Caput VII — Livre III — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre III

Caput VII

CAPUT VII

Utrum pro maiori peccato magis teneamur conteri quam pro minori.

 

 Dictum est supra quod quanto maius est peccatum, tanto magis tenetur conteri aliquis.

Sed obicitur : Quanto magis iste peccat, tanto magis tenetur conteri, sed ille alius qui minus peccat magis conteritur ; ergo iste transgreditur, vel insufficienter conteritur, si transgreditur. Ergo mortaliter peccat. Ergo non habet charitatem.

Ad quod dicendum quod quanto aliquis magis peccat, tanto magis tenetur conteri, ut adverbium determinet hoc verbum tenetur, sed non tenetur magis conteri. Quantumcunque enim sit peccatum, ad delendum ipsum quantum ad reatum (non dico quantum ad poenam) sufficit omnis contritio habita cum charitate, sive sit magna, sive sit parva, dum solummodo habeatur cum charitate ; quod inde patet, quia quam cito adest charitas, tam cito deletur peccatum mortale, quia esse simul non possunt. Sic ergo qui magis peccat, magis tenetur ut conteratur, sed non tenetur ut conteratur magis, quoniam sufficit quantalibet contritio si habeatur cum charitate, ad delendum reatum ; sed ipse tenetur magis satisfacere. Satisfactio enim non tota tenetur in contritione, sed et in oratione, et in eleemosynarum largitione. Si enim tota tenetur in contritione, qui peccaret magis, tenetur conteri magis, sicut qui magis peccat, tenetur magis satisfacere. Hoc igitur argumentum falsum est : Qui magis peccat, magis tenetur conteri ; sed ille alius magis conteritur quam iste. Ergo iste transgreditur.

Nota tamen quod in hoc verbo, tenetur multiplex est aequivocatio. Nam tenetur dicitur de praecepto, de praemio, de commisso, et forte aliis modis. Nullus ergo de praecepto magis tenetur alio, nec de praemio, sed de commisso magis tenetur qui plus commisit, vel cui plus commissum est, ut in utraque significatione huius nominis commissum verum sit quod dictum est.

 

 Item contritio est meritum vitae aeternae, medianto scilicet remissione peccatorum. Ergo quanto magis aliquis conteritur, tanto magis tenetur esse bonus. Ergo tanto tenetur esse melior. Ergo si non sit melior quam ille qui minus peccavit, transgressor erit. Fallacia primi. Medicina est effectiva sanitatis. Ergo quanto maiorem medicinam accipit iste, tanto magis efficitur sanus.

Item, iste qui magis peccat quam ille, magis conteritur quam ille. Ergo intensiorem habet charitatem quam ille ; non enim videtur quod ex charitate aeque intensa pares possint haberi contritiones.

Sed probo quod ille intensiorem charitatem habet : nam ille conteritur, et contritio restituit ablata. Ergo contritio restaurat ea quae amisit. Ergo eum restituit in altiori gradu, posito quod inde ceciderit. Ergo ille est in altiori gradu charitatis. Ergo habet intensiorem charitatem quam iste qui magis conteritur. Haec autem discutienda reservabimus, donec de charitate tractemus.

 

 Si quis ea quae praedicta sunt consideret, videre potest quod quaelibet contritio habita ex charitate, sufficit ad delendum mortale peccatum quantum ad reatum, non quantum ad poenam, quod solus Deus scit, qui novit cogitationes hominum, qui novit abscondita cordis. Et inde est quod nostri sacerdotes iniungunt satisfactionem ad delendum mortale peccatum quantum ad poenam, cum sit deletum quantum ad reatum per contritionem. Ergo quod deest satisfactioni in contritione, supplent per exteriorem satisfactionem, ut per orationem, per eleemosynarum largitionem, per ieiunium et carnis macerationem, et huiusmodi. Si enim sciret sacerdos quod tanta esset in poenitente contritio quod sufficeret ad delendum reatum et poenam, non esset ei necessarium iniungere aliam satisfactionem ; sed quia nescit et etiamsi sciat, bonum est ut iniungat. Melius est enim ut plus faciamus quam minus. Si enim satisfactio non invenit quam deleat poenam, est ad maiorem coronam.