Caput XVII — Livre V — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre V
CAPUT XVII
Quae causa finalis coniugii ubi dicitur an libeat alicui uxorem dimittere.
Causa finalis coniugii multiplex est, quaedam honesta, quaedam inhonesta. Honesta est procreatio sobolis, reconciliatio pacis. Inhonesta, quaestus divitiarum, forma mulieris, satietas libidinis : nec tamen malus finis sacramentum contaminat, sicut in Iacob qui duxit Rachelem ob pulchritudinem. Non tamen negamus quin peccet mortaliter, qui causa faciendae libidinis uxorem ducit. Non tamen minus est verum coniugium. Excusatur etiam coitus a mortali peccato per bona coniugii ; forte tamen actio huius qui hac intentione uxorem ducit, ut libidinem expleat, mortale peccatum est ; non autem si ideo ducat, quia continere non facile potest.
Quaeritur de duobus consanguineis infidelibus, qui cum essent coniugati ad fidem conversi sunt, an sint modo coniuges. Quod ostenditur. Legitimae fuerunt personae ad contrahendum matrimonium et verum fuit inter eos coniugium, utraque persona vivit, ergo veri coniuges sunt.
Haec quaestio multis quaestionibus ventilata, a quibusdam ita solvitur, ut dicatur verum coniugium fuisse inter istos ; sed nec ratum nec consummatum. Nam verum coniugium est ubi est spirituale vinculum tantum, ut in legitimis plene personis et virginibus. Ratum [al. neutris] vero est spirituale vinculum et tale quod dissolvi non potest ut in plene legitimis et tantum ; nam neutrae separari possunt, licet verum sit inter eos coniugium, quia non est ratum. Consummatum est, ubi intervenit commistio sexuum, licet tamen verius dicatur quod inter consanguineos, cuiuscunque essent professionis, nunquam verum fuit coniugium, ex quo caeremonialia coeperunt cessare, unde cum omnes Iudaei teneantur subesse legibus Christi, et lex Christi non patiatur consanguineos copulari, non sunt legitimae personae ad contrahendum, in quibus vinculum consanguinitatis reperitur. Si ergo, dum Iudaicae professionis erant, non erant veri coniuges in praedicta linea consanguinitatis, eo quod ritus ille Iudaicus de ducendis consanguineis cum adventu Christi cessare coepit, multo minus coniuges sunt, dum Christi legibus subsunt.
Item, posito quod aliquis duxerit sororem suam nesciens esse sororem, nunc primo percipit esse sororem, sed non potest testibus convincere quod sit sua soror ; uxor istius poscit ab isto debitum, et veri coniuges sunt. Ergo iste tenetur ei reddere. Econtrario isti consanguinei sunt. Ergo non sunt veri coniuges. Ergo neuter tenetur alteri debitum reddere.
Item, Ecclesia coniunxit istos servata forma coniugii, et adhibuit quamdam diligentiam ad hoc. Ergo verum fuit inter eos coniugium. Ergo Deus approbat illud coniugium. Ergo coitus ille qui est inter hos duos non displicet Deo. Ergo non est incestus.
Ad hoc dicunt quod iste cum non possit testibus convincere hanc esse sororem suam, debet persuadere hoc Ecclesiae omnibus modis quibus potest. Si vero Ecclesiae non acquieverit, tenetur debitum reddere uxori, si poposcerit : sed exigere non debet. Ecclesia enim in his fallitur.
Dicunt tamen quidam quod non est coniugium inter eos nec debent cohabitare sicut veri coniuges.
Alii vero dicunt quod et coniuges sunt, et uterque tenetur alteri debitum solvere.
Item, solius Dei est iudicare de occultis, hominis vero de manifestis. Iste comprobat testibus hanc non esse consanguineam suam, cum sit tamen, et uterque consentit in alterum : Ecclesia iudicat istos esse coniuges. Ergo de occultis iudicat, quia istud est ei occultum quod sint coniuges. Ergo peccat.
Item, non debet illam ducere in uxorem. Ergo nemini est manifestum quod debeat illam ducere. Ergo nec Ecclesiae est hoc manifestum, et Ecclesia iudicat hunc debere illam ducere. Ergo Ecclesia iudicat de occultis, et ita peccat.
Item, quicunque facit quod non debet, peccat : Ecclesia facit quod non debet, quando copulat istam isti. Ergo peccat. Quod autem Ecclesia faciat quod non debet, ita ostenditur quia non debet, consanguineos coniungere, et hoc facit, et nescit eos esse consanguineos. Ergo facit quod non debet.
Ad hoc dicendum quod auctoritas illa, solius Dei est iudicare de occultis, ad bonas actiones et indifferentes debet referri, de quibus nemo debet iudicare sinistre, cum possint fieri tam bona quam mala intentione. De malis autem actionibus quae nullo bono fine fieri possunt potest homo iudicare, quia haec sunt manifesta mala, et potest referri tam ad actiones quam ad omnia huiusmodi, et tunc accipitur, manifestum, in duplici sensu. Nam dicitur manifestum quod est certum, et ita non est manifestum eos debere coniungi, qui non est certum, non est verum ; dicitur etiam manifestum pro testibus approbatum, sive verum sit, sive falsum : et de talibus manifestis licet Ecclesiae iudicare ; et ita dicetur manifestum istum debere illam ducere in uxorem, quia testibus approbatum, sicut etiam manifestum est istum debere suspendi qui testibus convictus est furti, licet innocens sit.
Causam divortii inter coniuges Dominus in Evangelio docet esse fornicationem : quod intelligendum est tam de spirituali quam de corporali. Si tamen separentur, neutri licet nubere postea. Plures autem erant in veteri testamento quas docet Moyses in Deuteronomio, propter quas permittebant Iudaei dimittere uxores, dato libello repudii, ubi una causa vel plures scriptae continebantur. Quod etiam usque in hodiernum diem observant Iudaei, eos tamen ostendens peccare mortaliter in Evangelio qui ob aliam causam quam propter fornicationem uxores dimittebant.
Unde obicitur : Moyses permisit eos dimittere uxores, quod erat mortale peccatum ; et scienter hoc faciebat et ad eum pertinebat eos redarguere. Ergo mortaliter peccabat.
Item, permissum fuit mortale peccatum. Ergo et permissio eius qui permittebat.
Item, contraria fuerant instituta Christi et Moysi, quia Moyses ob multas causas permittebat dimittere uxorem, Christus ob solam causam fornicationis. Ergo alteruter peccavit in institutione ; sed non Christus ; ergo Moyses.
Item antequam causae assignarentur a Moyse propter quas licebat uxorem dimittere, mortale fuit peccatum dimittere et post causas assignatas similiter. In nullo ergo alienatum est illud peccatum a crimine post permissionem.
Item, ob nullam causam poterat dimitti uxor ab aliquo in veteri testamento qui non peccaret mortaliter ; modo si dimittatur ob causam fornicationis, non est mortale peccatum. Ergo firmius erat sacramentum coniugii in veteri testamento quam in novo.
Ad hoc dicendum quod Moyses sustinuit minora mala, ut vitaret maiora ; sciebat enim Iudaeos esse crudeles, pronos ad effusionem sanguinis, et cito interempturos uxores si displicerent eis, nec possent dimittere ; et ideo dato libello repudii certas causas divortii continente, eas permisit dimitti ; non quod, dimittere non esset mortale peccatum, erat enim ; sed ne deterius facerent, id est eas interficerent. Unde Dominus dicit in Evangelio, quod propter duritiam cordis eorum hoc dedit Moyses.
Et nota quod est triplex genus permissionis :
Quandoque enim permittitur quod nisi permitteretur mortale esset peccatum ; sed quia excusatur, aut mortale peccatum non est aut nullum ; et talis permissio potest dici concessio, et talis est coitus qui fit in coniugio quod permittitur, id est conceditur.
Quandoque aliquid permittitur, quia non potest vitari et est veniale peccatum ; tales sunt primi motus. Unde irascimini et nolite peccare.
Quandoque aliquid permittitur ne fiat maius malum ; non quod non sit malum et mortale peccatum, sed quia minus malum est alio, quod fieret, si illud non fieret. Sic permittebat, id est sustinebat Moyses dimittere uxores, non quod non esset mortale peccatum, sed quod minus malum erat quam eas interficere, quod facerent si inviti cum eis habitarent ; et tamen nullam poenam temporalem inferebat Moyses. Deus tamen illud puniebat aeternaliter. Et habes simile his omnibus in aegroto qui nullatenus potest abstinere quin comedat carnes vaccinas, vel arietinas. Medicus dehortatur ab utroque ; sed quia videt eum pertinacem in proposito, permittit, id est sustinet, ut si alterius vescendum sit, potius arietinas quam vaccinas comedat, quia minus nocent. In hoc autem alleviatum est peccatum permissione, quia cum prius inferretur poena a Moyse, si uxor dimitteretur ; post datam permissionem nulli poena temporali multabantur, licet ad poenam aeternam reservarentur.
Licet autem contraria essent instituta Christi et Moysi, non ideo contrariae erant institutiones, sicut contraria sunt quae voluit Deus et iste homo, non tamen sunt contrariae voluntates eorum.
Sed melius mihi videtur quod idem sit institutio in hoc loco quod institutum, et quod institutio Moysi non fuerit contraria instituto Christi. Cum et Christus vellet Moysen hoc permittere, id est tolerare ; et Moyses si quis ob aliam causam quam propter fornicationem uxorem dimitteret, non approbaret.
Quaeritur, si post dimissionem nuberet uxor alii, an esset coniugium illud extremum. Quod non videtur. Erant enim veri coniuges prior vir et prior uxor. Licet enim essent separati corporaliter, non tamen spiritualiter, et ita pristinum manebat coniugium. Quare extremum non erat coniugium, ideo dicunt quia non erat coniugium inter eos qui aliis dimissis inter se contrahebant. Nec ideo tamen erat fornicatio in coitu, quia tunc pauci erant fideles et quocunque modo permisceretur homo mulieri, tunc ad procreandum hominem in cultu unius Dei permansurum, minus erat peccatum si etiam modo aliquis in sua uxore carnaliter delectetur. Unde et plures licebat tunc habere uxores, ad quarum tantum unam erat coniugium : reliquae concubinae erant propter augmentandum Dei populum.
Haec de multis quae circa coniugium inquiri solent sub compendio perstrinximus, non ignorantes quin et alia multa circa idem sint dubitabilia, et inquisitione digna, sed pleraque ex illis revolventium decreta potius quam sacram paginam tractantium disputationi sunt accommodata.
De ultimo igitur septem sacramentorum, id est extrema unctione, ultimo loco esset agendum, nisi quia fere nulla disputabilia circa ipsum audivimus ; et si quae sunt, alibi sufficienter scripta continentur. Ne ergo scribentes, nil agentis opus agere videamur, ab his supersedendum esse censemus.
