Caput XIII — Livre V — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre V

Caput XIII

CAPUT XIII

Quis modus sumptionis.

 

Ultimo restat dicere de sumptione Dominici corporis. Modus sumendi duplex est, sacramentalis et spiritualis : Sacramentaliter sumunt boni et mali ; nam sacramentaliter sumere est ipsam carnem veram Christi sumere, sive inde percipiatur fructus, id est ecclesiastica pax, sive non. Spiritualiter sumunt soli boni ; spiritualiter sumere est fructum provenientem ex carne Domini sumere ; id est esse de unitate Ecclesiae, sive sumatur corpus Christi sive non. De qua sumptione dicit Augustinus. Ut quid paras dentem et ventrem ? crede et manducasti. Nam credere est manducare. Et nota quod ecclesiastica unitas dicitur caro Christi spiritualis. Unde : Nisi manducaveritis carnem meam et biberitis meum sanguinem, etc.

 

Sed obicitur : Iste reprobus qui charitatem habet ad praesens, sumit corpus Domini ; in eo efficit quod figurat, cum sit verum sacramentum novi testamenti. Ergo ipse est electus : dicit enim auctoritas. Sacramenta in solis electis efficiunt quod figurant.

Item, iste sumit Christum qui sumit corpus Domini, quo nil est melius. Ergo sumit id quo nil est melius ; falsum ergo dicit sacerdos dum orat, ut per ea quae sumimus potiora sumamus, cum nihil sit potius Christo.

Ideo resolvendum est illud nomen, scilicet potiora, in adverbium, ut sic intelligatur, potiora sumamus, id est melius, scilicet meliori modo. Modo enim ita sumitur à nobis quod non est nobis vita aeterna nisi per causam, sed tunc fruemur visione deitatis ipsius, et carnem eius glorificatam oculis glorificatis cernemus, et ita meliori modo ei uniemur quam modo, quia et eam diligendo, quod fit hic : sed plus ibi : et eam facie ad faciem contemplando, quod non est hic. Sed ibi nec separari poterimus. Eodem modo intelligitur illud : Perficiant in nobis sacramenta tua quod continent, ut quod nunc spe gerimus rerum veritate capiamus. Modo quidem rerum veritatem capimus, sed occultam : tunc autem manifestam.

Vel ita, ut per ea quae per hoc sacramentum hic sumimus, id est per fidem, spem et charitatem, sumamus potiora, id est vitam aeternam, quae potior est omni virtute.

 

Item, Christus suum corpus dedit discipulis mortale et passibile : nobis datur immortale et impassibile. Ergo melius datur nobis quam illis : quod verum est, non quantum ad effectum : sed ipsum melius, id est gloriosius.

Ita enim, melius, accipitur super Apostolum, tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Non enim potest dici effectus melior angelis secundum deitatem vel animam, cum nihil boni in resurrectione accreverit, nisi impassibilitas ; sed secundum carnem quae facta est gloriosa in resurrectione, et angelicam naturam excellens, cum prius esset in mortalitate et passibilitate.

Item, habet auctoritas : Hoc efficit corpus Christi in sumentibus quod in se habet ; in se habebat mortalitatem et passibilitatem quando illud dedit, ergo in sumentibus efficiebat mortalitatem et passibilitatem.

Ideo dicunt quod licet discipulis datum sit mortale, erat tamen immortale, id est potens non mori, et immortalitatem efficiebat, id est hoc conferebat sumentibus digne ut non possent mori. Nam aliud significat nomen ad quod fit relatio, et aliud positum in prolatione. Sicut et cum dicitur : Manus meae quae vos fecerunt, clavis fixae sunt.

Item, tunc dedit discipulis suis corpus mortale et passibile. Ergo terebatur dentibus, frangebatur, patiebatur ; sed istud non valet, dictum est enim supra, quia nec etiam modo quando est glorificatum teritur, aut frangitur nisi sub forma, ita etiam nec tunc. Ex confessione tamen Berengarii colligitur quod ipsum essentialiter frangatur, atteratur, manens tamen incorruptibile et integrum : quod quoquomodo intelligendum sit, alibi determinatum est.

Fuerunt tamen qui dixerunt Christum naturaliter habuisse corpus immortale et impassibile et gloriosum : sed, ut videretur et pateretur, fecerat illud mortale ad tempus ; et in coena talem se dedit discipulis qualis erat naturaliter, quia talis in modico loco potest esse. Ita etiam in transfiguratione apparuit in carne tali qualem naturaliter habebat.

Quomodo autem in ore singulorum fuerit simul uno eodemque momento, non intelligitur, nisi hoc dicatur fieri miraculose, sicut etiam hodie est in pluribus locis simul et miraculose. Nec est enim natura corporis glorificati ut sit in pluribus locis simul, sicut nec glorificati. Vanum tamen mihi videtur in huiusmodi laborare, et sequi naturam in miraculis.

 

 Illud etiam quaeritur, utrum corpus suum sacramentaliter acceperit quod videtur sumi ex eo quod dicit Augustinus super illum locum Psalmi LXVIII : Et dederunt in escam mihi fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Iam Dominus escam acceperat qui cum discipulis Pascha manducaverat ; quod tamen sic impossibile probatur. Nam ubi veritas est, non est necessarium sacramentum. Sed Christus veritas manens in se erat, nec propter sumptionem uniretur sibi, cum ipse esset ille cui uniri debemus. Ergo non indigebat tali sumptione, nec etiam poterat sumere.

Dicimus ergo quod nunquam sacramentaliter accepit, sed manibus ad sumendum sacramentaliter discipulis dedit, et ideo dicitur sacramentaliter accepisse, quia in manibus ad dandum, non in ore ad manducandum.

 

Item, dicit auctoritas : Anathema sit qui mutat ordinem Iesu Christi. Christus post coenam agni figurati corpus suum discipulis dedit. Ergo etiam nos debemus post coenam tam dare quam accipere. Vide ergo quia Christus post coenam agni paschalis corpus suum dedit ut ostenderet terminata esse legalia, inter quae post sacrificium vitulae rufae, dignius erat sacrificium agni paschalis, et eis succedere sacramenta novi testamenti quorum primum et praecipuum est sacramentum eucharistiae.

Ideo etiam quia ea quae postremo dicta sunt vel facta facilius memoriae commendamus. Ipse igitur a discipulis corporali praesentia discessurus, et ad invisibilia paternae maiestatis migraturus hoc memoriale cordibus discipulorum voluit intimare. Ideoque post typici agni immolationem supponens rei figuranti figuratum, corpus suum discipulis pransis dedit. Voluit tamen ut a successoribus ieiunis pro reverentia tanti sacramenti illud idem corpus sumeretur, et ideo non est mutatus ordo ille Christi Iesu, quia ipse Iesus Christus hunc ordinem approbat.

Item, ipse Christus dedit corpus suum discipulis quos sciebat in proximo peccaturos. Ergo non consulebat eorum utilitati. Ergo non erat diligens eorum doctor.

 

Quaeritur etiam an iste sacerdos debeat dare corpus Domini illi quem scit in mortali peccato esse, nec potest eum convincere. Ergo a communione Ecclesiae non debet eum sequestrare. Ergo si peccat debet ei dare. Econtrario magister eius est ; tenetur eius providere saluti. Ergo non debet ei dare, unde sit deterior.

Ad hoc dicendum quia si ille peccat debet ei dare ; si tamen sciat eum esse in mortali peccato debet eum monere ne accipiat, quia qui indigne manducat, iudicium sibi manducat et bibit. Sicut enim ait Augustinus : Non prohibeat dispensator manducare pingues terrae in mensa Domini, sed exactorem moneat timere. : Non prohibeat dispensator manducare, sed exactorem moneat. Si quis tamen in criminali peccato manifeste perdurat, prohibendus est ; occultus vero monendus. Dominus autem Iesus saepe monuit Iudam ne acciperet, quando innuebat quod esset eum traditurus dicendo : Qui intingit manum mecum in paropside, hic est qui me tradet. Videtur tamen invitasse cum dixit, Accipite ex hoc omnes. Sed hoc ita intelligatur, id est vosmet tales praeparate ut possitis digne accipere.

 

Si quis quaerat an melius faciat sacerdos quando ei quem scit esse in mortali peccato, purum panem dat, quam si porrigat corpus Domini sub forma panis si ille peccat.

Dicendum est quia peccat quando panem purum porrexit, nec ille minus peccat qui sumit putans se sumere corpus Domini : quando vero corpus sumit, solus ille peccat qui manducat.

Item, solet quaeri cum Dominus corpus suum dederit discipulis, et nondum esset glorificatum, an poterat videri in illo triduo a discipulis sub forma humana nondum glorificata, quam nil prohibet ab oculis mortalium absque velamine conspici, et an in illo triduo lateat sub forma panis et vini, et an in propria forma videretur a sumentibus. De hoc nihil legimus vel audivimus determinatum.

 

Item, iste sumit totum Christum sub specie panis, et postea totum sub specie vini. Ergo bis sumit. Sunt igitur duae ibi sumptiones, sicut duae species, vel si nihil sub specie vini sumit quod non prius sumptum sit sub specie panis. Ergo superfluit altera sumptio.

Ideo dicendum quod non est duplex sumptio, sed una sola. Sicut nec iste bis manducat qui bibit, et postea iterum manducat, nec est superfluum quod idem sumit sub duplici specie. Nam panis ad carnem refertur, vinum ad sanguinem, in quo, secundum philosophos, est sedes animae. Ut ergo notetur quod et verum corpus et veram animam habuit et utrumque liberavit, sub duplici sumitur. Nam si tantum sub specie panis sumeretur, videretur ad solam corporis mutationem valere ; si vero tantum sub specie vini, ad solam animae sanitatem innueretur sumptio fieri.

Si quis quaerat an sit duplex sumptio si semel sub specie panis, et iterum sub specie panis sumitur corpus Christi, dicendum quod non est duplex in sacerdote, quia in una missa plures hostias sacrificavit, et in eadem sub pluribus speciebus corporis sumit, si non sufficiat numerus hominum ad edendum. Si tamen homini laico sub duplici specie panis porrexit, potest dici eum bis communicasse.

 

Item, non totus sanguis fluxit de latere Christi, alia pars fluxit et alia superfluxit, et neutra fuit altera. Si quis tamen tunc sumeret Christi sanguinem sumeretne et eum qui fluxit et eum qui superfluxit, et si fieret conversio vini in sanguinem transsubstantiaretur in utrumque, an in alterum ? Ab huiusmodi cavillationibus arbitror hic potius supersedendum quam eis insistendum. Aufer argumenta ubi fides exigitur.

Illud potius inquirendum, an sit dandum quod iste sumat animam Christi qui sumit totum Christum, vel sumat deitatem, sed absurdum est talia concedere. Nil enim dicitur hic sumi nisi quod manducatur. Non ergo dandum est, iste manducat animam Christi, quia non pertinet ad animam eam manducari, licet totum Christum sumat, quia totum quando est masculini generis ad personam refertur quando est neutrius, ad naturam, sicut dicitur, totus erat Christus in sepulcro, sed non totum.

 

Item, quaeritur an sit vera immolatio quae quotidie fit in altari, a sacerdote, et an quotidie immoletur Christus, quotidie occidatur, et ita non sufficit una mors Christi.

Ad quod dicendum quod immolatur Christus in sacramento, et illa immolatio non ob aliud dicitur immolatio, nisi quia repraesentat veram immolationem quae semel facta est expansis manibus in cruce. Sicut pictura repraesentat id cuius est imago, et sicut imago nomine rei quam significat dicitur, ut imago Achillis dicitur Achilles : ita immolatio illa nomine verae immolationis, quae semel facta est nuncupatur. Tamen cum caetera sacramenta extra Ecclesiae unitatem celebrari possint, illi qui excommunicati sunt non possunt hoc sacramentum conficere, quia non dicunt « offero » sed offerimus quasi ex persona Ecclesiae. Missa enim, ut dicit Augustinus, dicitur eo quod missus caelestis adveniat ad consecrandum corpus ; ideo nisi angelus veniat, missa nequaquam vocari potest. Sed ad invocationem haeretici vel excommunicati non venit angelus.