Caput XXVII — Livre III — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre III
CAPUT XXVII
Utrum virginitas sit virtus,
et an habeatur ab omni qui habet unam virtutem?
Facta divisione virtutum in quatuor cardinales virtutes et septem dona Spiritus sancti, et iterum in tres quae dicuntur, fides, spes, charitas, ostensum est circa singulas quod qui habet unam, habet omnes. Cum ergo non soleat alio modo fieri divisio virtutum, apud theologos, quam aliquo praedictorum, constat omnem qui habet unam virtutem habere omnes.
Sed obicitur : Quicunque habet unam virtutem, habet omnes, ergo et virginitatem, cum virginitas sit una virtus. Ergo iste coniugatus, cum habeat charitatem, habet virginitatem, et ita est virgo ; ergo sequitur Agnum quocunque ierit, ergo utroque pede, scilicet integritate carnis et mentis. Ergo est integer carne, quod falsum est.
Item, iste non desiit habere charitatem, ergo non desiit habere virginitatem, aut virginitas non est virtus ; et habuit virginitatem, ergo adhuc est virgo. Ergo ei debetur fructus centesimus ; sed est coniugatus, et ideo debetur ei fructus tricesimus ; ergo duo fructus debentur ei.
Item, necesse est in isto esse omnem virtutem, vel vitium mortale ei oppositum : in isto nullum subrepsit peccatum mortale, qui, cum proposuisset esse virgo (non ex voto) matrimonium aliqua honesta causa contrahit. Ergo nulla virtus desiit esse in eo ; ergo nec virginitas cum fuerit in eo. Ergo virgo est modo sicut ante.
Item, iste non amisit nisi integritatem carnis. Ergo nullam virtutem amisit, aut integritas carnis virtus est, quod est falsum ; quia omnis virtus est in anima, vel in angelo.
Item, dicit auctoritas quod Electi tales per omnia resurgent quales fuerunt ante peccatum, et etiam fortiores. Sed omnes fuerunt virgines ante peccatum, ergo omnes resurgent virgines.
Cui videtur obloqui auctoritas illa : Cum Deus possit omnia facere, virginem post ruinam non potest suscitare.
Item, poenitentia confert plenam remissionem peccatorum, et perfectam restaurationem virtutum, hoc habet auctoritas. Maria Magdalene sufficienter poenituit, ergo restituta est ei omnis virtus amissa, ergo virginitas, aut ipsa non est virtus.
Item, coniugatis debetur fructus tricesimus, viduis sexagesimus, praelatis et virginibus centesimus : nulla poenitentia, quantacunque sit, potest efficere ut virginitas restituatur ei, qui eam amisit, et non potest recipere fructum centesimum, nisi moriatur virgo vel praelatus. Ergo nemo potest esse tanti meriti post amissam virginitatem quantum ante.
Ob hoc dicunt quidam quod virginitas non est virtus sed quiddam supra omnem virtutem : quod volunt habere ex quadam Glossa super Exodum, ubi habetur quod per tertium operimentum de pellibus rubricatis significetur martyrium quod est consummatio omnium virtutum, per quartum operimentum de pellibus Hyacinthinis significatur virginitas quae est supra omnem virtutem, quae angelicam redolet conversationem. Nam in carne vivere supra carnem angelicum est, non humanum, quod credimus fuisse dictum ad commendationem virginitatis sicut et illud Hieronymi : Cum Deus omnia possit facere, virginem post ruinam non potest suscitare, id est non potest facere ut status coniugatorum comparabilis sit statui virginum. Hyperbolice enim quandoque loquuntur sancti ad exaggerationem boni vel mali.
Aliis videtur quod castitas sit virtus cuius minor usus est coniugum, vel pudicitia coniugalis, maior continentia vidualis, maximus continentia virginalis, et quicunque habet unam virtutem habet castitatem, vel in hoc primo usu et minori, vel in hoc illo medio, vel in postremo. Nam isti sunt tres status salvandorum, qui significantur per Noe, Danielem et Iob.
Sunt alii qui dicunt hoc nomen virginitas significare duo, integritatem carnis quae virtus non est, cum in multis sit talis integritas qui charitatem non habent, ut in Iudaeis et paganis infidelibus. Unde in Evangelio dicuntur virgines fatuae, quae habent integritatem carnis, quae non dicerentur fatuae, si talis integritas virtus esset. Significat etiam hoc nomen virginitas integritatem mentis, vel continentiam, quae virtus cum sit, fit ex charitate, et talis continentia secundum diversos status diversa habet vocabula. Nam in virginibus vocatur virginitas, sive mavis dicere, virginalis continentia ; in coniugibus, coniugalis pudicitia ; in viduis, vidualis continentia. Ea igitur virtus quae nunc dicitur coniugalis pudicitia in isto coniugato cuius caro corrupta est, ante dicebatur virginitas, vel virginalis continentia, dum esset integer carne.
Ad hanc ergo argumentationem, quicunque habet unam virtutem habet omnes ; ergo quicunque habet unam, habet virginitatem. Fertur instantia sic : Iste habet omnem virtutem, ergo habet initialem timorem, vel : ergo habet charitatem imperfectam. Sicut enim hoc simpliciter debuit inferri : ergo habet timorem, vel : ergo habet charitatem, ut non fieret descensus, ita et ibi : ergo habet continentiam. Nam hoc nomen omne comprehendit ibi genera, non singula generum vel species. Quod iterum obicitur : Non amisit virginitatem et habuit, ergo et adhuc habet virginitatem, fallacia est secundum accidens ex commutatione praedicamenti. Fallacia. Tu non desiisti videre hominem album, posito quod factus sit niger, vel ita : Iste non desiit habere charitatem imperfectam et eam habuit, ergo adhuc habuit charitatem imperfectam, non, quia quae imperfecta erat, modo est perfecta. Ad similes argumentationes in similibus sumenda est instantia.
Item quod dicitur : Electi tales resurgent per omnia quales fuerunt ante peccatum, istud omnia non comprehendit nisi stolam animae et corporis, quarum utramque habebunt qui electi sunt.
Item nota quod aliquis fructus eius minor est quodam tricesimo fructu, quia non fiunt illae denominationes a numeris secundum quantitatem praemiorum ut dictum est supra, sed secundum significationes numerorum. Est enim aliquis coniugatus maioris meriti aliquo virgine, tamen status virginum dignior est statu coniugatorum. Sicut aliquis episcopus ditior est quodam archiepiscopo, tamen status archiepiscoporum dignior est statu episcoporum. Ubique autem in praedictis argumentationibus sume hoc nomen virginitas in designatione integritatis mentis. Nam aliter falso sumeres eam esse virtutem.
Sed et iterum obicitur ad hoc : Iste qui modo est virgo mente et corpore, iam ducet uxorem et dormiet eum ea : virginitas est in isto, et nulla virtus desinet esse in isto, ergo virginitas erit in isto ; ergo iste erit virgo. Fallacia ultimi. Imperfecta charitas erit in isto ; ergo iste erit imperfectus, posito quod iam perficietur charitas in isto, vel, potentia peccandi erit in isto, quia liberum arbitrium erit in eo. Ergo iste poterit peccare, posito quod perfectus decedat.
