Caput I — Livre V — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre V

Caput I

LIBER QUINTUS

 

 

CAPUT PRIMUM

Quid sit sacramentum.

 

 Inter opera nostrae salutis quae Christus in natura humana suscepit, ultima fuerunt resurrectio, ad caelos ascensio. Unde continue de illis post praedicta agendum esset, nisi quia nos credimus membra ascensura quo caput praecessit. Ut ergo pateat via sursum, agendum est de illa via per quam resurremus et ascendemus, id est de sacramentorum participatione, ut denique in gaudio resurrectionis opus inchoatum terminetur.

Unde considerandum est quid sit sacramentum, et quae causa institutionis sacramentorum, et in quibus consistunt, et quae differentia sacramentorum legis novae ad sacramenta veteris legis. Sacramentum dicitur sacrum signatum et sacrum signans, vel secretum. Nam sacramentum est sacrae rei signum : Signum autem est res quae praeter spem [rem] quam ingerit humanis sensibus, aliquid aliud ex se facit in cognitionem venire. Signorum alia sunt naturalia ut imber, signum naturale est pluvia : alia data, ut circulus significat vinum venale. Datorum alia efficiunt quod significant, alia non, ut signa veteris legis.

Ad hoc ut aliquid proprie dicatur sacramentum, oportet ut sit tale signum rei quod eam significet et efficiat, quod imaginem rei figuratae in se gerat ; quod totum potest videri in aqua baptismi. Unde sacramenta veteris testamenti improprie dicuntur sacramenta, quia non efficiunt quod significant. Inde est quod sic diffinitur : Sacramentum est invisibilis gratiae in eo collatae visibilis forma.