Caput XXI — Livre III — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre III
CAPUT XXI
De fide.
Quaeritur autem utrum qui habet unam istarum virtutum, habet quamlibet earum, id est et fidem, et spem, et charitatem ; quod non videtur.
Dicit enim Augustinus : Fides quae operatur per dilectionem est fundamentum virtutum, non ea quae daemonum est, qua credunt et contremiscunt. Ecce aperte dicit quod daemones habent fidem sed certum est quod ipsi non habent spem et charitatem. Ergo aliquis habet fidem sine aliis, et ita non quicunque habet unam istarum habet earum quamlibet.
Ad hoc dicendum est quod fides quandoque dicitur qualitas animi, qua homo comprehendit ea quae oportet credi. Illam autem qualitatem quandoque comitatur charitas, et tunc habet homo fidem virtutem quae est informata charitate. Quandoque eam non comitatur charitas, et tunc illa qualitas est informis, nec est fides virtus, et talem fidem habent daemones et mali homines.
Utrum autem qualitas eadem permaneat quando est informis, et quando advenit charitas, an alia sit cum charitate, priore qualitate desinente esse, nemo scit. Quandoque autem id quod credimus, id est collectio articulorum dicitur fides. Unde : Haec est fides catholica. Articuli autem nostrae fidei sunt incarnatio, et passio, et resurrectio, et ascensio, etc. Sed quia quidam insurgunt contra nos dicentes : Vos creditis passionem Domini, et nativitatem, etc., sed falsum est illos articulos esse. Ergo vos creditis ea quae falsum est esse, falsitas subest fidei vestrae : ideo possumus assignare articulos per dicta propositionum, ut Christum esse natum, Christum esse passum, etc. Hoc idem credidit Abraham, sed sub aliis verbis Christum esse nasciturum, Christum esse passurum.
Cum autem dicitur quod fides est fundamentum aliarum virtutum, intelligendum est de motu fidei, quia fundamentum naturaliter, vel tempore praecedit ea quorum est fundamentum. Motus autem fidei est credere, spei sperare, charitatis diligere. Nemo autem sperare potest vel diligere nisi naturaliter prius credat, sed potest credere, licet non speret, vel diligat. Quoquo autem modo dicatur fides sive qualitas, sive collectio articulorum, sciendum est quod una fides est. Certum est enim quod idem sunt articuli apud omnes fideles. Si vero qualitas dicatur fides, eadem est fides omnium fidelium, non in essentia, sed in genere. Non enim in essentia eadem est qualitas animi diversorum, sed eadem in genere, sicut dicitur quod eadem est voluntas istorum, vel facies, quoniam est illi consimilis.
Quoniam autem circa fidem multa sunt dubitabilia, videndum est quid sit fides, et de quibus habeatur fides, et quae sit differentia inter nos et antiquos in fide : Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium, id est id per quod speranda in nobis subsistunt ; argumentum, id est probatio non apparentium. Per fidem enim probamus non apparentia, dicentes : Haec praedixerunt prophetae et crediderunt, et ea iam in parte completa sunt. Ergo ea quae nondum completa sunt, credenda sunt complenda tempore suo. Sicut et ista completa sunt, et ita est argumentum non apparentium : sed haec diffinitio videtur peccare in duobus, in hoc scilicet, quia non est convertibilis cum suo diffinito, quia spes similiter est rerum sperandarum tantum, sed et fides est substantia rerum sperandarum. Ergo fides est spes. Peccat etiam in hoc quod non comprehendit nisi futura, cum fides sit tam de praesentibus, quam de praeteritis, quam de futuris. Ideo dicendum quod hoc non est diffinitio, sed est quaedam assignatio.
Vel verius potest dici, quod fides una est quae de praeteritis, et praesentibus, et futuris est, qua credo Christum esse natum, et ad iudicium venturum et esse Deum ; nec sunt tres species fidei, fides quae est de praesenti, et alia de praeterito, et tertia de futuro, sed una et eadem. Unde illa diffinitio : Substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium fidei convenit generaliter. Nam fides qua credimus Christum natum, est substantia rerum sperandarum, quia ea credimus Christum ad iudicium venturum. Nec convenit haec diffinitio spei, cum nil suo vocabulo vere et proprie diffiniatur, potest sic diffiniri : Fides est voluntaria certitudo absentium infra scientiam et supra opinionem constituta.
Sciendum autem est quod fides non est de apparentibus, sed tantum de non apparentibus. Unde apparentia non habent fidem, sed agnitionem. Dicit enim Augustinus : Illud veraciter dicitur credi, quod non potest videri. Quod enim videri potest, iam credi non potest. Thomas aliud vidit, et aliud credidit. Hominem vidit et Deum confessus est dicens : Deus meus et Dominus meus. Sed quod fides tantum de non apparentibus sit, videtur esse falsum, habetur enim in Evangelio : Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis. Ergo Dominus volebat ut discipuli crederent apparentia. Ergo fides est de apparentibus.
Ad hoc dicendum quod praeter illas acceptiones quas assignavimus in hoc nomine fides, est alia quae dicitur credulitas, secundum quam nos dicimus credere ea quae videmus, et audimus, et credere oculis nostris, sed hac fide non meremur. Non est enim meritoria, nec illa informamur, sed ex rebus extrinsecus advenientibus intrinsecus certificamur. Est iterum alia fides, quae improprie dicitur fides, sed potius deberet dici res fidei, sive merces fidei, de qua dicit Apostolus : Tendentes de fide in fidem, de fide aenigmatica ad fidem comprehensivam. Hanc autem fidem ita describit Augustinus, dicens : Est fides rerum, quando non verbis ipsis, sed praesentibus rebus creditur, quod erit quando per speciem se contemplandam sanctis praestabit Dei sapientia. Ex his verbis patet quod ista fides magis dicenda est certitudo, quam fides. Haec erit in patria, haec est fides comprehensiva, non aenigmatica.
Item videtur quod fides sit de apparentibus : Petrus enim vidit Christi passionem, et eam credidit, et caeteros articulos fidei. Ergo credidit quod vidit. Ergo non meruit.
Item, Thomas noluit credere, donec vidit cicatrices. Ergo fidei ipsius humana ratio praebuit experimentum. Ad hoc dicimus quia et Petrus et Thomas credendo meruit. Petrus vidit hominem pati et mori, sed credidit ipsum esse Deum quod non videbat, et in hoc meruit. Thomas carnem vidit, sed Deum sub carne latentem credidit, et ita aliud vidit et aliud credidit. Quod dicitur : Fides non habet meritum cui humana ratio praebet experimentum ; sic intellige, id est non meretur homo qui non vult credere, nisi quod ei ab homine probatur.
Item probatur quod fides est de his quae sciuntur ; dicit enim Augustinus : Nihil est certius fide. Ergo fides est de certis : sed ea quae sunt certa, sciuntur. Ergo fides est de his quae sciuntur.
Item, videtur quod fides est de cognitis : dicit enim Augustinus : Quaedam sunt quae non intelliguntur nisi credantur, et quaedam sunt quae non creduntur nisi intelligantur. Nemo enim credit Deum nisi intelligat, cum fides habeatur ex auditu praedicationis. Ecce aperte dicit quod quaedam non creduntur nisi intelligantur, et ita nisi sciantur. Ergo fides est de his quae sciuntur.
Item probatur quod est de incognitis : de nemine desperandum est ; iste sperat illum esse salvandum ; sed ille non salvabitur. Ponatur ita : ergo iste sperat falsum. Et quidquid subest spei, subest fidei. Ergo iste credit salvandum qui non est salvandus. Ergo credit falsum.
Ad duas primas rationes dicimus quod est scientia aenigmatica et est scientia comprehensiva. Verum est autem quod fides est de his quae sciuntur aenigmatice, et in patria scientur comprehensive.
Cum ergo dicit : Nil est certius fide, sic intelligendum est, id est nulla certitudo praeponenda est certitudini fidei, id est si pro aliquo esset moriendum, potius pro fide quam pro alio, et licet tanta sit certitudo, tamen licet nobis dubitare de articulis fidei, et inquirere et disputare. Non dico quod dubitemus an veri sint articuli fidei ; sed de modo nativitatis, de modo passionis et resurrectionis dubitare et disputare nobis licet. Unde Augustinus : De credendis nulla infidelitate dubitemus, de intelligendis nulla temeritate amrmemus.
Similiter, cum postea dicitur : Quaedam sunt quae non creduntur, nisi intelligantur, id est sciantur, intellige aenigmatice ; nec est sperandum simpliciter istum esse salvandum, nec aliquem alium, nisi sub tali determinatione : Si usque in finem in bono perseveraverit, sicut iste laicus : si sacerdos ostendat purum panem pro corpore Christi, putans hoc esse corpus Christi, et admonens eum ut credat hoc esse corpus Christi, non debet simpliciter credere hoc esse corpus Christi, nisi subintellecta hac latenti determinatione : Si scilicet consecratio facta est secundum instituta Christi et Ecclesiae.
Quaeritur autem post praedicta in quo differamus ab antiquis in fide.
Videtur autem nulla esse differentia. Dicit enim Augustinus : Eadem fides salvat antiquos pusillos cum modernis. Ipsi tamen crediderunt Christum nasciturum ; et nos natum passivum, et nos passum fuisse Christum, resurrecturum, et nos resurrexisse, et nos cum ipsis venturum ad iudicium. Ecce dicit quod eadem est fides illorum et modernorum. Dicit autem auctoritas, quod qui praecedebant, et qui sequebantur clamabant : Hosanna, et ita eadem fides antiquorum et modernorum.
Sed videtur amplior esse modernorum, quam antiquorum. Plura enim cognovit Moyses doctor legis quam Abraham, et David plura quam Moyses. Unde ipse ait : Super senes intellexi ; et Apostoli plura cognoverunt quam prophetae ; et ita quanto moderniores, tanto magis cognoverunt de Deo, sed qui magis cognoscit magis credit. Hoc habet auctoritas ; ergo moderni ampliorem habent fidem quam antiqui.
Ad hoc dicunt quidam, quod antiqui quatuor tenebantur credere, scilicet nativitatem Christi, passionem, resurrectionem, adventum ad iudicium. Et ista quidem credebant distincte ut enumerata sunt, ut Abraham, Isaac, Iacob. Alii vero simpliciores credebant ista sub velamine, fidem habentes velatam, sicut est etiam hodie ; quia quidam bestiales homines sunt, qui non sciunt distinguere articulos fidei, nec etiam nominare, qui tamen salvantur in fide maiorum Ecclesiae. Unde Iob : Boves arabant, et asinae pascebantur ; per boves, maiores ; per asinas simplices intelligens.
Alii autem dicunt quod antiqui tantum duos articulos credebant, scilicet nativitatem et adventum ad iudicium, quod volunt habere ex Ioanne, qui praedicans misit ad Dominum, quaerens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? Esne moriturus et ad infernum descensurus ? Si autem teneretur scire et non sciret, ergo non esset perfectus. Sed legitur quod nullus perfectior. Ergo non tenebatur aliquis credere illa quatuor, sed tantum duo.
Ad quod respondent illi qui sunt in prima opinione, quod Ioannes non quaesivit quia ignoraret, sed propter compassionem : compatiebatur enim Domino, vel forte de modo mortis et resurrectionis dubitabat. Non enim putabat quod tam viliter dignaretur pati, percuti, conspui, felle potari. Sicut Petrus cum dixit : Absit a te ! etc., et dixit ei Dominus : Vade retro, Satana, non dubitabat de morte, sed de modo mortis. Utraque tamen dictarum opinionum est probabilis.
Quod autem dicitur : Quanto magis aliquis cognoscit, tanto magis credit ; per cognitionem : dicitur enim fides magna per cognitionem, et magna per devotionem. Fides mulieris evangelistae magna erat devotione non cognitione ; fides Petri, quando negavit, magna erat cognitione et non devotione. Amplior ergo fides habetur a modernis quam ab antiquis cognitione, quia praedicatum est eis Evangelium, et etiam debet esse devotione maior, quia plenius gratuita data sunt eis quam antiquis.
Item in Levitico legitur, quod si quis fuerit leprosus, offerat sextarium olei, ibi dicit : Si quid defuerit sextario, non est sextarius ; sic, si quid defuerit fidei non est fides, sed est fides initians, proficiens, perfecta. Ergo fides initians, cum ei aliquid desit, non est fides.
Sciendum est fidei triplicem esse perfectionem : est perfectio in comprehensione, in intelligentia, in fervore sive constantia. Si quid ergo defuerit, quod necessarium sit comprehendi de articulis, non est plena fides.
