Distinctio VI — Livre I — Martin Luther
Martin Luther - Livre I
Distinctio VI
Distinctio VI
Cap. unicum
- filium verbum dei esse : per quod omnia facta sunt.
Si autem diceret volens : Hoc intelligitur de voluntate accedente, quia ibidem dicit Augustinus : Quidam ne filium consilii vel voluntatis dei dicerent unigenitum verbum, ipsum consilium seu voluntatem patris id verbum esse dixerunt. Sed melius, quantum estimo, dicitur consilium de consilio, voluntas de voluntate. Hoc ille ibidem mox ante ista verba : Acute etc.
- Scientia quippe dei et praescia : Quicquid est in homine vel creaturis, est in deo esse simpliciter concedendum. Alias creaturae non essent vestigium et imago dei. Verum tamen addendum perfectissimum et bonum. Igitur Doctores ista negantes intelligunt ea pro nostro modo.
Tertia pars huius ubi solvit.
