Distinctio XXXIV — Livre I — Martin Luther
Martin Luther - Livre I
Distinctio XXXIV
Distinctio XXXIV
Cap. 1
- qui in VII lib. de trinitate ist VII in VIII verbessert. Dazu ante medium.
spiritum dei nominans : Ro. 8.
Si quis autem spiritum Christi : 2 Tim. 1.
4. Spiritus domini super me : Isaie. 61.
In spiritu dei ejicio : Matthaei. 12.
Effundam de spiritu meo : Ioelis 2.
- Idcirco qui ab eo : Ioan. 16.
In aliquo differt Christi : loquitur rhetorica concessione volens maxime negari.
- humano sensu de deo loquendum est : lib. 1. cap. X.
- aliud deum esse et aliud quod dei est : Nec in creaturis omnino verbaliter verum est. Nam ut ait Augustinus, [darüber : 2. colos : XV : cap. XIX] Corpus et corpus carnis sive caro et corpus carnis idem sunt : Sic essentia rei est res ipsa : Est autem verum, ubi est constructio partis cum toto aut accedens cum subiecto aut alias relativum reale cum alio suo correlativo.
quae se omnem : totam.
per sua : qualibet.
edocet : demonstrat. et sua non aliud : Sua quae sunt ? Bonitas, sapientia, potestas etc. Ubi ergo unum illorum esse docetur, tota deitas ibi esse monstratur : et hoc est per sua omnem ubique doceri deitatem, quia sunt idem.
- distinctionem habendam fore secundum intelligentiae rationem : Intelligentiae est distinctio, sed non rei. Cuius ratio est, quia nec nominare potest homo nec cogitare aliquid verbum quod utrumque significet, licet sint unum. Excedit enim rei perfectio, licet sit una tantum, ita, ut non possit eam homo etiam infinitis distinctisque nominibus eloqui. Ergo non sequitur ibi : est distinctio intelligentiae, ergo et rei : quia incomparabile est quod assumitur. Esset autem vera et bona consequentia, si comprehenderetur. Tunc enim si esset distinctio in comprehensionibus, esset etiam in re. Haec tu nota, quia plura gerunt in occulto quam in publico ostentent.
Cap. 2
- Hic considerandum est : Secunda pars.
Cap. 3
Ex praedictis constat : Tertia pars.
Cap. 5
- Augustinus in libro secondo : cap. 13.
- quae supra diligenter : Dist. XXII.
- nec potuisse nos ad illam pervenire : iuxta illud ps. 138 : Mirabilis facta est scientia tua ex me. Quare non ex te ? Quia deo nihil mirabile, quia nihil ei novum, magnum aut latentis causae, quae sunt motiva admirationis.
