Distinctio XXIV — Livre I — Martin Luther
Martin Luther - Livre I
Distinctio XXIV
Zum Ganzen : Notandum vero quod hoc nomen solus et singulus usu doctorum personaliter capiuntur, maxime hoc nomen singulus. De nomine solus vide Augustinus lib. 6. cap. IX. Et inde pendet, quod in deitate negatur singularitas. Sic rursus diversum, multum, multiplex capiuntur essentialiter. Et ideo negantur similiter. Si autem caperentur opposito modo, bene possit etiam dici opposito modo ut
Singularitas < personae negatur
< essentiae conceditur
Multiplicitas < essentiae negatur
< personae conceditur
zum Ganzen : Et ex hoc patet, quod res solum latet in aequivocatione.
Conclusio
Zum Schluß : Et licet Magister reprobetur, videtur mihi verum dixisse, quia nullum nomen ita significat privative, ut nihil ponat. Significat enim idem quod nomen positivum negative.
