Caput XXVI — Livre III — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre III
CAPUT XXVI
An charitas semel habita possit amitti ?
Restat ergo quartum capitulum de charitate, utrum semel habita possit amitti ?
Quod non videtur.
Dicit enim Apostolus : Charitas nunquam excidet.
Et Augustinus : Amicitia quae desinere potest, vera nunquam fuit.
Et alibi : Charitas est fons proprius et singularis bonorum, cui non communicat alienus. Alieni enim sunt omnes qui audituri sunt : Non novi vos.
Econtra tamen dicitur in Evangelio quod multi abierunt retro quorum nomina scripta erant in libro vitae, non secundum praedestinationem, sed secundum praesentem iustitiam.
Et Ambrosius : Quia maior serviet minori. : Frequenter prius mali sunt qui postea futuri boni sunt, et aliquoties prius boni qui postea futuri sunt, et permansuri mali, secundum quod nomina eorum dicuntur scribi vel deleri de libro vitae.
Ideo in hanc inclinamur ut dicamus charitatem saepe admitti et amitti. Quod ergo dicit Apostolus : Charitas nunquam excidet, referendum est ad dignitatem ipsius quae habetur in patria, cum fides et spes sint evacuandae.
Quod item dicit Augustinus : Non est vera charitas, etc., id est non facit vere beatum, quia non habetur finaliter.
Item : Charitas est fons proprius cui non communicat alienus, intellige finaliter.
Notandum tamen quod quidam dicunt, charitatem ex quo semel habetur in via non posse amitti. Quod multis rationibus, praeter praedictas auctoritates quas inducunt, volunt ostendere. Primo sic : Iste habet charitatem, ergo vitam aeternam meretur, ergo eam habebit, aut iniuste cum eo agetur. Volunt enim ex quo aliquis semel meruit aliquid, non possit praemio defraudari, quidquid postea egerit.
Item indirecte : David, quando commisit homicidium, charitatem non habuit, et in homicidio mortaliter peccavit, ergo tunc dignus fuit ut aeternaliter puniretur et hoc iustum fuit ; ergo Deus voluit ut hoc fieret, quia quidquid iustum est Deus vult, et econtrario. Ergo David punitus fuit aeterna poena. Nihil enim Deus voluit quod non factum sit, vel faciendum non sit.
Item, iustitia Dei tunc exigebat ut aeternaliter damnaretur, quia exigebat ei reddi secundum quod promeruit, sed quod iustitia Dei exigebat fieri, id volebat fieri, ergo Deus volebat David aeternaliter puniri.
Item. David in illo opere promeruit vitam [f. mortem.] aeternam quae non est ei reddita, ergo non singulis redditur secundum sua opera.
Item, aliquis damnandus habet opera charitatis pro quibus meretur vitam aeternam, sed post peccabit et damnabitur, ergo non reddetur ei secundum quod promeruit per illa bona opera.
Item, iustitia Dei est unicuique reddere secundum opera sua, ergo et David, qui prius erat peccator quam iustificaretur, reddidit secundum opera sua ; ergo ille promeruit iustificationem, quod falsum est, et ei data est iustificatio ; ergo datum est ei secundum quod non promeruit.
Non ergo volunt quod de aliquo reprobo vere possit dici meruit vitam aeternam, nisi de illo qui in bono opere usque ad finem vitae perseveravit, quia, si reprobus meruit vitam aeternam habere, meruit eam habere, vel ante mortem, vel post. Ergo, si nec ante, nec post habuit, iniuste cum eo Deus egit, quod est impossibile.
Istud tamen non valet. Potest enim demereri male agendo quod prius meruit benefaciendo, nec reddit Deus secundum quaelibet opera, sed secundum finalia, imo etiam secundum omnia opera bona in quocunque tempore ea fecerit, si postea illorum bonorum operum merita male vivendo non deleverit.
Et nota quod iustum quandoque dicitur informatum divina iustitia, secundum quod non est verum quod iustum sit istum electum damnari qui semel peccat mortaliter, et iustum pro merito hominis, secundum quod verum est quod iustum est istum damnari secundum praesentia merita. Non tamen secundum haec merita reddet ei Deus, quia non sunt finalia.
Vel potest dici quod omnia bona opera remunerat Deus in praesenti vita vel in futura, nam si non esset aliud praemium, nisi quod homo bonum opus fecit, hoc est magnum, nam virtus extra se non quaerit praemium, et in custodiendis mandatis retributio multa.
Sed eis obicitur : Si David charitatem, tunc habuit quando homicidium perpetravit, ergo tunc erat dignus vita aeterna, ergo, si tunc decederet, vitam aeternam haberet. Eadem ratione de Iuda, qui nunquam secundum eos charitatem habuit, ergo nullum tempus fuit in quo, si decederet, vitam aeternam haberet. Ideo dicunt ipsi quod David, quando peccavit, charitatem habuit quam prius ut rivulum habuit, sed tunc aruit suspensus ad tempus, postea iterum fluxit, adveniente pro peccato contritione.
Potest etiam quaeri, an David, quando peccavit, habuit perfectam charitatem an imperfectam, sed ipsi neutrum dant ; quia, sicut fructus et folia in hieme dicuntur esse in arbore, ita et tunc charitas in David.
