Caput VII — Livre V — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre V

Caput VII

CAPUT VII

Quae sit differentia baptismi Ioannis ad baptismum Christi.

 

De caetero videtur assignanda differentia inter baptismum Christi et baptismum Ioannis. Et manifestum est quod ex baptismo Ioannis non remittebantur peccata, sicut ex baptismo Christi. Contra hoc multipliciter obicitur : Ioannes dicit : Ego baptizo in aqua, medius autem vestrum stat quem nescitis ; ergo Deus qui medius erat remittebat peccata. Ergo baptismus ille erat in remissionem peccatorum.

Ad quod dicendum quod saepe ex contritione quam cum charitate habebant qui accedebant ad baptismum Ioannis, remittebantur eis peccata a Deo, sed non ex vi baptismi Ioannis ; imo ex vi contritionis habitae cum charitate.

Item, baptismus Ioannis erat poenitentiae. Ergo conferebat poenitentiam.

Item, baptismus Ioannis erat in remissionem peccatorum.

Ad quod dicendum quod baptismus ille erat in remissionem, sed non in remissionem peccatorum, quia non in illo baptismo conferebatur remissio peccatorum, sed ad hoc valebat baptismus ut remitterentur peccata, quia assuefaciebat ad baptismum Christi in quo remittebantur peccata. Nec dicebatur baptismus poenitentiae eo quod poenitentiam conferret, sed quia non baptizabat nisi poenitentes, vel habentes signum poenitentiae. Fallacia primi argumenti. Opus factum ex naturali pietate in mortali peccato valet ad vitam aeternam, et aliquid confert, ergo vitam aeternam.

Item, Ioannes baptizabat in nomine venturi. Ergo Christus tunc erat venturus. Non ergo iam venerat. Ideo intelligendum est Christum tunc et si venisset in carnem, tamen venturum in cognitionem hominum, venturum ad patiendum et moriendum.

 

Item, Christus nondum vim regenerativam contulerat aquis quando Ioannes baptizabat, quia nondum baptizatus fuerat. Ergo nondum baptismus Christi erat in remissionem peccatorum.

Item, si Christus vim regenerativam contulerit aquis quando est baptizatus, ergo, quicunque post baptizabantur in nomine Trinitatis, recipiebant remissionem peccatorum, et ita cum post baptizabat Ioannes in nomine Trinitatis, remittebantur peccata in illo baptismo. Si vero non contulerit tunc vim aquis, non est baptismus institutus ante passionem, et ita ante passionem non baptizabant discipuli Christi in remissionem peccatorum.

Ad hoc dicunt quidam quod baptismus Christi incoepit habere efficaciam vel statim quando baptizatus est, vel quando passus, vel quando dixit discipulis : Ite, docete omnes gentes, etc. Sed quocunque istorum modorum sit, non baptizabatur aliquis Christi baptismo antequam Christus esset baptizatus.

 

Item, baptismus Ioannis erat a Deo. Ergo et Dei, et ita in eo conferebatur remissio peccatorum. Potest dici quod a Deo erat, non tamen dicebatur baptismus Dei, quia haec appellatio appropriata erat baptismo Christi.

Item, quaeritur cur baptismo Ioannis non conferebatur remissio peccatorum, sicut et baptismo discipulorum Christi, cum etiam maior gratia collata sit Ioanni quam alicui discipulorum, quia praeceptum esset illi ut baptizaret, sicut et aliis discipulis, et baptismus ille a Deo esset.

Ad quod dicendum quod, licet Christus in propria persona neminem legatur baptizasse nisi per discipulos, tamen discipulis suis hoc concessit ut baptizarent in remissionem peccatorum, quia suo baptizabant baptismo, quod non concessit Ioanni : nam saepe rex concedit minori quod non concedit maiori.

 

Illud autem quaeritur, si quis currens ad baptismum praeveniatur morte, an per contritionem quam habet ex charitate deleantur in eo peccata quoad culpam et poenam simul ?

Quod videtur. Nam quod efficeret in eo baptismus, in eodem efficit contritio, et ita non transit per purgatorium, et sic habetur quod contritio delet peccata, et quoad culpam et quoad poenam. Licet tamen in illo alio qui baptizatus est non sufficeret tanta contritio ad delendum tot peccata, quod quia incognitum nobis est, sub silentio ponimus.

Quidam tamen volunt nunquam alicui dimitti peccatum, nisi intingatur aquis baptismi : quod enim praeventus fuerit morte, dicunt contingere ex peccato hominis, et ita non decedere in charitate qui sic decedit. Sed istud antiquatum est.

 

Item, Christus baptizavit Ioannem baptismo qui fit in Spiritu ; et Ioannes baptizavit Christum baptismo qui fit in aqua tantum ; et multo dignior est baptismus qui fit in Spiritu baptismo qui fit in aqua. Ergo digniori baptismo est baptizatus Ioannes quam Christus. Verum est, si referatur baptismus ad personam baptizantem, falsum, si ad personam baptizatam. Nunquam tamen legitur quod Christus Ioannem baptizaverit, licet ita sit in opinione laicorum.

 

Item, baptismus Ioannis erat sacramentum vel novi, vel veteris testamenti. Si erat sacramentum novi testamenti (non enim videtur fuisse sacramentum veteris testamenti) : ergo efficiebat remissionem peccatorum : ergo erat in Spiritu. Ergo non tantum in aqua. Verum est quod sacramentum erat baptismus Ioannis, sicut sacramenta veteris legis dicebantur sacramenta, non tamen efficiebant quod figurabant.

Similiter vero nec baptismus Ioannis, potest etiam dici quod fuit sacramentum baptismi Christi, nec aliud praedicabat nisi quod homines ad baptismum Christi assuefaciebat. Unde dicebatur baptismus Ioannis, quia nil ibi faciebat nisi quod ab homine fieri posset : non enim remissionem peccatorum faciebat quam solus Deus facit.

 

Item. Si vero quaeratur, an oporteret eos baptizari baptismo Christi qui erant baptismo Ioannis baptizati. Patet quod oportebat, si non habuerant fidem Trinitatis. Si vero habuerant, non oportebat eos iterum baptizari, quia iam remissa erant peccata virtute fidei, non baptismi Ioannis. Si tamen postea baptizabantur, non dicebatur iterari sacramentum.