Caput XI — Livre V — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre V

Caput XI

CAPUT XI

Quae sit forma huius sacramenti ?

 

Post praedicta considerandum est quae sit forma huius sacramenti. Haec attenditur in rebus et verbis : in rebus quidem pane et vino quae transsubstantiantur in carnem et sanguinem Domini. Oportet autem panem illum esse triticeum et non hordeaceum ; quia hordeum cibus est iumentorum et irrationabilium, qui in honore non sunt et non intelligunt.

Unde Propheta : Homo cum in honore esset, non intellexit ; comparatus est iumentis insipientibus, etc. ; et Dominus se grano frumenti comparat, dicens : Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Vinum quoque et non alius liquor huic sacramento adhibetur ; quia, sicut vinum laetificat cor hominis, ita sanguis Domini animam reficit et saginat, secundum id quod scriptum est : Et calix meus inebrians quam praeclarus est. Verba autem ad quorum prolationem transsubstantiatur panis in carnem, haec sunt : Hoc est corpus meum, etc.

Ea vero ad quorum prolationem transsubstantiatur vinum in sanguinem, haec sunt, Hic est sanguis meus, etc. Per reliqua omnia quae dicuntur laus Deo profertur et oratio praemittitur pro populo, pro regibus, sicut docet Apostolus : haec igitur sunt de substantia sacramenti scilicet forma verborum, panis et vinum : nam sine his non est sacramentum.

 

 Utrum autem haec sufficiant, non immerito quaeritur. Si enim dicatur quod non haec sufficiant non praemissis aliis, obicitur sic : Haec verba, Hoc est corpus meum, etc., nullam habent efficaciam nisi praecedat invocatio Trinitatis ; ergo haec verba invocationis conferunt eis vim. Ergo maiorem habent vim quam ista.

Ad hoc dicendum quod duplex est invocatio, exterior et interior. Interior est fides sanctae Trinitatis et intentio sine qua non fit illa transsubstantiatio. Exterior est orationes praemissae et Introitus missae cum lectione Epistolae et Graduale, quae omnia dant efficaciam illis verbis per occasionem, non per causam, quia sunt causa, sine qua ; non causa efficiens ; nec sine his celebratur missa, et tamen celebrata fuit antequam haec essent inventa, quae causa solemnitatis reperta sunt. Hanc autem efficaciam dedit his verbis Spiritus sanctus, qui hoc revelavit Ecclesiae, ut indutus talibus vestibus ea proferendo celebraret sacerdos divina. Non enim ex vi vestium est quod illa celebratio vim habet, sed potius ex Spiritu sancto qui sic instituit.

Si quaeratur an forma panis, quae ibi est ante transsubstantiationem, sit sacramentum corporis, dicunt quidam quod tam cito est sacramentum.

 

Item, pronomen « hoc », demonstrative ponitur in ordine istorum verborum : Hoc est corpus meum, etc. Ergo ibi aliquid demonstratur, aut panis, aut corpus. Si panis demonstratur, et de eo sit sermo, et dicitur vere quod sit corpus Christi. (Illa enim locutio nil nisi verum significat) ; ergo panis ille est corpus Christi, quod nemo dicit. Si vero per pronomen demonstretur corpus Christi ; ergo iam est ibi corpus Christi antequam verba omnia sint prolata. Ergo non per verborum illorum prolationem fit transsubstantiatio, aut sine verbis fieri potest antequam proferatur hoc verbum est prolato hoc pronomine hoc : nam per ipsum potest demonstrari corpus Christi.

 

 Quod notandum est ibi donec omnia prolata sint verba quae sunt de sacramenti forma. Ideo facile erit hoc solvere dicendo quod sacerdos non profert hoc ad significandum. Unde nihil eo pronomine demonstratur, sed ad recitandum verba Christi habita ad discipulos in Coena pridie quam pateretur. Sicut cum sacerdos dicit : Dixit Iesus discipulis suis : Ego sum lux mundi, nil demonstrat hoc pronomine ego : non enim profert verba illa ad significandum. Sed hoc dicto, quod verum est, non minus restat obiectio de Christo, quia verba illa protulit ad significandum in Coena.

Ideo dicendum quod hoc pronomine « hoc » nihil est demonstratum donec completa sit verborum prolatio, quae sit de forma sacramenti, quod verissimum videtur secundum grammaticorum vel dialecticorum facultates, quibus aliter multas quaestiones quae videntur cadere in fallaciam secundum quid et simpliciter non facile est solvere. Ut omnis homo de quo loquitur hic Socrates est homo ; ergo Socrates de quo nemo loquitur est hic.

Alii dicunt, Hoc est corpus meum, id est hoc, scilicet panis iste, iam fiet corpus meum, id est hoc significat corpus meum ; et demonstratur forma panis.

Alii dicunt fieri demonstrationem intellectualem ad corpus Christi, quod iam erit ex conversione panis, qui tenetur, in corpus. Prima tamen solutio magis approprianda est.

 

 Sed et iterum videtur quod ad prolationem istorum verborum non mutetur panis in corpus, imo ad probationem aliorum. Legitur enim in Evangelio hic ordo verborum : Accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit illis, et ait sumite : Hoc est corpus meum. Secundum hunc ordinem verborum prius videtur accepisse panem, postea benedixisse et dedisse illis, demum dixisse : Hoc est corpus meum, etc.

Sed istud ulterius dixit quod videtur ex serie verborum Evangelii, et antequam hoc diceret, facta erat transsubstantiatio, in benedictione scilicet quae iam erat praemissa. Ergo non ad prolationem istorum verborum facta est transsubstantiatio ne sit bis facta ; vel si prius in illa benedictione protulit illa verba antequam frangeret vel daret, et post iterum eadem protulit, et ita bis protulit. Non enim alia verba legitur protulisse ad benedicendum. Ergo bis facta est transsubstantiatio.

Vel in una illorum prolatione nihil transsubstantiatum est, et ita videtur superflua, vel si bis prolata est forma verborum super eamdem hostiam ; videtur iniuria illata fuisse sacramento, quia iteratum est.

Ad hoc dicendum quod bis protulit Christus illa verba. Cum enim benedixit, ea protulit ; et ita ad eorum prolationem facta est transsubstantiatio ; postea fregit et dedit illis, et iterum ait : Hoc est corpus meum, etc. Sed tunc non protulit causa benedicendi, et ideo non fuit iteratum sacramentum. Dicunt tamen quidam quod in consecratione alia verba protulit quae nescimus, ad quorum prolationem facta est transsubstantiatio, et ita alia verba protulit in benedictione, et alia proferunt modo sacerdotes.

 

 Solet quaeri quiddam simile ei quod quaesitum est supra, cum de baptismo ageretur, utrum prolata medietate verborum, quorum vi sit transsubstantiatio, ratum esset sacramentum si forte necessitate ibi sisteret sacerdos, vel obmutesceret, vel morte praeventus, et utrum oporteret super hostiam illam totam benedictionem repetere ab alio proferendam sacerdote, an esset ibi incipiendum ubi terminavit.

Sed credimus homini non esse revelatum ; et ideo non diu hic immorandum, sed nunquid si prolatis his verbis : Hoc est corpus meum, etc. integre, quiesceret sacerdos, nil aliud perfecturus (cum iam esset facta conversio panis in corpus, et ibi esset sanguis) completum esset sacramentum ? Videtur quia ibi est caro et sanguis, et anima, et Deitas. Quod si dicatur nil obest.

Dicunt tamen quidam quod non est completum sacramentum, donec omnino prolata sint utraque verba, nec facta est transsubstantiatio panis in corpus donec prolata sint haec verba, Hic est sanguis, etc.

 

Item, corpus Christi nunquam est sine sanguine, nec sanguis sine corpore, ad prolationem istorum verborum completam, Hoc est corpus meum, etc. Facta est transsubstantiatio panis in corpus antequam proferantur haec verba, Hic est sanguis, etc. Tunc est corpus cum sanguine in altari ; ergo tunc est ibi sanguis. Ergo est ibi conversio vini in sanguinem, vel non. Si conversio vini in sanguinem, sicut corpus in conversione panis in carnem ; ergo ex vi illorum verborum et panis in corpus, et vinum in sanguinem est conversum.

Ita ergo ad prolationem eorum quae sequuntur, istorum scilicet : Hic est sanguis, etc. Non fit panis vel vini conversio in corpus vel sanguinem ; ergo superflue proferuntur illa verba : vel si ad utramque prolationem utraque fit conversio ; ergo prorsus eamdem vim videntur habere, et ita iteratur sacramentum quemadmodum si repeterentur illa verba semel prolata. Imo potest quaeri quis panis, vel quod vinum convertitur cum dicitur forma, Hic est sanguis, etc. Non enim relinquitur panis et vinum super altare cum prolatio istorum verborum est completa, Hoc est corpus meum, etc., quia iam facta est transsubstantiatio utriusque in utrumque.

Ad hoc dicendum quod ex prolatione istorum verborum, Hoc est corpus meum, etc., non convertitur vinum in sanguinem, sed panis in carnem ; non est tamen caro sine sanguine. Est enim ibi sanguis, sed non per conversionem, id est non est aliquid ibi conversum in sanguinem donec proferantur haec verba, Hic est sanguis, etc. Ex quibus fit transsubstantiatio vini in sanguinem quod est positum, quod non est transsubstantiatum donec haec verba proferantur : Hic est sanguis, etc. Sicut et anima est in corpore illo, non tamen per animae conversionem.

 

 Sed ad hoc obicitur, panis mutatur in corpus Christi prolatione illorum verborum ; ergo in corpus cum sanguine, vel in corpus sine sanguine. Si in corpus cum sanguine ; ergo in sanguinem conversus est panis. Si vero in corpus sine sanguine, ergo corpus est sine sanguine.

Sed patet esse dandum quod panis convertatur in corpus, non tamen cum sanguine, vel sine sanguine, sicut Christus voluit pati non tamen cum peccato Iudaeorum, vel sine peccato eorum.