Distinctio I — Livre I — Martin Luther

Martin Luther - Livre I

Distinctio I

Distinctio I

 

 Cap. 1.

Magister proponit

de quibus sit materia

disponit differentiam rerum

opponit per tria…

 

diligenti indagine :

scrutatione.

etiam atque etiam :

etiam atque etiam id est instanter.

tractatum :

textum.

in lib. de doctrina christiana : lib. 1. cap. 1.

tenere advertet :

scilicet speculatio theologorum [cap. 1, 2].

 

Cap. 3.

1.

assumere aliquid in facultatem :

id est elicere aliquam volitionem circa ipsam.

 

6.

Ille enim miseretur :

utitur ergo nobis propter se.

 

 7. qui in lib. XIII de trinitate : Lege id caput. Et aurea est disputatio et egregia de beata vita quae hic non potest breviter narrari.

 Verumtamen non est hic consistendum : Hic notandum, quod voluntas potest aliquid velle absolute id est quia est libera, nec curandum an sit summum vel non summum et hic actus est usus habitualiter id est aptus et potens propter deum haberi : licet actu non referatur. Et sic autoritas Ambrosii habet veritatem.

 

11. Epilogus : Notandum, quod uti hoc loco non capitur pro assumptione alicuius in ministerium corporis : ut utor pecunia, equo, cane ad venandam, panno ad tunicam et sic de omnibus extrinsece, sicut communiter solet capi in locutionibus nostris. Sed capitur pro acceptione alicuius in facultatem animae non simpliciter, sed voluntatis tamquam obiecti. Quia licet intellectus vere utatur omnibus rebus mundi, tamen hic solum de voluntate loquimur.

 

Corollarium.

 Utibile est hoc loco nihil aliud nisi volibile inquantum tale scilicet volibile propter deum. Utens autem est praecise ipsa voluntas, usus est ipse actus voluntatis.