Caput XX — Livre V — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre V
CAPUT XX
De suffragio mortuorum ante diem iudicii.
Peracto finitoque iudicio universo post communem resurrectionem, duae civitates proprios habebunt cives, una bonorum, altera malorum. Utraque tamen tam angelorum quam hominum, et erit gaudium sanctorum amplius post resurrectionem, et supplicia malorum graviora. Prius ergo de beatitudine bonorum, postea de suppliciis malorum est agendum.
Ante tamen de suffragiis mortuorum usque ad diem iudicii est aliquid dicendum : Interposito enim tempore inter mortem hominum et communem resurrectionem eorum, animae diversis tenentur receptaculis, prout quaeque digna est aerumna vel requie, sicut gessit, dum viveret in corpore.
Eorum igitur qui mortui sunt, quidam sunt summe boni, ut Petrus, Paulus ; quidam summe mali, ut qui nunquam habuerunt fidem Domini ; quidam mediocriter boni ; quidam mediocriter mali. Hoc est quod alia dictione docetur : quidam iudicant et non iudicantur ; quidam nec iudicant, nec iudicantur ; quidam iudicantur et iudicant ; quidam iudicantur et non iudicant. Redde singula singulis. Mediocriter bonis, et mediocriter malis prosunt orationes Ecclesiae et eleemosynae datae, sed ad aliud et ad aliud. Bonis quidem ad faciliorem absolutionem poenae, malis ad mitigationem. Summe malis qui nunquam participaverunt sacramentis non prosunt qui in hac vita non meruerunt ut sibi prodessent : nulli autem prosunt, ut dicunt sancti, nisi ei qui ita gessit, ut ei post mortem possent prodesse. Tales sunt omnes qui habuere charitatem, et in participatione sacramentorum decesserunt.
Sed obicitur multipliciter, sicut locus et tempus et ordo, et scientia aggravat peccatum ; ita videtur aggravare perceptio sacramenti. Unde si in eodem genere peccati peccent fidelis et infidelis, et eodem proposito, et eadem intentione aliis omnibus circumstantiis retentis, videtur magis peccare et contemnere fidelis quam infidelis, et maiorem iniuriam Spiritui sancto facere, quia a se expellit. Ille autem non ita expellit qui nunquam habuit, peior est ergo fidelis Christianus in aliis quam infidelis.
Quod etiam auctoritate probatur, quia melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam retroire. Si ergo orationes Ecclesiae prosunt magis malo, id est fideli, cur non et minus malo, id est infideli, et ita summe malis prosunt Ecclesiae suffragia ?
Hoc etiam potest ostendi per simile : Sint hic laicus et sacerdos, et peccent in eodem genere peccati, et eodem proposito, et eadem intentione : constat sacerdotem magis peccare. A simili quoque sint hic Christianus et paganus, peccent eodem genere peccati : certe plus peccat Christianus quam paganus, si eadem intentione peccent. Unde super illum locum Ieremiae : Vide ficus malas valde, per malas ficus intelligimus malos Christianos qui etiam deteriores sunt infidelibus. Isti enim sunt quasi sarmenta succisa nulli usui idonea, sed incendio parata ; illi sunt ligna, et si fructum non facientia, aedificio tamen domus Dei sunt apta. Hi sunt inimici qui sunt super omnes inimicos ut habetur super illum locum Psalmi : Super omnes inimicos meos factus sum, etc.
Econtrario tamen dicit auctoritas : Prodest ad tempus credidisse.
Constat etiam quia his prosunt orationes Ecclesiae ad mitigationem poenae qui saltem aliquando crediderunt, et non illis.
Constat etiam quia hi iudicabuntur, cum dicetur eis : Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Illi autem non iudicabuntur, quia iam iudicati sunt, eo quod non crediderunt.
Item, suffragia Ecclesiae valent mediocriter malis ad mitigationem poenae : illa mitigatio est bonum quod aeternaliter ab eis habetur. Ergo prosunt eis ad bonum aeternaliter habendum. Ergo ad bonum aeternum, et ita mali fruuntur bono aeterno, quia semper habebunt mitigationem poenae.
Item, omnia bona merita mediocriter malorum quae habuerunt dum in charitate erant, deleta sunt per mortalia peccata in quibus decesserunt ; sed meruerunt tunc, et si decederent in mortali peccato, poena eis mitigaretur. Ergo et illa merita sunt deleta, et ipsi habent modo mitigationem poenae. Ergo non habent ex meritis, sed gratis.
Item, orationes Ecclesiae prosunt his qui in inferno tenentur mediocriter mali ad poenae diminutionem. Ergo et poena eorum quotidie diminuitur. Ergo etiam tantum potest Ecclesia pro eis orare, vel dare eleemosynas, quod omnino tolletur ab eis poena. Ergo in inferno potest esse aliqua redemptio.
Ad praedictas rationes respondendum est, et dicendum quod quidam Christiani qui in fide decesserunt, deteriores sunt quibusdam paganis, et quidam minus mali. Sunt enim excedentia et excessa.
Quidam enim deteriores aliis, prout maiori vel minori decesserunt contemptu. In hoc tamen praeiudicant quod in sacramentorum participatione decesserunt, his qui non ita decesserunt ; quia isti iudicabuntur : illi etiam, si minus mali sunt digni iudicari, quia iam iudicati sunt ex quo fidem propositam sibi contempserunt.
Quod vero dicitur, suffragia valere ad bonum aeternaliter habendum, quia ad mitigationem poenae, non ideo tamen ad bonum aeternum, quia non est bonum aeternum nisi vita aeterna. Fallacia. Diabolus habet vitam quam aeternaliter habebit. Ergo habet vitam aeternam.
Quod vero dicitur Ecclesiam tantum orare posse pro his qui in inferno sunt, ut omnino removeatur ab eis poena, non valet qui non tandiu durabit militans Ecclesia. Post diem autem iudicii nulla eis proderunt suffragia, quia tunc non erit militans, Ecclesia cum regnum veniet ad regnum, cum cessabunt opera charitatis. Imo etiam si Ecclesia militans superesset duratura, nunquam tamen poena eorum esset terminanda ; potest enim leniri, sed non omnino deleri.
Item quod dicantur omnia bona merita esse deleta per mortale peccatum, intelligendum est de illis meritis quae poterant esse causa vitae aeternae.
Item, dicit auctoritas : Cum deficiunt nobis propria merita, suffragantur nobis aliena. Ergo aliquis potest effici dignus vita aeterna sine suis meritis. Ergo potest dici dignus vita sine bonitate, et ita per merita Ecclesiae sine propriis meritis potest aliquis salvari.
Ideo ita intelliges praedictam auctoritatem. Deus semper plus dat in alia vita quam homo meruit in ista ; ad illud plus non potest homo pervenire sine suis meritis et Ecclesiae, cum desunt propria merita suffragantur aliena, quia per alienas orationes et merita infundit Deus homini primam gratiam, cui, cooperante libero arbitrio, procreantur bona merita.
Item, cum damus eleemosynas, his debemus dare quorum merita nobis prosunt ad vitam, sed malorum merita nobis non prosunt, nec etiam prodesse possunt nobis. Ergo non debemus dare eleemosynam malis : legitur enim : Omni petenti da.
Ad hoc dicendum quod prima falsa est. Multis enim damus quorum merita nobis prodesse non possunt.
Item, dicit Apostolus : Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quod in corpore gessit. Ergo et qui salvabitur et qui damnabitur ex propriis meritis salvabitur et damnabitur. Ergo aliena merita non obsunt vel prosunt ad salutem alicuius. Non ergo propter merita Ecclesiae citius liberabitur quis a poena, nec etiam ei mitigatur poena.
Ad hoc dicendum quod propria merita tantum valent ad salutem, nec illud tantum, excludit aliena, quia quod aliena prosunt hoc ipsum est ex propriis meritis. Potest etiam quaeri an quilibet existens in purgatoriis maiorem habeat charitatem quolibet qui est in via.
Quod videtur, quia ille non potest amittere charitatem, iste potest amittere. Ergo maiorem habet charitatem quicunque est in purgatoriis quam aliquis qui sit in via.
Econtrario, multi sunt in via quibus, si decederent, nulla deberetur poena, nec rei sunt alicuius culpae. Quicunque est in purgatoriis et reus est alicuius peccati, et poenam meretur sibi infrigi. Ergo aliquis in via maiorem habet charitatem eo qui est in purgatoriis.
In his quaestionibus plus aestimo curiositatis quam aedificationis, potest tamen determinari quidquid hic proponitur distincta multiplicitate huius distinctionis, maior quae potest et infirmitatem charitatis designare, et intentionem fervoris.
Item, dicit Augustinus : In quo quemcunque invenerit suus novissimus dies, in hoc eum comprehendet novissimus dies, quia qualis in die isto quisque moritur, talis in die illo iudicabitur. At omnes imperfecti quando decedunt, digni sunt poenis purgatoriis. Ergo et in illo die ultimo eisdem erunt digni. Ergo tunc nil in eis erit purgatum.
Ideo ita exponendum quod dicitur. Qualis, etc., id est sive morti sive vitae paratus.
Item, isti duo decesserunt in paribus ventalibus, pro uno orat Ecclesia, pro alio non. Aeque meruerunt ab Ecclesia ut oraret pro eis. Ille pro quo oratur citius absolvitur, alter tardius. Ergo iniuste cum eo agitur, quia non reddetur ei secundum merita. Ideo dicunt quod illa mora nil est respectu aeternitatis.
Alii dicunt quod aeque cito liberantur, et tantum prosunt uni generales preces Ecclesiae quantum alii speciales simul et generales.
Sed iterum obicit quis. Qui pariter et in pari causa decesserunt, par praemium meruerunt. Ergo tam cito meruit unus liberari, quam cito alius. Ergo si unus plus ibi detinetur altero, iniuste cum eo agitur.
Item, iste qui citius liberatur meruit ut tam cito liberaretur, quam cito liberatur, quia nil remedii sentit, quod non meruit cum viveret, et nil meruit iste quod non ille ; et ille non tam cito liberatur. Ergo iniuste cum eo agitur. Quod non liberationem illam quae fit cito, iste meruit, ita constat, quia sic obtineret meritis Ecclesiae et non suis. Ergo nova merita comparantur eis post mortem.
Item, si iste meruit tam cito liberari ; ergo si diutius ibi detineretur, iniuste cum eo ageretur. Quod ita improbatur, quia tantum meruit ibi teneri quantum ille, diutius ibi tenetur ille quam iste. Ergo si iste ibi tantum tenetur, non iuste cum eo agetur.
Item, iste decedit par illi in charitate ; ergo non meretur citius absolvi quam ille. Ergo si absolvitur de gratia Dei est, vel de alterius meritis quam suis. Nil enim potest de suis meritis quod non ille, cum decesserint pariter boni, et si ille meruit tam festinam liberationem, et iste non habet tam festinam, in misericordia fit illi.
Si vero dicatur de gratia esse quod iste tam cito liberatur et non de meritis, quid ergo prosunt orationes, et beneficia ab Ecclesia pro eo impensa ? Imo etiam si non propter haec beneficia citius absolvitur, sed de Dei misericordia est quod tam cito liberatur. Videtur etiam quod si non his eamdem haberet liberationem, cur igitur non liberatur ille pro quo nulla impenduntur beneficia.
Solent etiam quaerere an possibile sit aliquem decedere cum ligno, feno et stipula, et non transire per purgatorium ?
Quod videtur : sicut enim orationibus Ecclesiae festinatiorem consequuntur liberationem, ita etiam fieri posse videtur quod multiplicatis orationibus et beneficiis Ecclesiae omnino in eo poena deletur ; et ita possibile est aliquem decedentem in reatu venialis peccati statim evolare ad vitam ac si esset perfectus. Non habet omnis mens creata in ullo genere posse abundare ; quia, cum invenerit aliquantum ex his quae inventa sunt, videt quaerenda ; ad quae cum inquirendo pervenerit plura praevidebit. Sic sapiens Salomon ait : Sapiens efficiar, et ipsa sapientia longe facta est me.
Cuius admonitionibus praedicta quae inusitata sunt non solvo, ne in ipso vestibulo solutionis oriatur difficilior nodus quaestionis.
Item, iste dat eleemosynam unam pro patre, alteram pro patre et matre ; tantum prodest eleemosyna data pro solo patre, quam eleemosyna data pro illis duobus ; et econtrario, tantum prodest eleemosyna quantum duae datae pro duobus.
Item, non potest eleemosyna dari ex charitate pro uno definite quin detur pro omnibus ; nec missa celebrari pro uno, quin pro omnibus. Ergo specialiter non potest celebrari pro aliquo. Ergo nil plus prodest missa celebrata pro uno, quam celebrata pro duobus simul.
Ad hoc dicendum quod quicunque decessit in unitate Ecclesiae particeps est omnium beneficiorum quae pro uno mortuo fiunt, secundum illud : Particeps ego sum omnium timentium te. Nam omnes in via merentur fieri participes beneficiorum pro eis factorum, et tamen fiunt pro quibusdam speciales eleemosynae quae omnibus quidem prosunt, plus tamen illis pro quibus nominatim fiunt, quam pro aliis. Sed non ita quilibet vivus particeps est omnium beneficiorum quae vivi pro vivis faciunt, quia unusquisque habet hic locum merendi et potest facere bona quae sibi prosunt et non alii, quia habent Moysen et prophetas, ipsos audiant.
Item, quaeritur utrum iste sacerdos teneatur orare pro illo quem contingit effici martyrem ; quod tamen nescit. Quod non videtur, quia scriptum est : Iniuriam facit martyri qui pro eo orat.
Sed sic est intelligendum, pro eo quem scit esse martyrem, qui, inquam, orat pro eo intentione expiandi. Sunt enim orationes quae sunt expiationes, et sunt gratiarum actiones, et sunt vivorum consolationes. Pro his qui in purgatoriis detinentur sunt expiationes ; pro his qui iam fruuntur vita aeterna, gratiarum actiones ; pro his qui in inferno sunt, de quibus tamen dubium est utrum ibi sint, sunt qualescunque vivorum consolationes.
Item, iste sacerdos iniungit huic poenam qua dignus est in satisfactione, et sustinebit in purgatoriis maiorem, quia non completa poenitentia decedet. Ergo iniuste agetur cum eo, vel ergo non approbat Deus hanc poenam ex quo maiori poena eum punit.
Item, iste sustinebit maiorem poenam in purgatoriis quam modo patiatur ; nullam sustinebit tunc qua non erit dignus. Ergo erit dignus maiori poena quam modo. Ergo magis erit reus peccati quam sit modo.
Ad hoc dicendum quod in praesenti non est dignus maiori. In purgatoriis autem erit dignus maiori, quia secundum diversa genera statuum diversa sunt genera poenarum. Sicut in lege erat, quod qui hominem ignoranter interficiebat, ad civitatem refugii confugiebat, et ibi erat usque ad mortem summi pontificis. Dignus ergo erat illa poena et maiori in civitate manens, et tamen si extra inveniretur occidebatur, et maiorem poenam sustinebat non iniuste. Ita, dum sumus modo in civitate refugii, digni sumus temporali poena. Si exierimus, post mortem puniet nos igne purgatorio maiori quam sit aliqua poena modo ; nec tamen iniuste, sicut etiam per simile potest ostendi. Quaedam poena debetur in Italia homini pro adulterio, et minor ea in Gallia. Si quis in Gallia pro adulterio puniretur poena debita adulterio in Italia, iniuste cum eo ageretur. Variantur enim poenae secundum loca, et ita secundum tempora. Ut enim tradunt quidam pro veniali peccato in praesenti homini debetur tantum poena temporalis. Si tamen decedat simul cum veniali et mortali, pro utroque punietur poena aeterna non iniuste.
Item, quando iste erit in purgatoriis non poterit peccare, modo dum est in via potest peccare, et tunc habebit charitatem, et modo eam habet.
Item, postquam liberatus erit a purgatorio igne, statim fruetur visione Dei, dum erit in purgatoriis Dei visione non fruetur. Ergo maiorem habebit charitatem post, quam tunc.
Ad quod potest dici quod in igne maiorem habebit charitatem quam modo habet, et maiorem accepturus est purgationem quam sit habiturus dum purgabitur.
