Caput IV — Livre V — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre V
CAPUT IV
Quid sit baptismus.
Baptismus est exterior corporis ablutio facta sub forma verborum praescripta. Unde baptismus interpretatur ablutio. Ex qua descriptione constat sacramentum baptismi in duobus consistere, in aqua et forma verborum. Unde Augustinus : Detrahe verbum, et quid erit in aqua nisi aqua ? Accedat verbum ad elementum et fit sacramentum. Unde sine neutro istorum servatur forma baptismi. Nam de substantia sacramenti sunt, caetera sacramentorum accidentalia sunt quae ad decorem et solemnitatem inducuntur, scilicet aquae benedictio, et huiusmodi. Unde et sine illis est sacramentum.
Sed obicitur si baptismus est ablutio, et ablutio illa est actio abluentis, vel passio illius qui abluitur, et eorum utrumque est opus hominis ; ergo baptismus est opus hominis, non ergo opus Dei.
Item, cum terna immersio fiat in baptismo, et quaelibet illarum sit baptismus ; ergo ter baptizatur parvulus, quando immergitur. Non enim videtur quod illae tres immersiones sint unum baptisma.
Item, illa ablutio corporis est sacramentum novi testamenti. Ergo idem efficit quod figurat, et ita efficit interiorem emundationem cuius est figura. Ergo opus hominis causa est remissionis peccatorum, et ita non solus Deus. Propterea dicunt quidam quod baptismus est quiddam quod conflatur ex actione abluentis et passione abluti, quod est a Deo et est opus Dei non hominis. Sed si veniatur ad districtam inquisitionem quid illud sit, an substantia, an accidens, difficile est assignare quid, nec est aliquid quod expressiorem habeat similitudinem cum illa interiori mundatione quam illa corporis ablutio. Unde et illam dicimus Ecclesiae baptismum, nec est mirum si opus est hominis, et est causa remissionis peccatorum, sicut et praedicatio Pauli quae erat opus ipsius, conversionis multorum fuit causa. Nec sunt tres baptismi tres mersiones, imo unus baptismus. Quod ergo invenitur super illum locum Ioannis : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. Aqua visibili sacramento, et Spiritu visibili intellecto, ita intelligimus, ut non dicamus aquam illam esse sacramentum baptismi, sed rem sanctificatam benedictione, vocat sacramentum.
