Caput XIX — Livre V — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre V

Caput XIX

CAPUT XIX

De spiritu quo mediante tradunt animam uniri corpori.

 

 De spiritu illo quo mediante dicunt animam uniri corpori, inducti auctoritate Daniel in hymno trium puerorum : In animo contrito et spiritu humilitatis.  Et : Benedicite spiritus et animae iustorum Domino, quaerunt quidam an resurget ?

Quod videtur dicere Apostolus, tamen non videtur posse stare, quia simplex est aut compositus spiritus ille ; si est simplex et desinit esse quando anima recedit a corpore, quod non est dubium, et iterum incipiet esse quando anima ad corpus redibit, et modo nil fit ; creabitur tunc et iam creatus est, et ita bis fuit creandus. Si vero compositus est et tunc desinet esse quando anima a corpore recedet, in partes dissolvetur, et quid sit de illis partibus ? Coniungenturne sibi invicem iterum in resurrectione ?

Item, spiritus ille est quasi vinculum animae ad corpus quae contrariis participantur proprietatibus, quia corpus est invisibile et mortale. Econtrario autem anima est invisibilis, immortalis, sed non erunt ita contraria in proprietatibus post resurrectionem ; imo tunc erit corpus impassibile, immortale, spirituale. Non ergo necessarium erit tunc medium ut anima corpori uniatur sicut modo.

Item, sicut dicunt physici, ille procreatur ex ciborum decoctione, quia cibi decocti in stomacho in quatuor distinguuntur ; sed tunc non erit corpus animale, id est egens alimonia, sed spirituale. Videtur ergo quod non erit talis in homine.

Ad hoc dicunt quod spiritus ille est quoddam simplex et mortale, quod moritur in corpore, et hunc spiritum habemus communem cum brutis animalibus. Nec est mirum si fuit bis creandus, et resurget quando anima ad corpus redibit et glorificatur cum anima et carne.

Nobis autem videtur hanc opinionem potius de errore esse introductam quam de veritate. Impossibile est enim, cum Spiritu sancto, praeter animae spiritum alium esse spiritum in corpore humano.