissipatio ergo praecedit ut rex, et sequitur afflictio. Dissipati enim affligunt Ecclesiam, ut enim affligant dissipantur. Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes. Quas gentes et quos reges ? Sehon regem Amorrhaeorum, occidit. Audi nomina sacramentis gravida. Seon interpretatur tentatio oculorum, et Amorrhaei interpretantur amaricantes. Amaricantes ergo regem habent tentationem oculorum ; tentatio oculorum non est nisi in mendacio oculorum. Putat habere rem, veritatem non habet. Retur enim quod non est, non intuetur quod est. Tentatio ergo oculorum, id est fallacia et simulatio, ut rex praecedit, et sequitur amaricatio. Inde enim amaricant, quia fingunt. Occidit Deus in homine illum regem cum populo suo, quando homo damnat simulationem et diligit veritatem, et desinit amaricare. Occidit etiam alium regem, scilicet Og regem Basan. Og interpretatur conclusio, per quod significatur diabolus,

[Aug.] qui intercludit viam ad Deum, ne credatur in eum, sicut Christus aperit, et ipse Christus est via. Cui ergo clauditur via, ne credat in Deum Christum, cum venerit Christus, confundetur. Ergo Basan, id est confusio, quia confusio conclusionem sequitur. Et omnia regna Chanaan. Chanaan interpretatur paratus humiliationi. Et intelligitur hic humiliatio, non quae virtus est, sed quae poena est, de qua dicitur : Qui se exaltat humiliabitur. Chanaan ergo est omnis superbus, qui modo exaltat cor suum, qui in die iudicii humiliabitur : modo autem non humiliatur, sed paratur humiliationi, id est damnationi. Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo. Per terram eorum significantur omnes gentes, quae sunt haereditas Israel, id est fidelis populi, quam pascunt tribulatione docentes patientiam. Et ideo dicuntur haereditas Israel, quia eas Israel excolit conformando sibi.

 

Aliter ab illo loco : Percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. Aegyptus mundus est iste, primogenita sunt principalia mundi vitia, quae destruit in prudentibus et in idiotis. Et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte

[Hilar., Cassiod.], quia palam et visibiliter signa fecit in mundo, ut in passione terra tremuit, et sol obscuratus est. Et in Pharaonem, et in omnes servos eius, misit signa contra diabolum et malos homines. Qui percussit gentes multas, id est innumera vitia, et occidit reges fortes, id est dominantia vitia. Vel reges sunt immundi spiritus, qui sunt occisi dum nequeunt in nobis quod volunt. Sehon regem Amorrhaeorum. Per Amorrhaeos intelliguntur vitia. Amara enim sunt qui tollunt beatitudinem, quorum rex, diabolus est, qui dicitur Seon, qui transfigurat se in angelum lucis. Sehon interpretatur tentatio oculorum, qui etiam est rex confusionis qui intercludit viam ad Deum. Et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan, id est omnes illos qui male humiliantur. Chanaan enim dicitur humiliatio mala, quando ab honore sancto decidunt. Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo, id est caelestem beatitudinem, quam daemones per superbiam deseruerunt, dedit fidelibus. Haec est vera terra promissionis, quae verius dicitur haereditas, quae in pace est, quam illa actualis, quam saepe amiserunt filii Israel. Ita haec praedicta spiritualiter sane accipiuntur, cum tam tamen ad litteram factitata sint. Si ergo corporaliter tunc illos occidit Deus, modo etiam non cessat manus eius.

[Aug.] Et ideo ne putares haec tunc pacta cessasse, inquit : Domine, nomen tuum, id est operatio potentiae tuae est in aeternum, id est non cessat manus tua facere haec in saeculo, quae tunc praenuntiasti in figura. Et, o Domine, memoriale tuum est in generatione praesenti, et generatione futura. Generatio una est, qua renascimur per baptismum, altera qua resurgemus. In utraque est memoriale Dei, quia non est oblitus Deus in hac vocare, et in illa coronare.

 

  1. Quia iudicabit Dominus populum suum : et in servis suis deprecabitur.

Quia iudicabit. Causa laudis hic ostenditur. [Hilar., Cassiod.] Quasi dicat : Ideo laudabilis est, quia Dominus iudicabit populum suum Iudaicum, cui tot fecit, prophetas misit, post etiam filium proprium ; sed quia duri fuerunt, iudicabit eos in futuro ; et in servis suis, id est in fidelibus, deprecabitur, vel consolabitur, cum praemia aeterna eis restituet. Ecce gradatio laudis usque ad iudicium perducta est. Vel ita ut de praesenti accipiatur, iudicabit. Quasi dicat : Ideo est laudandus, quia praeter iudicium futurum, Dominus iudicabit, in praesenti, populum suum, id est Iudaeorum.

[Aug.] Hoc iam complevit, quia iam iudicavit Dominus Iudaeos, alios assumendo, alios reprobando, quia separati inde sunt iusti et remanserunt iniusti. Hoc est iudicium discretionis de quo ipse ait : In iudicium veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Et, illis iudicatis, in servis suis deprecabitur, vel advocabitur. Non enim repulit Deus plebem suam, quam praescivit Rom. II). Habet et suos de omnibus gentibus. Unde convertit se Propheta ad exprobranda idola, quae iam a suis cultoribus irridentur, dicens :

 

Pars II.

  1. Simulacra gentium argentum et aurum ; opera manuum hominum.

Simulacra. [Cassiod., Alcuin.] Secunda pars, ubi postquam se laudibus Dei explevit, idolorum cultores, irridendo redarguit, quia perfecta laus veritatis est destruere falsitatem. Supra in alio psalmo fuerunt eadem dicta, sed repetita verecundiam augent. Quasi dicat : Deus noster est magnus, simulacra gentium autem sunt, argentum et aurum quantum ad materiam, et opera manuum hominum, quantum ad formam.

 

  1. Os habent et non loquentur ; oculos habent et non videbunt.
  2. Aures habent et non audient : neque enim est spiritus in ore ipsorum.

Aures habent et non audient. [Cassiod.] Deinde concludit omnia ostendens quod nec hominibus, nec pecoribus possunt comparari, cum ait : Neque enim est spiritus in ore ipsorum,

[Aug.] id est illa exteriora artifex potuit facere, sed non spiritum dare, nec auditum auribus, nec lucem oculis, nec vocem ori. Hoc scientes, irrident idola, sed quid nescientes ?

 

  1. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

Similes illis fiant, [Aug.] interius, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Et ita procul dubio fit. Exprimitur namque in eis quaedam similitudo idolorum, non quidem in carne eorum, sed in interiori homine. Aures enim habent, nec audiunt Deum ad ipsos clamantem. Oculos habent, non vident fide ; nares habent nec sentiunt bonum odorem Christi.

 

Pars III.

  1. Domus Israel, benedicite Domino : domus Aaron, benedicite Domino.

Domus Israel. [Cassiod.] Tertia pars, ubi post irrisa idola laudes Dei celebrare omnes monet ordines.

[Aug.] Quasi dicat : Cultores idolorum similes illis fiant, sed vos qui estis domus Israel, scilicet domus quae quotidie suscitatur de lapidibus, de quibus potens est Deus filios Abrahae suscitare, benedicite Domino ; et vos qui estis domus Aaron, scilicet praepositi, benedicite Domino, et vos qui estis

 

  1. Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino.

Domus Levi, id est ministri, benedicite Domino, praepositi et omnes, qui timetis Dominum. [Aug.] Scilicet omnes populi, benedicite Domino ; praepositi sunt domus Aaron, ministri, domus Levi, populi omnes qui timent, omnes generaliter sunt domus Israel. Omnes ergo una voce dicamus :

 

  1. Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem.

Benedictus Dominus. [Gl. int., Cassiod.] Et loquitur in persona omnium fidelium, vel in propria persona dicit hoc Propheta, et facit quod alios facere docuit. Quasi dicat : Benedicite Domino : et ego ex parte mea dico : benedictus sit Dominus qui venit ex Sion, homo factus, qui habitat in Ierusalem, ubi ad litteram praedicavit et multa miracula fecit.

[Aug.] Vel, iuxta interpretationes nominum, Sion enim interpretatur speculatio, Ierusalem visio pacis. Nunc ergo ex Sion benedictus est, id est a nobis, qui quandiu in spe vivimus, sumus in Sion, quia speculamur quoad veniat ; finita vita, erimus cum illo in aeterna civitate, quia ipse est qui habitat in Ierusalem caelesti, quae nunquam ruitura est, ubi videbimus eum in aeterna pace.

 

 

PSALMUS CXXXV

 

PSALMI TITULUS : ALLELUIA.

 

Confitemini Domino.

Titulus : Alleluia.

[Aug.] Psalmus iste laudem Dei continet, ubi etsi multa in laudibus Dei dicantur, maxime tamen hic misericordia Dei commendatur. Unde et diversa initia versuum in unum finem conveniunt, quia quidquid hic dicitur, ad misericordiam Dei refertur, sine qua non subsistitur, quae omnia operatur.

[Cassiod.] In misericordia ergo perseverare monemur. Magna virtus huius psalmi in Paralipomenon ostenditur, ubi legitur quod cum coepissent filii Israel Deum laudare et dicere : Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius, statim implevit gloria Dei templum Dei. Ita praesto est divinae gratiae praesentia, si pure cantatur.

Intentio. Monet ad laudem.

Modus. Tripartitus est psalmus.

Primo, magnificentiam Dei, et totius orbis conditionem exponit.

Secundo dicit quae in Aegypto et in gente Iudaeorum fecit, in figura nostri, ibi qui percussit.

Tertio agit de Christianis, ibi et dedit terram eorum. Ad laudem ergo Dei invitans ait :

 

  1. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius.

Confitemini laudes et peccata Domino, [Hilar.] quoniam bonus est, quia laudes audit, et peccata dimittit.

[Alcuin.] Ideo omnes et semper laudare debemus : modo laudemus, ut cum angelis laudare mereamur. Ipsa laus est nostra refectio, ut nulla videatur similis delectatio. Ipsa est remuneratio, quae et operatio. Ergo confitemini Domino, ideo quoniam in aeternum,

[Cassiod.] id est hic et in futuro est misericordia eius, quia hic parcit, ibi coronat. Vel, in aeternum, id est in saeculum praesens est, misericordia eius, per quam a miseria peccatorum nos liberat.

[Aug.] Vel ita, dico : confitemini, nec pro hac confessione estis aliquid temporale sumpturi. Quoniam in aeternum, id est post iudicium, est misericordia eius, id est beneficium quod misericorditer praestat, aeternum est, quia beatitudo per misericordiam data aeterna erit. Deinde ostendens excellentiam illius cui confiteri nos monet, subdit :

 

  1. Confitemini Deo deorum, quoniam in aeternum misericordia eius.

Confitemini Deo deorum. [Aug.] Deos dicit homines, ad quos sermo Dei factus est, in alio psalmo, ubi ait : Ego dixi : Dii estis. Et non ideo dicuntur dii quod omnes sint boni. Si enim omnes boni essent, non diceret in eodem psalmo : In medio autem deos diiudicat. Vel discernit, de quibus etiam subdit :

 

  1. Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia eius.

Confitemini Domino dominorum. [Aug.] Pluraliter dicit deos et dominos. Siquidem sunt dii multi, et domini multi, ut ait Apostolus, super quos ipse est

 

  1. Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in aeternum misericordia eius.

Qui facit. [Aug.] Sciendum quod sicut in fine versuum ponitur ubique quoniam in aeternum misericordia eius, sic in capite omnium, licet non sit positum, subaudiendum est, confitemini : quod apertius est in Graeco, ut si diceremus facienti mirabilia, vel ei qui facit mirabilia, ubi necessario subaudiretur, confitemini : quod nostra locutio in his omnibus servare non potuit. Et ideo Latino sermone dici non potest, nisi in quibusdam subaudiatur hoc totum, ei qui facit, vel fecit. Unde obscurum est quod hic dicitur, ita ut possit putari sententia sic iungi : Qui facit mirabilia, qui fecit caelos, etc., quoniam in aeternum misericordia eius. Quasi dicat : Ideo fecit ista, quia in aeternum est misericordia eius, cum potius pertineant ad misericordiam hi quos a peccatis mundat et de miseria liberat. Hoc autem ad bonitatem, quod caelum, terram et omnia valde bona creavit ut essent. Dicendum est ergo, etsi positum non sit, confitemini ei qui facit vel fecit, haec vel illa, ideo, quia eius misericordia est vobis aeterna, ut finis singulorum versuum referatur ad principium, hoc modo : Confitemini ei qui facit mirabilia magna solus, ideo confitemini, quoniam in aeternum, etc., ita et in caeteris. Solus Deus dicitur mirabilia facere, quia quae per homines vel angelos fiunt, ipse facit, et quaedam magna, ipse solus sine ministerio hominis vel angeli facit quae exsequitur dicens :

 

  1. Qui fecit caelos in intellectu, quoniam in aeternum misericordia eius.

Qui fecit caelos in intellectu, [Gl. int.] id est intelligibiles, scilicet empyreum : quod etsi sit corporeum, tamen tantae est tenuitatis ut a mortali videri non possit,

 

  1. Qui firmavit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia eius.

Qui firmavit terram super aquas. [Aug.] Universam creaturam ergo per se non per creaturam fecit, cuius aliquas excellentiores partes posuit, ex quibus omnia cogitentur, id est intelligibiles caelos et visibilem terram. Sed quia sunt et visibiles caeli, per eorum luminaria totum caeleste corporeum intelligere nos admonet, subdens :

 

  1. Qui fecit luminaria magna, quoniam in aeternum misericordia eius.

Qui fecit luminaria magna, [Aug.] scilicet solem et lunam et stellas. Vel per caelos caelestem machinam accipiamus. Et est sensus : Qui fecit caelos, non alterius opera secutus, sed in intellectu suo, id est in sapientia sua. Unde : Omnia in sapientia fecisti. Quod dictum est de caelis, de omnibus aliis debet intelligi hoc modo : Qui firmavit terram super aquas, subaudi intellectu. Sed et quomodo gravior terra ab aquis levioribus portatur ? Sed sive ita, sive aliter sit, ne adversus eos qui se putant ista certis rationibus comperisse contentiose agere videamur, habemus quod de proximo intelligamus. Dicitur enim terra super aquas fundata, eo quod aquis circumfluentibus supereminet, sicut dicitur illa vel illa civitas super mare fundata, non quod mare sub ea sit, sed quia mari supereminet, sicut Dominus super puteum sedit, id est iuxta puteum sedit. Quae fecit luminaria magna ?

 

  1. Solem in potestatem diei : quoniam in aeternum misericordia eius.

Solem in potestatem diei. [Aug., Cassiod.] Haec solus per se facit. Sol est potestas diei, quo omnia declarantur.

 

  1. Lunam et stellas, in potestatem noctis, quoniam in aeternum misericordia eius.

Lunam et stellas fecit in potestatem noctis, [Aug.] id est ut sint lux noctis. Vel typice haec accipi possunt. Fecit ergo in intellectu caelos, id est spirituales sanctos, quibus non modo credere, sed divina intelligere dedit ; simplices autem qui solem fidem tenent, quasi infra caelos terra dicuntur, qui quia in baptismo quem acceperunt, firma fide consistunt, quasi super aquas terram firmavit. Qui fecit luminaria magna, id est dona gratiarum suis fidelibus contulit. Quae ? Solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis. Per solem accipitur donum sapientiae, quod datur diei, id est spiritualibus, ut possint lucere ; per lunam, spiritus scientiae ; per stellas, alia minora dona, quae dantur nocti, id est minoribus, ut et ipsi possint lucere in nocte huius saeculi, hoc est quod Apostolus ait : Alii per spiritum datur sermo sapientiae, hic est sol ; alii scientia, haec est luna ; alii fides, curatio, etc., hae sunt stellae. Nihil enim horum est, quod in nocte huius saeculi non sit necessarium : postea cessabunt, cum transierit nox ista, et venerit dies. Haec autem fecit, in potestatem diei, vel noctis, id est, ut potestas sit diei, lucere, vel noctis. Distat autem sapientia a scientia, testante sancto Iob, qui quodammodo singula diffiniens ait : Sapientia est pietas, id est Dei cultus, quae est in cognitione et delectatione eius, quod semper est et incommutabile manet, quod Deus est : scientia vero est abstinere a malis, id est in medio pravae nationis, quasi in nocte huius saeculi prudenter versari, ut abstinendo quisque ab iniquitate non confundatur tenebris proprii muneris luce discretus ; aliter etiam potest dici mystice, ab illo loco : Qui fecit luminaria magna, id est caelestes spiritus, qui sunt ante omnia lucentia. Et fecit solem,

[Cassiod.] id est sapientes, in potestatem diei, ut per eos maiores luceant, et lunam, id est Ecclesiam, et stellas, id est diversos ordines, in potestatem noctis, ut per haec quoque minores luceant

 

Pars II.

  1. Qui percussit Aegyptum, cum primogenitis eorum, quoniam in aeternum misericordia eius.

 Qui percussit. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi dicit quae in Aegypto fecit, et in gente Iudaeorum sub figura nostri. Et notandum quod supra dixit, quae solus fecit, hic iam incipit ostendere quae per angelos vel per homines fecit. Quasi dicat : Confitemini ei qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum. Typice ita percussit et saeculum, cum his quae praecipua putantur in saeculo.

[Cassiod.] Primogenita namque Aegypti percussit, quando gloriam saeculi damnavit ; quae putabatur praecipua. Luxus enim, superbia, avaritia sunt, quae primo generat venter, et ut charos filios amplectitur ; sed Deus a se excludit

 

  1. Qui eduxit Israel de medio eorum, quoniam in aeternum misericordia eius.

Qui eduxit Israel de medio eorum. [Aug.] Sic et sanctos de malorum conversatione educit. Eduxit dico,

 

  1. In manu potenti et brachio excelso, quoniam in aeternum misericordia eius.

In manu potenti et brachio excelso. [Cassiod., Aug.] Manus Dei est invincibilis actio, quae a brachio venit, id est ab omni potentia singulari. Hoc est brachium de quo dictum est : Et brachium Domini cui revelatum ?

 

  1. Qui divisit mare Rubrum in divisiones ; quoniam in aeternum misericordia eius.

Qui divisit mare Rubrum in divisiones. [Cassiod., Aug.] Ad litteram, in divisiones duodecim, pro numero tribuum, ut singulae tribus suas vias meandi haberent. Typice, sic per varias vias de mundo ad Deum transitur : per mare quippe Rubrum saeculum accipitur. Vel per mare Rubrum intelligitur baptismus, quem nunc dividit Deus, ut unus et idem baptismus aliis sit in vitam, aliis in mortem.

 

  1. Et eduxit Israel per medium eius, quoniam in aeternum misericordia eius.

Et eduxit Israel per medium eius. [Aug.] Sic etiam reducit innovatum populum per lavacra regenerationis.

 

  1. Et excussit Pharaonem, et virtutem eius in mari Rubro, quoniam in aeternum misericordia eius.

Et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro. [Aug., Cassiod.] Ita interimit peccata suorum per baptismum. Vel Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro, id est diabolum cum ministris eius, celeriter in baptismo excussit, ut pulverem, qui celeriter excutitur. In hac celeritate et virtus deitatis ostenditur, et illi terrenae sordes esse indicantur, quas solemus excutere. Et congrue per Pharaonem diabolus intelligitur. Pharao enim masculos necat et feminas servat : ita diabolus virtutes praefocat et concupiscentiam nutrit.

 

  1. Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in aeternum misericordia eius.

Qui traduxit populum suum per desertum. [Aug.] Ita et nos per hoc saeculum traduxit, ne in eo pereamus vel adhaereamus.

 

  1. Qui percussit reges magnos, quoniam in aeternum misericordia eius.
  2. Et occidit reges fortes, quoniam in aeternum misericordia eius.

Qui percussit reges magnos, et occidit reges fortes. [Aug.] Ita et in fidelibus suis diabolicas et noxias potestates percutit et occidit.

 

  1. Sehon regem Amorrhaeorum, quoniam in aeternum misericordia eius.

Sehon regem Amorrhaeorum. [Aug.] Sic germen inutile, vel calentem tentationem amaricantium occidit.

 

  1. Et Og regem Basan, quoniam in aeternum misericordia eius.

Et Og regem Basan. [Aug.] Ita et coacervantem diabolum regem Basan, id est confusionis. Quid enim coacervat diabolus, nisi confusionem ?

 

Pars III.

  1. Et dedit terram eorum haereditatem, quoniam in aeternum misericordia eius.

Et dedit terram eorum haereditatem. [Cassiod.] Tertia pars, ubi descendit ad Christianos, exponens beneficia eis data, ut sic auctorem omnium unum scias.

 

  1. Haereditatem Israel servo suo, quoniam in aeternum misericordia eius.

Haereditatem Israel servo suo. [Aug.] Quasi dicat : Ita percussit praedictos reges. Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel servo suo. Sic et quod possidebat diabolus haereditatem dat semini Abrahae, quod est Christus. Et accipit per Israel servum, Christum. Vel per Israel servum accipit Christianos, quibus data est promissio Iudaeorum.

[Cassiod.] Et est sensus : Praedicta beneficia ad litteram contulit Iudaeis. Et dedit terram eorum haereditatem. Haereditatem Israel servo suo, id est promissionem eis sub figura factam, dedit Christianis. Etsi enim hoc videatur de Hebraeis dici, ad Christianos tamen proprie pertinet, quibus datur promissio illis facta, ad quos proprie pertinet humilitas, quam Christus docuit.

 

  1. Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in aeternum misericordia eius.

Quia in humilitate nostra, [Cassiod.] scilicet in interiori, quae est propria Christianis. Vel, in humilitate, id est in deiectione, nostra memor fuit nostri, quando advenit.

 

  1. Et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in aeternum misericordia eius.

Et redemit nos ab inimicis nostris. [Aug., Cassiod.] Hoc proprie de Christianis, quos redemit sanguine unigeniti Filii. Pro Hebraeis enim nullum pretium dedit Aegyptiis.

 

  1. Qui dat escam omni carni, quoniam in aeternum misericordia eius.

Qui dat escam, [Aug.] spiritualem, de qua dicitur : Caro mea vere est cibus. Omni carni, id est omni generi hominum, Israel scilicet et gentium, non sicut manna soli Iudaeo dedit. Et quia sic facit, ergo

 

  1. Confitemini Deo caeli, quoniam in aeternum misericordia eius.

Confitemini Deo caeli. [Aug.] Hoc est quod supra dixit, Deo deorum : unde et hic repetit quod ibi subiunxit,

 

  1. Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia eius.

Confitemini Domino dominorum. Ideo confitemini, quoniam in aeternum misericordia eius.