Caput IV — Livre III — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre III

Caput IV

CAPUT IV

Utrum mereamur motum qui est ex gratia et libero arbitrio, vel eo mereamur ?

 

 Ostenso quod primam iustificationem non meremur nec ea meremur, transeundum est ad secundam iustificationem, id est ad motum provenientem ex gratia et libero arbitrio.

Quaeritur ergo an ipsum meremur.

Quod autem ipsum non meremur patet. Si enim eum mereremur, aliquid praecederet tempore vel natura quo ipsum mereremur ; sed tempore nil praecedit nisi peccatum : quare cum peccato non mereamur illum motum, nil praecedit tempore quo mereamur illum motum. Natura autem nil praecedit nisi gratiae infusio. Gratia autem nil meremur, ut iam ostensum est. Ergo motum illum nil praecedit natura, vel tempore quo illum mereamur. Ergo illum non meremur : quod verum est. Illo tamen secundo modo meremur tertiam iustificationem, id est contritionem ; tertiam intellige non tempore, sed natura.

 

 Sed obicitur : Iste motu proveniente ex libero arbitrio et gratia meretur contritionem, sed contritio poena est. Ergo motu illo meretur poenam ; sed ille motus bonus est. Ergo bono motu meretur poenam.

Item, videtur posse probari quod aliquis mortali peccato meretur remissionem peccatorum ; latro enim peccavit mortaliter, aliquam poenam meruit. Ergo temporalem vel aeternam ; sed nulla aeterna est ei inflicta, quia statim fuit in paradiso, nec legitur quod aliquam poenam temporalem sustinuerit nisi contritionem ; et aliquam meruit ; ergo contritionem meruit. Sed per contritionem habetur remissio peccatorum, ergo latro meruit id unde haberetur remissio peccatorum. Ergo unde salus. Ergo iste per peccata mortalia meruit salutem aeternam, et ita peccato mortali aliquis meretur salvari.

Item, sicut nullum bonum irremuneratum, ita nullum malum impunitum ; sed peccatum latronis non fuit punitum aeternaliter, ergo temporaliter, sed non nisi contritione. Ergo mortali peccato meruit contritionem : et ita oppone ut ad id quod primo dictum est.

 

 Dicimus quod iste bono motu meretur poenam talem, scilicet contritionem, quia ipsa est mitis poena et medicinalis, quoniam spem habet futurae sanitatis, id est peccatorum remissionis. Illa enim est ad mitigationem, vel etiam ad deletionem maioris poenae ; sicut iste infirmus ulceratus bona voluntate patitur incisionem quam facit ei medicus, quoniam spem habet ut per eam sanetur ; et est ei ad mitigationem maioris infirmitatis quae sequeretur nisi hic fieret, vel ex toto ad deletionem aegritudinis.

Quod postea dicitur, quod aliquis mortali peccato mereatur contritionem, vel peccatorum remissionem, non concedimus, imo tantum poenam aeternam. Hoc igitur argumentum falsum est : Iste meruit aliquam poenam peccato mortali, et non est ei inflicta nisi contritio. Ergo meruit contritionem. Fallacia. Iste homicida meruit suspendium, et rex abscidit ei pedem. Ergo iste non meruit nisi hanc poenam : falsum est, quia rex misericorditer egit cum illo et maiorem poenam ei debitam commutavit in minorem. Ita rex caelestis poenam debitam mortali peccato, id est aeternam, misericordia sua mutavit in temporalem quam ille non meruit.

Quod postea dicitur : Nullum malum impunitum, verum est, vel aeternaliter, vel temporaliter. Illud autem peccatum latronis sancti non fuit punitum aeternaliter, sed temporaliter per contritionem, quia misericorditer actum est cum eo.

Vel dicitur nullum malum impunitum, quia statim subtrahit Deus gratiam.

Vel dicitur nullum malum impunitum, id est pro omni malo punitur homo. Distingue tamen aequivocationem propositionis, punitur enim pro malo, vel pro eo tollendo per contritionem, qua tollitur peccatum ; vel pro peccato, id est merito peccati, et ita aeternaliter si fuerit mortale.

 

Quaeritur autem, cum Deus misericors sit, quare pro peccato, cum sit temporale, punit hominem aeternaliter ?

Ad hoc reddunt rationem quia sicut homo qui non vult poenitere et ita moritur, peccat in suo aeterno, et, si semper viveret, semper peccaret, ita Deus hominem punit in suo aeterno.

Vel aliter satis rationabiliter potest dici quod Deus non punit hominem aeternaliter pro peccato temporali, sed pro aeterno. Peccatum enim mortale est aeternum. Cum enim sit in anima, et in praesenti vita non deleatur, certum est quod post mortem non delebitur. Ibi enim non erit locus delendi peccata, et ita semper erit in anima et ita erit quandiu anima. Ergo aeternaliter, et ita peccatum mortale quod hic non deletur per contritionem vel confessionem, aeternum est. Licet ergo Deus pro illo peccato puniat aeternaliter ; tamen misericorditer agit cum eo, in hoc scilicet quod in hac vita eum non punit, imo exspectat, si poenitere velit usque ad mortem ; non vult enim mortem peccatoris, sed poenitentiam, quam si habuerit, mutat Deus poenam illam in temporalem.