Caput XX — Livre III — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre III
CAPUT XX
Utrum virtutes excident in patria ?
Sicut ex praedictis patet, virtus quandoque dividitur in quatuor ut in quatuor cardinales virtutes ; quandoque in septem, ut in septem dona Spiritus sancti ; quandoque etiam praecipue secundum theologos dividitur in tres, scilicet fidem, spem et charitatem. Quaeritur ergo prius utrum istae tres virtutes erunt in patria, an tantum charitas ?
Videtur autem quod charitas erit in patria. Dicit enim Apostolus : Charitas nunquam excidit, et ita erit in patria. Sed econtrario videtur dictum : Cum venerit id quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, vel id quod imperfectum est : sed charitas est in via imperfecta, et nunquam plene perfecta ; et ita cum venerit perfectio, quae vere erit in patria, tunc desinet esse charitas quae tantum est imperfecta in via respectu perfectionis quae erit in patria. Ergo charitas non erit in patria.
Item scientia est comes charitatis, sed scientia desinet esse ; ergo et charitas. Ergo non erit in patria.
Item indirecte : Iste habebit charitatem tantum in patria, sed habet in via et fidem, et spem, et charitatem, ergo melior est in via quam erit in patria.
Item, iste habet charitatem in via meritoriam vitae aeternae, in patria habebit charitatem non meritoriam. Ergo charitas melior in isto in via, quam erit in eo in patria.
Item, Dominus dicit : Ego cognosco oves meas, et cognoscunt me meae, et alibi : Haec est vita aeterna ut cognoscant te, et quem misisti Iesum Christum Dominum nostrum ; sed in via cognoscitur et Pater et Filius a bonis. Ergo in via est vita aeterna.
Item, dicit Christus discipulis : Omnia quaecunque audivi a Patre meo nota feci vobis. Ergo nota fuerunt discipulis in via quaecunque audivit Christus a Patre. Ergo nota fuerunt eis quaecunque et Christo. Ergo in via habuerunt vitam aeternam.
Item, Petrus in patria credit et habet charitatem. Ergo habet fidem informatam charitate. Ergo habet fidem virtutem. Ergo fides est in patria.
Item, Linus qui est in patria habet charitatem et maiorem quam Petrus : sit ita quod Petrus adhuc sit in via. Ergo dignus est maiori corona quam Petrus.
Item, quaeritur utrum aliquis existens in via possit habere tantam charitatem quantam habet aliquis existens in patria ; quod videtur. Nam charitas data est illis qui sunt in patria ad mensuram, sed quilibet existens in via potest proficere in charitate. Ergo potest tantum perficere quod perveniat ad tantum cumulum charitatis quantum habet ille qui est in patria, quod est impossibile ; quia qui minor est in patria maior est etiam Ioanne.
His igitur praelibatis, sciendum est quod nec fides, nec spes erunt in patria, sed tantum charitas. Praedictis ergo per ordinem est respondendum.
Cum ergo dicitur : Cum venerit id quod perfectum est, evacuabitur quod imperfectum est, sic est intelligendum, id est, cum venerit perfectio quae habebitur in patria, evacuabitur imperfectio charitatis, quia tunc tantum perfecte habebitur charitas ; hic autem tantum imperfecte, nec est intelligendum quod imperfecta charitas desinet esse, quia charitas nunquam excidet, sed imperfectio charitatis.
Ad secundum dicimus quod hoc nomen scientia quadrupliciter dicitur. Quandoque dicitur scientia ars vel regulae quae discuntur, ut est grammatica et regulae artium ; quandoque dicitur scientia qualitas animi ; quandoque dicitur scientia motus surgens ex illa qualitate quae comprehendit ea unde dicitur homo sciens, id est artes et earum regulas ; quandoque etiam scientia dicitur quidam alius motus ex isto primo motu, et ille comprehendit id quod habetur per regulas et praecepta artium, id est fructum regularum. Quocunque ergo istorum modorum accipiatur scientia, verum est quod scientia desinet esse praeter qualitatem animi : illa enim non excidet. Charitas autem nunquam excidet, neque motus eius, id est diligere Deum et diligere proximum ; nec etiam modus, id est diligere Deum propter se, et proximum propter Deum. Quaedam enim omnino destruuntur ut linguae et prophetiae ; alia mutantur ut fides in speciem, et species in rem ; quaedam perficiuntur et augentur ut charitas.
Ad tertium dicimus quod, licet iste habuerit in via fidem, et spem, et charitatem, et in patria tantum charitatem, non tamen melior est in via quam in patria erit, quia ibi multo perfectiorem habebit charitatem sicut iste modo habet aurum, argentum, et aes, cras vero tantum habebit aurum ; non tamen cras erit pauperior, quia plus habebit de auro quam modo de omnibus metallis.
Ad quartum similiter dicimus quod iste non est melior in via quam erit in patria, licet hic et non ibi habeat charitatem meritoriam.
Ad quintum dicimus quod est cognitio aenigmatica, et est cognitio comprehensiva. Deum non possumus cognoscere in via, nisi cognitione aenigmatica, id est quasi aenigmate per speculum ; sed in patria cognoscemus eum cognitione comprehensiva, quia tunc videbimus eum facie ad faciem, et illa cognitio erit vita aeterna, et de ea loquitur cum dicit : Haec est vita aeterna ut cognoscant te etc.
Ad sextum dicimus : Quaecunque audivi a Patre meo etc., scilicet quae necessaria erant vobis ad salutem. Verum est quod quilibet credet in patria articulos fidei, scilicet Christum natum fuisse, passum fuisse, non tamen habebit fidem, sicut Christus credidit, non tamen habuit fidem, et licet Linus maiorem charitatem et coronam habeat quia est in patria, quam Petrus apostolus qui est in via ; non tamen dignus est maiore corona, quia illam coronam, quam habet iam habet in praemio, nec eam meretur. Sicut iste pugil qui obtinuit victoriam in pugna, maiorem habet laudem, et etiam iam remuneratus est, quam ille alius pugil qui pugnat fortius et cum fortiori homine, quam iste pugnaverit, non tamen est dignus maiori praemio quam ille, si vincere poterit, quia fortius et cum fortiori pugnat.
Quod ultimo dictum est, solutum est si dicatur quod dilectio viae, quantacunque sit, non potest aequari dilectioni patriae ; quia charitas est ignis in Sion, et caminus in Ierusalem. Sicut potest crescere numerus animarum, quia semper potest Deus novas animas creare, non tamen potest tantum crescere ut parificetur numero rerum existentium.
