Caput XXIX — Livre III — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre III
CAPUT XXIX
Quae possunt obici dicentibus habentem unam virtutem habere omnes ?
His ita determinatis, omnem credimus iam cessare obiectionem ad hanc universalem : Omnis qui habet unam virtutem, habet omnes, quia omnes instantias interemimus apparentes.
Sed hic videtur obloqui quod legitur super Genesim : Abraham diversis vernaculis irruit in hostes. Super quem locum habet auctoritas : Vernaculi Abrahae sunt virtutes quae sibi invicem succedunt. Si ergo succedunt, non ergo simul infunduntur.
Item super Matthaeum habetur, quod Abraham, Isaac et Iacob, significant fidem, spem et charitatem, et quod fides genuit et spem, et charitatem.
Sed haec ad actus vel usus virtutum sunt referenda, quorum unus sine alio haberi potest. Non enim qui unam virtutem habet necesse est quod statim habeat eius usum, etiamsi sit adultus. In primaria enim infusione omnes habentur in habitu, non tamen in usu vel actu. Inclinant enim et disponunt animum ad actus suos pro loco et tempore exsequendos. Sed cum virtutes in aliquo sint sine usibus suis, nunquid ideo otiosae ? Non ; quia, etsi non semper habeant suos usus, tamen semper habent suos effectus, ut distinguatur inter usum et effectum. Semper enim fortitudo facit fortem, temperantia temperatum, prudentia prudentem, id est aptum, dispositum, idoneum perferre molestias, coercere illecebras, praecavere insidias, licet non statim perferat, vel coerceat, vel praecaveat. Quicunque ergo habet unam virtutem in habitu vel in effectu, habet omnes vel in habitu vel in effectu, sive puerulus sive adultus : sed non quicunque habet unam actu vel usu, habet et reliquas in actu vel usu ; et si qua fiat argumentatio contra hoc, falsa est ob hoc quia de habitu ad actum fit transitus ; verbi gratia, si quis sic inferat : Iste vel parvulus vel adultus habet fidem, ergo credit : vel aliquid tale. Fallacia. Iste truncatus pedibus est gressibilis, ergo graditur.
Et nota quod sicut omnes virtutes simul infunduntur, ita omnes sibi cooperantur in suis actibus, ut cum diligere sit opus appropriatum charitati, nihilominus ad hoc operatur fides, ut cum credere sit opus fidei, ad hoc ipsum operatur charitas. Unde probari videtur permistos esse actus virtutum, sic : Credere est opus meritorium vitae, ergo est opus charitatis, cum omne meritum sit penes charitatem.
Solutio. Opus charitatis dicitur dupliciter, vel opus charitate informatum, vel opus procedens ex charitate et libero arbitrio, vel a charitate denominatum : quod idem est. In utroque sensu verum est quod diligere est opus charitatis. Tamen in primo verum est quod credere sit opus charitatis. Et per eamdem argumentationem posset quis probare quod opus iustitiae est parcere, opus misericordiae est damnare, quod nemo dicit, nisi sub praemisso sensu.
