Psalmi XXXVI-XL — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS

Psalmi XXXVI-XL

PSALMUS XXXVI

 

PSALMI TITULUS : PSALMUS DAVID.

 

Noli aemulari. Titulus Psalmus David.

[Alcuin.] Psalmus iste tertius est eorum qui per alphabetum imperfectum describuntur, et est totus de correctione morum. Est enim psalmus iste, quasi vestis Christi, et potio corporis eius, vestis scilicet quae totum corpus eius operiat praeceptis, et protegat contra adversa, et quasi sinu consilii foveat.

[Aug.] Potio contra infirmos, qui murmurant de flore malorum et labore bonorum, quasi omnia casu agantur, quorum errorem curat psalmus velut salubre antidotum, docens omnia, et haec inferiora divina providentia gubernari, et non casu agi. Intentio.

[Alcuin.] Monet ut spreto mundo Deo adhereamus, Modus. Tripartitus est psalmus.

[Cassiod.] Primo, monet Ecclesia, in cuius persona loquitur Propheta, ne quis malignantes imitetur, sed quidquid boni speratur, a Domino postuletur, qui profutura dat et aeterna. Secundo dicit malos super bonos invidia torqueri, ibi, observabit peccator. Tertio, tractat iustum hic nunquam deseri, praemia bonorum et poenas malorum commiscens, cum interiectis adhortationibus, ibi, iunior fui, etc. Dehortans ergo Ecclesia ab immutatione malignantium, ait :

 

1. Noli aemulari in malignantibus ; neque zelaveris facientes iniquitatem.

Noli,

[Gl. int.] o tu infirme, qui hoc soles, aemulari,

[Hier.] id est indignari, in malignantibus,

[Gl. int.] id est in consideratione malignantium, quia florent. Neque zelaveris,

[Hier.] id est non ames nec imiteris facientes iniquitatem,

[Gl. int.] quia bonos premunt. Cur ?

 

2. Quoniam tanquam fenum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident.

Quoniam tanquam fenum

[Aug., Gl. int.] quod hodie floret, et cras in clibanum mittitur, velociter arescent mali, id est et cito decident mali, et quemadmodum olera herbarum vel prati. Alia littera,

[Aug.] vilia quae non habent altam radicem. Et ideo hieme virent, aestate arent. Et accipitur pro eodem fenum et olera, quibus recte comparantur mali, qui hieme florent, aestate autem arescent. Modo ergo hiems est, aestas iudicii dies, ubi mali non virentes decident, atque arescent, quia non habent radicem in alta per charitatem. Econtra altae radicis arbor per charitatem modo est arida, quia nondum apparuit quod erimus ; tunc gloriosa, quia tunc nos circumvestiet dignitas florum, et ubertas fructuum locupletabit. Hoc autem et si longum videatur patienti, cito est Deo. Iunge ergo te Deo et tibi cito erit. Et est dies illa incognita, quia tanquam fur veniet, secundum illud : De die autem illo nemo scit, neque Filius, neque angelus, neque homo. Sed quomodo dicitur Filius nescire, qui omnia novit quae Pater ? Ut dicitur dies laetus, quia laetos facit, et frigus pigrum, quia pigros reddit. Sic dicitur Filius nescire vel scire nobis, quibus missus est magister quae scire vel nescire nos facit : scit itaque sibi, non nobis.

[Cassiod.] Aliter per fenum intelliguntur nobiles, qui in temporalibus proficiunt facile. Per olera quae non hortorum sunt, sed herbarum, id est vilissima quae per agros sponte nascuntur, intelliguntur mediocres ; sed et illi cito arescent, id est nobiles ; et hi, id est mediocres, decident, et hoc cur ? Quoniam illi qui sunt tanquam fenum, id est nobiles, velociter arescent, et illi qui sunt quemadmodum olera herbarum, id est mediocres, decident. Illi ita ; tu vero

 

  1. Spera in Domino, et fac bonitatem ; et inhabita terram, et pasceris in divitiis eius.

Spera in Domino, illi in vanis.

[Aug.] Spes enim est introitus fidei, initium salutis,

[Cassiod.] quia per spem intratur ad videndum illud quod creditur : et sperare in Deo, initio fidei docemur, et fac bonitatem quia fides sine operibus mortua est,

[Aug.] illi contra malitiam faciunt ; et inhabita terram ne bona facias extra Ecclesiam,

[Aug., Cassiod., Hier.] et pasceris usque ad saturitatem et suavitatem in divitiis eius terrae, quae sunt ipse Deus, vel in Scripturis sacris. Et

 

  1. Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

Delectare in Domino.

[Aug.] Ecce divitiae terrae. delectare in Domino, scilicet ita ut suavis sit tibi eius delectatio vel recordatio,

[Cassiod.] et ut ames quem times, spreta mundi iucunditate, et dabit tibi petitiones cordis tui, id est rationis, non carnis. Et ut det

 

  1. Revela Domino viam tuam, et spera in eo ; et ipse faciet.

Revela Domino viam tuam,

[Aug.] id est indica ei quid pateris in carnem, id est carnis corruptionem, et quod velis inde liberari, et spera in eo, et ipse qui potest faciet, quasi dicat, et gratia Dei te liberabit de corpore mortis huius. Vel ita ab illo loco, spera in Domino, aeterna, quae sunt in Domino. Et ut speres, fac bonitatem, id est bona : quae ut facias, excole terram. Alia littera, Evam,

[Alcuin.] scilicet corpus, ne germinet spinas et tribulos. Et sic pasceris in divitiis eius, id est virtutibus eius. Unde non in te, sed in Domino delectare, id est delecteris : quod si est, dabit tibi petitiones cordis tui, id est aeterna, quae petit ratio. Haec quidem praedicta iustis dico ; quod si peccator es, revela Domino viam tuam, id est confitere peccata. Et sic item, spera in eo, id est bona quae sunt in Domino, et ipse faciet, id est dabit. Quid ?

 

  1. Et educet quasi lumen iustitiam tuam ; et iudicium tuum tanquam meridiem : subditus esto Domino, et ora eum.

Et educet de tenebris saeculi iustitiam tuam

[Cassiod.] id est fidem, quae hic est quasi sub modio, quasi lumen,

[Aug.] id est ad lucem iudicii, ubi omnia palam erunt. Modo enim abscondita est iustitia, id est fides qua iuste operaris, quia nondum vides quod credis ; et iudicium tuum quod iudicas et eligis sequi quod non vides, quod modo a malis irridetur. Educes tanquam meridiem, non solum ut lumen, sed ut clarum lumen. Interim vero debes hoc facere, scilicet subditus esto Domino, id est obedi praeceptis eius, et ora eum, donec det promissa

[Cassiod.] Ecce bona regula, ut bona faciamus, et semper rogemus.

 

  1. Noli aemulari in eo qui prosperabitur in via sua, in homine faciente iniustitias.

Noli.

[Gl. int.] Hic exponit unde solet nasci indignatio. Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua,

[Aug.] et non Dei, in qua tu es. In via prosperatur iste, sed in perventione, id est cum ad finem pervenerit, erit infelix ; tibi iusto econtra. Et ideo, noli aemulari in eo qui prosperatur, scilicet In homine faciente iniustitias. Sed tu

 

  1. Desine ab ira, et derelinque furorem ; noli aemulari ut maligneris.

Desine ab ira,

[Aug.] id est ne turbetur oculus tuus ira. Vide veritatem, id est Christum multa passum, nunquam prosperatum, nec tamen iratum. Ideoque non irascaris de flore malorum, quia inde irasci et indignari, est contra Deum murmurare, et prope blasphemare ; et derelinque furo[Rem

[Cassiod.] Nota differentiam inter iram, et furo[Rem Ira subita est, furor diutius durat ; sed utraque deserenda sunt, per quae peccatur.

[Aug.] Hoc dicitur ei qui adhuc infirmus tumet, cur non bona sibi dantur, quae etiam mali habent. Et noli aemulari ut maligneris, id est ut voluntarie sis malus, imitando eum qui maligne faciendo ad tempus floret. Vel ita ab illo loco, noli aemulari, quasi dicat, ora eum, et, noli autem, aemulari in eo qui prosperatur in via sua, id est ne moveat te a perseverantia, prosperitas malorum, neque in homine faciente iniustitias, id est si faciunt iustis iniqua : quod et si tibi aliqua faciunt, desine ab ira, id est ne sis iratus. Quod et si grandia faciunt, derelinque furorem, id est, ne furiosus sis, praesertim, noli aemulari ut maligneris, id est, ut eodem modo sis malignus.

 

  1. Quoniam qui malignantur exterminabuntur ; sustinentes autem Dominum ipsi haereditabunt terram.

Quoniam qui malignantur,

[Gl. int.] id est qui mali sunt, et si modo florent, exterminabuntur in futuro, id est extra terminos terrae viventium damnabuntur ; sustinentes autem,

[Cassiod., Gl. int.] scilicet qui adversa ferunt, et praesentia despiciunt, propter Dominum, qui non fallit et omnia potest, ipsi haereditabunt terram viventium, sed quandiu ferendum ?

[Aug.] cito erit quod infirmo diu videtur. Et hoc est :

 

  1. Et adhuc pusillum et non erit peccator ; et quaeres locum eius, et non invenies.

Et adhuc. Quasi dicat : Iam sustinuisti, et adhuc restat pusillum, id est parum.

[Gl. int.] Ne ergo taedeat te, et non erit peccator, pro quo gemis, id est non erit dominium peccatoris, qui nunc vivit pio, id est ad utilitatem pii, quem purgat pusillum, est usque ad finem vitae cuiusque, quando liberantur sancti.

[Aug.] Post istam tamen vitam parvam, nondum eris ubi erunt sancti, quibus dicetur : Venite, benedicti Patris mei, id est non habebis geminam stolam, quam habebunt sancti in resurrectione, sed poteris esse in illa requie, in qua dives superbus et sterilis vidit Lazarum ulcerosum et pauperem, in qua requie securus exspectes diem iudicii, quando recepto corpore angelis aequaberis. Sed quomodo Lazarus erat in requie, cum nondum esset missa hostia ?

[Alcuin.] in spe, ex toto ; in re, partim, quia nec ignem materialem, nec vermem conscientiae corrodentis sentiebat. Et quaeres. Quasi dicat. Sic non erit peccator, quia quaeres locum eius et non invenies, id est si quaereres non invenires,

[Aug.] quia non habebit tunc usum quem modo habet, cum eo utatur Deus ad probandum iustum ; flagellum nempe facit Deus de malis sibi quo castiget filios.

 

  1. Mansueti autem haereditabunt terram ; et delectabuntur in multitudine pacis.

Mansueti autem,

[Cassiod.] non quicunque sustinentes, sed qui patienter tolerant, Haereditabunt terram viventium, et quid ibi eis ?

[Aug.] Delectabuntur in multitudine pacis. Mali in exteris delectantur ; tibi, o iuste, omnia pax.

 

Pars II.

  1. Observabit peccator iustum ; et stridebit super eum dentibus suis.

Observabit peccator iustum.

[Cassiod.] Secunda pars. Dicto quod boni non debent aemulari malos, subdit hic malos super bonos invidia torqueri, quod non sunt eis similes. Et ideo pudor est eos id est malos aemulari, quasi dicat : Tunc pax eis, sed modo est bellum, quia peccator observabit, quasi dicat, occultis insidiis iustum, ut eum alliciat. Ideo observabit, quia dum videt iustum, credit se accusari ab eo ; si vero non potest allicere, stridebit super eum dentibus suis, ut furens bellua.

[Aug.] Quasi dicat : Quem non potest subvertere, conatur occidere.

 

  1. Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies eius.

Dominus autem irridebit eum,

[Gl. int.] id est irrisibilem videt, et videre suos facit. Sicut ergo Deus, sicut et nos videntes malos perituros irrideamus,

[Cassiod.] et praesentes grandis consolatio est ista. De hoc irridebit, quoniam prospicit,

[Aug.] quod ipse peccator non videt, quod veniat, vide et tu hoc cum Deo, dies eius quo retribuetur ei. Semper enim vindicatur in impium, aut hic aut in futuro, si se convertit, vindicatur in eum hic, ut in Paulo, qui divina voce prostratus resipuit ; si non convertit se, vindicabitur in eum in futuro.

[Alcuin.] Si neque blanditiis, neque minis aget, poena aggreditur. Unde subdit ;

 

  1. Gladium evaginaverunt peccatores ; intenderunt arcum suum.

Gladium etiam evaginaverunt peccatores.

[Aug.] Ecce aperta impugnatio.

[Alcuin.] Si vero nec sic proficit, insidiatur dolis, quando bene loquendo, mala intendit. Et hoc est, intenderunt arcum suum,

[Aug.] id est, dolos. Ecce occulta impugnatio, quae sit per insidias : postea reddit singula singulis. Quasi dicat : Arcum suum intenderunt.

 

  1. Ut decipiant pauperem et inopem : ut tricident rectos corde.

Ut decipiant pauperem,

[Gl. int.] qui sibi non sufficit, et inopem qui nec habet spem ab alio. Gladium evaginaverunt ut trucident rectos corde,

[Cassiod.] ut martyres, sed

 

  1. Gladius eorum intret in corda ipsorum ; et arcus eorum confringatur.

Gladius eorum intret in corda ipsorum, unde venerat,

[Cassiod., Gl. int.] quasi dicat, occidendo in corpore, se occiderat in mente. quod non nocet sanctis, sed potius dolus eorum fit inanis, ut in sequenti dicitur. Gladius eorum intret in corda ipsorum et sic fit.

[Aug.] Tibi enim nocent, o iuste extra : sibi vero intus, et ita insaniunt, quasi cum per corpus suum mittat gladium, ut cedat tunicam alterius. Et arcus eorum confringatur, id est insidiae frustrentur, ne noceant iusto, qui et si spolietur dicat :

 

  1. Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas.

Melius est modicum iusto, etc. Vel ita iunge litteram. Ita impius iusto,

[Gl. int.] tamen Melius est modicum iusto quod habet super divitias peccatorum multas, id est quia et si modo prospere malis, non tamen sic semper erit.

[Alcuin.] Et nota quod paulo ante de malitia peccatorum et sustinentia bonorum egit ; hic de divitiis illorum et paupertate horum. Vere melius,

 

  1. Quoniam brachia peccatorum conterentur ; confirmat autem iustos Dominus.

Quoniam brachia, id est potentia peccatorum conterentur,

[Aug.] iustos autem confirmat Dominus in adversis per spem, per exempla, et maxime per exemplum crucis suae. Crux enim finita est in poena, manet in gloria, a locis enim suppliciorum transit ad frontes imperatorum. Qui tantum honorem dedit suis poenis, quid faciet fidelibus suis ?

 

  1. Novit Dominus dies immaculatorum ; et haereditas eorum in aeternum erit.

Novit.

[Aug.] Quasi dicat : Quomodo confirmat ? quia, novit Dominus, homo non potest scire, dies immaculatorum, et si miseri videntur ignaris, scit Deus quid eis serviet. Vel novit,

[Hier.] id est approbat Dominus dies immaculatorum, id est vitam immaculatorum, et haereditas eorum,

[Gl. int.] quae pro diebus immaculatis dabitur, in aeternum erit.

 

  1. Non confundetur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur, quia peccatores peribunt.

Non confundentur.

[Aug.] Confunditur ille qui sperat in homine, se, vel alio. Unde : Maledictus qui ponit carnem brachium. Si in tempore malo, id est tribulationis praesentis, in qua potius gloriantur, et in diebus famis qui modo sunt, quando non est plena refectio, et est multa miseria, saturabuntur in spe, et vere, quia peccatores peribunt tantum qui ablatis exterioribus nihil habent intus, extra tribulantur et intra. Nam

 

  1. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient.

Inimici Domini vero,

[Hier., Gl. int.] id est in veritate, mox ut honorificati fuerint honoribus et potentia, et exaltati gloria, deficientes in interiori, et penitus ab omni virtute quemadmodum fumus deficient.

[Aug.] Fumus quanto plus extenditur, tanto plus evanescit, ita mali. Nam quanto gradus altior est, tanto casus gravior. Vel ita ab illo loco. Non confundentur in tempore. Et legitur partim de praesenti, partim de futuro, sic, non confundentur in tempore malo ibid.), id est futuri iudicii.

[Cassiod] Et in diebus famis, id est in hac vita, quae est dies famis, quando boni esuriunt et sitiunt iustitiam. Saturabuntur : per Scripturas et exempla, et per Domini promissiones. His duobus alia duo postea opponit, agens de malis,

[Cassiod.] scilicet peccatores peribunt, contra hoc quod dixerat, non confundentur, et inimici vero, contra hoc quod dixerat, saturabuntur. Sic boni non confundentur in futuro, quia peccatores tantum, peribunt in iudicio, boni saturabuntur hic, sed inimici Domini mox, id est, quam statim honorificati fuerint et exaltati deficientes, id est, quam statim in altum conscendunt, tam statim a veritate cadunt, nec est in textu ut. Ipsi dico, deficientes, ut nec iudicium boni remaneat. Et hoc quemadmodum fumus, quia quanto plus elevantur, tanto citius cadunt, ut fumus.

[Hier.] Vel ita ut primus versus, totus de futuro, secundus de praesenti legatur, sic : Non confundentur in tempore malo, id est iudicii, et in diebus famis, scilicet quando mali esurient, in futuro, saturabuntur. Quia, tunc, peccatores peribunt, et non solum tunc, sed etiam interim, inimici Domini mox honorificati, etc. Hoc non mutatur. Ideo haec malis, quia

 

  1. Mutuabitur peccator et non solvet ; iustus autem miseretur et tribuet.

Mutuabitur peccator et non solvet.

[Aug.] Hic accipit corpus et mentem et caetera, a Deo, et non agit gratias. Vel, mutuabitur peccator,

[Cassiod.] id est audit verbum Dei, et non solvet id est non reddit operibus, quod auditu percepit, quasi dicat, non refert lucrum,

[Aug.] iustus autem miseretur et tribuet de his quae accipit a Deo.

[Cassiod.] Et nota quia prius movetur misericordia erga non habentes deinde tribuet. Praecedit ergo misericordia in affectu, et largitas sequitur in effectu. Et ideo prius dixit, miseretur, et postea tribuet.

[Aug.] Semper est aliquid quod det, saltem orationem, ideo miseretur et dat, quia scit quod benedicentes Dominum haereditabunt terram, et maledicentes disperibunt. Et hoc est.

 

  1. Quia benedicentes ei haereditabunt terram, maledicentes autem ei disperibunt.

Quia benedicentes ei,

[Cassiod., Gl. int.] scilicet in omnibus gratias agentes, et iussa sequentes, haereditabunt terram viventium ; maledicentes autem ei turpi vita de quibus dicitur. Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes Rom. II), disperibunt etiam cum benedicentes fiunt, pereunt in malo, secundum illud, Convertere impium et non erit. Ideo est benedicendum, quia

 

  1. Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam eius volet.

Gressus hominis,

[Cassiod.] qui per se erant tortuosi, quia in peccatis nati sunt homines, dirigentur vel dirigetur apud Dominum,

[Gl. int.] id est a Domino. Dicitur hoc a simili regis vel reipublicae disponentis.

[Hier.] Gressus dicit opera et effectus ; et per hoc viam eius Dei, et si dura sit volet homo.

[Aug.] Via terrae non est dura ; sed tamen plena latronibus ; sed via Domini tuta, etsi dura. Vel, viam eius,

[Alcuin.] id est hominis, volet Deus. In qua via Dei,

 

  1. Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.

Cum ceciderit,

[Cassiod.] id est adversa erit passus corpore, non collidetur mente.

[Hier.] Vel si cadit peccando venialiter, non frangitur per crimina, quia Dominus, supponit,

[Gl. int.] a simili hoc dicit manum suam, id est auxilium.

 

Pars III.

  1. Iunior fui, etenim senui : et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem.

Iunior fui, etc. Tertia pars.

[Cassiod.] Tractat hic iustum nunquam deseri, praemia bonorum et poenas malorum commiscens cum interiectis adhortationibus. Quasi dicat : Supponit manum, nam iunior fui, etenim senui.

[Alcuin.] Ecclesia hic loquitur quasi unus homo, qui fuit puer in Abel ; in prophetis, in patriarchis, iuvenis ; in tempore martyrum, quasi senex ; in senecta uberi, in fine mundi, quasi in decrepita aetate erit. Has quatuor aetates non distinguit hic propheta, duas tantum ponens, iuventutem et senectutem, et ponit iuventutem pro pueritia.

[Aug., Cassiod.] Ecclesia enim quasi unus homo in primis temporibus iunior fuit, quando initia legis naturalis in Adam suscepit ; iam in fine saeculi senuit in senecta uberi, cum in honorabili aetate Christum suscepit per omnes gentes dilatata ; et his aetatibus non vidi iustum derelictum a Deo, nec semen eius.

[Cassiod., Gl. int.] Id est opera vel imitatores, quaerens panem spiritualem,

[Aug.] id est indigere pane verbi, quia verbum Dei semper cum eo est. Vere non, quia

 

  1. Tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit.

Tota die. Vel sic iunge litteram. Quia non eget, et ideo, tota die miseretur affectu misericordiae, et postea commodat terrena ut aeterna capiat.

[Aug.] Vel miseretur admonendo, et commodat docendo.

[Cassiod.,

[Gl. int.] Dicitur enim hoc, vel de eleemosyna actuali, quae a misericordia incipit, et postea manum aperit.

[Cassiod.] Vel de spiritualibus ; et semen illius quod seminat ut metat,

[Aug.] id est opera bona, vel imitatores erit in benedictione,

[Gl. int.] id est multiplicatione,

[Aug.] quia cum exsultatione veniet portans manipulos suos. Et ideo, tu quicunque es,

 

  1. Declina a malo, et fac bonum : et inhabita in saeculum saeculi.

Declina a malo et fac bonum,

[Aug.] id est, ne cui noceas, sed benefac. Prius dicit, declina a malo ; postea, fac bonum, quia malus repente non potest bona appetere.

[Cassiod.] Nemo enim repente fit pulcher. Neque putes te perdidisse, potius per hoc vives. Et hoc est inhabita terram viventium,

[Aug.] in saeculum saeculi,

[Gl. int.] ecce merces, Declina a malo et fac bonum.

 

  1. Quia Dominus amat iudicium ; et non derelinquet sanctos suos ; in aeternum conservabuntur.

Quia Dominus amat iudicium,

[Aug.] quo permittit sanctos affligi ; nam et si sinit sanctos pati, iuste tamen iudicat.

[Cassiod.] Et quia Dominus amat iudicium, ideo et tu ama ut tuis bonis gaudeas. Et non derelinquet sanctos suos ;

[Gl. int.] et si sinit affligi, non tamen deserit eos. Vel Dominus amat iudicium,

[Cassiod.] id est discretos qui discernunt bonum a malo. Et non derelinquet sanctos suos, quia in aeternum conservabuntur, et si hic morientur. Contra

 

  1. Iniusti punientur ; et semen impiorum peribit.

Iniusti punientur propter prava opera. Et semen impiorum,

[Gl. int.] id est opera, peribit, id est non ferent fructum, quia sine fructu beatitudinis erunt. Vel, semen impiorum peribit,

[Aug.] id est imitatores eorum peribunt cum eis, sicut econtra semen iusti in benedictione erit.

 

  1. Iusti autem haereditabunt terram ; et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.

[Aug.] Iusti autem haereditabunt terram viventium, quae est aeterna. Unde sequitur, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. Merito haec iusto, quia

 

  1. Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium.

Os cordis iusti meditabitur sapientiam,

[Gl. int.] quae est de ipso Deo et aeternis, et lingua eius loquetur instructioni aliorum iudicium, id est quid Deus praecipit tenere et fugere.

[Aug.] Sed ne putes de illis esse de quibus dicitur : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.

 

  1. Lex Dei eius in corde ipsius ; et non supplantabuntur gressus eius.

Lex Dei eius,

[Gl. int.] id est praecepta Dei, est in corde ipsius, quasi dicat, cor consonat linguae, et quid illi prodest ? Non supplantabuntur gressus eius.

[Cassiod.] Supplantare est plantis foveam insidiarum praetendere. Et est sensus ;

[Aug.] verbum in corde liberat a laqueis peccatorum. Non supplantabuntur tamen.

 

  1. Considerat peccator iustum ; et quaerit mortificare eum.

Considerat peccator iustum,

[Aug.] id est, insidiatur, quia iustus gravis est ei ad videndum : quia dissimilis est aliis vita eius. Et ideo, quaerit mortificare eum.

 

  1. Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius ; nec damnabit eum, cum iudicabitur illi.

Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius,

[Aug.] id est in potestate eius, secundum animam, ut ei consentiat. Ut enim ait Iob : Terra tradita est in manus impii, id est caro, in quam saevire potest ; sed animam invictam educit Deus, ne cedat eis. Nec damnabit eum Dominus iustum,

[Gl. int.] et si ab homine hic damnetur ; cum iudicabitur iustus in futuro, id est cum iudicium fiet de illo ante tribunal Christi ; quod iudicium fiet illi iusto, id est ad commodum illius. Ecce consolatio iusti. Vel ita, non damnabit Dominus, eum, id est non permittet iustum damnari, cum iudicabitur ab impio : quod iudicium fiet illi impio,

[Alcuin.] id est ad malum eius.

[Aug.] Et quia Dominus ita facit iusto, ergo nunc

 

  1. Exspecta Dominum, et custodi viam eius ; et exaltabit te ut haereditate capias terram ; cum perierint peccatores, videbis.

Exspecta Dominum, et si diu pateris in exspectando, custodi viam eius, id est praecepta ; et quid inde mihi ? exaltabit te meritis,

[Cassiod.] quia non nisi exaltatus caelestem potest habere patriam. Unde subdit, ut haereditate, quasi dicat, ita exaltabit, ut haereditate, id est firmiter capias terram viventium,

[Gl. int.] et si modo nescis quod promittit, in experientia postea disces. Unde subdit, cum perierint peccatores videbis in re quod modo credis de praemiis bonorum et poenis malorum. Dupliciter notat gaudia bonorum : primum, quia tunc sentient in quantis sint iucunditatibus, inde quia videbunt poenas impiorum.

[Cassiod.] Unde gratior est beatitudo liberatis ab huiusmodi malo. Vel videbis hic in praesenti oculo fidei.

[Aug.] Quo qui caret, delectatur felicitate impiorum. Peribuntne ? utique, quia.

 

  1. Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani.

Vidi impium.

[Cassiod.] Hoc dicitur contra hoc quod putabatur Deo non displicere, qui hic utitur prosperitate ; super, id est ultra modum, exaltatum in honoribus, et elevatum sicut cedros Libani. A simili dicit.

[Gl. int.] Est enim Libanus mons in quo sunt altae cedri, quae a vento deiiciuntur. Et interpretatur candidatio, per quod significatur candor saeculi huius ; et est elevatum super cedros Libani, id est in candore saeculi, qui cito deiicitur.

 

  1. Et transivi, et ecce non erat ; quaesivi eum, et non est inventus locus eius.

Et transivi ad novissima eius,

[Aug.] transivit qui praesentiam non attendit, sed novissima. Unde alibi : Hoc labor est ante me, donec intrem in sanctuarium Dei, etc. Et ecce non erat potens, quia non est inventus locus eius. Unde sequitur : Et quaesivi eum, si ibi impius vivat pio, id est ad utilitatem pii. Et non est inventus locus eius, regnandi. Vel ita ab illo loco vidi impium super humiles esse exaltatum et elevatum super alia littera, cedros Libani,

[Cassiod.] id est super altos, ut altis celsior sit. Et transivi, mundum, meliori conversatione ad Deum tendens, factus verus Hebraeus. Bonus est iste transitus : Haec est mutatio dexterae Excelsi. Unde : Transeamus usque in Bethlehem, et videamus hoc verbum quod factum est. Et transiens vidi hoc : Ecce non erat, quasi dicat, vidi nihil posse, cum nihil sint omnia in quibus gloriatur homo. Et quaesivi eum id est in memoriam reduxi, quia tunc magis dolent boni de impiis, quod ab eis sunt separati, cum in melius immutantur. Et non est inventus locus eius.

[Cassiod.] Locus malorum mundus est, qui et dissolvetur. Potest tamen et de diabolo totum accipi, cui religato, nocendi locus ablatus est ; iam ex parte, in futuro ex toto. Unde Ieremias clamat : Perdix congregavit quae non peperit, fecit divitias non cum iudicio, in dimidio dierum suorum derelinquent eum, et in novissimis eius reperietur insipiens. Et Ioel : Eum qui ab aquilone est fugabo a vobis. Et hoc est, vidi impium, id est diabolum super alios exaltatum, hoc maxime ante Christi adventum tempore, ante legem, et sub lege, cum homines velut gregem post se trahebat ; sed tertio tempore, scilicet gratiae, et tertio die, scilicet resurrectionis Christi, humiliatus est superbus, et retro conversus per fortiorem vasa eius diripientem. Inde est quae in rogationibus draco duobus primis diebus antecedit crucem plena cauda. In tertio, sequitur eadem evacuata. Et elevatum super cedros Libani, id est super altos. Sequentia non mutantur de prima lectione.

 

  1. Custodi innocentiam, et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico.

Custodi.

[Gl. int.] Quasi dicat : Quia ita impiis, ergo eis sitis dissimiles. Et hoc est, custodi,

[Aug.] ne extorqueat a te innocentiam, non terrena ; postea custodi,

[Gl. int.] et si graveris, intelliges hoc esse aequum. Et hoc est, et vide aequitatem.

[Cassiod.] Vel aliter secundum aliam litteram, custodi veritatem, haec est alia littera, ne scilicet in mundanis curam habeas. Et vide directionem, alia littera, ut non iniquus putetur Deus,

[Aug.] qui favet impiis et iustos affligit. Quasi dicat :

[Gl. int.] Quaecunque vult Deus, te velle, velis tu, quia aliter curvus es. Vel, custodi innocentiam, quantum ad Deum ; et vide aequitatem, quantum ad proximum.

[Aug.] Et ne putes quod finitus sit homo, attende novissima, et videbis quoniam sunt reliquiae homini pacifico ; post hanc vitam remanet ei bonum ; non periit omnino, sed vivit.

[Aug.] Reliquiae sunt bona quae post hanc vitam relinquuntur bonis, id est aeterna, vel memoria bona post obitum.

[Cassiod.] Haec autem sunt homini pacifico. Pacificus est qui inter discordantes pacem servat et facit.

[Cassiod.] Et nota cui haec virtus est ; loco beati ponitur. Unde : Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Sed econtra,

 

  1. Iniusti autem disperibunt, simul, reliquiae impiorum interibunt.

Iniusti autem disperibunt simul,

[Aug.] vel in idipsum. Alia littera, id est, in aeternum. Vel omnes simul, in unum, et reliquiae impiorum, id est terrena, interibunt. Vel sic distingue :

[Alcuin.] Iniusti disperibunt, et simul, cum eis reliquiae impiorum interibunt, scilicet terrena.

 

  1. Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis.

Salus autem.

[Gl. int.] Quasi dicat : Haec omnia iustis, totum est tamen a Domino. Et colligit summatim. Et hoc est salus, quod dicat : Custodi innocentiam, vide aequitatem,

[Cassiod.] quod non est tamen nisi per Deum, qui salus iustorum a Domino est,

[Gl. int.] non aliunde, et protector eorum est, si quis impugnat in tempore tribulationis.

 

  1. Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos ; et eruet eos a peccatoribus ; et salvabit eos quia speraverunt in eo.

Adiuvabit eos Dominus,

[Gl. int.] id est cooperabitur eis, et liberabit eos Dominus a labore vineae, in futuro, vel de praesenti : liberabit eos Dominus, id est faciet liberos et securos, ac si nullus contrarius ; et eruet eos,

[Cassiod.] ne fides eorum pervertatur a peccatoribus, quasi dicat, servat illaesos a contrarietate saeculi, et salvabit eos in futuro, non quia non peccaverunt, sed quia speraverunt in eo.

 

 

PSALMUS XXXVII

 

PSALMI TITULUS : PSALMUS DAVID IN REMEMORATIONE SABBATI.

 

Domine, ne in furore. Titulus. Psalmus David in rememoratione.

[Cassiod.] Psalmus iste tertius est in ordine poenitentialium, docens ut peccatum quod prorsus fugere nequimus, semper in memoria habeamus, non ad faciendum, sed ut ab eius frequentia saltem nos temperemus. Et hoc est, psalmus iste est David, id est poenitentis, habitus in rememoratione, id est docens nos memoriam peccati habere, ut caveamus. Vel in rememoratione Sabbati.

[Aug.] Sabbatum est requies aeternitatis, quam habere desiderat, et perdere formidat. Iste itaque poenitens in malis positus peius timens, et tamen lugens Sabbati aeterni recordatur, quo timet privari peccati conscius, desiderat frui graviter afflictus.

[Cassiod.] Hic enim poenitentem inducit multis modis cruciatum, ita ut ipsum Iob qui carnis incentiva et ingentia vicit supplicia, videatur proponere tironibus in exemplum ut cruciatus grate amplectantur, minores quidem meritis, id est quam ipsi meruerunt, per quos ab aeterna poena liberantur. Et hoc est : psalmus iste est David, id est poenitentis, habitus in rememoratione Sabbati, id est agens de recordatione Sabbati, quod poenitens desiderat, Intentio. Monet ad poenitentiam. Modus. Quatuor sunt partitiones. Primum captat misericordiam per poenas summatim dictas. Secundo, ponitur narratio in qua enumerantur miseriae, ibi putruerunt et corruptae sunt. Tertio, quia inter tot mala speravit in Domino, affirmat se audiendum, cum commemoratione emendationis, ibi quoniam in te, Domine, speravi. Quarto, exsultativa conclusio de salute ponitur, ut certa sit spes imitantibus. Sic est in omnibus poenitentialibus, ibi, ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne, etc. Ab oratione ergo et lacrymis incipiens, ait :

 

  1. Domine, ne in furore tuo arguas me, neque ; in ira tua corripias me.

Domine, ne in furore tuo,

[Aug.] vel indignatione tua. Alia littera, arguas me, id est ne sim inter eos, quibus in iudicio dices : Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Ite, maledicti, in ignem aeternum. Neque in ira tua corripias me, vel emendes me ; alia littera, id est ne inter eos sim qui per ignem emendati salvabuntur ; sed hic emenda, quia tunc gravior ignis. Et accipitur hic ira et furor pro eodem, id est pro iudicii die quo malis videbit Deus irasci. Vel ita :

[Cassiod.] Rogat ut non iratus iudex inferat tormenta ad peremptionem, sed misericors ad correctionem. Et est, o Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me,

[Hier.] argue me ita, ut poena sit in misericordia ad correctionem, non ab ira ad ultionem.

 

  1. Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.

Quoniam sagittae tuae, etc.

[Aug.] Numerat hic poenitens mala quae patitur, ut quia sunt multa, satis sint, id est sufficiant Deo, ne peiora patiantur, quasi dicat : Ne arguas in furore, quia sufficere tibi possunt quae patior. Et hoc est, quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi. Sagittae sunt vindictae Dei, scilicet dolores animi et corporis, quia sicut sagittae intenduntur et infiguntur, ita vindictae intensae fuerunt in Adam per comminationem, qua Deus ei comminabatur Adae dicens : In quacunque die comederis, morte morieris Gen. II). Et quia comedit, infixae sunt etiam nobis per poenam et culpam. Ille enim huius miseriae fuit origo, nos propago. Infixae sunt, et non ad horam ; sed confirmasti diu, scilicet ut sint usque ; in finem saeculi, et in multis partibus, scilicet in carne, et in anima, et in eisdem multis modis, ut ostendetur in sequenti.

[Cassiod., Gl. int.] Confirmasti dico, super me manum tuam, id est vindictam. Captat hic misericordiam a potestate iudicis. Eo usque confirmasti, quod

 

  1. Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum.

Non est sanitas in carne mea.

[Aug.] Portat enim mortale corpus tot miseriis subditum, quod et sanum cum dicitur, non vere sanum est, quod leviter potest laedi. Unde hic dicit, non est sanitas in carne mea a facie irae tuae,

[Cassiod.] id est, ab instantia vindictae in Adam exercitae. Captat hic ab infirma persona sua, quae vindicta non est iniusta,

[Aug.] quia est pro peccatis. Et hoc est non est pax ossibus meis. Accipit ossa pro carne, et exponit quod dixerat, aliud dicens, scilicet a facie peccatorum meorum, quasi dicat, huius rei causa sunt peccata mea.

 

  1. Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum ; et sicut onus grave gravatae sunt super me.

Quoniam iniquitates. Repetit quod dixerat, apertius exponens, quoniam iniquitates meae supergressae sunt ; vel, sustulerunt caput meum ; hoc est quod ante dixerat, a facie peccatorum meorum. Ideo sicut onus grave vel fascis gravis, gravatae sunt super me : hoc est quod ante dixerat, non est pax ossibus meis. Et est sensus : Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, sicut onus grave, etc. ;

[Aug.] id est quia iniquitas elevavit caput superbi contra Deum, Deus gravavit eum mole poenarum, ut fasce, et compressit ne iam erigatur. Etiam nota quod congrue dicit iniquitates super se gravatas, quia iniquitates quae leves sunt et dulces, dum fiunt afflictionibus onerantur, id est onerosae et graves fiunt.

[Gl. int.] Vel ita ab illo loco, non est pax, ubi ostendit afflictionem animae post ostensam infirmitatem carnis. Et est, non est sanitas in carne mea. Et etiam, non est pax ossibus meis, id est nec rationi est pax, quia caro impugnat. Et hoc, a facie peccatorum meorum, id est ab instantia cogitationum et suggestionum mearum. Non est pax, quia peccatum regnat in mortali corpore. Et hoc est quod dicit, quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, id est rationem. Caetera non mutantur.

[Cassiod.] Aliter totum ab illo loco : Quoniam sagittae, et dicit sagittas verba Dei, quae penetrant corda hominum, et infigunt vulnus amoris, non livoris. Unde sponsa in Canticis ait : Vulnerata sum charitate. Haec infixa cordi poenitentis, faciunt eum recordari Sabbati aeterni. Quasi dicat : Ne arguas, quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, id est verba tua cordi meo infixa sunt, quae faciunt me recordari Sabbati. Et quia nondum habet quod amat, gemit. Unde sequitur : Et confirmasti super me manum tuam, scilicet vindictam, quia quod amo non habeo. Et ita, non est sanitas in carne mea, id est cognosco non esse salutem carnis, comparatione futuri. Non est sanitas, et hoc, a facie irae tuae futurae,

[Cassiod.] id est, quia praevidi faciem irae, id est quia minaris ne videam iram, timore futurae irae sic terretur iste ut non sit sanitas in carne, more verecundi famuli, qui futuris flagellis affligitur. Et non est pax ossibus meis, quasi dicat, gravis dolor ad interiora usque pervenit. Et hoc, a facie peccatorum meorum, quia sanctus super poenas corporis affligitur peccatis, putans se graviora mereri ; quoniam iniquitates meae, etc. Quasi dicat : Nec iniuste passus sum, sed peccatis imputo, per quidquid melius captat. Et hoc est, quoniam iniquitates meae supergressae sunt, etc. Haec non mutantur.

 

PARS. II.

  1. Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae.

Putruerunt, etc.

[Cassiod.] Secunda pars, ubi est narratio, in qua enumerantur miseriae. Quasi dicat : Iniquitates sunt supergressae caput meum, quia cicatrices meae,

[Gl. int.] id est plagae peccatorum, per baptismu5m sanatae computruerunt, cum iam peccato iterum consentitur et corruptae sunt, dum ad actum perducitur.

Et hoc totum a facie insipientiae meae, id est per stultitiam meam, quia non sum usus viribus in baptismo receptis : quod mihi, non Deo imputo. Et hoc idem quod supra dixerat, a facie peccatorum meorum.

[Gl. int.] Aliter, cicatrices meae, vel livores mei. Alia littera,

[Cassiod.] id est peccata mea, computruerunt,

[Aug.] aliis per exemplum. Et putruerunt, alia littera. Mihi ipsi patet quia non est iste sanus, quia cicatrices habet, quae putruerunt aliis, et fetent sibi, ut ab eis aversi odoremus Sabbatum aeternum, et gemamus currentes cum sponsa post odorem unguentorum ; a facie insipientiae meae, non mutatur.

 

  1. Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar.

Miser factus sum.

[Alcuin.] Dixit qualiter iniquitates supergressae, hic dicit quomodo aggravatae. Quasi dicat : Quia putruerunt, ideo miser factus sum,

[Aug.] id est miseriis afflictus sum, et curvatus sum, ab elatione, quia omnis qui se exaltat humiliabitur, a Deo iste incurvatus est, ut non possit se erigere, sicut curva mulier quam invenit Dominus decem et octo annis curvam, quam erexit. Vel, incurvatus sum,

[Aug.] id est terrenis deditus. Unde et miser factus sum, id est tristis. Miser factus, et hoc usque in finem, id est usque in mortem, et tota die, id est tota vita, scilicet iugiter contristatus, quia Sabbati memor quo carebam ; sed non desperans ingrediebar, vel, ambulabam,

[Cassiod.] viam huius vitae. Contristatus sum, ideo,

 

  1. Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus ; et non est sanitas in carne mea.

Quoniam lumbi mei impleti sunt.

[Aug.] Vel anima mea impleta est illusionibus, et quoniam non est sanitas in carne mea. Et ita non est in toto homine, unde sit plena laetitia, donec anima exuatur illusionibus, et corpus induatur sanitate. Illusiones animae infinitae sunt, quae aliquando vix orare sinunt, imagines corporum occurrunt, et transis de hac in illam ; venit oblivio, recordaris hoc pro illo. Et huiusmodi. Hae pellentur, cum videbimus veritatem ut est. Unde Apostolus : Quis me liberabit de corpore mortis huius ? Gratia Dei. Vel ita :

[Hier., Gl. int.] ut per lumbos accipiamus carnalitatem, id est sensualitatem, quae a diabolo fatigatur, et corpus affligitur. Quasi dicat : Non solum mea infirmitate pecco, sed et diabolo,

[Cassiod.] id est per diabolum, qui corpus affligit, et animam fatigat variis imaginationibus. Et hoc est quoniam lumbi mei, vel anima mea, id est carnalitas mea, impleta est illusionibus, diabolicis. Et per hoc interim : Non est sanitas in carne mea, quam diabolus affligit, sicut et supra, per sagittas, non erat in ea sanitas.

 

  1. Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei.

Afflictus sum.

[Cassiod.] Duobus praemissis duo reddit, non est sanitas in carne, quia afflictus sum corpore, anima impletur illusionibus et, id est quia humiliatus sum animo, ut nihil in me sit liberum a poena ; nimis, quia undique est calamitas. Vel ita :

[Gl. int.] Contristatus sum et afflictus per poenitentiam, et humiliatus sum nimis, humilitate poenitendi, rugiebam a gemitu cordis mei,

[Alcuin.] gemitus corde, rugitus voce fieri solet. Iste vero rugit a gemitu, non in voce. Et est rugiebam,

[Gl. int.] id est cum magno desiderio quaerebam animae refectionem.

[Cassiod.] A simili leonis et aliarum belluarum, quibus se comparat ut fortior ostendatur gemitus. Et ille rugitus erat a gemitu. Ecce virtus patientiae ostenditur quod in gemitum non in verba prorumpit. Et est sensus :

[Aug.] Desiderabam Sabbatum et quaerebam, quod quia non obtinebam, gemebam. Et ille gemitus erat cordis mei,

[Hier.] id est rationis. Est enim gemitus carnis, et gemitus mentis. Omnis gemitus qui de exterioribus est, carnis est ; qui vero pro Sabbato est, quod caro non obtinet, cordis est.

 

  1. Domine, ante te omne desiderium meum ; et gemitus meus a te non est absconditus.

Domine, ante te. Quasi dicat : Rugiebam a gemitu cordis mei,

[Aug.] quem gemitum non novit homo. Sed, o Domine, ante te qui vides cor, est omne desiderium meum. Si desiderium est ante Deum, ergo et gemitus qui cum eo est. Desiderium vero est oratio nec unquam desinit orare, qui non desinit amare. Charitas enim amor est. Vel ita :

[Gl. int.] Omne desiderium meum, o Domine, est ante te, id est nihil desidero nisi esse ante te. Et est ante te, omne desiderium meum,

[Cassiod.] id est tale est quod meretur esse ante te, quia pro peccatis gemo. Et ideo, gemitus meus a te,

[Aug., Alcuin.] et non ab hominibus, non est absconditus, sed exauditus, quia pius est pro liberatione animae, non pro terrenis, sed pro caelestibus. Alios gemitus non curat Deus.

 

  1. Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.

Cor meum. Hic exponit dolores animi. Cor meum conturbatum est in me.

[Cassiod.] Quasi dicat : Inde dolor et gemitus, quia cor meum conturbatum est in me.

[Aug.] Pavor undique incutitur et sollicitudo. Et hoc ideo, quia dereliquit me virtus mea, quam habui ante peccatum. Si virtus illa mansisset, nihil terreret. Cur et haec virtus reliquit ?

[Aug.] quia et ipsum lumen oculorum meorum non est mecum, id est lumen quod Deus est, non est mecum, ex quo Adam ad umbram fugit, timens a facie Dei. Hoc lumen nemo videt in praesenti per speciem, quia etsi iam Christiani sunt, nondum tamen vident, nec in futuro visuri sunt. Vel ita :

[Cassiod.] Cor meum conturbatum est in me, id est mens mea succubuit passionibus, quia virtus mea, id est virtus patientiae, reliquit me ; et lumen oculorum meorum non est mecum, id est, ratio imperturbata, quam non habet secum pro ingentibus molestiis.

 

  1. Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt.

Amici mei.

[Aug.] Hactenus confessus est quae patitur a se intus : nunc dicit quae a foris patitur, ab his inter quos vivit. Unde alibi dicitur : Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo. Et ideo, quia in persona capitis, exponens eius passionem, non dividens vocem suam a capite. Ut enim caput dicit peccata nostra, sua, sic nos passiones eius, quae hic ponuntur, dicamus nostras, quia una vox totius est. Et haec etiam cuique versanti inter homines conveniunt. Ait ergo in persona capitis, amici mei, ficti, et proximi mei, scilicet cognati, Iudaei, adversum me appropinquaverunt crucifigentes, et consiliis ac dolis,

[Greg.] et steterunt perseveranter.

 

  1. Et qui iuxta me erant de longe steterunt ; et vim faciebant qui quaerebant animam meam.

Et qui iuxta me erant,

[Aug.] scilicet apostoli, de longe steterunt timentes mori, et vim faciebant, id est crucifigebant qui quaerebant animam meam tollere, non imitari.

 

  1. Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates ; et dolos tota die meditabantur.

Et qui inquirebant mala mihi,

[Aug.] quia non inveniebant crimina, locuti sunt vanitates, id est finxerunt falsa, et dolos, id est fallacias tota die meditabantur ; quot falsa testimonia dixerunt ante crucem, et post resurrectionem corruptis custodibus ? De quibus Isaias dicit : Ponam malos pro sepultura eius. Corrupti namque pecunia, mendacium seminaverunt dicentes : Nobis dormientibus venerunt discipuli eius, et tulerunt eum.

 

  1. Ego autem tanquam surdus non audiebam ; et sicut mutus non aperiens os suum.

Ego autem tanquam surdus non audiebam,

[Aug.] non respondebam, quasi non audirem Et sicut mutus non aperiens os suum. Et non solum non audiebam, sed etiam

 

  1. Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.

Et factus sum sicut homo non audiens,

[Aug.] id est factus sum quasi non possem audire, et non habens in ore suo redargutiones. Ita contra illos tacebat, quasi non esset, unde illos argueret, quod ante fecerat : sed implendum erat illud : Sicut ovis coram tondente se, sic non aperuit os suum. Quoniam in te, Domine, speravi. Quasi dicat : Ideo tacui in passione, quoniam in te, Domine, speravi ; tu exaudies me, Domine Deus meus. Si bona conscientia est, nihil est timendum, nec in aliquo haesitandum. Quia dixi, Item hic caput loquitur de infirmis pedibus, id est membris, sicut ante de seipso loquebatur, quia cum sit in caelo, non deserit quae in terra habet. Quasi dicat : Ideo audies, quia dixi : Nequando supergaudeant mihi, id est meis, inimici mei, ut eis praevaleant ; ad hoc enim laborant. Et, id est quia, dum pedes mei, id est infirma membra mea, commoventur, aliquando in aliquod peccatum, scilicet super me magna locuti sunt inimici mei, id est insurgunt nequissimae linguae inimicorum, cum potius fuisset miserandum.

 

[Cassiod.] Aliter ab illo loco, Amici mei, dicit haec poenitens graviter afflictus, ita ut ipse Iob videatur ista verba proferre : Amici mei et proximi mei. His duobus solatiis gaudet humanitas, sed hi sunt cumulus passionum. Unde sequitur : Adversum me appropinquaverunt et steterunt, exprobrando, ita venit super me plaga et defeci. Et qui iuxta me erant de longe steterunt, ut et ipsa uxor. Unde ipse ait : Halitum meum exhorruit uxor mea. Et vim faciebant qui quaerebant animam meam, id est diabolus cum ministris suis, qui quanto magis moliuntur mortem animae, tanto magis vident aliquem stare. Et qui inquirebant mala mihi, ut uxor, et amici, locuti sunt vanitates, quia consulentes corpori, animae contraria suggerunt, scilicet ut loqueretur contra Deum. Dolos tota die meditabantur. Ego autem tanquam surdus ad iniquitatem consulentium, non audiebam. Et factus sum sicut mutus non aperiens os suum. Mutus dicit et non aperiens os ; quia et si mutus clare non loquitur, saltem balbutiendo murmurat. Hic quoque poenitens nihil asperum, nihil contra Deum dixit. Et nota quod contra iniquas cogitationes tacet iste qui supra contra dolores corporis rugiebat. Et factus sum sicut homo non audiens, per hoc existens, homo

[Alcuin.], id est rationalis, quasi dicat : assimilatus sum dissimulanti audire convicia sua, in quo homo est, id est rationalis ne per hoc cadat in peius ; et non habens in ore suo redargutiones, sic tacui quasi non esset quod iuste redde[Rem Ecce magna virtus audire noxia, et non reddere contra.

 

Pars III.

  1. Quoniam in te, Domine, speravi ; tu exaudies, Deus meus.

Quoniam in te Domine, speravi.

[Cassiod.]. Tertia pars, in qua affirmat se audiendum, cum commemoratione emendationis, quia inter tot mala speravit in Domino. Quasi dicat : Haec mihi faciunt, sed speravi. Salutaris medicina est in malis sperare, non deficere, in te Domine, qui mutas tristia in laeta. Repete : Et quoniam in te Domine, speravi, tu exaudies me, Domine Deus meus. Ideo audies,

 

  1. Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei, et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.

Quia dixi : Nequando supergaudeant inimici mei.

[Aug.] Inter mala maxime cavet sanctus ne de lapsu eius insultet inimicus. Hoc dixi, et tamen hoc evenit forsitan ad emendationem. Et hoc est, dum commoventur pedes mei, id est actus mei.

[Cassiod.] Et dum hoc fit super me magna locuti sunt si commoventur aliquando humana infirmitate, irrident impii, unde dolent pii. Et ideo etiam exaudies.

 

  1. Quoniam ego in flagella paratus sum ; et dolor meus in conspectu meo semper

Quoniam ego paratus sum,

[Aug.] sciens me deliquisse, in flagella, quasi dicat, ad hoc natus sum, ut flagella feram. Flagellat enim Deus omnem filium quem recipit Hebr. XII). Et ideo, non exsultent inimici ; et dolor meus est in conspectu meo semper.

[Aug., Cassiod.] Inde dolet, quia deliquit, impius se defendit, iustus contra se irascitur.

 

  1. Quoniam iniquitatem meam annuntiabo ; et cogitabo pro peccato meo.

Quoniam iniquitatem.

[Aug.] Quasi dicat : Unde dolor ? non de flagello, quod est medicina, sed de peccati vulnere, nisi enim doleret, non se sic accusaret. Et hoc est quoniam iniquitatem meam annuntiabo, id est confitebor. Et quia non sufficit confiteri, addit et cogitabo, id est sollicitus ero, et sedule agam pro peccato meo sanando. Duo modi sunt perfectae poenitentiae, confessio et emendatio, quae fit per fletus et eleemosynas, et huiusmodi quae hic notantur.

 

  1. Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt, super me, et multiplicati sunt qui oderunt me inique.

Inimici autem mei,

[Cassiod.] tua permissione ad probationem mei missi, vivunt,

[Aug.] id est, fruuntur mundo, quia bene eis in saeculo est, ubi laboro et rugio et confirmati sunt in mendaciis. Vel confortati. Alia littera sunt super me

[Gl. int.] in persecutione quod gravius est). Et hoc valet ad impetrandum ; et non sunt pauci, sed multiplicati sunt, id est quotidie plures fiunt quod gravissimum est) qui oderunt me inique,

[Aug.] dando mala pro bonis. Unde sequitur :

 

Pars IV.

  1. Qui retribuit mala pro bonis, detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.

Qui etiam retribuunt mala pro nobis detrahebant mihi, cur ?

[Aug.] quoniam sequebar bonitatem ideo dixit mala pro bonis.

 

Pars IV.

  1. Ne derelinquas me, Domine Deus meus ; ne discesseris a me.

Ne derelinquas me.

[Cassiod.] Quarta pars, ubi est exsultativa conclusio, ut certa spes sit imitantibus, quasi dicat : Praedicta mala mihi ingerunt,

Greg.] sed quia haec mala homini sunt intolerabilia, ne derelinquas me ; vel ita coniungitur littera :

[Cassiod.] Hic poenitens de praeteritis absolutus cum gratiarum actione profitens Deum salutis suae auctorem, laetus exclamat, ne iam relinquatur, dicens : Ne derelinquas me, Domine Deus meus

[Greg.], quia gravis est offensio post veniam. Et si ad horam relinquis, ne discesseris penitus a me, sed potius

 

  1. Intende in adiutorium meum, Domine, Deus salutis meae.

Intende in adiutorium meum,

[Cassiod.] dum pugno contra hostem, Domine, Deus salutis meae, dator aeterne.

[Aug.] Aliter, ne derelinquas me, ut sint verba Christi. Haec enim dicimus in illo qui pro nobis interpellat, id est in persona Christi dicentis : Ne derelinquas me, Domine Deus meus. Sed cum hic dicat, ne derelinquas, ne discesseris, quomodo ergo supra clamabat : Ut quid me dereliquisti ? Hoc enim quod hic dicitur, illi clamori videtur contrarium, sed non est. Ibi enim vox est veteris hominis, qui cum eo crucifixus est, id est ibi loquebatur in persona Ecclesiae, quae est vetus in culpa et poena, cuius vetustas in Christi cruce consumpta est. Hic autem loquitur in persona sua propria, intende in adiutorium meum, Domine Deus salutis meae,

[Cassiod.] quia et animam meam servavit, et a passionibus corpus et animam liberavit.

 

 

PSALMUS XXXVIII

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM CANTICUM DAVID PRO IDITHUN.

 

Dixi. Titulus. In finem canticum David pro Idithun. Legitur in Paralipomenon quod arca Domini reducta a Philisthaeis, David ante eam constituit cantores quatuor millia, et totidem ianitores, quibus praefecit filios Core, cantoribus vero praeposuit ducentos octoginta et octo viros, inter quos fuerunt Asaph, Eman, Ethan et Idithun, quorum nomina Esdras frequenter posuit in titulis, tum pro honore mysterii, tum propter nominum interpretationes, per quas subiectorum psalmorum intellectus panduntur, sicut huius psalmi aperitur sensus. Per hoc nomen Idithun, quod interpretatur transiliens eos, id est remanentes in mundo, haerentesque terrenis, de quo transiliente agitur hic. Docet enim psalmus iste a dilectione saeculi ad Dei legem, et inde ad aeternitatem mente transilire. Et quia hoc iocundum est menti, et si grave sit carni, ideo bene in titulo apponitur canticum. Et est sensus : Canticum istud dicitur canticum, quia hic est mentio de aeterna beatitudine, pro qua iucundum est menti transilire, et si grave sit carni, dirigens nos in finem, id est in consummationem, est David prophetae. Et est Pro Idithun,

[Gl. int.] id est, de transiliente. Intentio.

[Cassiod.] Monet hic psalmus inter blasphemos et iniquos linguae continentiam servare, certamina et rixas comprimere. Hoc enim silentium multum est utile. Modus. Tripartitus est psalmus primo agit de continentia linguae inter blasphemos et contumeliosos. Unde et optat noscere finem, ubi haec non sunt mala. Secundo dixit quomodo omnes sunt sub vanitate et casu. Unde apponit se exspectare Dominum petens liberari, ibi, verumtamen in imagine. Tertio inter tot mala saeculi petit sibi Deum adesse, et peccata dimitti, ut prospero fine exeat, ibi, exaudi orationem meam.

[Aug.] Transilitor autem iste, terrenis abdicans illecebris, de bona opinione semper contrahit invidiam iniquorum et calumniam. Unde deliberat inter malos tacere, ne quid dicat male, ita incipiens :

 

  1. Dixi : Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea.

Dixi,

[Cassiod.] id est, in corde deliberavi, ubi sapientes prius deliberant, quam loquantur. Ideo prius deliberat quia grave hoc est quod incipit. Quid sit illud exponendo subdit : Custodiam. Hoc dicit

[Aug.], quia forsan lapsus iam fuerat in lingua, vias, id est actiones et verba. Vias dico iam meas,

[Cassiod.] id est bonas.

[Hier.] Ideo custodiam ut non delinquam per fatua vel otiosa in lingua quod est difficile.

[Aug.] Non enim frustra est lingua in udo quia facile labitur. Perfectus est ergo vir qui non peccat in lingua Iac. III). Lingua dico iam mea,

[Gl. int.] id est mei iuris.

 

  1. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.

Posui ori meo,

[Aug.] quasi dicat postquam transivi terrenas delectationes, et ea verbis bonis contraho invidiam et calumniam, sufficit mihi intelligentia coram Deo, ne loquendo dem aditum calumniosis, in quo saepe fit perturbatio, ut dicantur non dicenda, contra quod melius remedium est silentium. Unde hic ait, posui ori meo custodiam, quasi dicat, dxii : Custodiam et posui ori meo custodiam, ne incongrua exirent. Posui, custodiam, non propter studiosos, et audire paratos, sed cum consisteret, scilicet cum mora, quasi dicat, hoc feci cum maxime opus esset. Peccator, scilicet qui non percipit ea quae sunt spiritus Dei, et calumniatur : huiusmodi, turgidis calumniosis litigiosis, nil dicendum est, ut et agnus, scilicet Christus sine voce coram tondente se siluit, qui etiam audire paratis multa discipulis, postea dicenda reticuit. Consisteret dico adversum me, quaerens calumniam, a quo transiliente peccator decipitur per silentium, non valens eum verbis tenere. Unde sequitur :

 

  1. Obmutui, et humiliatus sum : et silui a bonis, et dolor meus renovatus est.

Obmutui,

[Hier.] quasi dicat : Posui custodiam, usque eo quod obmutui, id est penitus tacui, et humiliatus sum. Hoc dicit ut purum intelligas silentium, non dolosum. Vel humiliatus sum,

[Hier.] id est improperia ab eis sustinui,

[Cassiod.] et silui a bonis annuntiandis. Vel a bonis hominibus, pro porcis et canibus, quibus sanctum non est dandum, neque margarita mittenda Matth. VII). Tacuit ergo bonis ne doceret contemnentem, qui causam contentionis quaerit,

[Aug.] et ita dolor meus, quem passus est in loquendo, a quo quievit in silentio, renovatus est. Inde est ei dolor, quia negat conservis cibaria verbi. Et ideo

 

  1. Concaluit cor meum intra me : et in meditatione mea exardescet ignis.

Cor meum concaluit intra me,

[Cassiod.] id est ex omni parte caluit igne Dei, id est amore caelestium. Et hoc intra me,

[Alcuin.] id est in ratione, ut de caelestibus cogitaret. Et nota quia prius intra cogitavit, quam extra exiret, loquendo vel concaluit intra me,

[Cassiod.] id est interna gratia Spiritus sancti ; et in meditatione mea, id est in consilio. Hoc dicit ne insanus videretur aestus eius exardescet ignis dilectionis.

 

  1. Locutus sum in lingua mea : Notum fac mihi, Domine, finem meum.

Locutus sum.

[Cassiod.] Dixit se intus cogitasse.

[Alcuin.] Hic dicit se extra esse locutum, quasi dicat postquam intra me cogitavi, etiam in lingua mea, id est transilientium locutus sum,

[Aug.] non auditori erudiendo,

[Cassiod.] sed exauditori Deo, a quo intus audio quod est malis invitus silui, sed Domino locutus sum, aestu charitatis agente. Quid locutus sum ? istud scilicet notum fac mihi, Domine finem meum,

[Aug.] id est Christum, qui est finis noster, id est consummatio ad iustitiam in praesenti, et in futuro ad coronam.

 

  1. Et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.

Ut etiam fac notum numerum dierum meorum quis est,

[Aug.] quem volebat scire non desiderio huius vitae,

[Cassiod.] sed desiderio Christi ut appareat si eius adventum poterit videre, quem antiqui Patres magno desiderio cupierunt videre. Unde : Multi reges et prophetae voluerunt videre quem vos videtis, etc. Inde Simeon ille senex clamabat putas, videbo ? etc. Inde etiam ante natale Domini illae antiphonae cantantur in persona antiquorum Patrum,

[Cassiod.] scilicet, O Adonai, O Sapientia, etc.

[Aug., Alcuin.] Ideo volo scire numerum, ut sciam quid desit mihi ad vitam, ante Christi adventum, ante quem multum deest ad vitam, quia ante eum sunt veteres dies Adae, qui ducunt ad mortem, et non nova generatio quae ducit ad vitam. Unde sequitur :

 

  1. Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tanquam nihilum ante te.

Ecce.

[Gl. int.] Quasi dicat : An deest aliquid ? utique ; quia ecce dies meos, vel veteres,

[Cassiod.] id est breves et inanes posuisti pedes meos, et substantia mea, quae Adam peccante damnata est tanquam nihilum est ex se, quia cito transit, et quandiu est, nihil est,

[Cassiod.] actus quidem boni aliquid sunt, quia vitam conferunt. Nihil est dico, et hoc ante te qui vere vides,

[Cassiod.] quasi dicat : Et si actus transilientis aliquid sunt, substantia tamen nihil est ante Deum.

 

  1. Verumtamen universa vanitas : omnis homo vivens.

Verumtamen.

[Cassiod.] Videns iste adventum Christi, quem petierat videre, et nondum habens bonum aeternum, redit ad infirmitatem suam, quam habet inter virtutes, dicens : Magna sunt quae diximus et credimus, sed tamen nondum est illud aeternum ; sed universa sunt vanitas pro mutabilitate. Et quia mutabilia et transitoria sunt, ecce iste desiderans aeterna, exprobrat humanae vitae cui subest. Quod ideo dicit, ne quis putet sanctos a tentationibus alienos.

[Gl. int.] Et ad hanc vanitatem pertinet homo, non Deus, non Spiritus omnis,

[Hier.] id est et bonus et malus. Si enim malus est, in saecularibus vanus est. Si vero bonus, ei cum Christo volenti esse vana est haec vita. Homo dico vivens in hoc mundo.

 

Aliter totum ab illo loco, obmutui, vel, obsurdui. Et dicit iste transiliens se tacuisse, bona, dum timet ne loquatur mala. Ego silui,

[Aug.] id est tacui etiam bona conversis, dum timeo ne loquar mala. Et quia non erogo pauperibus talentum mihi creditum, non committit mihi dives Dominus. Et hoc est, obsurdui. Alia littera, id est coepi a Deo iam non audire ; positus enim est inter divitem Deum, et pauperem hominem. Intercurrit transiliens inter Deum et hominem, ut a Deo accipiat, et homini distribuat Domini sui pecuniam. Sed dum timet esse prodigus et dissipator fit avarus dispensator, aliis non erogando. Et ideo subtrahitur ei a Domino, hoc iste confitetur se passum, docens nos cavere hoc non imitari.

[Aug.] Si autem piger iste damnatur, quia non erogat, quid ille patietur, qui per luxuriam consumit ? Et sic humiliatus sum a Deo, non humiliavi me. Et ita, dolor meus renovatus est, dolet tacuisse dicenda ; quia vidit mala, ideo tacuit etiam bona et bonis, unde, scilicet quia tacuit. Zelus domus Dei comedit cum, id est amor proximorum quibus tacuit angit eum. Unde sequitur : concaluit cor meum intra me. Coepit inquietum esse cor, videns hinc inde esse pericula. Et in meditatione mea exardescet ignis, id est aestuatio, dum in utroque video esse pericula, et in hac fluctuatione dicendi et tacendi inter fluctuosos et calumniosos, et audire paratos in hoc aestu locutus sum in lingua mea, id est, quaesivi meliorem locum, ubi haec non patiar, scilicet finem, id est vitam aeternam. Et hoc est : Notum fac mihi, Domine, finem meum,

[Gl. int.] quasi dicat : Etsi multa transivi, restat adhuc finis ubi non sunt scandala ; et numerum : Ecce quasi noto fine plus desiderat et omnia transilit ; desiderat enim de fine perfectius cognoscere. Et hoc est, fac mihi notum numerum dierum meorum.

[Aug.] Hic est numerus sine numero, qui numerus dierum est vere, et non transit. Numerus vero dierum qui modo sunt, non est vere transilienti ; haerenti autem esse videtur. Ut sciam quid, id est quantum desit hic in praesenti, mihi ; unde humilior est homo, qui haec novit. Ecce mensurabiles quasi dicat noto fine, et diebus qui sunt, attendit ad haec temporalia quae relinquit, et comparat invicem. Quasi dicat aliquis : Cur dixisti illos dies esse tanquam et isti temporales dies non sint ? Quid enim de istis diebus transitoriis sentis ?

[Gl. int.] Ecce mensurabiles posuisti dies meos, qui dederas immensurabiles, si homo perstitisset. Vel, veteres, alia littera :

[Aug.] Posuisti dies meos, quia corrumpuntur corpora peccato et poena. Et substantia mea tanquam nihilum est ante te, id est qui vidit nihil esse hanc substantiam, ante te videt, ubi oculi tui sunt, videt, non ubi humani, id est tuae visioni concordat.

[Alcuin.] Vel substantia mea tanquam nihilum est ante te, id est contuitu illius, quae ante erit.

[Aug.] Verumtamen, quasi dicat, quamvis tanta transilivi, quamvis aeternis inhio, verumtamen, dum hic vivo, ubi tot scandala sunt, ubi tentatio est, universa vanitas est omnis homo vivens, et transiliens, et haerens, id est ad universam vanitatem adhuc pertinent, quia omnia sub sole sunt vanitas, sub sole est omne visibile. Invisibilia autem non sunt sub sole, id est fides, spes, charitas. Hic habet Idithun ultra solem, cuius conversatio in caelis est. Vel ita, licet mensurabiles sint dies, licet substantia nihil sit, verumtamen universa vanitas est omnis homo vivens, id est, universa vanitas est in rationabili creatura, quae secundum diversos universam vanitatem appetit, de hoc gemit iste, sicut in superna, id est supernorum amorem inardescit. Vel ita, licet substantia nihil sit, verumtamen omnis homo vivens,

[Gl. int.] quasi iucunde in mundo, cui servit, est universa vanitas, ipsa vanitas est, non modo vanus. Et dicitur hoc per exaggerationem.

 

Pars II. Διάψαλμα.

  1. Verumtamen in imagine pertransit homo ; sed et frustra conturbatur.

Verumtamen.

[Cassiod.] Secunda pars est hic, ubi dicit quomodo omnes sub vanitate et casu sint. Unde opponit se exspectare Dominum, et petit liberari, quasi dicat : Quamvis ita studeat homo vanitati, verumtamen homo pertransit,

[Alcuin.] id est cito transit in imagine, id est comparabiliter imagini speculi, quae cito vanescit. Unde Iob : Homo quasi flos egreditur et conteritur, et fugit, etc. Vel ita : Licet studeat vanitati, tamen pertransit homo. Hoc non mutatur. Ipse dico positus in imagine Dei, id est in ratione et ita mirum, quod hoc non retrahit eum a vanitate sed frustra, quasi dicat : Homo positus est in imagine Dei, sed tamen conturbatur,

[Cassiod.] id est a puritate mentis in actibus saeculi deducitur, quia cum labore et miseria terrena appetit. Et hoc frustra, id est inutiliter, quia omnia transeunt. Aliter secundum aliam litteram, quae est : Quanquam in imagine ambulet homo, tamen vane turbatur. Et est : Homo est vanitas,

[Aug.] tamen ambulat in imagine Dei. Et quanquam in imagine, scilicet Dei, id est in ratione, ambulet homo, quae est ultra solem et veritas, quia invisibilia et vera bona appetit ; tamen turbatur vane, id est in vanis desideriis,

[Cassiod.] scilicet de victu et veste, et huiusmodi.

 

  1. Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.

Thesaurizat,

[Aug.] quasi dicat : Inde est vana conturbatio, quia thesaurizat.

[Cassiod.] Ecce de caeteris vitiis elegit propheta avaritiam ad ostendendum quod intendit. Ipsa enim est radix omnium malorum, et ignorat cui congregabit ea.

[Aug.] Nescit enim si filius possidebit qui et transit.

 

  1. Et nunc quae est exspectatio mea ? nonne Dominus ? et substantia mea apud te est.

Et nunc quae est.

[Aug.] Visa hac vanitate a qua transilivit et respiciens veritatem ad quam se extendit, quasi in medio positus ait ergo : Et nunc postquam tanta transilui quae est exspectatio mea, id est finis meus, unde supra dixit : Notum fac mihi, Domine, finem meum, exspectatio dicit,

[Cassiod.] quia nemo hic perfectus est nonne Dominus qui est super omnia ? id est Christus, quasi dicat : Mea exspectatio est exspectatio primi adventus Christi, vel secundi. Quae dicitur exspectatio, quia cum mora est, et quia interim multa sustinet et substantia mea, quasi dicat : Vere, o tu Domine, es exspectatio, id est quia substantia mea apud te considerata,

[Alcuin.] id est secundum quod erit in futuro, quando etiam impassibilis et immortalis est ; vel ita : Substantia mea apud te est, id est quia praevideo substantiam meam, dicit David, apud te futuram per unionem personae, est, vel ita substantiam dicit, non illam actualem ab Adam contractam, sed bonae conscientiae possessionem. Et hoc est substantia mea, non illa vetus Adae, sed purae conscientiae possessio, qua interior homo sustentatur et pascitur. Est apud te, non in saeculis nostris ;

[Aug.] sed ante Deum cui placet. Vel ita : Substantia mea apud te est, id est ad te tendens, iam incipit aliquantulum esse. Sed quia nemo sine peccato est, quantumcunque transilierit, peto,

 

  1. Ab omnibus iniquitatibus meis erue me ; opprobrium insipienti dedisti me.

Erue me ab omnibus iniquitatibus meis.

[Aug.] Vel sic continua : Te exspecto, ideo erue me ab omnibus iniquitatibus meis, quia multae sunt, etiam iusto. Ab omnibus, dico, scilicet non solum ab eis quae transilivi, ne revolvar in ea, sed ab omnibus omnino, ita sentire non impedit perfectionem, sed facit. Imperfectus enim est homo, qui nondum accepit quod optat ; perfectus tamen quia scit hoc ipsum quod desit sibi. Opprobrium insipienti, quasi dicat : Et quia sic ago, opprobrium, etc. , vel sic iunge, ideo debes eruere, quia dedisti me opprobrium insipienti,

[Cassiod.] id est stulto. Stultus qui remanet in vanitate, quos bonis moribus esse cognoscit, irridet : contra quem.

 

  1. Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti ; amove a me plagas tuas.

Obmutui.

[Alcuin.] Habitus opprobrio, tacui ; non egi contentiose contra eos, et non aperui os meum, id est non egi murmure contra Deum. Et hoc a te, quoniam tu fecisti me talem, dans mihi patientiam, et quia talis, amove a me plagas tuas.

[Gl. int.] Vel sic iunge, erue ab iniquitate peccati, et etiam, amove a me plagas, id est passionem et mortem : quod potes, quia fecisti eas.

[Cassiod.] Et hoc est quod sequitur : tuas, id est a te factas. Et necesse est ut amoveas, quia defeci. Et hoc est :

 

  1. A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus ; propter iniquitatem corripuisti hominem.

A fortitudine enim manus tuae,

[Alcuin.] id est forti potentia tua ego defeci in hoc in increpatione, quibus humanum genus increpuisti : quod tamen ex merito nostro est, quia est propter iniquitatem nostram. Dico increpationibus, quae tamen sunt ad correctionem, quia per eas corripuisti hominem. Aliter enim iniquitas incurata permaneret. [Cassiod.]

 

Aliter ab illo loco ; obmutui, et legitur ibi alia littera, videlicet obsurdui,

[Hier.] quasi dicat : Dedisti me opprobrium insipienti, ad cuius convicia, ego obsurdui et non aperui os meum,

[Gl. int.] id est nec conatus sum loqui, quia frustra loquerer, cum illi sint incorrigibiles, et quam tu fecisti. Amove a me plagas tuas,

[Aug.] id est flagella tua, id est quia fecisti me, noli me exterminare, tantum cede ut proficiam, non ut deficiam, tantum tonde ut producar, non ut comminuar. Quasi dicat : Ille qui creavit, ille recreet. A fortitudine, quasi plagas amove. Plagas dico, graviter illatas. A fortitudine manus tuae

[Cassiod.] ego defeci in arguitionibus, alia littera,

[Aug.] id est cum arguis me defeci. Arguere autem tuum est propter iniquitatem erudire : Unde sequitur : Propter iniquitatem. Quasi dicat : Quia defeci, arguis ; sed non sine causa est quod defeci et infirmus sum, imo propter iniquitatem. Et in hoc, erudisti hominem. Alia littera, non damnasti, quasi tua argutio, et poena est et gratia. Unde alibi, qui fingis dolorem in praecepto ; id est formas dolorem meum, quem intulisti. Dolor enim alius informis, alius formatus : Informis, qui non emendat hominem ; formatus vero est, qui eruditionis formam praestat ; et talis dolor est praeceptum, id est vicem et imaginem praecepti habet, quia docet a malis exire.

 

  1. Et tabescere fecisti sicut araneam animam eius ; verumtamen vane conturbatur omnis homo.

Et tabescere : Eruditionis modum ostendit,

[Alcuin.] quasi dicat : Adeo corripuisti hominem, quia fecisti tabescere animam eius, id est siccatam ab humore virtutum et cognitionis Dei, sicut araneam, quae texit inanem telam : sic et iste inaniter laborat in congregatione temporalium ; vel sicut araneam, quia sicut aranea egestione viscerum, unde telam texit moritur,

[Cassiod.] ita et homo, dum extrahit a se iniquitatem, moritur. Vel in bono potest accipi. Aranea enim corpus tenue habet, nec in terra, sed in alto stat, telas egestione viscerum texit ; sic anima hominis conversi et afflicti deserit terrena, stans in alto caelestis conversationis, et subtiles operationes perficit, timore Dei tabefacta, id est humiliata.

[Aug.] Vel ita comparatur homo araneae, quia sicut aranea, tabidum quiddam est et infirmum, sic anima hominis infirmitate et humilitate eruditur, ut non de se praesumat, qui displicuit fortitudine et superbia. Et hoc est : Ita erudisti, quia tabescere fecisti animam eius sicut araneam, id est fecisti ut anima tabesceret, id est infirma fieret, per humilitatem deposita superbia, quasi aranea, qua nihil est tabidius, quae leniter tacta digito deficit ; haec infirmitas bona est, sicut superba fortitudo, ante erat vitium. Verumtamen vane conturbatur omnis homo,

[Cassiod.] quasi dicat : Licet homo sit correctus, licet increpetur, licet tabefiat, verumtamen omnis homo vivens in incerto,

[Aug.] vane conturbatur, id est humana infirmitate vanis rebus confunditur.

[Cassiod.] Ab hac vanitate nemo excipitur, nisi qui Deum pura mente contemplatur.

 

Pars III. Διάψαλμα.

  1. Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ; auribus percipe lacrymas meas.

Exaudi. Et est hic diapsalma.

[Cassiod.] Tertia pars ubi inter tot mala saeculi petit sibi Deum adesse, et peccata dimitti, ut prospero fine exeat, quasi universa vanitas sint.

[Aug.] Inter haec ergo positus transiliens, iam in superioribus spe agens, inquit, exaudi. Vel ita continuat.

[Alcuin.] Haec sunt vana, sed quia ego ista nec peto, nec pro eis tristor, exaudi, Domine. Quanto plura vovit iste, tanto plus supplicat. Orationem meam oratio est, quando vota Deo pandimus et deprecationem meam.

[Cassiod.] Deprecatio est frequens supplicatio, ab imo cordis. Sed ne putes eum tantum verbis orare, addit et Lacrymas, quae violentae sunt in precibus ad movendam misericordiam. Et hoc est, quod sequitur, auribus percipe lacrymas meas,

[Aug.] licet enim tot transilivit iste, habet tamen quod fleat, quia abest quod desiderat, quia crebrescunt scandala, abundat iniquitas, refrigescit charitas.

 

  1. Ne sileas ; quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei.

Ne sileas.

[Aug.] Quasi dicat : Oro, deprecor, o Domine, ne sileas, id est fac ut audiam te,

[Cassiod.] quia occulte loquitur Deus in corde fidelis : Salus tua ego sum Luc. II), quam vocem iste optat, Vel, ne sileas, id est dic mihi : Remissa sunt tibi peccata tua, vel, ne sileas in futuro, id est dic mihi : Venite, benedicti, etc. Ne sileas, quoniam ego iam sum apud te spe,

[Aug.] sed adhuc advena vel inquilinus, id est non habens hic sedem, quia hinc transiturus ad aeterna, ubi non ero inquilinus ; et sum peregrinus, subaudi apud te, quia quidam sunt peregrini cum diabolo, id est mali quidam vero cum Deo, cum quo sunt spe non re, quandiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino sicut omnes patres mei, qui migraverunt ad vitam. Constat ergo idem de me.

[Cassiod.] Vel ita : Ne sileas, quoniam ego sum advena apud te, id est non in diaboli civitate maneo, sed in tua sum receptus, de Babylonia ad Hierusalem sum translatus, meum regnum pro tuo desero. Et peregrinus, non eligens mihi sedem hic, quia ibi mihi patria, non hic. Sicut omnes patres mei : hoc dicit, ne quis ab hac conditione putetur exceptus.

 

  1. Remitte mihi, ut refrigere priusquam abeam ; et amplius non ero.

Remitte.

[Cassiod.] Hic sibi petit dimitti ut certus ad iudicium perveniat,

[Aug.] quasi dicat : Et quia migraturus sum restat hoc petere, remitte, etc. Vel ita iunge : Quia sum apud te, ideo, remitte mihi, qui curis uror, ut refrigerer per misericordiam, quia habet aestus vitiorum, unde dicit : Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus., etc. Matth. VI). Refrigerer, dico, priusquam ab hac vita abeam,

[Aug.] ne cum peccatis eam. Dico remitte, et alioquin, id est, si non remittis ut refrigerer, ego ibo de hac vita ; et iam non ero amplius in vero esse quod est cum Deo.

 

 

PSALMUS XXXIX

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID.

 

Exspectans exspectavi Dominum. Titulus. In finem psalmus David. Finis in titulis psalmorum diversis modis accipitur. Aliquando enim Christum significat, aliquando plenitudinem temporis, aliquando Novum Testamentum, aliquando passionem vel resurrectionem Christi. Hic autem pro Novo Testamento accipitur, quod consumat in quod Vetus Testamentum mutatum esse ostenditur, quod Ecclesia longo tempore exspectavit, desiderans Christum, et cum eo Novum Testamentum, in qua exspectatione multa a diabolo sustinuit, occulte et manifeste, a quibus etiam post Christi adventum, et novae legis perceptionem, penitus immunis non fuit, diaboli insidias omnino non declinans, et aperte et occulte nocentis.

[Aug.] Est enim diabolus leo et draco ; leo, cum aperte saevit, ut fecit tempore martyrum, ubi opus est patientia ; draco, cum occulte insidiatur, cum scandala movet et tentationes, sicut nunc facit, ubi opus est vigilantia, et magis timendus est cum fallit ut draco, quam cum saevit ut leo. Illic enim cogit, hic docet negare Christum. Inter haec tamen exspectare non desiit, quousque utrumque recipit. Et est sensus tituli : Psalmus iste dirigens nos in finem,

[Gl. int.] id est in Novum Testamentum consummans, quia agit de mutatione Veteris Testamenti in Novum ; attribuitur David, id est Christo, qui salvat : quod non facit lex, nec dii gentium,

[Gl. int.] qui loquitur in hoc psalmo ex membris, id est ex persona membrorum. Intentio.

[Hier.] Monet, relictis caeremoniis legis et idololatriae superstitione, ad Novum Testamentum accedere. Modus.

[Cassiod., Alcuin.] Bipartitus est psalmus. Primo inducit Ecclesiam exspectasse Deum et accepisse eum et ab eo Novum Testamentum, quod et multi secuturi sunt. Unde percutit omnes superstitiones, et invitat ad mirabilia Dei.

[Cassiod.] Secundo exponit mirabilia quae sunt incarnatio, iustitia praedicationis, liberatio hominum ab iniquitatibus, confusio inimicorum : laetitia sperantium, ibi, annuntiavi. Et quia difficile erat Iudaeos a consuetis caeremoniis, et gentes ab idololatria revocare ad novum Testamentum, ideo utitur auctoritate antiquorum Patrum, dicens :

 

  1. Exspectans exspectavi Dominum ; et intendit mihi.

Exspectans exspectavi.

[Cassiod.] Hac geminatione plus intelligitur quam simpliciter diceretur. Exspectat enim qui etiam ingratus est ; sed exspectans exspectat qui mitis et cum desiderio exspectat. Et est exspectans exspectavi,

[Hier.] id est mitis, et cum desiderio exspectavi assidue in Abraham et in aliis patriarchis, atque in promissione prophetarum.

[Alcuin.] Ecce auctoritas ab antiquis. Quid ? non legem, per quam abundat iniquitas vel delictum ; non hominem,

[Aug.] qui potest fallere et falli, et qui mecum indiget ; non aliud ; sed Dominum qui salvare potest. Et quid ille ? Et intendit, non avertit se ; sed intendit mihi, id est ad utilitatem meam, scilicet ut prodesset. Non dicit intendit me, ut etiam malos intendit, sed non malis. Et est, Dominus fuit intentus et benevolus eis. Postea subdit quomodo intendit, scilicet exaudiendo eos et educendo. Et hoc est :

 

  1. Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis.

Et exaudivit.

[Hier.] Qui prophetis se abdidit preces meas, a quibus exspectans non cessat. Et quid fecit ? Et eduxit me de lacu miseriae,

[Aug.] id est de profundo carnalium concupiscentiarum, de luto faecis vel limi, id est de malis operibus, quae pedes affectuum inquinant, et retinent, et sunt vilia ut faex, comparatione vini. Vel lacus sunt tenebrae iniquitatum, id est infidelitatis et ignorantiae ; lutum, est carnalis concupiscentia. Et est, et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis, id est de profundo iniquitatis, et ex carnalibus concupiscentiis.

[Gl. int.] Vel per lacum miseriae et lutum faecis accipitur infernus, unde eduxit captivos iustos, qui ibi tenebantur. Et est, eduxit me de lacu miseriae, etc. ; id est de inferno.

 

  1. Et statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos.

Et statuit,

[Aug.] ut iam ambulem proficiendo supra petram, id est Christum, pedes meos,

[Hier.] id est sensus meos, qui prius cum diabolo erant.

[Cassiod.] Nota quia dupliciter dat Deus profutura. Primum educit de miseria saeculi, quae est lacus et lutum faecis. Deinde supra petram statuit, cum in praeceptis Christi ambulamus, peccata sicut lutum laci fetent, et mergunt, petra contra illud lutum est.

[Hier.] In lacu vero et luto peccatorum sunt gentes idola colentes, vel omnes terrena amantes, et direxit, ne retro aspicerem gressus meos, id est operum meorum. Uxor namque Lot aspiciens retro, versa est in statuam salis, et nemo mittens manum suam ad aratrum, et aspiciens retro, aptus erit regno Dei.

 

  1. Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro.

Et immisit, quasi dicat : statuit, direxit ; et sic immisit praedicationem Novi Testamenti, scilicet canticum novum, id est laetitiam de nova gratia, non vetus de lege Moysi. Cantabant enim homines Veteris Testamenti vetus canticum, scilicet oculum pro oculo, dentem pro dente, animam pro anima ; ad inferos quoque descendebant, occlusa eis regni ianua, prohibente cherubim aditum paradisi, in cuius manu erat ignea romphaea.

[Aug.] Sed homines novae legis cantant canticum novum, quod homo novus attulit. Novus enim rex, nova lex, nova ecce facta sunt omnia.

[Hier.] Novus ergo populus, nova cantat de incarnatione Domini, de resurrectione et ascensione, et huiusmodi. Unde in his praecipue solemnitatibus ministri Ecclesiae induti albis vel sericis ornamentis cantant et legunt, ut novum canticum nemo nisi innovatus cantare praesumat. Canticum, dico, scilicet carmen vel hymnum, quod carmen placet Deo,

[Hier.] quasi dicat : Non est turpe carmen, non theatrale, sed est per Novum Testamentum. Deo, inquam nostro placet, non alienis diis,

[Cassiod.] sed Deo qui noster est per cultum non aliorum.

 

  1. Videbunt multi et timebunt : et sperabunt in Domino.

Videbunt,

[Aug.] quasi dicat : Hoc quod de prioribus dixit, videbunt multi populi posteri, id est videbunt venisse praedictum Christum,

[Hier.] quem priores exspectarunt.

[Cassiod.] Vel videbunt multi mirabilia in tempore incarnationis facta. Vel ita : Videbunt multi,

[Aug.] sequentes, id est imitando praecedentem populum patriarcharum et prophetarum ; et timebunt iam sequi malas vias, quia peccatores se intelligent,

[Hier.] et facti Christiani sperabunt remissionem peccatorum in Domino, non in praecedentibus,

[Aug.] scilicet patriarchis et prophetis, quia solus Deus peccata dimittit. Et

 

  1. Beatus vir cuius est nomen Domini spes eius ; et non respexit in vanitates et insanias falsas.

Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius. Nomen dicit, quod est Salvator. Et est sensus : Beatus est vir cuius est spes nomen Domini, id est qui non temporalia sperat ab eo, sed illud quod eius nomen indicat,

[Aug.] scilicet salutem, id est qui ipsum Deum, non aliud ab eo sperat. Et superabundat eius. In Hebraeo enim saepe duplicantur hoc modo genitivi.

[Alcuin.] Vel ita ut non abundet eius : Beatus vir cuius est nomen Domini.

[Aug.] Hic distingue, id est in quo est laus Dei, ut ab eo solo credat salutem unde et spes eius est, id est inde est ei spes vitae. Et, post non respexit in vanitates, quo, id est ad quas vanitates plures eunt.

[Hier.] Vana sunt terrena, et non respexit in insanias falsas.

[Cassiod.] Insaniae sunt irae, rixae. Vel insaniae falsae sunt idola, quae fallunt a veritate. Insania ergo mendax est,

[Aug.] quia non est quod putatur ; salus verax : Vel insaniae sunt in spectaculis fallacibus histrionum theatrorum, et in aliis voluptatibus.

[Aug.] Ideo enim pluraliter dixit ut accipiatur de omnibus ad voluptatem pertinentibus. Et hoc est, non respexit insanias falsas, quae sunt in voluptatibus saeculi huius.

[Aug.] Qui vero ista non respicit, habet quod miretur et spectet, quia

 

  1. Multa fecisti, tu Domine Deus meus, mirabilia tua ; et cogitationibus tuis non est quis similis sit tibi.

[Aug.] Multa enim fecisti, etc. Vel ita continua.

[Cassiod.] Haec sunt falsa, sed opera tua sunt mirabilia, scilicet caelum, terra. Hic elidit superstitiones.

[Aug.] Et hoc est, multa fecisti, tu Domine Deus, mirabilia tua et in corporalibus et in spiritualibus. In corporalibus, ut caelum, terram, et Petrum ambulare super aquas ; quod fuit in signo spiritualis miraculi huius, scilicet quod nos in saeculo, id est in fluctibus saeculi sicco pede ambulare facis. Maius ergo facis quam histrio. Ille enim didicit ambulare in fune ; tu vero facis ambulare supra mare ; et haec fecisti cogitationibus tuis,

[Gl. int.] id est non alieno consilio, sed tua sapientia. Unde quis consiliarius eius fuit ? Et non est qui similis sit tibi : in illis omnibus nulli auctores artium.

 

Pars II.

  1. Annuntiavi et locutus sum ; multiplicati sunt super numerum.

Annuntiavi. Secunda pars.

[Alcuin.] Ecce quae sunt mirabilia, scilicet incarnatio, iustitia praedicationis, liberatio hominum ab iniquitatibus, confusio inimicorum, laetitia sperantium. Et nota quia in prima parte rudes et incompositi praeparati sunt, ut libenter suscipiant verba Christi.

[Aug.] Christus enim loquitur haec, quae in secunda parte continentur, partim in capite, id est in persona sua, et partim in membris. Quasi dicat : Multa fecisti mirabilia, et haec mirabilia ego annuntiavi, dicit Christus, etc. Vel ita continua : Quae sunt illa mirabilia ? ecce vide mirabilia Dei, annuntiavi prius per prophetas, et post locutus sum

[Cassiod.] egomet, et multiplicati sunt mali super numerum salvandorum :

[Aug.] certus quidem numerus est Ierusalem, id est praedestinatorum, sed super hunc numerum sunt admistae paleae,

[Gl. int.] id est mali : Multi enim sunt vocati, pauci vero electi Matth. XIX). Vel multiplicati sunt super numerum,

[Cassiod.] id est super hoc quod aliquis numerare possit. Vel, sic locutus sum, et me loquente, multiplicati sunt super numerum, id est plures quam olim crediderunt.

 

  1. Sacrificium et oblationem noluisti ; aures autem perfecisti mihi.

Sacrificium. Quasi dicat : Quae fuit necessitas loquendi, cum sufficerent legalia ? quia sacrificium, quod de animalibus fiebat et oblationem, quae erat de aliis rebus ut de simila, et thure et oleo, noluisti ulterius, postquam veritas est exhibita.

[Aug.] Ut enim venit res, noluit Deus illa legalia quae erant quasi verba promittentia : tandiu est promissor donec det. Ut dedit, mutat verbum, non dicit : Dabo, sed : Dedi. Ipso ergo veniente, noluit ea quae erant eius figura. Unde in Natali Domini cantatur missa de promissione, scilicet : Lux fulgebit, nec repetitur postea de promissionis exhibitione, scilicet : Puer natus est, etc. quod iteratur postea. Ecce verborum mutatio. Ibi enim est de futuro promissio, hic de iam nato gratiarum actio. Unde et prophetia ante Epistolam eadem die cantatur, ut fit basis sub columna in tabernaculo Domini. Si quis autem dicat adhuc apud Iudaeos durare illa legalia, quia circumciduntur et quaedam huiusmodi faciunt, non est verum. Ablata sunt enim ex maxima parte. Non enim habent regem, neque sacerdotem, neque unctionem, neque ephod, neque cheraphin.

[Aug.] Quaedam etiam manserunt illis quae celebrant, ne omnino sine signo remanerent ; sicut enim posuit Deus signum Cain, ut nemo occideret eum. Erat enim vagus et profugus super terram, et tremebundus capit, ita manet Iudaeus cum signo circumcisionis, et aliis huiusmodi, et nondum est occisus, habens signum suum. Sed maledictus est Cain a terra, quae excepit sanguinem fratris sui, quem ille effudit. Unde Dominus dixit : Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra, id est Iudaeus maledictus est ab Ecclesia, quae excepit sanguinem Christi, quem effudit Iudaeus : et de hac terra clamat ille sanguis ad Deum, dum quotidie in Ecclesia pro hominis expiatione Deo offertur. Sed Iudaeus qui fudit, surdus non audit spiritualiter. Et haec sunt mirabilia Dei et cogitationes, quibus nemo est similis. Aures autem, vel corpus, quasi dicat : Illa noluisti, sed corpus perfecisti mihi,

[Alcuin.] id est perfectum dedisti, scilicet sine peccato. Propter hoc illa noluit. Vel, aures perfecisti, id est perfecte fecisti me intelligere quid velles. Vel, secundum aliam litteram, scilicet corpus autem aptasti mihi. Ita ponit Apostolus, in Epistola ad Hebraeos, id est corpus aptum ad offerendum mihi dedisti.

 

  1. Holocaustum et pro peccato non postulasti : tunc dixi : Ecce venio.

Holocaustum.

[Aug.] Hic exponit priorem versum, et dicit holocaustum, quod prius sacrificium pro peccato, quod supra oblationem, et secundum hoc est una dictio, pro peccato ; proprie tamen holocaustum dicitur quod totum comburebatur ; holos enim Graece, Latine totum ; cauma, id est incendium ; inde holocaustum, id est totum incensum pro peccato, ut de hirco a Pompeio, id est emissario, qui cum peccatis populi, in desertum mittebatur. Vel ita ut sint duae dictiones pro peccato. Et est, holocaustum et, id est etiam pro peccato, id est quod pro peccato fiebat, et erat maius et dignius in lege, ut de vitula rufa, non postulasti, tunc dixi, quasi quia haec noluisti, et corpus aptasti, tunc dixi : Ecce statim venio,

[Cassiod.] quia tempus est ut veniant promissa, quia auferuntur promittentia.

[Aug.] Cum ergo sacrificia cessent, constat Christum venisse. Venio, quia

 

  1. In capite libri scriptum est de me : Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.

Ut faciam voluntatem tuam,

[Aug.] quia ita scriptum est de me in capite huius libri psalmorum, scilicet vel sic scriptum est de me, id est praefinitum, in capite libri,

[Alcuin.] id est apud Deum Patrem, qui est caput mei, dicit Christus, qui sum liber humani generis, in quo quisque legere debet, id est qui sum forma iustitiae hominibus. Quid scriptum est ?

[Gl. int.] ut faciam voluntatem tuam omnino obediens, me offerens. Et, o Deus meus ego volui istud.

[Aug.] Hoc est quod in primo psalmo dicitur ; sed in lege Domini facere voluntatem eius ; et legem tuam volui in medio cordis,

[Gl. int.] id est in plenitudine cordis mei.

[Aug.] Unde et in eodem psalmo dicit : Et in lege eius meditabitur die ac nocte.

 

  1. Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna ; ecce labia mea non prohibebo ; Domine, tu scisti.

Annuntiavi. Haec dicit Christus in membris,

[Aug.] id est in persona membrorum, quasi dicat, prius per me locutus sum, post etiam in membris annuntiavi aliis iustitiam esse tuam,

[Gl. int.] id est quod a te est iustitia. Et hoc feci in ecclesia magna,

[Aug.] scilicet quae est in toto orbe terrarum, non parva ut fuit prius ; et siquid insurget, timor non prohibet loqui. Et hoc est ecce non prohibebo labia mea loqui, quasi non habeam in solo corde ut timore taceam. Hoc dicit contra timorem mundanum, Domine. Quasi dicat : Et sine simulatione etiam id agam, quia, Domine, tu scisti cor meum. Quasi dicat : Labia sonant hominibus, sed, tu Domine, nosti cor meum. Hoc dicit ne in solis labiis esset annuntiatio, quia corde creditur ad iustitium, ore autem confessio fit ad salutem.

[Alcuin.] Et dicit hoc contra simulationem. Vel sic, non prohibebo, et, o Domine, tu scisti, id est tu es testis quod timor non prohibet loqui. Vel sic, non prohibebo, et hoc per te est, quia tu, Domine, scisti, id est ita praedestinasti futurum, et ad hoc non sum piger, quia

 

  1. Iustitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi.

Non abscondi in corde meo,

[Cassiod.] quando potui prodesse aliis, iustitiam tuam, vel meam,

[Aug.] id est fidem confessus sum, non celato timore, quasi satis sit in corde tenere.

[Gl. int,] Et dicitur hic contra segnitiem carnis, non abscondi, sed veritatem tuam,

[Alcuin.] id est promissorum exhibitionem, et salutare tuum, id est salvationem tuam dixi, vel veritatem tuam et salutare tuum,

[Aug.] id est Christum, dixi,

[Gl. int.] id est praedicavi, nec propter multos consiliantes dimisi. Et hoc est

 

  1. Non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.

Non abscondi misericordiam tuam,

[Aug.] qua ipse peccata dimittit. Et veritatem tuam qua ipse retribuit praemia a concilio multo, id est propter multos conciliantes.

 

  1. Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me, misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.

Tu autem, Domine, quia non celavi misericordiam tuam et veritatem tuam, tu, Domine, ne longe facias, ne sint sine effectu miserationes tuae a me,

[Gl. int.] id est noli removere misericordias tuas a sauciis membris tuis, quia misericordia tua et veritas tua,

[Aug.] scilicet a primo iusto, susceperunt me. Ne ergo sit inane quod coepisti.

[Rem.] Distingue quod ait misericordia et veritas susceperunt,

[Aug.] misericordia me suscepit, quia non auderem converti, nisi securus essem de remissione, quasi dicat : Bonus es, et amo te. Veritas suscepit, quia non perseverarem, nisi securus de praemio, quasi dicat : Iustus es, et timeo te. Et est sensus : Misericordia tua et veritas susceperunt me, id est amor et timor perducunt me ad te. Quasi dicat : Haec semper suscipiunt, et semper aspicio. Et opus est,

 

  1. Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus ; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut vide[Rem

Quoniam circumdederunt me mala,

[Cassiod.] id est peccata quorum non est numerus apud homines, quia sunt peccata a nobis et ab alienis

[Aug.] Quid ergo si cesset misericordia ?

[Gl. int.] Vel circumdederunt me mala, id est poenae. Et comprehenderunt me ipso actu iniquitates meae,

[Aug.] quibus pressus oculus non potest videre, sed mundato corde videbit homo Deum. Unde sequitur : Et non potui facere, subaudi ut vide[Rem Quasi dicat : Adeo comprehenderunt me, ut nec per conatum possem te videre, nam

 

  1. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.

Multiplicatae sunt iniquitates super capillos capitis mei.

[Alcuin.] Id est ut superent eos qui sunt capilli capitis,

[Aug.] id est fideles qui in Christo sunt radicati, quem et bene vivendo ornant. Vel ad litteram comparative dicitur : Et est, multiplicatae sunt super capillos capitis mei, id est innumerabiliter. Cave ergo si vitasti gravia, ut adulterium et homicidium, ne obruaris arena minorum peccatorum : minima quidem videntur, sed multa sunt.

[Cassiod.] Bene autem in comparatione delictorum capilli dicti sunt. Nam ideo sacerdotes in Veteri Testamento radebantur, ut sic carnis vitia deposuisse viderentur, et cor meum, id est ratio dereliquit me, quia profutura non appetit. Vel, cor meum dereliquit me,

[Aug.] id est cor non agnoscit se, ut cum Petrus dixit : Non te negabo. Et nota quod ait, dereliquit. Non enim naturaliter fuit in homine haec caecitas ;

[Gl. int.] sed per peccatum a primo parente caeci sumus, qui in nos transfudit poenam et culpam. Ergo

 

  1. Complaceat tibi, Domine, ut eruas me ; Domine, ad adiuvandum me respice.

Domine, complaceat,

[Cassiod.] id est communiter placeat Trinitati tibi uni Deo. Dicendo enim, tibi, singulariter unitatem essentiae notat : dicendo complaceat, trinitatem personarum. Complaceat dico ut eruas me a malis.

[Aug.] Et nota quod ait, complaceat, non diffidens de potentia Dei, si adsit voluntas. Quasi dicat : Si tu vis, potes, Domine, ad adiuvandum me respice in boni cooperatione,

[Cassiod.] quasi dicat, respice poenitentes in dolore suo. Respectus autem Dei, auxilium nostrum est.

 

  1. Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam.

Confundantur.

[Cassiod.] Loquitur hic Christus, quasi dicat : Me respice : contra autem confundantur mirabili operatione mirabilium, et revereantur simul resurrectionis gloria.

[Aug.] Et ita factum est, Gavisi enim sunt cum posuit animam, sed confusi, cum eam recepit, qui quaerunt animam meam, non ut ea fruantur, sed ut auferant eam interficiendo me.

 

  1. Convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala.

Convertantur etiam retrorsum,

[Aug.] id est humiles sequantur, qui superbe peribant. Hoc Christus de membris dicit in bono et revereantur, non solum qui dicunt vel faciunt, sed qui volunt mihi mala, id est qui cum benedicunt, tamen mala volunt.

 

  1. Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi : Euge, euge.

Ferant, ut pondus immensum, confusionem suam confestim

[Cassiod.] ne diutius ingravetur malum eorum, qui dicunt mihi adulatorie : Euge, euge, id est qui applaudunt mihi, quasi bono animo.

[Aug.] Nota duo genera hostium, qui maxime sunt cavendi. Nam et qui bona dicit malo animo : unde supra dixit : Qui volunt mihi mala ; et qui mala dicit dolose laudando : unde hic dicit : Qui dicunt mihi : euge, euge. Uterque malus est et cavendus.

 

22-23. Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te, et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.

Exsultent

[Cassiod.] quasi dicat : Illi confundantur ; econtra exsultent et laetentur super te fundati omnes quaerentes te,

[Aug.] scilicet, non me, sed in me te glorificantes, et dicant : Magnificetur Dominus

[Gl. int.] scilicet in membris suis, qui in se grandescere non potest.

[Cassiod.] Haec est eorum exsultatio. Haec enim professio in aeternum gaudentes effecit Christianos. Magnificetur,

[Aug.] dico semper, quia si peccator homo est, ad poenitentiam vocat ; si iustus, ad coronam.

[Cassiod.] Et ne quilibet hoc dicant, sed qui diligunt salutare tuum, id est me.

 

  1. Ego autem mendicus sum et pauper : Dominus sollicitus est mei.

Ego autem.

[Cassiod.] Hoc dicit Christus de se ex forma servi, ne quis gloriam praedictae laetitiae sibi arroget. Illi ita dicant, Ego autem, cui dicebant : Euge, euge, de me hoc dico, scilicet quod mendicus sum secundum quod homo. Mendicus est, qui ab alio petit, et pauper qui sibi non sufficit ; sed Dominus sollicitus est mei, id est habet curam mei. Vel ita :

[Aug.] Ego autem, ut de membris agatur, quasi dicat : hoc dicant de te semper : Magnificetur Dominus, etc. De se autem hoc dicant : Ego autem mendicus et pauper, id est non est quod in me laudetur, ex me egenus sum et pauper, ut publicanus qui non audebat oculos levare ad caelum cum quo dico : Propitius esto mihi peccatori. Non sum dives, quia non superbus ut Pharisaeus qui dicebat : Non sum sicut caeteri hominum, etc. sed, Dominus sollicitus est mei.

 

  1. Adiutor meus et protector meus tu es : Deus meus, ne tardaveris.

Adiutor meus,

[Aug.] Hic orat totum corpus Christi, unus mendicus cum Christo, et unus pauper. Quasi dicat : Ego sum pauper, et, o Domine, adiutor meus et protector meus tu es,

[Gl. int.] quasi dicat, de hoc constat. Hoc vero quod sequitur peto, Deus meus, ne tardaveris,

[Aug.] id est fac ne diu simus in malis, sed cito fini, maxime in tempore Antichristi, quando erit tanta tribulatio, ut etiam si fieri potest, moveantur electi. Unde : Nisi breviati fuissent dies illi, non salvaretur omnis caro, et tunc erit vae praegnantibus et nutrientibus ; vel de praesenti potest accipi hoc sic : Deus meus, ne tardaveris modo nobis auxiliari, quia et modo est vae praegnantibus, id est concipientibus desideria alienarum rerum, et latrantibus, id est qui iam quaesita nutriunt.

 

 

PSALMUS XL

 

PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID

(vel sicut Hieronymus transfert :) IN FINEM INTELLECUS FILIIS CORE

 

Beatus qui intelligit. Titulus. In finem psalmus David, vel sicut Hier. transfert in finem intellectus pius Core. Ista sententiola vel sicut Hier. transfert, etc., est adiectitia. Nam alium codicem manu descriptum vidimus in quo non habetur, cum etiam ipse Hier. neque tomo VIII, neque in versione iuxta Hebr. talem titulum ponat. Consimiliter nec LXX ; sed hic titulus habetur in Haymone : unde forsan quispiam posuit Hier., loco Haymonis. Idem habetur mendunt in glosa ordin. Core sicut legitur, in lib. Numeri XVI, cum Dathan et Abiron morit seditionem contra Mosen et Aaron. Unde Dathan et Abiron cum omni familia sua vivi absorpti sunt a terra. Core vero, et cum eo ccl, qui thuribula acceperant, ut adolerent incensum in conspectu homini, divino igne perempti sunt, quia officium Aaron et filiorum eius sibi usurpaverant. Fuerunt autem quidam filii Core qui patris nequitiam non sunt imitati. Unde et postea a David in ministerium domus Domini sunt assumpti, et a Domino aeterno gaudio benedicti. Propter quod etiam in titulis psalmorum saepe fit mentio eorum, maxime tamen propter nominis interpretationem, ex qua spiritualis intelligentia psalmi accipitur ut hic.

[Hier.] Core enim interpretatur calvaria, qui fuit locus Dominicae passionis. Unde per calvariam, Christi passio intelligilur. Legitur id in tomo IV in quadam expositione psalmi XLI, quae non tribuitur Hieronymo ; hoc etiam divus Augustinus in titulo sequentis psalmi, et idem habet Hieronymus infra psalm.LXXXVI. Filii ergo calvariae sunt filii passionis, filii crucis, qui in cruce Domini nostri Iesu Christi gloriantur cum Apostolo dicente : Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domitu nostri Iesu Christi. Et his talibus huius psalmi intellectus attribuitur, qui credunt Christum, et si pauperem et mortuum esse, tamen verum Deum. Et hoc est, intellectus psalmi huius, tendens in finem, id est in Christum, attribuitur filiis Core, id est filiis crucis. Intentio. Monet ut si Christus et pauper et passus, credatur tamen Deus.

[Cassiod.] Modus. Tripartitus est psalmus. Primo propbeta( inlelligentem super egenum et pauperem, divina laude concelebrat. Secundo Christus de sua passione agit, quae secundum egenum fuit, ibi : Inimici mei, etc. Tertio agit de resurrectione, quae est gloria egeni ad confirmandam spem fidelium, ibi : Tu autem Domine. Et notandum quia in hoc psalmo vox est totius Christi, id est capitis et corporis, quasi unius hominis. Quaedam enim verba huius psalmi, capiti conveniunt, quaedam membris, quaedam prophetae.

[Hier.] Prius Propheta loquitur a se in persona sua. Postea inducit Christum loquentem, et in membris et in se ; in membris, ibi : Ego dixi ; in se, ibi : Inimici mei, etc., ait ergo Propheta :

 

  1. Beatus qui inlelligit super egenum et pauperem ; in die mala liberabit eum Dominus.

Beatus qui intelligit,

[Aug.] quasi dicat : Irridetur qui pauperem mortuum colit, sed beatus est in aeternis qui intelligit Christum, et si videt eum egenum esse super egenum et pauperem,

[Hier.] quia et Deus est, qui sic credit hominem ut etiam intelligat eumdem Deum esse. Potest etiam hoc accipi de membris Christi.

[Aug.] Intendendum quippe est super egentes, ut eis detur, quod et ad eum pertinet. Et hoc est : Beatus qui inlelligit super egenum et pauperem. Et nota quod non ait, qui dat, sed qui inlelligit, ut etiam non petentibus detur.

[Cassiod.] Qui enim petenti dat, bene facit quidem ; qui vero tacentem inlelligit, beatus sine dubio est. Unde beatus qui praeoccupat vocem petituri ; in die exponit hic beatitudinem : in die mala, id est iudicii, liberabit eum Dominus.

 

  1. Dominus conservet eum, et vivificet eum et beatum faciat eum in terra ; et non tradat eum in animam inimicorum eius.

Dominus conservet eum et vivificet,

[Aug.] bene optat hic Propheta intelligenti super egenum et pauperem, quod est certa promissio ;

[Cassiod.] quasi dicat : In futuro liberabit, interim autem, Dominus conservet eum, inter mala saeculi,

[Hier.] ne ab hoc intellectu cadat ; sed in boc manentem vivificet. Unde sequitur vivificet eum,

[Aug.] in futura vita, vel hic per iustificationem. Et ne putent sibi tantum in futuro dari, et hic negligi, subdit, et beatum faciat eum m terra, id est in hac vita. Et bene in praesenti et in futuro promittit bona,

[Gl. int.] quia pietas promissionem habet vitae quae nunc est et futurae ; et non tradat eum in animam, id est in voluntatem, et si in manus inimicorum eius,

[Aug.] id est diaboli et ministrorum eius.

 

  1. Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius ; universum stratura ejus versasti in infirmitate eius.

Dominus opem.

[Cassiod.] Ne putes hic beatum habere requiem, dolores eius mitigari precatur, ne hominis infirmitas duris superetur. Quasi dicat : Non tradat eum, sed potius Dominus opem ferat illi super lectum dolori eius. Quasi dicat : Lectus quietis, sunt ista bona temporalia, sed Deus facit haec doloribus plena, ne in eis spes habeatur. Et ideo hic dicit, super lectum doloris eius.

[Aug.] Cur ergo, Deo opem ferente, tanta patiuntur ? convertens iste sermonem ad Deum, exponit consilium medicinae eius dicens : Universum stratum, quasi dicat : Bene dixi, lectum doloris universum stratum eius, hominis, id est mundanam felicitatem, versasti in infirmitate eius, id est provide convertisti in angustias eius. Stratum enim est aliquod terrenum, quod infirmus, licet bonus, sibi eligit, in quo pauset, ut uxor, filii et caetera licita, cum laborem mentis in Deuro extensae non possit assidue tolerare, sed Deus volens nos non habere amorem nisi aeternae vitae, his delectationibus miscet amara, et vertit in infirmitatem nostram, ne via qua peregrinamur a Domino, stabulum ubi Samaritanus mandat vulneratum curandum qui incidit in latrones, amemus pro domo aeternae habitationis.

[Cassiod.] His autem trepidus iste misericordiam petit, quia qui se peccasse sciebat, his iure tradi timebat. Unde subdit :

 

  1. Ego dixi : Domine, miserere, mei : sana animam meam, quia peccavi tibi.

Ego dixi. Quasi dicat : Versasti, sed ego sciens me peccasse dixi ; Domine, miserere mei.

[Aug.] Hoc dicit Christus caput in membris. Miserere ita : Sana per flagella animam meam, quoniam nullo modo excuso peccatum, sed accuso dicens : Quia peccavi tibi, non accuso fortunam, non dico : Hoc mihi facit fatum ; non dico : Adulterum me fecit Venus, et latronem Mars, et avarum Saturnus. Nota quia versiculus iste cantatur in Tertia, quia fide et operatione Trinitatis sanatur anima a peccato.

[Cassiod.] Sed ne famuli Dei his afflicti ideo videantur a Deo deserti, cum ipse Dominus talia pertulerit, unde dicit : Inimici mei dixerunt, Et dicit hoc Christus in se. Vel aliter ab ilio loco, Dominut opem ferat illi.

[Aug.] Et dicitur lectus doloris, caro in qua peccatum est, in quo pius gemit tanquam paralyticus in leclo, impitis gaudet. Et est, non tradat, sed potius, super lectum doloris eius, id est super infirmitatem carnis, quae gravat animam.

[Hier.] Dominus opem ferat illi, ut quasi sanatus paralylicus portet lectum imperando, carni non serviendo. Sed unde dolor ? quia universum stratum eius.

[Alcuin.] Universum stratum dicit vegetationem et sensualitatem, quae in paradiso erat subiecta rationi, et lectus laetitiae et quietis, vel propter peccatum versavit Deus per contrarium, ut modo impugnet et dolores inferat. Et hoc est, universum stratum eius versasti, id est, sensualitatem rationi repugnare permisisti. Et hoc in infirmitate eius, hominis,

[Alcuin.] id est quando Adam infirmatus est praevaricando.

[Aug.] Sciens autem homo se pati hoc propter peccata, convertat se et dicat : Ego dixi, Domine miserere mei, sana animam meam quia peccavi tibi.

 

Pars II,

  1. Inimici mei dixerunt mala mihi : Quando morietur et peribit nomen eius ?

Inimici mei.

[Cassiod.] Secunda pars, ubi Deus agit ipse de passione sua, quae secundum egenum fuit. Quasi dicat : Beatus qui intetligit super egenum et pauperem. Sed, inimici mei, quando viderunt populum post Iesum ire, dixerunt mala,

[Aug.] id est falsa mihi, haec scilicet, quando morietur, et hoc dicunt, quia seditiosus erat eis, et gravis ad videndum. Timebant etiam ne ipsi perderent locum et gentem ; et peribit nomen eius, ut non sit de eo fama. Et nota quod dicunt morietur, et peribit nomen eius quia, videntes eum mori, scient se in eo falso sperasse populum, ut illi maledicunt. Haec specialiter dicta sunt de Christo, sed et de membris dici possunt. Nam hodie fit tribulatio, ut nomen Christi, exstinguatur, sed per mortem suam et tuorum magis crevit Ecclesia. Unde : Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet ; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Et alibi : Singulariter sum ego, donec transeam.

 

  1. Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur ; cor eius congregavit iniquitatem sibi.

Et si ingrediebatur.

[Alcuin.] Quasi dicat : Non solum aperti inimici ; sed etiam qui simulabant se amicos esse dixerunt mala.

[Aug.] Et hoc est, et si ingrediebatur, aliquis ut Iudas, quod erat ut videret, id est exploraret, sic et de subintroductis falsis fratribus ait Apostolus : Qui subintroierunt explorare libertatem nostram, vana, id est ficta, loquebatur, et cor eius congregavit iniquitatem,

[Gl. int.] parans calumniam, quam ibi deberet deponere. Et hoc sibi,

[Aug.] id est malum suum, quia sibi nocet, mihi non. Et quia intravit ut videret.

 

  1. Egrediebatur foras ; et loquebatur in idipsum.

[Cassiod., Gl. int.] Egrediebatur a sinu veritatis, vel de amicitia quam simulabat, foras, id est ad contrarios, vel ut fleret apertus inimicus.

[Cassiod.] Ecce malus est ingressus, et malus agressos. Et loquebatur in idipsum,

[Gl. int.] scilicet vanitatis, id est falsa et vana.

 

  1. Adversum me susurrabant omnes inimici mei, adversum me cogitabant mala mihi.

Adversum me,

[Cassiod.] Quasi dicat : Non modo ingredientes, sed et omnes inimici mei, cum soleant pauci esse actores scelerum, adversum me narrabant, in auribus invicem murmurando. Non enim audent consilia delegere, qui socii sunt in scelere.

[Aug.] Vel ita distingue litteram : Egrediebatur foras et loquebatur. Hic distingue, nec mutatur sensus ; in idipsum, in uno consilio : Omnes inimici mei adversum me susurrabant, et adventu me cogitabant mala mihi.

[Gl. int.] Si quis amplius alio inveniret, mala dico mihi,

[Aug.] secundum quod intendunt, cum potius sibi mala essent tandem.

 

  1. Verbum iniquum constituerant adversum me : nunquid qui dormit non adiiciet ut resurgat ?

Verbum iniquum constituerunt adversum me,

[Cassiod.] scilicet expedit ut unus moriatur pro populo, etc. Si hunc dimittis, non es amictu Caesaris. Isti sunt mali coloni, qui occisis servis deliberant occidere filium patrisfamilias, dicentes : Occidamus eum, et habebimus haereditatem eius. Ipsi ita,

[Aug.] sed nunquid qui habet potestatem ponendi animam suam, nonne habet et resumendi eam ? Et hoc est, nunquid qui dormit, non quidem mortuus est necessitate, vel invitus ut putatis, sed sponte dormit, cito evigilaturus, non adiiciet ut resurgat. Et nota quod ait, dormit, quia sicut de latere dormientis Adae, qui erat forma futuri, assumpta est costa, de qua formata est Eva, ita dormivit Christus somno mortis, ut de latera dormientis, de quo profluxerunt sanguis et aqua, quae sunt nostrae redemptionis sacramenta, formetur ei sponsa Ecclesia.

 

  1. Etenim bomo pacis meae, in quo speravi ; qui edebat panes meos magnificarit super me supplantationem.

Etenim.

[Cassiod.] Quasi dicat : Et unde dormitio illa ? ex traditore. Etenim homo vel ita iunge, verbum iniquum constituerunt, quia etiam bono qui intingit mecum manum in paropside,

[Alcuin.] per quem eis illa opportunitas datur crucifigendi me. Et hoc est, etenim homo pacis meae, scilicet Iudas.

[Aug.] Ecce prophetia de osculo quo tradidit eum. in quo spera, ut visum est. Vel, speravi, secundum quod merueram.

[Cassiod.] Vel, in quo speravi, in membris,

[Gl. int.] quia alii fratres sperabant in illum aliquid, quia talis videbatur ut eseteri :

[Aug.] sic esurire in pauperibus dicit Christus se, et qui edebat panes meos. Ecce prophetia de buccella qua eum Dominus designavit.

[Cassiod.] Vel, edebat panes meos, id est, doctrinam cum aliis magnificant, id est magnificam fecit super me supplantationem, id est deceptionem.

[Ang.] Vel secundum litteram, ampliavit super me calcaneum, id est erexit pedem ut me conculcaret.

 

Pars III,

  1. Tu autem, Domine, miserere mei et resuscita me ; et retribuam eis.

Tu  autem, Domine, miserere mei.

[Cassiod.] Tertia pars, ubi agit de resurrectione quae est gloria egeni ad confirmandam spem fidelium. Quasi dicat : Illi ita ; tu autem, Domine, miserere mei,

[Aug.] qui sum egenus et pauper. Nota quia Christus petit, ut homo, qui, ut Deus, facit quod petit. Miserere, et in hoc resuscita me, et retribuam eis in praesenti, ut dispergantur in futuro, ut damnentur. Quod enim dispersi sunt per mundum, ad admonitionem est, nondum ad damnationem : quod vere facies.

 

  1. In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus mens super me.

In hoc cognovi quoniam,

[Gl. int.] id, est quod semper placui tibi, cognovi quoniam non gaudebit mimicus meus super me,

[Aug.] id est quod me resuscitabis, unde non gaudebunt. Gavisi sunt enim de morte, sed erubuerunt de resurrectione. Vel ita, in hoc cognovi quoniam non gaudebit inimicus meus super me,

[Cassiod.] id est quqniam resu$citasli me. Cognovi quoniam voluisti me, id est diligis me. In hoc enim quod resuscitat, apparet Patris dilectio.

 

  1. Me autem propter innocentiam suscepisti, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.

Me autem.

[Alcuin.] Hic affirmat quod oravit ; me autem propter innocentiam,

[Aug.] id est quia sine peccato sum, suscepisti in resurrectione.

[Hier.] Et confirmasti me gloria impassibililalis.

[Cassiod.] Unde dicitur : Mors illi non dominabitur. Confirmasti, etiam dando nomen, quod est super omne nomen. Confirmasti, dico, in conspectu tuo in ternum.

[Aug.] In conspectu hominum et ad tempus, me infirmasti prius.

 

  1. Benedicius Dominus Deus Israel a saeculo et in saeculum : Fiat, fiat.

Benedictus Dominus.

[Cassiod.] Hic est laudativa conclusio, exposita passione et resurrectione. Quasi dicat : Suscepisti, confirmasti, unde laus tibi.

[GI. int.] Et hoc est, benedictus, sit Dominus cui debetur dulia.

Deus, cui debetur latria. Deus dico, Israel, id est videntium se, qui non sunt Iudaei, sed nos qui sumus minor filius, id est minor populus, non fide sed tempore, cui servit maior, scilicet populas Iudaicus, maior tempore.

[Aug.] Iudaei enim sunt capsarii nostri, qui nobis codices portant ; nos autem Israel. Aliter putassem pagani ficta quae dicuntur de Christo et de Ecclesia, sed vincuntur testimonio inimicorum. Benedictus dico, a saeculo et in saeculum,

[Cassiod.] id est, ex quo omnia coepta sunt administrari usque in saeculum futurum, ubi iam omnia aeterna sunt. Fiat, fiat. Geminatio i6ta ostendit hoc ab omnibus esse faciendum.

[Hier.] Pro Fiat, fiat, in Hebraeo scribitur, amen, amen, quod Aquila vere, id est fideliter transtulit. Hic dicit Hieronymus primum librum Psalterii finiri.