Caput IX — Livre V — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre V
Caput IX
CAPUT IX
De confirmatione.
De confirmatione nil aliud invenio dubitabile, nisi quod quaeritur an sacramentum hoc dignius sit quam baptismus ? Quod enim dignius sit ostenditur ita : In meliore loco datur, quia in fronte ; et meliori tempore, quia iam mundato ; et a maioribus personis, quia ab episcopo, et tempore apostolorum a solis apostolis ; et ad maius, quia ad robur. Ergo maius est sacramentum confirmationis sacramento baptismi.
Item, in confirmatione datur Spiritus sanctus ad robur, et datur parvulis. Ergo tunc suscipiunt augmentum virtutum.
Ad hoc dicendum quod melior est baptismus, id est utilior quam confirmatio. Sed confirmatio est melior, et dignior, et pretiosior. Sicut aqua utilior vino, sed vinum dignius et excellentius est.
