Caput II — Livre V — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre V

Caput II

CAPUT II

Quae sit causa institutionis.

 

Est autem triplex causa inventionis sacramentorum, humiliatio, eruditio, exercitatio. Et exercitationum alia est ad eruditionem animae, alia ad aedificationem corporis, alia ad subversionem utriusque. Quae omnia non pigritaremur dilucidiora facere, nisi scripta scribere otiosi et nihil agentis opus aestimaremus. Haec autem omnia in libro Sententiarum magistri Petri plenius sunt determinata ; hic tamen oportuit memorare, ut ad sequentia facilior fieret transitus.