Distinctio XVIII — Livre I — Martin Luther

Martin Luther - Livre I

Distinctio XVIII

Distinctio XVIII

 

Cap. 2

  1. in IV lib. de trinitate : cap. XX.

 

  1. in V lib. de trinitate : lib. 5. cap. XI.

proprie dicitur spiritus sanctus : Spiritus capit Augustinus, ut est absolute nomen, quamquam proprie loquendo sit vere relativum, quia spiritus id est flatus spirantis est, vel quia sub nomine spiritus non refertur ad nomen pater et filius. sed tunc diceretur, quod nec nomen donum hoc modo diceretur relative. Pro forte capit ita absolute, ut ventum significet, et ita non est relativum, vel ut aequivaleat huic quod est spiritualis natura, tunc enim ad patrem non dicitur relative.

 

  1. in V lib. de trinitate : cap. 15.

 

Cap. 3

  1. ut ipsa substantia sit : unius cum patre essentiae.

in XV libro de trinitate : 26.

 

  1. in VII lib. de trinitate : alii cap. 2, alii cap. 4. Et si vis et in fine 5. columnae.

 

  1. ille essentia sit : id est per essentiam.

et iste essentia : per.

totam quae in patre est : Habere totam essentiam patris est nihil aliud quam esse unius essentiae cum patre. Et ad hoc exprimendum tam pingui sermone utuntur doctores. Nota ut nostri nugantur.

 

Cap. 5

  1. in V lib. de trinitate : cap. 14.

in XV lib. de trinitate : Et lib. 5. cap. 14. Et est textus falsus in allegatione.

sicut dicimus spiritum nostrum : Immo dicitur noster filius, quia Isaie IX filius datus est nobis. Si dicis, quod ideo non est filius quia non genitus noster, sed solum datus : Contra eadem ratione nec spiritus sanctus noster erit, quia non est spiratus noster sive flatus, sed solum datus et spiritus patris. Immo filius multo magis dicitur noster, quia genitus est noster, sicut ipse dicit. Qui facit voluntatem patris hic mater mea. soror mea et frater meus est. Respondetur : Augustinus loquitur litteraliter, id autem est spiritualiter.