Distinctio III — Livre I — Martin Luther
Martin Luther - Livre I
Distinctio III
Cap. 1
- Augustinus : ibidem.
- Intellexerunt etiam corporis : Augustinus ibidem consequenter.
Cap. 2
- Aequalia etiam sunt : illa tria non quantitate molis mensurabilis, sed quantitate virtutis ad obiecta.
Totamque meam memoriam : Ibidem Augustinus et IX cap. 4.
Quod enim : Quam partem.
- ut ait Augustinus non ipsa : lib. XV de trinitate cap. 7.
ut ait Augustinus in XIV lib. de trinitate : cap. XI.
- ut ait Augustinus in IX lib. de trinitate : ubi loquitur mirabilia.
- Unde Augustinus in IX lib. de trinitate ait : cap. 4.
tanquam in subiecto ut color in colore : Augustinus dicit ibi non tanquam in subiecto, sed substantialiter etc., et correcti textus etiam ita habent. Sed nisi valde sobrie exponantur haec et alia quae ibidem dicit, contradicet sibi ipsi et valde mirabilia erunt, quia dicit, quod color non est maior quam subiectum. Mens autem plura intelligit quam se : igitur non est ut color in subiecto. Ista ratio esset nihil, nisi intelligatur de magnitudine et inexistentia virtuali : quia color potest non complecti nisi suum subiectum in quo est. Intellectus vero potest et se complecti et alia. Deinde quod Augustinus capit ista nomina concretive, scilicet memoria, intellectus etc., pro anima potente velle, intelligere etc. Sic enim erunt una anima et tres etiam inseparabiliter.
Nisi sic, inquam, intelligeretur, potest argui contra eum. Oculus non est ut pars in corpore, quia videt plura quam partem aliquam. Sed pars non est plus quam pars. Sed responderi oportet de inexistentia vel complectentia virtuali sic, quod pars non potest esse nisi unius totius, sed oculus ultra hoc quod est pars non potest aliquid plus. Sed tunc similitudo non arguet. Color colorat solum subiectum suum, sed intellectus non intelligit solum suam mentem.
Vide Occam hac distinctione, q. 8. dubio 2, ubi satis ingeniose concordat et exponit verba b. Augustini.
ut Augustinus ait in XV lib. : cap. XX. Alii cap. 24. Sed antiqui ut hic.
- quam magnum : aliquid.
natura recoli : ex quo magno.
Cap. 3
- Homo unus per ista tria : Aug. lib. XV cap. 22 de verbo ad verbum.
Rursus ista imago : ibidem cap. 23.
- ut ait Augustinus in XIV lib. de trinitate : cap. 23.
quia potest etiam meminisse : Et ex hoc patet, quod de actibus ante imaginem ponit.
- Ut enim ait Augustinus : cap. 2. et 4.
pro eo quod in anima excellentius est : id est intelligentia. quia in animo substantialiter existunt : quia ad suppositale significatum sunt idem, sed in connotamento realiter differunt, secundum Scotistas autem formaliter differunt.
- Nec minor est proles : in fine ultimi cap.
- Sunt etiam haec : lib. IX cap. 5.
in seipsis : obiective.
11. quasi res fatua : sicut est.
