Distinctio XX — Livre I — Martin Luther
Martin Luther - Livre I
Distinctio XX
zur ganzen dist. : Nota, quod ista ratio possit calumniari quae dicit Augustinus : Si potuit et noluit, ergo erat invidus. Quia similiter de creaturis possit argui : Aut voluit et non potuit aut potuit et noluit meliores facere, igitur fuit invidus vel impotens. Et ex hoc arguebat Plato, quod animae concrearentur habitus. Notandum igitur, quod quicquid fit per modum naturae fit secundum totum posse naturae. Sed quicquid fit per modum voluntatis non est necesse fieri secundum omne posse. Sed filius in divinis nascitur per modum naturae et ea natura est omnipotens, igitur secundum omnipotentiam generat eum pater et per consequens aequalem. Sed creaturae omnes procedunt ex deo libere et voluntarie et non naturaliter, igitur ex eorum maioritate vel minoritate nec arguitur invidia nec impotentia dei. Sicut cum eo cado, natura mea agit secundum omnem vim gravitatis. Sed cum lego aut scribo, non agit secundum omnem vim. Ex isto autem puncto sequitur primo, quod nec spiritus sanctus procedit per modum voluntatis nisi intelligendo, sic scilicet quod ipse sit ipsa volitio patris et filii, quae similiter naturaliter fit. Id enim dicitur fieri naturaliter, ubi natura praeest ut agens. Et id voluntarie, ubi voluntas praeest ut agens. Sed in deo spiritus sanctus est voluntas patris et filii. Sed tamen hoc negant multi et fere omnes et ideo in mirabiles difficultates cadunt, scilicet. An pater necessario vel voluntarie gignat filium etc. cum ex imagine eius, anima possent doceri nimis crassas esse istas imaginationes. Quia tunc anima esset ter imago dei, scilicet semel patris, semel filii et tertio spiritus sancti.
Corrol. 1.
Unde patet, quod non posset a nobis haberi distinctio filii et spiritus sancti, si spiritus sanctus non procederet ab utroque.
Secundo
Quod multi non sane intelligunt, quid sit voluntarie et naturaliter produci, quia hoc est praehabere sui principium ipsam naturam vel voluntatem. Sic non est in trinitate.
Ego autem, licet multi inclyti doctores sic sentiant, tamen quia non habent pro se scripturam, sed solum humanas rationes et ego in ista opinione habeo scripturam, quod anima sit imago dei, ideo dico cum Apostolo : Si Angelus de caelo, id est doctor in ecclesia, aliud docuerit, anathema sit.
