Caput VIII — Livre V — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre V
CAPUT VIII
Quam vim habeat baptismus in his qui sunt baptizati de quibus bene scitur, et iterum baptizantur ?
Quaeritur quoque quam vim habeat baptismus in illis qui iam baptizati sunt, qui tamen nesciuntur esse baptizati ?
Ad hoc dicendum quod virtutes augmentantur, si sint boni. Si vero non erant boni, et ex corde baptizabantur, peccata remittebantur.
Sed obicitur : iste sacerdos scit alterum istorum parvulorum esse baptizatum, sed nescit utrum ; utrumque istorum baptizat. Ergo alterum istorum bis baptizat. Quod quia dupliciter est intelligere, dupliciter exponi potest. Alterum scienter bis baptizat, id est scit se alterum baptizare qui baptizatus est ; ut per compositionem intelligas, verum est ; si vero determinate, ut sit sensus, Scit istum esse baptizatum quem baptizat, falsum. Nam sic innumera faceret sacramenta, si iteraret sacramentum. Qui enim bis baptizat putare videtur quod unica mors Christi non sufficiat ad salutem hominum (cum baptismus mortem repraesentet), quod falsum est, quia non oportet Christum mori amplius qui semel pro peccatis nostris mortuus est, nec oportet istum baptizari qui baptizatus est.
Et nota quod circa hunc articulum multae probabiles possunt fieri argumentationes, quae omnes ad dialecticam pertinent facultatem ; et ita scrupulosam constituunt disputationem, et ideo praeterimus.
Item, Christus potestatem illam quam habet secundum quam remittit peccata, alicui posset conferre, sed hoc maius est quam creare caelum et terram. Ergo potestatem creandi caelum et terram posset alicui conferre ; et ita posset creare creaturam aliquam omnipotentem.
Item, potestas illa est Deus, alicui posset eam conferre ; posset ergo alicui conferre quod esset Deus.
Ad hoc dicendum quod triplex est potestas baptismi, scilicet potestas auctoritatis, et potestas excellentiae et ministerii. Potestas auctoritatis est qua Deus peccata dimittit, quae est Deus, quam nulli posset conferre ut auctoritate sua peccata dimitteret. Nam ita derogaret maiestati suae. Est etiam potestas excellentiae quam Christus habet eo quod praeeminentiam habet inter alios baptizandi, quam potuit dare sed noluit. Nam si quis eam haberet, non putaret aliquis se bene baptizatum nisi ab eo esset baptizatus. Unde et omnes pares sunt in baptismo. Unde nemo dicit, meus baptismus, cum dicatur, meum evangelium, eo quod unus excedit alium in praedicando, sed nemo in baptizando. Potuit tamen Deus alicui conferre potentiam creatam qua peccata dimitteret, sed non dimitteret auctoritate sua, sed potius Christi, potestatem ministerii dedit omnibus.
Dubitari autem solet sub quo sensu dicat patrinus pro puero, Credo, vel fidem peto. Non enim pro puero qui nondum credit, nec sacerdos fidem dare potest. Ideo intelligendum est de sacramento fidei fidem peto, id est fidei sacramentum. Cum vero determinatur « Credis in Deum Patrem », etc., et respondet patrinus pro puerulo, « Credo », de motu animi intelligere debes ad quem tenetur parvulus quam cito erit adultus, sicut et pompis diaboli abrenuntiare.
Sed obicitur, quando est adultus, venialiter peccat et veniale peccatum est opus diaboli ; ergo non abrenuntiat operibus diaboli. Ergo est transgressor illius sponsionis quam fecit.
Ad quod dicunt quod potest simul venialia peccata facere, et eis abrenuntiare quia amorem eorum postponit amori Dei, sicut aliquis possidet divitias simul et eis abrenuntiat, quia amorem earum amori Dei postponit.
Ultimo quaeritur a quibus possit dari baptismus ? A solis certe sacerdotibus (nisi immineat necessitas), tam bonis, quam malis. Sed servanda est intentio sicut forma ; aliter enim non esset baptismus. Unde ille qui ridiculose alterum immergit proferendo haec verba quae solent proferre baptizantes, non baptizat. Legitur tamen de Athanasio episcopo, qui pueros Iudaeorum viderat se immergentes, et haec verba ridiculose proferentes quod quando adulti ad baptismum accesserant, eos noluit baptizare, ne in eis videretur iterari baptismus, aestimans primum baptismum, qui, quasi ridiculose factus fuerat, tunc habere efficaciam.
Notandum quod baptismum praecedit catechismus (quod interpretatur instructio) et exorcismus (quod adiuratio), quae potius sacramentalia sunt quam sacramenta, quia nil officiunt, nisi quod potestatem diaboli in nobis imminuunt, et ita peccata nostra quae sunt causa amplioris potestatis in diabolo, et sunt quasi praeparatoria ad baptismum, sicut parva medicina quae praecedit ad susceptionem maioris.
