Distinctio XXXVIII — Livre I — Martin Luther

Martin Luther - Livre I

Distinctio XXXVIII

Distinctio XXXVIII

 

 

Cap. 1

  1. in XV lib. de trinitate : cap. 13.

Unde in ecclesiastico : cap. 23.

Idem quoque in VI lib. : cap. ultimo.

 

 zum Ganzen : Notandum, quod relativas unt sibi mutua causa essendi aut sunt neutrum utri causa, quia mutuo se ponunt : igitur licet divina potentia sit causa creaturarum, tamen praescientia dei non minus est causa creaturarum nec magis quam creatura est causa praescientiae dei : quia sunt relativa et mutuo a se denominantur. Nec potest fieri, ut deus praescierit, si non sunt futura, nec possunt esse futura, si non praescierit. Ex quo sequitur ultra : licet homo sit causa hominis, non tamen pater est causa filii. Et nisi philosophia multa monstra peperisset nobis : multa facile solveremus quae nunc sunt impossibilia solutu. Ecce omnis philosophia dicit, quod pater sit causa filii, quod proprie non est verum. Quia homo non habet hoc nomen nisi, postquam generaverit filium : post autem causationem iam non est causa.

Corollarium sequitur. Deum praescire aliquid et ipsum non evenire posse est destruere primam partem : et quod deus non praesciat et simul praesciat quod implicat, ergo, sicut res, potest non praescire. Quam cito hoc dixeris, etiam dixisti deum potuisse non praescire, quod verum est. Error autem venit inde, quod imaginantur praescientiam esse quandam regulam haerentem in deo immutabilem, cum hoc sit falsum. Sed sic debent imaginari : sicut deus videns et obiecta ei praesentia, ut nobis videntibus accidit. Totum illud includitur in praescientia.

 

  1. Neque etiam res futurae : Verum est, quod rei illi quae est praescientia non sunt causae, tamen bene causae, quare dicatur praescientia, ex natura relativorum.

 

  1. super epistolam ad Roma[nos] : cap. 9.

 

  1. Unde Augustinus super Ioan. : super illud Ioan. 12. cum autem tanta signa fecisset coram eis etc.

per prophetam praedixit : Isa. 6.

Ideoque si ea quae ille : Bona ratio : quia si scientia eius est causa scitorum peccatorum, igitur non erunt peccantium, sed illius quod est causa eorum : ergo sequitur, quod si praescivit peccata esse eorum false praescivit, quia suae praescientiae erunt.

et auctoritatis beneplacitum : Sed tamen praescientia non est causa eorum, quia non necessario facit, si praescit : licet necessario agat, si sit causa.

 

Cap. 2

  1. Potest equidem non fieri aliquid : scilicet abstracta praescientia.

et illud tamen praescitum : et potest non esse praescitum.

quia si illud non fieret, nec a deo : scilicet respectiva praescientia.

praescitum esset fieri : hoc repugnat priori dicto.

 

  1. ergo necessario cuncta : negat in consequentia.

Possunt enim haec coniunctim intelligi : concludendo utrumque scilicet praescientiam et eventum.

ut conditio sit implicita : scilicet   < si praescit

< si evenit

non potest utrumque simul esse : Ratio autem omnium est, quia relativa simul se ponunt, ergo si unum ponitur, impossibile est aliud removeri.

quo modo futurum deus praescivit : quia et ipse potest non eam praesciisse.

hoc modo futurum praescivit : licet potest non praesciisse hoc modo.

 

 zur ganzen Distinctio : Ista omnia non intelliguntur, nisi quis assuescat intelligere primo, quod omnia nomina de deo dicuntur per discursum creaturarum et ideo improportionabiliter. Secundo illud ps. : Quoniam mille dies ante te sicut dies hestierna quae praeteriit, oportet intellectum exuere omnibus phantasiis praeteriti, futuri, praesentis temporis, quoniam sicut ipse respectu creaturae nullum habet tempus, ita econverso creatura respectu illius non est in tempore, sed omnia simul fiunt, et temporum vicissitudo est solum in comparatione rerum mutua et multitudine. Hoc cum sit profundum, alias dicendum erit : quia mirabilis hic latet eruditio. Sicut igitur, quando res magis accedit ad multitudinem et tempus, tanto minus est et quanto magis accedit ad unum et extra tempus, tanto maius est : Nunc igitur, sicut quod ego non possum nescire, quod in puncto mihi praesens videtur, et tamen non sum causa, quare hoc sit, immo possit non esse, ita coram deo sunt omnia.

 Huius manuductionem capiamus ex nobis : sicut spiritus est in loco, ita deus in tempore et loco. Sed spiritus in qualibet parte totus et in toto totus est simul, ergo etc. Et sicut anima in corpore et qualibet parte corporis, ita deus in toto mundo. Anima enim non habet heri nec cras, sed semper vigilat.

 

Am Schlusse der Conclusio : Istas propositiones Magistri oportet notari : quia saepe mutat suppositionem, ut dicat illud esse praescientiam quod est deus abstracte, et alias illud quod est respective praescientia.

Verbum « potest » semper consimiliter ponatur ad utrumque et nunquam circa unum tantum, ut

< deus praescit : ergo necessario res eveniet

< res potest non evenire : igitur deus potest non praescivisse eam. Nota, quod istae orationes idem significant et sunt prope synonymae : Deus praescit et res eveniet. Item : res potest non evenire et deus potest non praescire. Igitur mutuo se inferunt. Sicut : pater est, ergo filius est. Et filius potest non esse, igitur pater potest non esse.