Caput VI — Livre V — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre V

Caput VI

CAPUT VI

Quae sit efficacia baptismi in parvulis, in adultis, in fictis, in illis qui mundi erant ante baptismum.

 

In parvulis hanc habet baptismus efficaciam, quod confert remissionem peccatorum originalium, munera largitur virtutum, id est fidei, spei et charitatis. Si enim, ut dicunt, gratiam tunc non recipiunt qua possint bene operari, cum fiunt adulti ; non ergo sufficit eis gratia in baptismo data, nec per illam possunt boni esse, nisi alia addatur : quae si non additur, non est ex eorum culpa, quia iustificati sunt a peccato ; propterea tradunt in baptismo gratiam virtutum conferri, scilicet fidei, spei et charitatis, in munere et habitu, non in usu. Non enim credit parvulus, nec sperat, nec diligit : habet tamen fidem, et spem et charitatem, sicut habet rationabilitatem, non tamen ratiocinatur, et risibilitatem, non tamen ridet. Unde et haec argumentatio est facta. Iste parvulus habet fidem et non credit ; ergo illa fides est mortua, quod esset dicere quod ea fide non esset bonus. Fallacia. Iste scit dialecticam, nec potest disputare posito quod sit mutus ; ergo secundum illam non est bonus dialecticus, quod falsum est ; habet in habitu, sed non in usu.

Item, cum parvuli mundentur in baptismo ab omnibus peccatis, videtur quod, si statim decedant post baptismum, quod ad gloriam transeunt, et ita securi sumus de eorum vita. Quare ergo Ecclesia orat pro eis ? non enim orat nisi pro eis qui sunt in exspectatione purgatorii. Sed tales orationes sunt gratiarum actiones, ut postea dicetur.

 

 In adulto hanc habet baptismus efficaciam, quod si quis accedit corde contrito, remittuntur ei tam originalia quam actualia. Praeterea conferuntur virtutes. Nulla etiam poenitentialis satisfactio iniungitur.

Sed obicitur : Iste antequam esset baptizatus erat contritus ex charitate ; ergo peccata fuerunt ei dimissa. Quid ergo contulit ei baptismus ? Videtur superfluus fuisse, cum iam haberet charitatem.

Ideo dicendum quod non fuit superfluus, quia si non baptizaretur, cum haberet locum et tempus, illa contritio non ei prodesset nisi baptismum suscepisset, et quia in baptismo magis ac magis mundatus est a peccatis. Unde : Amplius lava me ab iniquitate mea etc., et solutus est a poena satisfactionis ad quam tenebatur nisi baptizaretur, sed fides augetur ei per baptismum. Nam Fides in aquis nutritur,

Item, iste adultus qui vult accedere ad baptismum, conteritur ex charitate ; ergo remittitur omne mortale peccatum, et ita contritio delet originale peccatum. Non ergo solus baptismus.

Ideo dicunt quod sicut per contritionem habitam de aliis peccatis deletur peccatum oblivioni traditum, non tamen solet dici quod contritione deleatur, ita et originale per contritionem de aliis habitam peccatis deletur, non tamen datur simpliciter, Peccatum originale deletur per contritionem. Quod tamen admittere non mihi magnum videtur inconveniens.

 

Item, ex Adam contraximus et saccum et mentem succi, id est culpam et poenam ; per donum Christi, id est per baptisma, non abluimur a poena in praesenti. Ergo plus nocuit delictum Adae, quam prosit mors Christi : quod falsum est. Quia, cum liberemur hic a culpa, ad commodum nostrum est quod non liberamur a poena, ubi ita laborando in lucta consequamur coronam, unde dicit Augustinus : Propter vitandum peccatum infirmitas reservatur, ut per hanc poenam quam sentit, magis timeat homo aegrotus peccare. Sicut vides quod medicus duorum vulnerum quae iste habet, unum curat, alterum relinquens, ut per illud sanies emittatur ; et ita fortior demum homo resurgat. Melius est ergo illud non curari modo quam curari. Nam post curabitur et validior efficietur.

Item, Adam omnibus nobis peccando meruit mortem aeternam, nemo per merita Christi consequitur vitam aeternam sine propriis meritis, si est adultus. Ergo efficacior fuit Adam in merendo mortem, quam Christus in merendo vitam. Fallacia. Anguilla sine hominis consensu facit eum febricitare, medicina sine eius consensu non potest in eo sanitatem operari. Ergo efficacior est anguilla in nocendo, quam in sanando medicina : non est verum.

Item, baptismus nil efficit nisi praecedat, vel comitetur, vel sequatur contritio. Ergo contritio est effectiva virtutis baptismi, sed hoc verum est per conditionem, non per causam. Fallacia. Iste non potest esse episcopus nisi litteras noverit. Ergo litterarum notitia est causa sui episcopatus.

 

Item, per baptismum, et quoad culpam, et quoad poenam deletur peccatum ; per contritionem vero tantum quoad culpam. Ergo melior est baptismus, quam contritio : quod quidem verum est, quia in pluribus habet praeeminentiam. Econtrario tamen sic : Per contritionem sine baptismo possunt deleri peccata in adulto, sed non per baptismum, sine contritione. Ergo melior est contritio quam baptismus. Fallacia. Per medicinam potest iste sanari et sine medico, sed non per medicum sine medicina. Ergo melior est medicina quam medicus.    

Item, per contritionem pluries potest quis mundari a peccatis, per baptismum tantum semel. Ergo melior est contritio quam baptismus. Fallacia. Iste pluries dedit ei aliquid, ille tantum semel. Ergo iste plus dedit, quam ille.

Item, sunt hic adultus et parvulus ; unus reus originalis peccati, alter originalis et actualis. Iste adultus magis languet quam ille parvulus ; uterque indiget remedio. Ergo adultus magis quam parvulus ; uterque indiget baptizari. Ergo adultus magis quam parvulus. Econtrario parvulus non potest mundari nisi per baptismum, adultus per contritionem et per baptismum. Igitur magis eget parvulus baptismo quam adultus. Verum est quod adultus magis eget remedio quam parvulus, sed parvulus magis eget remedio baptismi. Sicut videre potes in duobus, quorum alter magis esurit altero, et qui minus esurit non potest satiari nisi uno cibo, magis esuriens pluribus : qui magis esurit, magis eget cibo, et tamen qui minus esurit magis eget cibo hoc. Ita etiam est in duobus aegrotis, quorum unus magis aegrotat alio, et qui magis aegrotat pluribus potest curari medicinis, et qui minus, una sola. Magis aegrotus magis indiget remedio ; sed qui minus aegrotat magis indiget hoc remedio.

 

 Dictum est quem effectum habeat baptismus in parvulis et in adultis contritis, amodo dicendum quem effectum habeat in adultis ficte accedentibus ad baptismum.

Quod autem baptismus in eis habeat efficaciam, multis modis probatur directe et indirecte. Directe sic : iste baptizatur baptismo Christi. Ergo baptismus habet in eo plenam efficaciam. Ergo confert ei plenam remissionem peccatorum.

Item, baptizatur baptismo, et iste baptismus non efficit in eo remissionem peccatorum quam tamen figurat. Ergo non est sacramentum novi testamenti, aut incompetenter assignata est differentia inter sacramenta veteris testamenti et sacramenta novi testamenti.

Item, ablutio illa non efficit illam interiorem ablutionem, nec efficiet, nec effecit, posito quod semper erit fictus. Ergo non est verum sacramentum quod nihil efficit.

Item, iste baptizatur auctoritate alicuius, aut Christi, aut sacerdotis. Si auctoritate sacerdotis et non baptismo Christi, ergo sacerdos remittit ei peccata. Si vero auctoritate Christi, ergo ei remittuntur peccata.

Item, ille baptizat... ablutio exterior ipsius. Illa est opus alicuius, aut baptizantis aut baptizati. Si est opus baptizantis et est ex charitate, ergo baptismo illo meretur baptizans. Similiter meretur baptizatione, ut baptizatio dicitur actio illius qua baptizat, quae est aliud opus quam baptismus, quia est opus operans, sed baptismus est opus operatum, ut ita liceat loqui. Ergo duobus operibus meretur qui baptizat. Eadem ratione meretur iste eleemosyna quam dat, et domo quam aedificat : quod falsum est. Nemo enim meretur nisi actione qua agit aliquid ex charitate, quae est opus operans. Sic ergo iste non meretur baptismo illo, quia est proprietas abluti, id est passio. Si vero dicatur quod baptismus est opus baptizati, ergo est opus bonum illius, vel malum. Non est ei bonum, quia ei est ad mortem. Ergo est malum. Et ita baptismus est malum opus, et ita est malum.

 

 

Item, si baptismo illo baptizatus modo meretur mortem aeternam, et postea eo merebitur vitam aeternam, quando fictio recedet, et incipiet baptismus habere plenam efficaciam. Ergo aliquod opus fit modo sine charitate, quod postea vivificabitur ex charitate. Cur ergo eleemosyna quam dat aliquis in mortali peccato non vivificatur cum incipit habere charitatem, sicut et baptismus. Estne ita de Eucharistia ?

Item, iste merebitur opere baptismi vitam aeternam quando fictio recedet. Ergo tunc aget illud opus, quia nemo meretur illo opere, nisi eo quod tunc agit, quando eo meretur :

Item, praedicto quod iste fictus fuit baptizatus, et modo fictio recedit, iste tenetur poenitere de omni mortali quod fecit. Ergo et de illo baptismo quem suscepit, cum fuerit peccatum mortale. Nam si est opus meritorium in se cum fit bona intentione, cur non potest esse meritorium mortis aeternae si fiat mala voluntate ? Ergo tenetur poenitere quia est baptizatus. Sed scit baptismum illum sibi prodesse ad salutem et se meliorem esse per efficaciam illius baptismi, quam si nunquam baptizatus fuisset. Ergo non tenetur poenitere de illo baptismo.

Item, baptismus in isto incoepit habere plenam efficaciam. Ergo ei remittuntur peccata quoad culpam et quoad poenam. Ergo non debet ei iniungi satisfactio, nec pro his peccatis quae gessit ante baptismum, nec pro eis quae post gessit.

Item, posito quod iste baptizetur vere, ille prius baptizatus ficte nec poenitet de fictione : huic remittuntur peccata quoad culpam, et quoad poenam, illi tantum quoad culpam. Ergo maiorem habet baptismus effectum in isto quam in illo. Iste qui ficte baptizatus est in eadem voluntate peccandi est cum illo qui nunquam baptizatur. Videtur ergo quod susceptio baptismi in isto aggravaret peccatum. Ergo iste peior est illo, sicut qui parem habet voluntatem peccandi cum alio peior est illo, si habeat maiorem scientiam. Ergo cum contritio cum charitate possit in isto delere peccatum quoad poenam et culpam sine baptismo sequenti, et ille per tantam contritionem sine baptismo potest mundari quoad culpam et quoad poenam.

Item, baptismus in isto prius ficto qui poenitet, nullam efficaciam haberet, nisi praecessisset contritio. Ergo magis necessaria est contritio quam baptismus. Econtra baptismus hunc habet in eo effectum quod pro peccatis ante baptismum non iniungitur ei poena, contritio non habet in eo tantam vim. Ergo plus prodest ei baptismus, quam contritio.

 

 Antiqui dixerunt quod ei qui ficte ad baptismum accedit, remittuntur peccata dum est in aquis baptismi, sed quam cito surgit de aquis baptismi redeunt peccata. Aliter enim dicunt, transitus maris Rubri non plene typum eius obtineret ; ibi enim submersi sunt Aegyptii et transierunt Israelitae. Nisi ergo semper in baptismo remittantur et deleantur peccata, merserunt Aegyptii cum Israelitis. Moderni tamen dicunt quod nihil prodest baptismus ei qui baptizatur fictus, imo est ei occasio mortis aeternae, et ei vertitur in malum bonum quo male utitur ; postea tamen cum poenitet, et recedit fictio, hanc incipit habere vim baptismus quod non iniungitur ei satisfactio pro peccatis quae ante baptismum gessit, pro illis tamen quae post baptismum gessit iniungenda est, et in eo augmentantur dona virtutum, nec oportet iterum baptizari ; tunc enim suscipit rem sacramenti. Sunt enim qui suscipiunt sacramentum et rem sacramenti, ut parvuli ; alii qui sacramentum et non rem, ut ficti ; alii rem et non sacramentum, ut qui morte sunt praeventi, et dum currunt ad baptismum ex charitate, decedunt ante intinctionem. Quod ergo dicitur incompetenter assignatam differentiam inter sacramenta veteris et novi testamenti, quia in isto non efficit quod figurat, non valet ; quia efficeret nisi eius enormitas impediret ; et licet baptizetur auctoritate Christi, non tamen ei remittuntur peccata ; sicut auctoritate sua dedit Christus eucharistiam Iudae, non tamen ei remittuntur peccata.

 

Post hoc quaeritur quem effectum habeat baptismus in aliis qui mundi baptizantur, ut in Ioanne et Christo. Cum enim Ioannes ab utero fuerit sanctificatus, et ab originali peccato mundatus, non videtur aliquid contulisse.

In contrarium tamen probatur in Evangelio Ioannis quod Ioannes dixit Domino : Ego debeo a te baptizari et tu venis ad me ? Et Glossa super illum locum ; ego quidem egeo baptizari a te ; et tu non eges a me. Si igitur Ioannes egebat baptismo, habebat actuale vel originale peccatum.

Dicimus quia non egebat quantum ad remissionem peccatorum, quia omnino fuerant dimissa operatione Spiritus sancti antea, quia singulare privilegium obtinuit Ioannes, et Ieremias propheta, et beata Virgo. Egebat tamen baptismo ad collationem maioris gratiae ad debilitandum fomitem peccati, vel forte loquebatur in persona generis humani.