Distinctio X — Livre I — Martin Luther

Martin Luther - Livre I

Distinctio X

Distinctio X

 

 

Cap. 1

  1. Si ergo proprie : Secunda pars.

Ecce his verbis aperte : Verum tamen hoc mihi videtur ad extra : tota trinitas est charitas sicut et deus. Sed tamen ad intra fit solus spiritus sanctus charitas scilicet patris et filii, non pater neque filius. Haec tamen non assero, sed occasionaliter recito.

 

Cap. 2

  1. Pluribus enim exemplis : Magister.

 

  1. non participatione : ut in continuo est, sicut [Wort unlesbar] vel continua

sed proprio suo : in se ipsis.

 

Cap. 3

Hic notandum est : Tertia pars.

Si ergo non est : Sed quid si dixero, quod sit filius spiritus sancti quoad humanitatem, quia de spiritu sancto conceptus est ? Et hoc videtur sonare apostolus, quando dicit regnum filii. Non enim sumus translati nisi in regnum Christi, ubi ipse regnat in fide humanitatis suae et in velamento carnis suae quod regnum ipse tandem tradet deo patri 1. Cor. XV.

 

 In der conclusio ist : Hic manifestavit se dixisse nach usque ibi ausgestrichen und dafür an den Rand geschrieben : Si ergo etc.