Caput XI — Livre III — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre III

Caput XI

CAPUT XI

Utrum contritio deleat peccatum, quando homo conteritur, aut ante, aut post ?

 

 Cum dictum sit in praedictis, quod peccatum deletur in contritione quantum ad reatum, quaeritur quando contritio delet peccatum, aut quando homo conteritur, aut ante, aut post ? Est enim aliqua medicina quae non statim relevat aegrum, sed oportet diu exspectare eius effectum ; alia autem citius sanat.

Quod contritio non solum quando homo conteritur sed etiam prius sanet, probatur sic : Iste conteritur contritione habita cum charitate : ergo contritio in eo delet peccatum : ergo peccatum quod iste habet, vel quod habuit, vel quod habebit ; sed nec quod habet, nec quod habebit, quia nullum habet, vel habebit ; habet enim, et de caetero habebit charitatem ; ergo delet peccatum quod iste habuit, et non habet ; ergo desiit habere : ergo quod deletum est : ergo delet peccatum quod non est ; vel si delet peccatum quod deletum est, per quid deletum est illud peccatum ? Nonnisi per contritionem ? Sed nulla fuit prius in isto contritio. Ergo deletum est per contritionem, et ita haec contritio prius sanavit istum quam iste contereretur.

Item, si delet peccatum mortale quod est in isto, sed iste charitate conteritur : ergo mortale peccatum simul cum charitate est in isto. Ergo iste est dignus et morte aeterna et vita aeterna.

Item, quilibet homo habet aut mortale peccatum aut charitatem, quia non est medium : peccatum alicui dimittitur. Ergo ei qui habet charitatem, aut ei qui habet mortale peccatum : si ei qui habet charitatem ; ergo dimittitur ei qui non est reus mortalis peccati, et fuit reus mortalis peccati ; ergo dimittitur ei qui desiit esse reus mortalis peccati. Ergo ei cui iam dimissum est.

Vel sic : Dimittitur ei qui habet charitatem : ergo ei qui non habet mortale peccatum.

 

 Si vero dicas quod dimittitur ei mortale peccatum qui non habet peccatum mortale, sed nunquam dimittitur alicui peccatum mortale, nisi per contritionem habitam cum charitate : ergo ille qui habet peccatum mortale habet contritionem cum charitate : ergo simul habet charitatem et peccatum mortale. A simili per contrarium de subtractione gratiae : opere Dei nemo fit deterior, sed subtractio gratiae est opus Dei. Ergo subtractione gratiae nemo fit deterior. Ergo ea nemo fit malus.

Item, iste habet charitatem sive gratiam, nec amplius habebit charitatem. Ergo eam desinit habere, et nonnisi per subtractionem. Ergo subtrahitur ei charitas. Ergo iste punitur. Ergo pro peccato quod in eo est, vel fuit, vel erit : sed nullum mortale in eo fuit, vel adhuc est in eo. Ergo punitur pro eo quod erit in eo. Ergo Deus prius est ultor, quam aliquis sit auctor.

Item, gratia sive charitas habita meretur augeri, sed Deus ei subtrahit charitatem. Ergo aliter agitur cum ipso, quam ipse meruit.

Item, super librum Numeri : Prius nubes recedit, quam Maria lepra perfundatur, quia prius Deus homini gratiam subtrahit quam homo peccet. Ergo subtractio gratiae praecedit peccatum. Ergo Deus prius punit, quam homo mereatur.

Item, charitas subtrahitur vel ei qui eam habet, vel ei qui non habet : si ei qui habet ; ergo pro aliquo peccato, et ita ut prius. Si vero ei subtrahitur, qui eam non habet, sed habuit ; ergo ei qui charitatem desiit habere. Ergo ei subtrahitur, cui iam est subtracta ; et ita nulli subtrahitur, cui non sit iam subtracta.

Item, peccatum dimittere, est ipsum non imputare homini ad poenam aeternam ; quotidie non imputat Deus peccatum Paulo : ergo quotidie dimittit ei. Sed certum est quia Paulus non peccat : ergo peccatum dimittitur ei qui non habet.

 

 Super haec potius consulendi sunt dialectici quam theologi. Ne tamen auditores vacui recedant, dicatur quod gratia subtrahitur ei qui non habet gratiam, et quando non habet gratiam ; quia desinit eam habere quando incipit eam non habere ; et hoc argumentum falsum est : Gratia subtrahitur huic quando desinit eam habere. Ergo quando habet, et istud similiter habet, et non habebit. Ergo desinit habere. Et qui his instare voluerit non ideo effugiet protervum oppositorem. Loco enim huius orationis desinit habere, ponet hanc, nunc ultimo habet charitatem, et hoc est ei poena. Ergo punitur pro aliquo peccato, et ita ut supra. Sed forsitan ad hoc posset dici quod haec oratio, tunc ultimo habet charitatem, non notat poenam huic inesse, sed in proximo ei futuram. Aliam non video hic viam solutionis, nisi dicatur, ut dicunt quidam, quod nullum tempus est simplex. Quod enim inducitur pro simili : Lux fugat tenebras, eamdem habet dubitationem, et magis est apparens quam verum exemplum.