Caput IX — Livre III — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre III
CAPUT IX
An duorum qui puniuntur pari poena aeterna, et praeterea altera temporali, plus puniatur unus altero.
Sint duo pariter mali qui puniendi sint pari poena aeterna, et alter eorum suspenditur, alter naturali morte moritur, isti meruerunt puniri pari poena aeterna, et ea punientur. Praeterea alter punietur poena temporali non socius. Ergo iste magis punitur quam ille. Sed non meruit magis puniri quam ille ; ergo iste magis punitur quam meruit puniri.
Item, si uterque esset puniendus tantum temporali poena, ut si uterque meruisset puniri suspendio, et iste praeter illam poenam quam meruit, aliam cogeretur pati temporalem, nonne diceretur quod iste magis puniretur quam meruit puniri ? A simili cum puniatur temporali et aeterna poena, nonne puniretur magis quam meruit, quia meruit tantum puniri aeterna poena.
Item, iste meruit vel non meruit poenam temporalem quam patitur, scilicet suspendium ; si eam non meruit, sed ea punitur, nec aliquid relaxatum est ei de poena aeterna, quae pariter debetur huic et illi. Ergo Deus punit illum ultra quam meruit. Si dicas quod meruit illam poenam ; sed ille qui aeque malus est non punitur hac poena, nec se subtrahit huic poenae. Ergo haec poena est ei dimissa.
Item, iste meruit hanc poenam secundum saecularem iustitiam, sed divina iustitia non repugnat saeculari, nec econtrario, imo permissus est iudici gladius materialis ut puniat homines corporaliter. Ergo iste meruit hanc poenam secundum iustitiam divinam. Ergo meruit eam.
Item, iste meruit poenam aeternam. Poena autem aeterna est quoddam totum successivum ; habet enim diversas poenas sive partes, modo igneas, modo aqueas, et etiam, ut dicit Augustinus : Inter illas particulares poenas est interpolatio et interstitium quo nil patiuntur corpora ut postea gravius crucientur ; transeunt enim ab aquis nivium ad calorem ignium [nimium]. Cum ergo iste meruit poenam aeternam quae ita habet partes, et eam totam meruit, ergo quamlibet illarum partium. Sed quaelibet illarum particularium est poena temporalis quae incipit et desinit esse ; ergo iste meruit temporalem poenam. Ergo temporalis poena infligitur homini a Deo, quinque de causis, vel ut augeantur merita ipsius ut Iob, vel ad conservationem bonorum ut Paulo ; vel ad correctionem ut Mariae sorori Moysi quae percussa est lepra, quoniam obiurgaverat fratrem suum ; vel ad initium et signum poenae futurae, ut Herodi et Antiocho ; vel ad gloriam Dei manifestandam ut de caeco nato. Sed haec temporalis poena non fuit isti a Deo inflicta, nisi ad initium futurae poenae, quia non fuit ei medicina, sed potius nocumentum, cum eam patienter non sustinuerit, etsi fuit initium futurae poenae. Ergo fuit pars eius ; ergo eam meruit iste.
Hanc autem quaestionem diversi diverso modo solvunt.
Dicunt quidam quod uterque istorum meruit poenam aeternam et temporalem. Et licet huic infligatur poena temporalis et non illi, non ideo iniuste agit cum eo ; nil enim patitur quod non meruit. Quid ad eum si illi alii relaxaretur aliquid de poena et non sibi ? An oculus tuus est nequam si ego sum bonus ? Huic simile est si uterque istorum latronum meruit utrumque pedem sibi truncari, et Rex utrumque pedem auferat uni eorum, et tantum unum alteri, non agit iniuste cum eo, licet misericordius agat cum eo.
Alii aliter sentiunt. Dicunt enim quod uterque poenam aeternam et poenam temporalem meruerit, et in eo conveniunt cum aliis ; sed neuter eorum maiorem poenam sustinebit, quam alter, vel minorem, quia poena temporalis addita aeternae non auget eam, quia nil est respectu aeternae sicut nec lumen candelae ante claritatem diei ; nec gutta aquae auget mare. Sed iste qui suspenditur punietur pluribus poenis, quia et temporali et aeterna, sed non maiori. Quantitas enim poenae non attenditur secundum pluralitatem poenarum, sed secundum difficultatem, nec attenditur secundum diuturnitatem, quare licet iste prius incipiat puniri per suspendium, non tamen magis punietur, sicut patet econtrario, quod aeterna beatitudo non attenditur secundum diuturnitatem. Licet enim latro qui fuit in cruce prius habuit aeternam beatitudinem quam beata Virgo, non ideo maiorem.
Alii iterum aliter solvunt : Dicunt quod Deus qui est iustus iudex, et verus librator meritorum, aeque punit istos ; et cum uterque meruit suspendium praeter aeternam poenam, et alter suspendatur, alter vero non, tamen aeque punit eos, quia quantum punit istum temporali poena tantum relaxat ei de aeterna, sicut rex dando paria stipendia suis militibus, dat quandoque uni aurum tantum ; alii vero argentum et aurum, sed tamen aeque remunerat, ut quod dat uni in argento subtrahit alii in auro.
Quaelibet autem istarum solutionum probabilis est, sed alii subtiliorem videntur assignare rationem. Dicunt enim quod talis casus stare non potest, quod scilicet aliqui duo sunt pariter mali, et unus eorum puniatur morte temporali, et non alter. Aut enim illa poena temporalis erit ei medicina, aut erit initium futurae damnationis ; si ei medicina, ergo ei dabitur ad tollendum peccatum mortale, et ita iam non decedit malus sed bonus ; si datur ei ad initium aeternae damnationis, certum est quod non conteritur nec poenitet. Ergo contemnit. Ergo contumax efficitur ; sed contumacia sive contemptus peccatum mortale est. Ergo deterior est alio. Quod si est, iam non est quaestio quare magis puniatur. Quod etiam deterior efficiatur, quia non suscipit poenam illam ut medicinam, patet ; magna enim est Dei misericordia quando ipse dignatur nobis mederi temporali poena. Pater enim, quoniam diligit filium, corrigit. Unde homo magis potest de dilectione Dei sperare quam si non flagellaretur. Malos enim permittit Deus florere quoniam aeternum reservat eis supplicium. Unde : Non visitabo super filias tuas cum fornicatae fuerint. Quasi dicat : Non flagellabo eas hic, sed in aeternum puniam. Auctores igitur huius solutionis dicunt, et nos cum eis, quod iste qui suspenditur non meruit illam poenam, et praedictis rationibus respondemus.
Cum ergo primo dicitur : Iste non meruit hanc poenam, sed Deus punit eum hac poena, nec relaxat ei aliquid de poena debita. Ergo punit eum ultra quam meruit. Fallacia. Iste miles qui meretur stipendium, non meretur cibum quotidianum, et rex eum procurat quotidie nec subtrahit aliquid de stipendio. Ergo remunerat eum ultra quam meruit.
Ad id autem quod postea dictum, iste meruit hanc poenam secundum saecularem iustitiam, et divina iustitia non repugnat saeculari iustitiae. Ergo illam meruit secundum divinam iustitiam, Fallacia. Iste secundum legem furti meretur uri, vel amittere pedem, vel aliquid tale ; et lex homicidii non repugnat legi furti. Ergo secundum legem homicidii meretur uri. Non repugnat lex saecularis divinae : Quod enim dictum est, Non occides, ita intellige, ex rancore animi.
Quod autem postea dictum est, iste meruit poenam aeternam, et illa particulares habet, ut dictum est, etiam interpolatione a se distinctas. Ergo eam meruit totam, vel non totam : Non sequitur. Nec etiam convenienter videtur dici. Sicut iste emit hanc domum quae habet partes. Ergo emit eam totam, vel non totam.
Attende tamen diligenter quod alieno genere poenae aeternae punietur corpus hominis, alio anima. Corpus enim punietur ardore intolerabili, algore inaestimabili et aliis poenis infinitis, et non continue omnibus istis, sed modo hac, modo illa ; modo desinet habere hanc, modo illam : Transibit enim ab aquis nivium ad calorem ignium.
Unde concedendum est quod nullum corpus punietur poena aeterna, nisi nomen resolvatur in adverbium, ut dicatur punietur poena aeterna, id est aeternaliter punietur aliqua poena, sed nulla aeternaliter (sicut dicitur, tota die transit homo super parvum pontem, sed nullus tota die), quia omnis qua punietur desinet esse, et statim, ei succedet alia particularis poena, et post illam alia, et postea alia ; nec debet dici quod puniendus sit una sola poena, cum puniendus sit tot particularibus poenis omnino diversis, sicut iste laborat modo febre, cras vero lepra, postea lethargo, et ita usque ad finem vitae suae laborabit diversis aegritudinibus successive. Nunquid dicetur quod iste laboraverit una sola infirmitate ? non, sed pluribus. Similiter iste non est puniendus una sola poena, sed pluribus, et nulla aeterna, nec etiam aliqua aeternaliter, sed aeternaliter aliqua. Anima vero punietur aeterna poena aeternaliter, incessanter, absque variatione poenarum. Illa autem poena dicitur dolor aeternus qui inerit animae, eo quod corpus tot patietur poenas et tantas, et ipsa per corpus. Ille autem dolor notatur tenebrae exteriores, quae sic describuntur. Tenebrae exteriores sunt m nitas odii et voluntatis, quae excrescit mentibus impiorum, quia eorum corpora tot et tantis subiecta erunt tormentis, quod eorum mens tota eo flectetur ubi dolor erit, ita ut eorum nulla ad Deum dirigatur cognitio ; et merito dicuntur habere tenebras exteriores, quia a luce divinae maiestatis sunt separati.
Ad ultimam rationem dicamus quod illud suspendium non infligitur a Deo huic ad correctionem, sed ad signum poenae futurae, et illa ideo dicitur initium esse poenae aeternae, non quia sit pars eius, sed quia durabit usque ad illam. Sicut servilis timor dicitur initium timoris initialis, quia durat usque ad illum.
