Caput XII — Livre V — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre V
CAPUT XII
Quis modus conversionis, quantum valet explicari ?
Dicto quid sit sacramentum, quid res sacramenti et quae forma, dicendum est de modo conversionis. Sunt autem tria genera conversionis.
Est unum genus conversionis, quando aliqua substantia transit in aliam ut sit eius materia facta varietate proprietatum circa materiam et materiatum. Unde dicitur ovum esse animal potestate, quia inde fit operatio naturae, vel filix unitur quia fit operante artifice.
Secundum est, quando fit mutatio proprietatum, ut manente eadem substantia fiat proprietatum circa eamdem rem variatio. Ut quando ista deposita mollitie et assumpta duritia per decretionem fit panis, et ita fuit corpus uxoris Loth mutatum in lapidem.
Est tertium genus mutationis quod hic tantum invenitur, quando scilicet substantia panis in substantiam corporis Christi transit, manentibus tamen omnibus proprietatibus quae erant in pane. Nam post conversionem illam apparet albedo in hostia et rotunditas, et characteres ; substantia tamen panis mutata est in substantiam Dominici corporis.
Ad hoc obicitur, aliquid quotidie transit in corpus Christi, ergo quotidie augetur corpus Christi ; non enim mirum tot substantias in corpus Christi transisse absque augmentatione.
Ad hoc dicendum quod ideo angetur corpus Christi, quia substantia panis transit in illud idem corpus quod de Virgine traxit, quia invariabile est, quotquot in ipsum transeant, nec augetur, nec minuitur, eo quod res quae transeunt per conversionem non manent in rerum generibus. Sicut si fieri posset quod aliquod lignum inciperet fieri manus mea, non ideo augeretur, quia non maneret res illa in rerum numero.
Item, panis iste vertetur in corpus Christi ; ergo versione illa erit corpus Christi ; ergo iste panis erit corpus Christi, et ita aliquid erit corpus Christi quod modo non est corpus Christi ; et ita quod non est natum de Virgine erit corpus Christi. Ergo non unum solum est corpus Christi.
Item, corpus Christi fuit panis iste qui a sacerdote positus est in altari, et fuit ille panis qui ab illo est oblatus. Ergo fuit et unus et alius panis, et ita fuit unum et aliud, et ipsum modo non est, et aliquid quod non est sumptum de Virgine, propter hoc dicendum quod vere dicitur : Iste panis vertetur in corpus Christi, transibit : et quoties sumuntur ibi verba ad mutationem pertinentia concedi potest, praecipue tamen cum dicitur : Panis iste transsubstantiatur in corpus Christi, quia nullum verbum adeo proprie hic ponitur sicut transsubstantiari, quia substantia in substantiam transit, manentibus eisdem proprietatibus.
Cum vero dicitur panis transformabitur in corpus Christi, non est satis expressum, quia non transit forma in formam. Quidquid autem sit de his nequaquam est dandum, panis iste est corpus Christi. Videtur enim quod, facta proprietatum variatione, maneret identitas substantiae secundum naturam Verbi substantivi, potest tamen dari, panis transsubstantiatione erit corpus Christi.
De aqua illa quae admiscetur vino, quaeritur an transeat in sanguinem, vel in aquam quae fluxit de latere Christi, an maneat non conversa, et si convertatur, ad quorum verborum prolationem, an ex vi istorum, Hic est sanguis, etc. An aliorum, quia non legimus alia quorum prolatione fiat transsubstantiatio.
Volunt quidam eius transsubstantiationem fieri, quia si non convertitur, eius signatum, id est Christianus populus, non convertitur in corpus Christi quod est Ecclesia. Nam aquae multae, populi multi.
Item, si aqua non mutatur, ergo manet pura aqua. Ergo post celebrationem non est sacerdos ieiunus.
Item, Hieronymus ait super Marcum : Christus formans sanguinem suum in calicem vino et aqua mistum, ut alio purgemur a culpis, alio redimamur a poenis, super hoc quia nil certum ab alio didicimus, nec nos aliquid diffinire audemus.
Utrum irritum sit sacramentum nisi aqua apponatur solet quaeri. Et dicitur quia non est ideo irritum. Quod si forte ex oblivione vel negligentia praetermittitur, valde corripiendus est qui non apponit. Et significat aqua illa populum Dei qui corpori Domini unitur, id est Ecclesiae per charitatem, sicut aqua inseparabiliter vino admiscetur. Significat etiam fidem, sicut vinum spem, et panis charitatem, ut alibi determinatur.
Item, accidentia illa quae remanent mutata substantia panis, sunt in aliquo subiecto aut in pane, aut in corpore Christi, quia non est aliud invenire. In corpore Christi non sunt, quia illud non habet rotundam formam, imo humanam. In pane non sunt, quia facta transsubstantiatione panis in corpus, non remanet ibi panis. In quo igitur subiecto sunt ?
Item, panis quando convertitur in corpus, aut desinit esse aut non ; si non desinit esse, ergo erit et non erit aliquid nisi corpus Christi. Ergo iste panis erit corpus Christi. Non enim erit panis cum convertatur nunc in corpus Christi. Si vero desinit esse nunc, aliqua est causa peremptoria quae facit ipsum desinire esse, sicut vetustas facit rem in se deficere, et ignis eam consumit, et dissolutio partium ea quae composita sunt facit desinere esse. Ita desinit esse hoc scamnum, quando in partes dissolvitur. Sed nil istorum potest hic assignari
Ideo dicunt quidam hac ratione panem converti in corpus, quia ubi est panis ibi incipit esse corpus, ut simul fit hoc cum illo, et in pane illo sunt accidentia illa.
Alii dicunt ideo panem verti in corpus, quia ubi erat prius panis, modo est corpus, et desinit ibi esse panis quod redigitur in primordialem materiam, vel in se consumitur.
Alii verius dicunt quod panis essentialiter ex vi verborum fit corpus Christi, nunquam tamen panis ille erit corpus Christi, et sunt illa accidentia sine subiecto. Quomodo sit, penes illum est qui hoc potest. Non enim sunt in corpore Christi, quod non habet talem formam, imo potius humanam, quae non videtur ibi, licet in ea forma sit ibi.
Item, corpus Christi fit ex pane, non ergo tantum de purissimis sanguinibus beatae Virginis. Fallacia. Statua tantum ex aere constat. Ergo non ex materia et forma. Ingerit enim se phantasia aequivocationis, cum haec praepositio, « ex », notet conversionem in priori pronomine ; postea materiam, scilicet in conclusione. Sicut apparet in instantia ubi haec propositio, ex, posita in priori pronomine significat materiam, in conclusione exigentiam.
Ad hoc enim ut aliquid sit statua, exigitur aes et forma, licet neutrum sit eius pars, nec utrumque a natura [materia].
Solet etiam quaeri, si sanguis Domini admisceatur liquori, utrum liquor ille vertatur in sanguinem. Nec enim possunt inveniri verba ad quorum prolationem fuit talis transsubstantiatio.
Ideo dicunt talem transsubstantiationem nequaquam fieri postquam consecratus est sanguis. Unde cum sacerdos bis celebraturus sit missam, non debet in prima celebratione sumere vinum sanguine mistum quia non esset ieiunus in secunda celebratione.
Si eis obiciatur de aqua quae admista aquae benedictae fit etiam benedicta, respondetur hoc non esse authenticum, nec unquam in auctoritate reperitur aliquid ita contactu alicuius rei sanctificari, nisi quod in Veteri Testamento legitur carnibus oblatis a principe pro peccato omnia sanctificari quae eis tangebantur in genere suo, ut carne carnem, simila similam.
Item, Christus pridie quam pateretur formam verborum determinaverat ad quorum vim transsubstantiandus erat panis in verum corpus Christi, et ministerium huius officii apostolis concesserat, cum dixit : Hoc facietis quotiescunque sumetis in meam commemorationem. Ergo secunda die post illam iussionem ad prolationem istorum verborum de pane poterat confici corpus Christi. Sed corpus Christi tunc separatum erat ab anima per veram mortem ipsius, Ergo si hoc fieret, esset tunc corpus inanimatum, et si quis tunc sumeret corpus Christi sumeret inanimatum.
Ad hoc dicunt quod ea die non poterat consecrari panis in corpus, nec istud potuit fieri ab apostolis nisi post resurrectionem. Unde etiam Ecclesia instituit ea die missam non celebrari, tribus se ingerentibus causis, vel quia in veritate immolatur, cuius haec caeteris diebus mystica sunt sacramenta, vel quia ipse pontifex Christus ea die per semetipsum ad inferos descendit ; vel quia, templo soluto et altari depulso, non est in quo corporis et sanguinis Christi offeratur hostia. Inde etiam est quod beatus Ambrosius instituit ne unquam sexta feria missa celebraretur Mediolani.
Item, corpus Christi tenetur manibus sacerdotis, manducatur, atteritur dentibus, frangitur in tres partes ; istae partes sunt aliqua, nulla illarum est reliqua, quaelibet illarum est corpus Christi. Ita quot sunt partes corporis Christi tot sunt corpora Christi, imo habetur ; quod pars corporis Christi est corpus Christi cuius est pars ; quod videtur impossibile. Quod autem corpus Christi frangatur, non tantum ex praedictis, sed ex aliis patet. Ubi est fractio, aliquid ibi frangitur ; non panis, quia non est ibi, et ita corpus Christi frangitur. Quid tamen Dominus Iesus discipulis abeuntibus propter sermonem qui eis videbatur durus respondit ?
Quod carnaliter intelligebant, quod spiritualiter intelligendum erat. Putabant enim carnem Christi quem videbant in ea forma quam cernebant morsibus lacerandam et comedendam, dentibus atterendam. Quem carnalem sensum Dominus in eis condemnabat.
Ad hoc dicendum est quod corpus Christi ideo dicitur videri, quia forma illa panis sub qua velatur videtur. Cum ergo aliquod verbum vel ad sensum hominis pertinens, vel corruptionem aliquam innuens de Christi corpore dicitur, non ad ipsum essentialiter, sed ad formam est referendum, de quo dicitur quod videatur, tangatur, gustetur, frangatur ; ipsum vero corpus non essentialiter videtur, nisi in sacramento, id est in forma illa panis extrinseca, quae visui se offert velans mysterium, nec ipsum essentialiter frangitur cum maneat incorruptibile et integrum, nec in partes dividitur.
Dicunt tamen quidam quod non est ibi fractio cum tamen esse videatur : quibus obloquitur Ambrosius : Nil falsi putandum est in sacrificio veritatis, velut in magorum praestigiis, ubi delusione quadam falluntur oculi, ut videant esse quod non est.
Alii dicunt ibi esse fractionem, nihil tamen frangi ; est enim sine subiecto, quod quidem miraculose fit. Confessio tamen Berengarii fuit, et plerique hoc sentiunt, quod ipsum corpus Christi essentialiter frangatur, dentibus atteratur, et tamen integrum maneat et incorruptibile.
Item, dicit Augustinus : Caro carnis et sanguis sacramentum est sanguinis. Carne et sanguine utrobique invisibili, spirituali, intelligibili significatur corpus Christi visibile, palpabile, plenum gratia et divina maiestate.
Et hic videtur dicere aperte quod caro Christi sit aliquid quod videtur ; et sanguis similiter. Sed utitur hic quodam tropo loquendi, quod res significans nomine rei significatae vocatur. Unde cum species panis significet carnem, nomine carnis hic appellatur, et species vini nomine sanguinis. Utrumque ergo dicitur invisibile, et spirituale et intelligibile, scilicet species panis et species vini, quia Christi caro secundum illam formam non videtur caro ; nec sanguis secundum illam formam videtur sanguis. Utroque ergo significatur, corpus Christi visibile in altari, non hominibus, sed angelis qui assistunt, ubi in propria forma eis apparet, sicut in caelo empyreo, ubi in ipsum sancti angeli desiderant prospicere, ibi etiam est palpabile.
Item, corpus Christi est locale ; aut ita est in loco quod facit distantiam localem, sicut omne corpus ; aut diffinitione loci est in loco, quia ita est in uno loco quod non in alio, licet in eo non faciat localem distantiam, sicut sunt angeli et animae. At neutro istorum modorum dicitur corpus Christi locale. Non enim implet locum faciendo distantiam localem ; nam sic uno et eodem tempore infinita loca impleret ; quod est impossibile. Non est verum quod sit in loco diffinitione loci, scilicet quod ita sit in uno quod non sit in alio, cum sit similiter in pluribus locis.
Ideo dicendum quod ita est in loco quod loci diffinitione continetur, quia ita est in uno loco quod non in quolibet, licet in pluribus similiter.
Item anima Christi simul est in empyreo caelo, et in altari ubi corpus Christi. Non ergo videtur esse in loco diffinitione loci, quia ita est in uno loco quod in alio, et ita videtur aliarum animarum naturam excedere. Nullus enim Spiritus simul in pluribus locis est, non nisi anima Christi. Quod non est mirum, nam sicut habuit singularem statum beatitudinis, ita etiam singularem modum localitatis.
Item, anima Christi est in caelo, et ipsa est alibi : ubicunque est corpus Christi ibi est anima Christi, et econtrario. Ergo anima Christi est in caelo, et corpus est alibi. Ergo separata sunt anima et corpus a se invicem.
Ad hoc dicendum quod si subintelligatur exclusio facta per hanc dictionem quam, eum dicitur anima Christi est in caelo, et corpus Christi est alibi, ut intelligatur, quam in caelo, falsum est ; quia generalis est exclusio, et esset sensus quod non esset corpus Christi in caelo. Sicut nemo recipit, iste est doctior quam aliquis homo, cum unum superet in doctrina.
Si vero intelligatur exclusio per ablativum facta, ut sit sensus, anima Christi est in caelo ; et corpus Christi est alibi, id est in alio loco a caelo, verum est : Non enim tunc excludetur quin sit in caelo, sicut vides quod iste est sapientior aliquo homine.
Item, cum corpus Christi in os suscipiatur, utrum os dilatetur quod possit corpus Christi in os suscipi, sive quantitas corporis ut in os concludi possit contrahitur.
Ad quod dicendum, quod ea virtute qua potuit super mare ambulare, corpore non nisi alleviato et mari non solidato, et qua corpus suum virginitate servata de materno utero sive de sepulcro clauso produxit, sive qua potentia discipulos suos de ergastulo nihilominus tamen clauso exire fecit, eadem quoque virtute corpus suum non breviatum, non diminutum in oris angustias recipere facit.
Item, in canone missae habetur post consecrationem : Iube, Domine, istud deferri in sublime altare tuum sociandum corpori tuo. Nam duo videtur petere sacerdos, et quod deferatur in altare sublime, quae petitio est otiosa, quia est ibi corpus Domini, et ut societur ibi corpori Christi, quod inutile est ; nam ipsum corpus quod super altare est, est illud idem quod est in caelo. Non ergo ei sociatur. Nam ita idem sibi sociaretur. Non est autem societas nisi diversarum rerum. Nec de pane puro hoc intelligi potest, tum quia post consecrationem, quando haec verba proferuntur non est ibi panis ; tum quia etiamsi adesset non deferretur in caelos.
Ideo ita intelligendum est quod ibi dicitur. Nam ideo dicitur deferri quia orat sacerdos quod sicut corpus Christi in caelos est delatum, ubi pro nobis Christus interpellat apud Patrem, ita per consecrationem et sumptionem illam efficiatur ut pro nobis apud Patrem interpellat. Nam illa consociatio nil aliud est nisi continua interpellatio pro nobis.
Vel ita, Iube, Domine, corpus tuum deferri in sublime altare tuum associandum corpori Christi, id est ut unitas Ecclesiae quae signatur et efficitur corpore Christi quod est hic, associetur corpori Christi, id est Ecclesia militans Ecclesiae triumphanti : et est quaedam figura per quam quod est figurati attribuitur figuranti.
Vel ita : Quaedam dissociatio videtur quod corpus Christi hic videtur sub forma panis et non in propria forma. Petitur ergo ut desinat hic videri sub forma panis, et ut a nobis videatur in caelo empyreo, ubi ab angelis videtur in propria forma.
Vel ideo dicitur deferri in sublime, quia post susceptionem non est corpus Christi in altari. Super hoc tamen dubitatur quemadmodum sit corpus Christi in altari, vel in eo qui sumit ; et dicunt quandiu servatur sapor qui remanet facta transsubstantiatione, tandiu est ibi corpus Christi. Cum vero nec sentitur sapor, nec apparet species panis, non est ibi corpus Christi, quia non est ibi sacramentum sub quo velabatur.
Item, corpus Christi aut est animatum aut inanimatum : inaminatum non est ; est ergo animatum, et panis vertitur in corpus Christi. Ergo panis vertitur in corpus animatum ; ergo in animam : quod falsum. Ideo dicunt qui multa legerunt se non invenisse in auctoritate haec verba, et ideo novitates verborum in his non admittunt. Mihi videtur veritatem verius non posse exprimi quam si dicatur corpus Christi esse animatum, id est anima vivificatum ; nunquam enim fuit inanimatum nisi in triduo mortis.
Item, corpus Christi aut est simplex aut compositum : non est simplex, cum fuerit compositum dum fuit mortale. Ergo est quodam compositum. Ergo habet partes. Ergo in eas dividi potest, et ita corruptibile est. Nec obest si dicatur quod sit compositum, et quod partes habeat ; non tamen dividi potest, quia glorificatum est et incorruptibile factum. Sicut corpora sanctorum post diem iudicii immortalia erunt et incorruptibilia, et tamen non ideo minus corpora.
