Caput XV — Livre III — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre III
CAPUT XV
Utrum debeat quis confiteri se fecisse peccatum quod non fecit.
Secundo quaeritur utrum aliquis debeat confiteri peccatum quod ipse non fecit, sed putat se fecisse : iste cauteriatam habet conscientiam, et omne quod conscientia damnat peccatum est. Ergo iste homicidium tenetur confiteri cuius putat se esse reum.
Item, credit se interfecisse hominem ; ergo si non confiteatur, contemnit, sed contemptus mortale peccatum est. Ergo iste tenetur confiteri illud peccatum
Item, bonarum mentium est ibi culpam agnoscere ubi culpa non est. Ergo ille debet hanc culpam agnoscere, maxime cum putet eam esse. Sed quia fere omnes hoc dicunt, in contrarium nituntur. Iste nec actu, nec voluntate fecit homicidium ; ergo non tenetur confiteri se fecisse homicidium.
Item, indirecte : iste confitetur sacerdoti se fecisse homicidium, sed ipse non fecit homicidium. Ergo falsum dicit. Ergo mentitur. Ergo non tenetur confiteri homicidium, cum etiam si prius bonus esset, falsum dicendo fieret malus.
Item, sacerdos iniungit ei satisfactionem et iuste ligat eum, ergo iste tenetur ad exsecutionem illius satisfactionis.
Ad hoc dicendum quod iste tenetur confiteri homicidium, cum putet se fecisse illud.
Quod autem dicitur : nec actu nec voluntate fecit homicidium, ergo non tenetur confiteri ; non valet, imo quia putat se fecisse. Sicut tenetur huic eleemosynam dare quem putat esse mendicum, licet non sit mendicus. Sed determinanda est huius verbi, « tenetur », multiplicitas, quam quia supra diximus, hic actum non agimus.
Quod postea dicitur, iste confitendo hoc peccatum, falsum dicit, verum est, sed non mentitur, et falsum dicendo mentitur.
Quod postea dicitur de satisfactione verum est quod iste tenetur exsequi satisfactionem illam quoad Ecclesiam, sed non quoad Deum. Unde si statim decederet, nullam poenam sentiret. Sed si in hoc saeculo vivat, tenetur eam exsequi, quia iste ligatus est, et si non minuat poenam, auget coronam.
