Caput XIV — Livre III — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre III
CAPUT XIV
Utrum pluries possit aliquis eadem peccata confiteri.
Cum ex praedictis constet quod confessio sit sacramentum, et sit necessaria ad deletionem peccatorum, circa confessionem tria sunt consideranda : utrum scilicet aliquis pluries possit eadem peccata confiteri ; deinde utrum aliquis debeat confiteri se fecisse peccatum quod ipse non fecit ; tertio, quid dimittat sacerdos in confessione. Quod autem nemo pluries possit vere confiteri peccata sua, videntur velle plures auctores. Dicunt enim : Poenitentia est peccata commissa flere, et flenda non committere. Sed aliquis ita poenitet quod flenda, id est peccata, est commissurus. Ergo iste non vere poenitet. Ergo nemo vere poenitere potest, qui flenda sit commissurus. Ergo nemo poenitere potest, nisi omnino desinat peccare. Ergo si aliquis vere poenituerit, non fuit facturus postea peccatum. Ergo postea non potuit confiteri peccata, cum nulla haberet.
Ad quod dicendum, quod cum dicitur : Poenitentia est anteacta flere, et flenda non committere, sic intelligendum, voluntate non committere. Si enim aliquis ita poenitet quod peccata non velit esse commissurus quando poenitet, sive post committat, sive non, vere poenitet.
Unde Augustinus evidentius diffinit poenitentiam : Poenitentia est gratia quam cum emendationis proposito anteacta flemus vel odimus et amplius flenda committere nolumus.
Item, contra idem dicit Isidorus : Irrisor est, non poenitens qui adhuc agit quod poenitet. Sed sic intellige : Agit actu vel voluntate.
Augustinus iterum dicit : Inanis est poenitentia quam sequens maculat culpa. Sed sic intellige inanis, id est frustrare debito fine. Est autem finis poenitentiae adeptio gloriae et vitatio gehennae, quem finem talis poenitentia non consequitur.
Item dicit Ambrosius : Reperiuntur quidam qui saepius iterandam poenitentiam putant, qui si recte attenderent, iterandam non putarent. Sicut enim unum baptisma, ita una est poenitentia. Quasi dicat : Sicut baptismus non iteratur, ita nec poenitentia ; sed hoc intelligi debet de poenitentia solemni, et secundum diversarum Ecclesiarum consuetudinem. Forsitan enim in quibusdam reperitur Ecclesiis, in aliis autem non.
