Caput VIII — Livre III — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre III

Caput VIII

CAPUT VIII

Utrum Deus hominem puniat pro peccato quantumcunque meruit puniri, et ita misericorditer.

 

 Quaeritur autem utrum tanta possit esse contritio quod sufficiat ad delendum peccatum, utroque modo et quantum ad reatum, et quantum ad poenam : quod concedimus, sicut contigit in latrone. Non enim legitur quod aliquam poenam passus sit nisi contritionem ; similiter in beata Maria Magdalene.

Sed ad hoc obicitur : Tanta est contritio quae est in isto, quantum fuit mortale peccatum in eo : illa contritio est poena a Deo inflicta. Ergo Deus tanta poena punit istum quanta meruit puniri. Ergo Deus punit istum quantum meruit. Ergo non agit misericorditer cum eo.

Item, sicut contritio tanta est quantum est peccatum, nonne aliqua contritio potest esse maior quam peccatum et superabundare potest ? Sed illa contritio poena est a Deo huic inflicta pro peccato. Ergo maiori poena punit Deus istum quam ipse meruit. Ergo magis punit eum quam meruit. Ergo Deus non solum misericorditer agit cum eo, sed et crudeliter.

Quod autem Deus neminem puniat tantum quantum meruit poena temporali, probo uno solo argumento : Quicunque peccat mortaliter meretur puniri aeterna poena, sed temporalis poena nil est respectu aeternae, ergo neminem punit Deus pro peccato mortali temporali poena maiori quam meruit puniri.

 

 Ad hoc dicendum est quod neminem punit Deus quantum meruit puniri pro peccato, et intellige istud pro dupliciter, sicut superius, id est nec pro peccato tollendo, nec merito peccati. Si enim puniat hominem pro peccato tollendo, poena temporali, certum est quod non punit eum quantum meruit, quia non punit eum poena aeterna.

Item, si punit Deus hominem pro peccato, id est merito peccati, aeterna poena, non punit eum quantum meruit, quia semper parcit Deus, semper aliquid laxat de poena debita. Cum autem dicitur : Tanta est contritio istius, quantum fuit mortale peccatum ipsius, hoc dupliciter potest intelligi. Sed attende prius quod peccatum non dicitur ita magnum quantitate ut lignum, vel lapis, sed diuturnitate vel contemptu, vel frequentius [for. frequentia], quia magna poena est debita ei quod est ex contemptu ; unde dicitur unum peccatum esse maius alio, quoniam maior est poena uni quam alteri debita. Cum ergo dicitur tanta est contritio istius quantum fuit peccatum ipsius, id est tantum effectum habet ipsius contritio quantum habuit peccatum, verum est ; sicut enim peccatum separavit eum a Deo, ita contritio eum reconciliat Deo. Sicut et haec propositio dupliciter potest intelligi : Haec medicina tanta est quantum est apostema ; quantitate, falsum est ; sed tanta et tantum habet effectum, verum est. Sicut enim apostema fecit istum aegrum, ita et haec medicina sanum.

 

Cum igitur constet quod Deus neminem punit tantum quantum meruit, dubium est utrum poena aeterna tantum puniat aliquem quantum meruit. Quidam enim hoc dicunt et ita distinguunt ; cum Dei misericordia et eius iustitia essentialiter sint in omnibus eius operibus, tamen eius iustitia et misericordia non sunt in omnibus eius operibus quantum ad effectum, et non in omnibus eius operibus apparent effectus iustitiae et misericordiae eius ; in quibusdam enim effectus est misericordiae et non iustitiae, ut in parvulis qui statim decedunt post baptismum. In aliis est effectus iustitiae et non misericordiae, ut in damnatis, in aliis uterque effectus ut in sanctis. Unde dicunt quod Deus tantum punit Iudam quod eum non potest magis punire iuste. Sed hanc quaestionem quia supra satis ad evidentiam tractavimus, acta nolentes agere, ad alia quae commode hic se ingerunt, transeamus. Cum enim constans sit quod Deus punit hominem minus quam meruit puniri, et nunquam magis, in contrarium conantur quidam.