Psalmi CXI-CXV — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS
PSALMUS CXI
PSALMI TITULUS : ALLELUIA REVERSIONIS AGGAEI ET ZACHARIAE.
Beatus vir qui timet Dominum.
Titulus : Alleluia reversionis Aggaei et Zachariae.
[Aug.] Aggaeus et Zacharias longe post David fuerunt, completis LXX annis transmigrationis, tunc sub Dario rege Persarum. Hi duo prophetaverunt quod ad renovationem templi pertinere videbatur. Et sicut in Esdra legitur, ipsi quoque in templi reaedificatione fuerunt coadjutores, de qua tamen reaedificatione illius actualis templi non agitur hic ; sed potius de reformatione spiritualis templi, quod nos sumus. Unde Apostolus : Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Illa enim actualis templi renovatio significat renovationem novi populi ex ruina Adae, ut portet imaginem novi hominis, sicut ante portavit imaginem veteris hominis, et post captivitatem hujus saeculi, quod septem dierum repetitione volvitur, longinquae peregrinationis miseriam, quasi post LXX annos non ruitura mole construatur ; sed beata immortalitate aeternaliter solidetur.
[Aug., Cassiod.] Hanc autem spiritualem reparationem spiritualis templi, praedicti prophetae intellexerunt figurari in illa actuali et pro ista magna hilaritate Dominum laudaverunt. Ideoque hujus psalmi titulus, nomina eorum continet, non quod ipsi hunc psalmum scripserunt, sed quia pro spiritualis templi reparatione, unde in hoc psalmo agitur, sicut dictum est, Dominum laudaverunt. Et est sensus tituli : Hic est Alleluia, id est laus Dei. Laus dico, Aggaei et Zachariae. Cujus rei ? reversionis, quia prophetae illi laudes Dei pro spirituali reversione Christiani populi cantaverunt, sicut David hic.
[Alcuin.] Vel juxta interpretationem nominum ; Aggaeus enim interpretatur montanus ; Zacharias, solemnis : quibus significantur fideles ; qui sunt montani, id est alti in virtutibus : et solemnes, id est in tribulationibus etiam gaudentes.
[Cassiod.] Sicut ergo illi prophetae, Dominum laudaverunt de hac spirituali reversione, sic Christiani qui per eos significantur, post absolutionem peccatorum Dominum laudant, tanquam a captivitate liberati, et hilares de bonis quae habent. Ostendit enim hic psalmus post liberationem peccatorum, quanta sint bona fidelium, et quae sit retributio perfidorum. Et est etiam hic psalmus digestus per omnes litteras Hebraei alphabeti.
Intentione monet ad laudem.
Modus. Tripartitus est psalmus.
Primo monet Propheta quid faciat beatus vir, et quanta bona gratia mereatur.
Secundo agit de adventu Domini, per quem homines sunt beati, ibi exortum est.
Tertio impiis adversa provenire asserit, ibi, peccator videbit.
[Aug.] Perfectio autem hujus supradicti aedificii, est illa ineffabilis pax sapientiae, cujus initium est timor Domini, de quo incipit, dicens :
- Beatus vir qui timet Dominum ; in mandatis ejus volet nimis.
Beatus vir qui timet Dominum, non mundum, [Cassiod.] quia timor mundi miseros facit, sed timor Domini appetere facit ea, per quae homo beatus est. In mandatis ejus volet vel cupit nimis vel multum. Hoc facit timor Dei, ut velit.
[Alcuin., Aug.] Et nota quod non ait, faciet, sed, volet multum, quia sufficit velle si perficiendi mandata desit facultas, quia pax est hominibus bonae voluntatis, et si non adeo proficiat homo in eis implendis, quia tentatio est vita ista humana super terram, sicut ait Job : Et corpus quod corrumpitur, aggravat animam ; et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Et inde quia timet Dominum, et volet nimis,
- Potens in terra erit semen ejus : generatio rectorum benedicetur.
Potens in terra erit semen ejus, [Gl. int.] ut neque mors, neque vita separet eum a charitate Dei. A simili messis, quae nulla tempestate potest dejici. Vel de futuro potest accipi.
[Cassiod.] Et quia supra dixit beatum esse qui timet Dominum ; ecce hic praemia illius beatitudinis ostendit dicens, quod semen ejus, id est merces boni operis, erit potens in terra, non in hac ubi sancti sunt derisui, sed caelesti, ubi fulgebunt sicut sol.
[Aug.] Vel etiam hic in isto tempore quo minus videtur, semen ejus, id est opera misericordiae, unde messis aeterna colligitur. Erit potens, quia re minima etiam ut magna caelum emitur, ita calice aquae frigidae, et duobus minutis viduae, sicut dimidio bonorum Zachaei. Et generatio rectorum,
[Cassiod., Aug.] non generatio carnis, sed imitationis, id est imitatores justorum. Vel, generatio rectorum, id est opera rectorum, benedicetur aeterna retributione. Recti sunt qui non resistunt patri emendanti, et credunt promittenti, non credunt periisse opera sua, cum eis temporaliter non retribuitur. Sunt enim quidam ad terrena curvi, qui bona illa agunt, mercedem a Deo hic sperantes, vel hominibus placere volentes, quae non facit beatus vir, qui nec gloriam hominum nec terrenas concupiscit divitias. Et tamen
- Gloria et divitiae in domo ejus : et justitia ejus manet in saeculum saeculi.
Gloria et divitiae sunt in domo ejus, [Aug., Cassiod.] id est in corde secreto, ubi habitat cum spe vitae aeternae, ubi divitiae sanctae, et gloria aeterna reponuntur. Et justitia ejus. Haec est gloria ejus, haec sunt divitiae ejus, quae tamen habet a Deo, manet in saeculum saeculi, id est in aeternum reponuntur, quia non temporaliter beatus est.
Pars II.
- Exortum est in tenebris lumen rectis corde ; misericors et miserator et justus.
Exortum est. [Cassiod.] Secundo agit de adventu Domini, per quem homines ex peccatoribus in aeternum liberati sunt. Quasi dicat : Haec omnia inde sunt, quia lumen, id est sol justitiae, in tenebris exortum est rectis corde,
[Gl. int., Haym.] id est exortum est ut tenebras pellat et rectos faciat. Quod est illud lumen ? Dominus misericors natura, et dum exspectat, et miserator exhibitione, dum justificat, et justus remunerando. Vel ita, exortum est. Supra dixit bona beati, nunc dicit unde beatus ;
[Cassiod.] quia exortum est in tenebris. Lux illa gratior est, quae in tenebris oritur, sed non aliis orta est lux, nisi rectis corde, quod lumen ? Dominus misericors et miserator,
[Aug.] qui pius est confitentibus, et justus contemnentibus ; sed ne terreat te justitia, quia,
- Jucundus homo qui miseretur, et commodat, disponet sermones suos in judicio : quia in aeternum non commovebitur.
Homo ille jucundus vel suavis, [Aug.] id est gratus est Deo, qui miseretur, animo condonando aliis, quo sibi veniam meretur, et commodat,
[Aug., Cassiod.] id est dat aliis cum spe futuri, vel sumptum pecuniae, vel laboris industriam, quod est commodare, ut ei detur in futuro.
[Aug.] Haec sunt duo officia benignitatis ignoscendorum peccatorum et beneficiorum erogandorum. Unde : Dimittite et dimittetur vobis : date, et dabitur vobis. Haec de illo superiori versu pendent ; Gloria et divitiae in domo ejus.
[Cassiod.] Vel, miseretur, qui dat egentibus ; commodat, qui mutuum praestat, post tantumdem recepturus, disponet vel disponit, sermones suos,
[Aug.] quibus defendatur, in judicio futuro, quia haec facta sunt quasi sermones, quibus defendetur in judicio : quod non erit ei sine misericordia, quia ipse misericordiam fecit.
[Alcuin.] Et dicitur hoc a simili alicujus praemeditantis causam suam, ut eam firmis allegationibus in judicio muniat.
[Hier., Cassiod., Gl. int.] Vel, disponit hic sermones suos in judicio, id est discrete dicit omnia et disponit ; et vere, quia in futuro locatus ad dexteram in aeternum non commovebitur, id est nunquam a gloria Domini separabitur, et si cadit hic ut Petrus cecidit. Dico non commovebitur, sed
- In memoria aeterna erit justus : ab auditione mala non timebit.
In memoria aeterna erit justus, [Aug.] ut audiat, Venite, benedicti Patris mei, etc., quia generatio rectorum tunc benedicetur, sicut supra dictum est. Et non timebit ab auditione mala quae est damnatis, quibus dicetur : Ite, maledicti, in ignem aeternum. Quod dicetur his qui a sinistris ejus erunt, et quia hic in futuro erunt justo. Itaque patet quod haec non sua quaerit, sed quae sunt Christi ; labores patienter sustinet, promissa fidenter exspectat. Unde subdit :
- Paratum cor ejus sperare in Domino, confirmatum est cor ejus ; non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
Paratum cor ejus sperare in Domino, [Aug., Alcuin.] non in mundo, nec ullis tentationibus frangitur, quia confirmatum est cor ejus, vel, ab auditione mala non timebit, id est si quis mala minatur, non timet,
[Cassiod.] quia paratum est cor ejus sperare in Domino, non in mundo ; et quia sperat, confirmatum est cor ejus, quia nulla re saeculi mollescit. Et non commovebitur videns alios ridere in terra morientium, et se irrideri.
[Aug.] Non commovebitur a spe sua, donec res veniat. Unde subdit : Donec existens in terra viventium ; inde despiciat inimicos suos quoscunque. Et propter hoc futurum.
- Dispersit, dedit pauperibus ; justitia ejus manet in saeculum saeculi, cornu ejus exaltabitur in gloria.
Dispersit, [Hier., Haym.] ut multis, et dedit gratis pauperibus non divitibus. Ecce iste emebat quod non videbat ; sed iste thesaurum in caelo servabat, qui esurire et sitire in pauperibus dignatur in terris. Vel ita continua :
[Aug., Alcuin.] aliis non mutatis, sperat justus, et non temere, quia, dispersit, etc. Sequitur : Et justitia. Quasi dicat : sua dedit, et justitia ejus manet in saeculum saeculi, id est ipse juste et pie vixit. Vel ita, quia dispersit et dedit.
[Cassiod.] Igitur justitia ejus est, id est ipse operatur justitiam. Qui enim dat sua, justitiam operatur. Et haec justitia ejus manet in saeculum saeculi, quia Deo custode nil perit. Et cornu ejus,
[Aug., Cassiod.] cujus humilitas a superbis contemnebatur, exaltabitur in gloria. Qui enim hic humilis fuit, ibi potestatem habebit.
Pars III.
- Peccator videbit et irascetur dentibus suis, fremet et tabescet ; desiderium peccatorum peribit.
Peccator videbit. [Cassiod.] Tertio contra hoc quod justo accidet impiis, provenire asserit. Et nota quia, sicut supra enumeravit bona beatorum, ita hic mala iniquorum ; bonis beatorum hortatur, malis iniquorum terret. Et est iste psalmus institutorius fidelium. Quasi dicat : Cornu humilis exaltabitur, et peccator videbit,
[Aug.] hoc scilicet cornu humilis exaltari, et irascetur sera et infructuosa poenitentia, dicens : Quid vobis profuit superbia et divitiarum jactantia ? Et dentibus suis fremet et tabescet.
[Cassiod.] Quasi dicat : Malum invidiae apud se retinet, nulli tamen nociturus his se affligit, quibus ante bonos vexavit. Vel per hoc quod dicit : Fremet,
[Aug.] simpliciter signum anxietatis notatur, quia secundum illud, ibi erit fletus et stridor dentium, et tabescet, quia non poterit reviviscere per poenitentiam, quia desiderium peccatorum peribit nullo succedente solatio, cum omnia transierint velut umbra.
PSALMUS CXIII
PSALMI TITULUS : ALLELUIA.
In exitu Israel.
Titulus : Alleluia.
Item hic alleluia ponitur ex alio negotio.
[Cassiod.] Sicut enim ex diversis actibus Deus laudatur, ita ex variis negotiis iste titulus ad notatur. Hic enim ab initio Hebraei populi, Propheta incipiens per magna miracula illi populo exhibita, Christum mundo datum nuntiat. Per quas similitudines, id est per earum significata etiam quisque Christianus liberatur.
[Aug.] Erant enim illa miracula figurae mysteriorum spiritualium Christi et Ecclesiae, quod in psalmi expositione clarescet. Hic ergo non narrantur praeterita tantum, sed futura praedicuntur, quia in illis gestis futura significabantur. Et ideo, non omnia hic dicuntur, quae ibi gesta sunt. Sed quaedam aliter, ne putetur Propheta recolere tantum praeterita.
Intentio : [Cassiod.] Ad cultum et laudem veri Dei invitat.
Modus. Tripartitus est psalmus.
Primo dicit Propheta, quae mirabilia dedit Deus Hebraeis in figura : et Christianis in spiritu.
Secundo, interrogat quare haec facta sunt, ibi, Quid est tibi mare.
Tertio simulacra inania gentium probat, et religionem Dei commendat, ibi, simulacra.
Incipiens ergo Propheta a mirabilium narratione, ait :
- In exitu Israel de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro.
In exitu Israel de Aegypto, scilicet Domus Jacob de populo barbaro,
[Alcuin.] cum populus Israel de Aegypto, id est de populo barbaro, exiret.
- Facta est Judaea sanctificatio ejus ; Israel potestas ejus.
Facta est Judaea sanctificatio ejus, [Alcuin.] id est sanctificatus est populus ille in Judaea, id est in terra promissionis colendo verum Deum, quae terra ante erat per idololatriam polluta. Et Israel potestas ejus facta est terrae, id est potens factus est in ea. Qui enim in Aegypto fuerant servi, ibi Ecclesia facti sunt domini. Ergo
- Mare vidit et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.
Mare Rubrum vidit populum de Aegypto exeuntem, et fugit, [Hier.] id est divisum est, ut populus pede sicco transiret. Et Jordanis conversus est retrorsum.
[Aug.] Hoc aliter dicit quam factum fuerit. Ibi enim legitur stetisse Jordanis ab ea parte qua aquae desuper influebant ; nec quidquam ibi dicitur de gestientibus montibus, de quibus hic dicitur : Montes exsultaverunt. Sed tam ibi facta, quam hic dicta figurae sunt,
[Hier., Aug.] ergo per Israel et Jacob, recte intelligitur populus Christianus, qui prius est Jacob, id est luctator ; post Israel, id est videns Deum. Per Aegyptum vero, quae interpretatur afflictio, intelligitur saeculum.
[Alcuin.] Sicut ergo populus ille cum exiret de Aegypto, sanctificatus et potens factus est in Judaea : ita Christianos exeuntes de peccatis sanctificat confessio.
[Aug.] Judaea, enim interpretatur confessio. In exitu, spirituali, qui fit mente et ope Dei, Israel, id est videntium Deum, de Aegypto, id est de afflictione saeculi, cui renuntiant,
[Hier.] scilicet domus Jacob, id est Ecclesia, quae est domus luctantium, quod prius sumus, quam Israel, de populo barbaro,
[Aug., Cassiod.] id est a blasphemiis gentium, a quibus mente semoti esse debemus.
[Aug.] Vel a turba daemonum ; barbara enim lingua est, quae Deum non laudat, In illius, inquam, exitu, facta est Judaea, id est confessio, sanctificatio ejus, quae sanctificatio est in corde, quod purgat confessio, et per eam facti Israel, possunt resistere vitiis, et esse filii Dei : Unde subdit ; Israel potestas ejus. Quasi dicat : Per confessionem sanctificatus est, et per eam factus est, Israel, id est videns Deum, et ejus facti Israel, est, potestas resistendi vitiis, et ut sit Filius Dei, secundum illud : Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Et hoc, mare, saeculi, vidit, id est peccatores saeculi. Et fugit, id est retro fit, ut via sine contradictione ad spiritualem libertatem pateret, Et Jordanis, qui interpretatur descensus, id est humiles baptizati, conversus est retrorsum, id est ad eum unde orti sunt redierunt. Bonum ergo est illis ut retrorsum convertantur, fiatque Deus illis ante faciem, quem sibi a tergo potuerunt, et sic posteriorum obliti in ea quae ante sunt se extendant.
[Cassiod.] Vel quia Jordanis in mare decurrit, per eum significantur illi qui variis desideriis rapiunt alios in magnum mare, id est in hujus saeculi amaricantem malitiam ; sed haec in adventu Domini cessant, quasi conversa retrorsum, Et hoc est quod dicit, Jordanis conversus est retrorsum. Et tunc
- Montes exsultaveruut ut arietes : et colles sicut agni ovium.
Montes, [Aug.] id est dispensatores verbi Dei, scilicet apostoli, exsultaverunt, vel gestierunt, qui sunt ut arietes, id est ut duces populi, qui cornibus utriusque testamenti haereticos debellant et superstitiones diruunt. Unde alibi : Afferte Domino filios Dei, afferte Domino filios arietum. Et sexta mansio filiorum Israel de Aegypto venientium fuit Helim quae interpretatur arietes, ubi erant duodecim fontes, et LXX palmae, quibus significantur duodecim apostoli, et septuaginta discipuli, quos in sexta aetate elegit Dominus, ut per quatuor mundi partes Christi victoriae palmam portarent : destruentes gemino cornu utriusque Testamenti omnem scientiam adversus Christum se erigentem. Et colles, dicti a colendo,
[Cassiod.] id est mediocres, exsultaverunt, qui semen fidei receperunt, qui sunt, sicut agni ovium,
[Aug.] id est per Evangelium ab arietibus geniti, non invidi, innocentes ; per arietes generati in fide. Non enim ad litteram, haec tantum accipienda sunt. Unde per Jordanem, id est per antiqua facta hic signari, non ambigas, quae hodie spiritualiter fiunt.
Pars II.
- Quid est tibi mare quod fugisti : et tu Jordanis, quia conversus est retrorsum.
Quid est tibi, mare. [Aug.] Secundo interrogat quare haec fiant, ut excitet admirationem, et solvit, ibi, a facie Domini. Quasi dicat : Mare fugit, et Jordanis convertitur retrorsum, sed haec videntes mirantur, dicentes : Quid est tibi, mare, id est saeculum, quod fugisti ? Quasi dicat : Quid est, o saeculum quod tua impedimenta cesserunt, ut tot millia hominum mundo renuntiantium ad Dominum convertantur ? et hoc est quod sequitur : Et tu Jordanis,
[Cassiod.] scilicet o vos qui variis desideriis fluitis, quid est quia conversus es retrorsum ? id est a tuo proposito. Quasi dicat : Cur vestras consuetudines dimisistis. Item, o vos
- Montes exsultastis sicut arietes : et colles sicut agni ovium.
Montes, [Aug.] quibus dicetur in fine : Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui. Quid est quod exsultastis sicut arietes, et vos colles quibus dicetur : Venite, benedicti Patris mei, etc. ibid.) Quid est quod exsultastis sicut agni ovium. Ecce cur :
- A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob.
A facie Domini. [Cassiod.] Ipse qui quaesierat solvit ; et fit duobus praedictis una responsio, quia unus auctor et mare et Jordanem, id est saecula fecit obstupescere, et sua, id est montes et colles gaudere. Christo enim apparente moti sunt homines a sua superstitione ad cultum Domini. Quasi dicat : Ideo haec facta sunt, quia terra quae prius erat pigra ad bene operandum mota est,
[Aug.] vel commota est a sua superstitione ad cultum Dei ut solidius firmetur. Et hoc, A facie Domini, id est a praesentia Domini, qui dicit : Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Vel, a facie Domini,
[Haym., Gl. int.] id est a cognitione Domini, quam habent. Vel, a facie Domini, id est a clementia Domini, id est ab ira ejus quam praevident futuram, et quasi quis quaereret : Quis est Deus ? subdit, a facie Dei Jacob ?
[Hier., Alcuin.] Quasi dicat : Dominus a cujus facie movetur terra, est Deus Jacob, scilicet non est Deus recens. Vel qui facit suos luctari, ipse etiam est :
- Qui convertit petram in stagna aquarum : et rupem in fontes aquarum.
Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum, [Aug.] id est se prius durum cum ignoraretur, liquefecit ad irrigandos fideles, ut sit in eis fons aquae vivae salientis in vitam aeternam, quod factum est cum ipse resurgens aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Ipse ergo Dominus prius erat quasi petra et rupes, donec apertis Scripturis velut fons influeret, atque inundaret in omnes credentes, dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibet. Vel ita, ipse est qui convertit petram, id est dura corda Judaeorum, in stagna aquarum,
[Cassiod.] id est ad aquam baptismi, et rupem, id est gentiles, in fontes aquarum, ut et ipsi emanent irriguos fontes praedicationis.
- Non nobis, Domine, non nobis : sed nomini tuo da gloriam.
Non nobis. [Cassiod.] Cum dixit Deum dare bona, petit ut propter nomen suum det ea, quia merita non videt in hominibus. Quasi dicat : Ita de petra emanat aqua, et haec non meritis data est, sed tua misericordia : et hoc est, o Domine, non nobis Judaeis, non nobis gentibus,
[Haym.] id est non meritis nostris : Sed nomini tuo da gloriam
[Aug., Cassiod.] quia est haec gratia erumpentis aquae de petra non pro meritis nostris, sed illo miserante data est. Unde non ait, da bona ; sed pro eo dicit, da gloriam, quia pro bonis datis, nobis gratis, gloriosus apparet. Gloria est enim cum in meritis dat : ergo da gloriam nomini tuo, id est da nobis pietate tui nominis bona, pro quibus nomen tuum glorificetur. Gloriam dico procedentem,
- Super misericordia tua et veritate tua, nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?
Super, id est de, misericordia tua, qua impios vocas, et peccantibus parcis. Et de veritate tua qua non venientes judicas, et bonis praemia promissa restituis. In misericordia enim vocat impios, et peccantibus parcit. In veritate, impios et non venientes judicat et punit, et praemia promissa restituit.
[Alcuin.] Vel ita : Gloriam, dico, procedentem, super misericordia tua, id est de reparatione humani generis. Et de veritate tua, id est de promissione impleta, qua promisisti adventum Filii. Ideo da gloriam, nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ? Hoc saepe impii imputant bonis afflictis, etiam hoc solent dicere nobis gentes, quae habent visibiles deos, quia invisibilem Deum colimus. Quod ne semper dicant, ait : Nequando, etc.
[Aug.] Quasi dicat : Da gloriam, nequando dicant gentes, ubi est Deus eorum ? quod tunc implebitur, quando, scilicet signum Filii hominis apparebit in caelo, cum eis adhuc non credendus praedicatur, sed jam tremendus ostenditur.
- Deus autem noster in caelo ; omnia quaecunque voluit fecit.
Deus autem noster. [Cassiod., Alcuin.] Quasi dicat : Gentes quaerunt ubi est, nos autem respondemus, Deus noster autem est in caelo, id est in Christo homine, secundum illud : Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi.
[Aug., Cassiod.] Vel, in caelo, id est potens super omnes creaturas. Vel in caelo sursum, alia littera, quia omnia corpora caelestia et terrestria transgreditur. Et omnia quaecunque voluit in corporalibus vel in spiritualibus, fecit, per quod omnipotens apparet.
Pars III.
- Simulacra gentium argentum et aurum : opera manuum hominum.
Simulacra. [Cassiod.] Tertio, inania gentium simulacra improbat, et religio Dei quam sit utilis ostendit.
[Aug.] Est hic perfecta demonstratio, in vituperatione et laude. Ostensa enim potentia nostri Dei ex operibus, transit ad deos gentium visibiles. Quasi dicat : Noster Deus talis, sed simulacra gentium, non utique veri dii, sunt, aurum et argentum, in materia, de qua sunt, gentiles habent quidem et lignea et fictilia ; sed pretiosiora ponit, quibus major reverentia exhibetur, ut qui in his erubescit facilius in caeteris erubescat.
[Alcuin., Aug.] Dico sunt argentum et aurum, sed quia haec fecit Deus, inquit, opera manuum hominum, sunt in forma. Quasi dicat : Haec venerantur quod inde fecerunt. Materiam namque creavit Deus, sed stultitia hominum formam addidit
[Aug.] Noli ergo manus addere ut ex eo metallo quod fecit verus Deus velis facere falsum Deum : imo falsum hominem, quem pro vero venereris Deo, quem, si quis pro vero homine, etiam in amicitia reciperet, insaniret. Sunt ergo, opera manuum hominum, quia manu hominum sunt formata ; sed non habent membrorum officia. Unde subdit :
- Os habent et non loquentur : oculos habent et non videbunt.
Os habent et non loquentur. [Aug.] Homo illis melior est, qui loquitur. Hoc est enim proprium hominis, scilicet loqui. Caetera vero, quae sequuntur, communia sunt homini cum bestiis, ut non solum homines, sed et belluas, scias simulacris esse anteponendas. Plus autem valet in affectibus miserorum forma, viventi similis, scilicet quod, os habent, etc., quam ad eos corrigendos quod non vivit, nec officiis membrorum potest uti. Oculos habent et non videbunt.
- Aures habent et non audient : nares habent et non odorabunt.
Aures habent et non audient, nares habent et non odorabunt. [Aug.] Manifesta et evidentissima sunt haec. Quis enim puer interrogatus non hoc certum esse responderet quod simulacra os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt, etc., quae divinus sermo contexit. Cur ergo Spiritus sanctus a Deo inculcat in multis Scripturae locis, quae sunt omnibus nota, quia effigies viventi similis homines seducit, ut putent in ea esse occultum numen, et non esse sine vivo habitatore. Unde et daemonia ad possidenda simulacra invitant, quorum praesidentium varia fallacia, mortiferi seminantur, et multiplicantur errores. Haec autem alibi damnat Propheta, dicens : Omnes dii gentium daemonia, prudentiores vero dicunt se nec idola, nec in eis daemonia colere ; sed quae per idola significantur, ut per hoc aerem, per illud terram, etc., et hujusmodi : Hos transeunt et alii dicentes se non colere ipsa corpora, sed quae illis regendis praesident numina, ut Jovem, Mercurium, et hujusmodi, quae omnia damnat Apostolus dicens : Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et servierunt creaturae potius quam Creatori.
- Manus habent et non palpabunt ; pedes habent et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.
Manus habent et non palpabunt. [Aug.] Hoc et simiae possunt, quae manibus contrectant, meliores itaque illis sunt. Pedes habent et non ambulabunt, non clamabunt in gutture suo. Melior est bestia, quae si non loquitur, clamorem habet in faucibus, et notandum quod post loqui, quod est proprium hominis, hoc belluis commune addit, ut pro bestiis intelligas dictum, etc., quae supra dixit belluis communia, non solum ad homines referas ; nam et vident et audiunt, et olfaciunt, et ambulant, ut non solum homines, sed etiam belluas simulacris praeponendas cognoscas : ut si pudet adorare bestiam haec omnia habentem, multo magis pudeat, te adorare mutum et carens vita sensuque simulacrum.
- Similes illis fiant qui faciunt ea ; et omnes qui confidunt in eis.
Similes illis fiant. [Gl. int.] Quasi dicat : Quia talia sunt simulacra. Itaque omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis, adorantes ea, similes illis fiant.
[Aug.] Videant ea apertis et viventibus oculis, et adorent clausis et mortuis mentibus simulacra non videntia, nec viventia.
[Alcuin.] Vide ergo erubescibilem culturam, dum ait : Similes illis fiant, quod vere sunt, sicut dictum est. Vel, similes illis fiant, id est similes se eis esse intelligant, ut dissimiles fieri laborent.
- Domus Israel speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
Domus Israel. [Cassiod., Alcuin.] Hic commendat Christianae religionis utilitatem. Quasi dicat : Gentes confidunt in simulacris, quae juvare non possunt. Domus autem Israel,
[Cassiod., Aug.] id est generalis Ecclesia speravit quod non videtur, in Domino mundo abjecto, ut autem perduret usque in finem patientia, adjutor, etc.
Haym., Cassiod.] Vel ita continua. Speravit dico, unde, Dominus est adjutor eorum in bonis agendis, et protector eorum contra diabolicas fraudes.
[Aug.] Ne autem videatur majoribus jam esse res quae minoribus est spes, addit,
- Domus Aaron speravit in Domino, adjutor eorum et protector eorum est.
Domus etiam Aaron, [Cassiod., Aug.] id est ordo etiam sacerdotum speravit in Domino, et Dominus est adjutor eorum, ut et ipsi perseverent. Et protector eorum est, ne eis noceatur. Ideo minorum et majorum est Dominus adjutor, quia utrique timent Dominum. Et
- Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
Qui timent Dominum, in omni gente, [Haym., Cassiod.] speraverunt in Domino. Haec duo, scilicet spes et timor, beatos faciunt ; et Dominus adjutor eorum, et protector eorum est ;
[Aug.] non enim nos nostris meritis praevenimus misericordiam Dei, sed
- Dominus memor fuit nostri : et benedixit nobis.
Dominus memor fuit nostri. [Hier., Haym., Cassiod.] Vel ita continua, vere adjutor ; nam, Dominus, qui diu quasi oblitus videbatur, fuit memor nostri, ut per Filium missum converteret nos, et nobis conversis, benedixit, per eumdem Filium. Et repetit quibus benedixit,
- Benedixit domui Israel ; benedixit domui Aaron.
Benedixit domui Israel, id est Ecclesiae. Benedixit domui Aaron, id est pontificibus.
- Benedixit omnibus qui timent Dominum ; pusillis cum majoribus.
Benedixit omnibus qui timent Dominum. [Cassiod.] Nullum genus hominum excluditur pusillis benedixit cum majoribus.
- Adjiciat Dominus super vos ; super vos et super filios vestros.
Adjiciat Dominus benedictionem super vos, [Aug.] o Judaei, Et super vos, o gentes, et super filios vestros. Vel ita distinguit inter patres et filios, scilicet inter magistros et discipulos, dicens : O patres, o magistri, adjiciat Dominus super vos, id est in numero vestro adjiciat alios. Et ita factum est, quia crevit numerus magistrorum. Et adjiciat super filios vestros, quod ita factum est, quia crevit numerus sequacium, cum de lapidibus suscitantur filii Abrahae. Accessit enim fides omnium gentium, et crevit numerus, non solum sapientium antistitum, sed etiam obedientium populorum, ergo
- Benedicti vos a Domino : qui fecit caelum et terram.
Vos, [Aug.] utrique patres et filii, benedicti estis a Domino, qui fecit vos caelum in majoribus, et terram in pusillis : sed quia et hi pusilli crescendo fiunt caeli magni, sic sunt caelum terrae : quam lacte simplicis doctrinae nutriunt, ut sint etiam
- Caelum caeli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.
Caelum caeli, [Aug.] dum eam sperant in caelum converti. Hoc autem caelum caeli, est a Domino, quia illi magni soli Domino dociles sunt, quia jam non ab homine neque per hominem, sed per ipsum Deum capiunt sinceritatem et ubertatem sapientiae. Nec tantum caelum caeli sunt, sed etiam filii hominum. Quibus filiis hominum terram dedit, in qua operentur, id est subjectos quos excolant ad fructificandum. Et cum haec ita sint, ergo utrique, scilicet caelum et terra, id est majores et minores vivant ex eo qui fecit ea, et laudent ; aliter enim morientur, et a mortuo quasi non sit perit confessio. Unde converso sermone ad Dominum, dicit :
- Non mortui laudabunt te, Domine ; neque omnes qui descendunt in infernum.
Non mortui, [Aug.], in peccatis laudabunt te, Domine. Vel ita : Caelum caeli, dicit eos, ut ante diximus, quorum mentes sic sublimavit, ut nulli hominum sed ipsi Deo dociles fierent, quorum comparatione omne visibile, id est caelum et terra, dicitur terra, quam dedit filiis hominum, id est minoribus, ut ejus consideratione conjiciant Creatorem, quem infirmi sine hoc adminiculo adhuc videre non possunt. Et hoc est quod dicit, caelum caeli, est Domino, quia illi majores a solo Domino docentur. Idem sensus est cum priori. Terra autem, id est omnia visibilia, dedit filiis hominum, id est infirmis, ut per ea cognoscant invisibilia Dei. Non mortui, etc. Haec non mutantur. Vel ita ab illo loco : Benedicti,
[Cassiod.] quod optavit supra benedici, jam confisus dicit : Benedicti, quasi dicat : Dixi adjiciat, et sic erit, quia vos, eritis, benedicti, et hoc, Domino, id est honori Domini. Hoc enim ad Dominum pertinet,
[Alcuin.] ut et ei serviatis. Et est Domino, dativus casus. Domino dico, qui fecit caelum et terram,
[Cassiod.] id est omnem creaturam. Debetis esse Domino, quia etiam, caelum caeli, id est Christus est, Domino, id est ad honorem Domini.
Terram autem, id est populum instruendum, dedit filiis hominum, id est praedicatoribus, secundum illud : Sicut misit me Pater, et ego mitto vos in mundum, ut eatis et fructum afferatis. Vel ita Dominus fecit caelum et terram, sed, caelum caeli, id est ἐμπύριον caelum, quod statim factum sanctis angelis fuit repletum : quod dicitur ἐμπυριον, id est igneum, a splendore, non a calore, πῦρ enim Graece,
[Cassiod., Haym.] Latine ignis dicitur : dedit, Domino, Christo, secundum quod homo. Terram autem, istam inferiorem, dedit filiis hominum, ut in ea se purificent. Cum haec ita sint, o Domine, non mortui in peccatis, laudabunt te, quia non est speciosa laus in ore peccatoris. Neque omnes, id est aliquis omnium qui descendunt in infernum,
[Hier.] id est in profundum vitiorum, quia peccator cum venerit in profundum vitiorum, contemnet, sicut alibi dicit Scriptura.
[Cassiod.] Vel in infernum, dicit ad litteram.
Locum poenarum, in quem non tantum impii, sed etiam sancti ante adventum Christi descendebant. Et ideo non universaliter dicit nulli qui descendunt, sed particulariter. Neque omnes, scilicet laudabunt te, qui descendunt in infernum, quia et sancti illuc descenderunt, sed non fuerunt in inferiori inferno. Illi impii non laudabunt :
- Sed nos qui vivimus benedicimus Domino ; ex hoc nunc et usque in saeculum.
Sed nos qui vivimus, vita gratiae, [Hier.] benedicimus Domino, id est laudamus Dominum, ex hoc, id est ex quo incipimus, et nunc scilicet progrediendo, Et usque in saeculum sine fine.
PSALMUS CXIV
PSALMI TITULUS : ALLELUIA.
Dilexi quoniam.
Titulus : alleluia, id est laudate Deum.
[Cassiod.] Hic titulus saepe iteratur, quia laudatio Dei et dignitas operum et pretium laborum, id est et meritum est et praemium. Dicit autem hoc Propheta, quod in hoc psalmo continetur tanquam ovis quae erraverat, humeris pii pastoris ad gregem reportata, et tanquam filius prodigus, post longam captivitatem reversus, adhuc tamen hujus saeculi peregrinus.
[Cassiod.] Et est iste psalmus fidelium consolatio contra dolores saeculi.
Intentio. Monet ad laudem.
Modus. Bipartitus est psalmus.
Primo peccator de fovea peccatorum liberatus, et in petra constitutus gratias agit, quia exauditus est ; et contra omnia pericula invocasse se dicit.
Secundo iterum clamat, ut liberatus ad requiem veniat, ibi : O Domine libera.
[Aug.] Propheta ergo in persona captivi reversi, gratias agens Deo, ait,
- Dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae.
Dilexi, [Cassiod.] non propter temporalia bona mihi data, ut et infideles ;
[Aug., Cassiod.] sed quoniam Dominus exaudiet, spes futuri dilectionem accendit. Vel, exaudivit, alia littera, vocem orationis meae non parum differt istius dilectio a dilectione infidelium. Diligitur enim Deus etiam ab infidelibus, quia bona eis dat. Unde alibi : Confitebitur tibi cum benefeceris ei. Diligitur autem perfecte, cum animus adversis non movetur, sed spe, in charitate magis accenditur, quem modum iste exponit de se dicens : Dilexi, non quia regem fecit ; vel prospera dedit, sed quia vocem orationis meae exaudiet, vel exaudivit, in angustiis. Exaudiet,
- Quia inclinavit aurem suam mihi : et in diebus meis invocabo.
Quia jam inclinavit, [Aug.] ex hoc mihi est spes, aurem suam mihi dum pro nobis Filium suum dedit.
[Cassiod.] In hoc indicat iste se credere quae ad salutem sunt, inclinavit autem aurem suam, in incarnatione, in passione Filii, in quo ego expertus misericordiam, invocabo,
[Aug.] quod non est sine fide. Unde Apostolus : Quomodo invocabunt in quem non crediderunt ? Dum ergo ait, Invocabo, notat quod non otiosus dilector. Et hoc in diebus meis, id est in diebus meae miseriae, quos mihi feci peccando, qui sunt pleni laboris et doloris, et vetustae putredinis, in quibus diebus,
- Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me.
Circumdederunt me dolores. [Aug.] Vel invocabo in diebus meis, id est in diebus salutis meae, tempore plenitudinis. Unde : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Circumdederunt me dolores,
[Cassiod., Alcuin.] Quasi dicat : Dilexi, invocabo, et hae sunt causae diligendi. Haec clamare faciunt, quia circumdederunt me dolores mortis, id est peccata unde procedit dolor et mors animae, vel mors aeterna. Et haec, id est mors aeterna, erit in inferno. Unde sequitur : Et pericula inferni,
[Aug., Alcuin.] id est debita et reatus poenarum inferni, invenerunt me errantem a te, et expositum malis. Non ego inveni ea gaudens in prosperis saeculi hujus ; suffusus enim carnali voluptate non animadverti mala me circumdantia.
- Tribulationem et dolorem inveni : et nomen Domini invocavi.
Tribulationem et dolorem [Aug., Alcuin.] Quasi dicat : Mala prius invenerunt me, sed post ego, tribulationem, quod prius pericula dixit, hic tribulationem dicit. Et dolorem quod prius dixit dolores, inveni, id est recognovi, quae latent alios. Vel
[Aug.] dolorem et tribulationem, dicit poenalitatem istam, et flagellorum dolorem, quae Deus ad utilitatem infert homini. Unde : Da nobis auxilium de tribulatione, quia per haec exteriora, cognoscit homo suam interiorem miseriam, id est dolores mortis et pericula inferni. Et est sensus : illa me prius circumdederunt nescientem, et invenerunt : sed post, inveni tribulationem et dolorem, id est afflictionem exteriorem esse utilem. Latebat enim me prius tribulatio et dolor utilis, unde nobis est auxilium ; et tunc vana seducebant me. Sed per illum dolorem, inveni miseriam interiorem, quam nesciens habebam. Et ideo nomen Domini invocavi, id est sategi ut liberarer a Domino.
Pars II.
- O Domine, libera animam meam misericors Dominus et justus ; et Deus noster miseretur.
O Domine, libera animam meam. [Cassiod.] Secundo, item clamat ut liberatus veniat ad requiem. Quasi dicat : quia haec mala sunt mihi, o Domine, libera animam meam, quia sine Deo captiva est.
[Aug., Cassiod.] De hac captivitate liberari clamat Apostolus : Quis me liberabit de corpore mortis hujus ? Misericors Dominus, hoc est quod idem Apostolus, subdit, Gratia Dei per Jesum Christum. Quasi dicat : Libero, et nullus dubitet, quia Dominus est misericors,
[Aug.] quia primo inclinavit aurem suam, et me vocavit ; et justus, quia flagellat. Flagellat enim filium quem recipit. Et Deus noster miseretur iterum, quia recipit ad beatitudinem. Nec tam amarum esse debet quod flagellat, quam dulce quod recipit quia
- Custodiens parvulos Dominus, humiliatus sum, et liberavit me.
Dominus est custodiens ut pastor parvulos, [Cassiod., Aug., Rem.] id est humiles, quos grandes quaerit haeredes et experto credite, quia ego sum humiliatus. Et ideo liberavit me,
[Aug., Gl. int.] quasi dicat : Dolor ille non est poenalis, sed salutaris quem secando medicus facit. Vel ita continua : Dominus est justus et misericors, et ideo humiliatus sum et liberabit me.
- Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus beneficit tibi.
Convertere. [Cassiod., Aug.] Hortatur iste animam suam, ut convertatur ad Deum, unde requies ei. Quasi dicat : Et quia Dominus est misericors, ergo, o anima mea, convertere in requiem tuam, id est ad Deum, ubi etiam hic est requies mentis, non tamen desidia adsit, ut quis cesset operari. Convertere dico, non meritis vel viribus tuis ; sed, quia Dominus benefecit tibi, quia dona dedit prius liberato, aliter liberatus non esset. Ita benefacit,
- Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis : pedes meos a lapsu.
Quia eripuit per fidem animam meam de morte. [Aug.] Mors est infidelitas. Unde Dominus in Evangelio : Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Et illud : Non mortui laudabunt te, Domine. Hoc jam iste habet, scilicet animam ereptam a morte, eo ipso quod ex infideli factus est fidelis, quia sicut Dominus ait : Qui credit, transit de morte ad vitam. Et, eripuit oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Haec in spe facta sunt, nondum in re, quia et modo sunt lacrymae, dum et lapsus est pro carne infirma ; et in pedibus, quasi in extremis animae partibus, id est in sensualitate lubricum adhuc ; sed in futuro,
- Placebo Domino in regione vivorum.
Placebo Domino perfecte, [Hier., Aug.] quoniam nullus erit lapsus ambulantium pedum, nullum infirmae carnis lubricum. Et hoc, in regione vivorum
[Aug., Hier., Aug.] qui vivunt aeternaliter, quod non faciam dum immortali carne vivam. Et notandum quod supra dixit, eripuit a lapsu, non eripiet : et tamen non dicit hic non placeo, sed placebo : secure utique tunc, quod non modo.
PSALMUS CXV
PSALMI TITULUS : ALLELUIA.
Credidi propter quod locutus sum.
Titulus : Alleluia.
[Cassiod.] Voce laudis congrue titulatur psalmus iste, quia in hoc psalmo verba martyrum sunt, qui confessione viguerunt, et praemia Dei consecuti sunt.
Intentio. Monet ad laudem.
Modus. Bipartitus est psalmus.
Primo, memorant beneficia Dei, quibus quid dignum redderent cum dubitent, occurrit calix passionis, qui a Deo datur.
Secundo servos Christi se dicunt, et filios Ecclesiae, ibi, o Domine, quia ego servus.
Propheta ergo in persona martyrum commemorans Dei beneficia, primum beneficium ponit fidem ; secundo, confessionem, dicens :
- Credidi propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis.
Credidi vere, [Aug.] scilicet et perfecte, propter quod locutus sum, quia credenti necesse est loqui. Non enim perfecte credit, qui quod credit non loquitur. Piger est servus ille, vel timidus, sed fidelis servus, quod accepit impendit, et lucratur alios. Et ideo intrat in gaudium Domini sui ei dicentis : Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui. Et hic est verus et congruus ordo :
[Cassiod.] Prius enim est credere ; postea, loqui, ne nondum credens audeat loqui, sed fidem sequatur confessio.
[Aug., Alcuin.] Et notandum quia non ait : Credidi et locutus sum, sed credidi propter quod locutus sum, qui non tantum credidit caetera, quae fides exigit ; sed et simul cum illis credidit, et quod praemium loquendo speraret, et quod poenam tacendo, timere deberet. Unde quidam loquendi immittitur amor ex praemio, et necessitas ex poena inducitur. Ego autem,
[Aug., Cassiod.] quasi dicat : Locutus sum ; ego autem, non ipsum verbum quod credidi, non sermo quem protuli, sed ego humiliatus sum nimis, id est passus sum multas tribulationes, propter verbum Dei quod fideliter tenebam.
[Cassiod.] Unde magis nitet veritas, quod non hi passi sunt, qui plus amant hominum gloriam quam Dei. Unde Apostolus : Verbum Domini non est alligatum in me. Et ne vera confessio viribus hominis detur, dicit proprium hominis esse quod mendax est, quod non facile sciret, nisi in excessu mentis ad superna vetus esset. Unde subdit :
- Ego dixi in excessu meo : omnis homo mendax.
Ego autem, [Cassiod.] non attribuens mihi confessionem, dixi in excessu meo, vel in exstasi mea, id est mente rapta ad aeterna, quid ? omnis homo mendax est ex se. Hoc iste in exstasi cognovit. Magnum enim est, si quis se imprudentem attendit. Et dicitur hic exstasis, cum mens non pavore alienatur, sed aliqua inspiratione revelationis sursum assumitur. Et cum homo nihil boni proprium habeat,
- Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi ?
Quid ergo retribuam Domino ? [Aug.] quod ita dicit, quid retribuam Domino, etc., vel in exstasi dicit, pavor est cruciatus vel mortis, quam cominantibus persecutoribus, et impedientibus passionibus humana infirmitas patitur. Quasi dicat : humiliatus sum. In illa autem humiliatione, ego dixi in excessu meo, vel, sicut alii dicunt, in exstasi mea, id est in pavore passionum. Quid ? Omnis homo mendax, ex se, ex Deo verax. Territus enim iste respicit infirmitatem suam, et videt non esse sibi praesumendum de se. Ex se enim homo mendax est, ut et Petrus dum praesumpsit de se, inventus est homo mendax ; sed virtus Dei est, si non cedit, quod videns iste factum in se gratia Dei, ait, quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi ? Pro malis meis ? non ait pro omnibus quae tribuit, sed quae retribuit. Quae igitur praecesserant hominis, ut omnium donorum Dei non tributio, sed retributio vocari possit ? Quae praecesserant nisi peccata ? Retribuit ergo Deus hominibus bona pro malis, passus pro eis, cui homines retribuunt mala pro bonis.
- Calicem salutaris accipiam ; et nomen Domini invocabo.
Calicem salutaris, quasi dicat : [Aug., Alcuin.] Dico quid retribuam, ecce ego dono Dei verax accipiam in desiderio, calicem, id est passionem, quae dicitur calix a simili, quia placita potio est.
[Cassiod., Alcuin.] Dicitur etiam calix, quia sub mensura bibitur. Unde : Fidelis est enim Deus, qui non permittit vos tentari supra id quod potestis. De quo calice Dominus a discipulis quaerit : Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Calicem dico, salutaris, id est Jesu, qui in aeternam salutem propinatur. Vel salutaris,
[Aug.] id est Jesu, qui prior passus est, et dat imitari suas passiones. Et ideo pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus, quod post dicitur. Ecce non invenit iste quid retribueret, nisi ex eis quae Dominus ipse prior retribuit. Et nomen Domini invocabo, non mihi, sed Deo fisus.
14-15. Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus ; pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
Vota. [Hier.] Quasi dicat : Calicem accipiam, quod est in desiderio. Et postea reddam ipso actu Vota mea Domino. Et hoc coram omni populo ejus, ut exemplum capiat, cur tu ita facias ? quia praetiosa, id est chara est, in conspectu Domini cuicunque sit vilis, mors sanctorum ejus.
[Aug.] Vel, mors sanctorum ejus est pretiosa, id est mortis ejus pretio empta, quia emit eam sanguine quem pro eis fudit, ne dubitarent pro eo mori. Hoc ergo pretio comparatus, confitetur conditionem suam, dicens :
Pars II.
- O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus et filius ancillae tuae.
O Domine, ego servus tuus. [Cassiod., Alcuin.] Secundo, servos se dicunt martyres et filios Ecclesiae, ne quis putet haereticorum martyrium Deo placere,
[Aug.] quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam. Quia pretio nos comparasti, ergo o Domine, profiteor conditionem meam, scilicet quod ego sum servus tuus, id est obediens. Non est, quia, in textu secundum August. et repetit, ego servus tuus, in omnibus. Et filius ancillae tuae, id est Ecclesiae, quae est ancilla dum servit. Sponsa autem dum sponso jungitur,
[Cassiod.] aliter non esset martyr, nisi esset filius ancillae, id est Jerusalem caelestis, liberae a peccato, ancillae justitiae. Qui autem sunt praeter Ecclesiam, non sunt filii ancillae, et si servos se dicunt, et martyres ; ut haeretici, quia habent nomen Christi, sed vere non sunt, quia non ipsi, sed ego sum filius ancillae tuae,
[Alcuin.] non schismaticus sum, sed doctrinae Ecclesiae per omnia obediens.
[Alcuin.] Vel, filius ancillae sum, ut sicut ancilla non sibi, sed Domino parit filios, ita et ego in morte mea aliquos tibi pariam, sicut et invita, quod totum per te est, quia tu non mea merita.
16-17. Dirupisti vincula mea : tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
Dirupisti, [Aug., Cassiod.] virtute martyrii, mea vincula peccatorum, quae vincula rumpuntur, quia omnia sanguine abluuntur. Iste versus tantae virtutis creditur, ut peccata homini dimittantur, si in fine vitae trina confessione dicatur. Et quia dirupisti, ideo, tibi sacrificabo, ut gratus hostiam laudis,
[Aug., Cassiod.] scilicet me ipsum. Et nomen Domini invocabo, non fretus meis viribus. Vel eodem sensu manente, aliter potest legi littera, et erit ibi, quia. Quia pretiosa est mors sanctorum ejus, ergo, O Domine, ego sacrificabo hostiam laudis. Loquens Deo affirmat quod supradixerat, et hoc mihi magnum et mirabile est, quia ego, o Domine, sum servus tuus. Admiratur se talia accepisse, qualia Dominus pro redemptione mundi fecit. Et ut augeat admirationem, repetit, ego servus tuus. Caetera non mutantur.
18-19. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ; in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.
Vota mea. [Aug.] Quasi dicat : Sacrificabo hostiam laudis utique sic, quod reddam Domino vota mea, id est meipsum qui sum ejus imago. Imago enim Dei Deo reddenda est. Unde : Quae sunt Caesaris, reddite Caesari : et quae sunt Dei, Deo. Sed qua non modo servus est, sed filius ancillae, dicit se reddere vota non ubique,
[Aug., Cassiod.] sed in atriis domus Domini, non manufactae, id est ancillae, id est in catholica Ecclesia non haereticorum. Et quae sit domus Dei exponit, id est populus ejus, in conspectu omnis populi ejus Publice enim debet laudari, qui pro omnibus pati voluit, ut plures aedificentur, et apertius adhuc nominat ipsam matrem nostram dicens : In medio tui, Jerusalem, ubi pax est, et sancti visione Dei laetantur. Qui autem filii ancillae ejus non sunt, bellum quam pacem potius amaverunt. Sed ne quis putet Jerusalem dici Judaeos solos, qui hoc nomine gloriantur, audiat psalmum sequentem.
