Tractatus XXIV — Livre II — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre II
TRACTATUS VICESIMUS QUARTUS
DE PECCATO IN SPIRITUM SANCTUM
Sequitur de peccato in Spiritum Sanctum, quod gravissimum est, et nascitur ex aliis.
Primo ergo dicendum est quid sit et que sunt eius species.
Secundo cur dicitur irremissibile.
Tertio de finali impenitentia.
Caput I
[Quid sit peccatum in Spiritum Sanctum].
Notandum ergo quod peccatum in Spiritum Sanctum dicitur illud quod est ex certa malicia, secundum quod solent distingui tria genera peccatorum : peccatum in Patrem ex infirmitate humana, peccatum in Filium ex ignorantia, quia Patri appropriatur potentia, Filio sapientia, peccatum in Spiritum Sanctum ex certa malicia, quoniam bonitas attribuitur Spiritui Sancto.
Huius peccati prima species est presumptio.
Secunda desperatio.
Tertia impugnatio veritatis agnite.
Quarta impugnatio societatis fraterne.
Quinta finalis impenitentia.
Contra has distinctiones obicitur. 1. Eadem est bonitas et maiestas trium personarum ; ergo idem honor ; ergo eadem offensa ; ergo qui peccat in unum, peccat in aliam. Non ergo aliud est peccatum in Patrem quam in Filium vel Spiritum Sanctum.
- Preterea qui peccat per presumptionem, peccat in eo quod ignorat iudicium Dei quo puniet in eternum peccantes ; ergo peccatum presumptionis est ex ignorantia ; sed omne peccatum ex ignorantia est peccatum in Filium ; ergo peccatum presumptionis est peccatum in Filium, non ergo in Spiritum Sanctum.
Forte dicet quod ipsa ignorantia sive falsa opinio quam habet presumens contra iusticiam Dei, est ipsa presumptio ; et ita peccatum presumptionis non est ex ignorantia, sed est ipsa ignorantia. Contra. Ignorantia est in ratione, presumptio in vi irascibili ; ergo hec non est illa.
Forte dicet quod presumptio non est ex mera ignorantia, quoniam licet presumens ignoret iusticiam Dei et falso opinetur de illa ; tamen apud se habet unde cognoscat iusticiam Dei, licet nolit considerare. Unde Psalmista : Noluit intelligere, ut bene ageret, quoniam habet apud se unde cognoscat Deum esse summe iustum, sicut summe misericordem ; et sicut Deus ex summa misericordia bonos remunerat eternaliter, ita Deus ex summa iusticia malos punit eternaliter. Per hec et similia potest ipse de facili ductu rationis cognoscere iusticiam Dei ; et ideo peccatum presumptionis non dicitur procedere ex ignorantia sed ex certa malicia.
Sed contra obicitur, quoniam qui fornicatur simplici fornicatione, credens eam esse peccatum, licet ignoret eam esse mortale peccatum, tamen habet in se unde potest scire hoc, scilicet ex lege naturali, que scripta est in corde ipsius. Ergo talis homo non debet dici peccare ex ignorantia sed ex certa malitia, sicut dictum est de presumente ; ergo talis peccat in Spiritum Sanctum, non ergo in Filium. Quod falsum est.
- Item sicut bonitas appropriatur Spiritui Sancto, ita veritas Filio ; ergo sicut qui peccat contra bonitatem Dei, peccat in Spiritum Sanctum, ita qui peccat contra veritatem, dicitur peccare in Filium ; ergo impugnatio veritatis agnite est peccatum in Filium, non in Spiritum Sanctum.
- Item nullus magis destruit bonitatem Spiritus Sancti quam ille qui asserit Spiritum Sanctum non esse summum bonum, sicut Arius qui dicebat ipsum esse puram creaturam. Ergo Arius dicens hoc peccabat in Spiritum Sanctum.
Contra. Arius dicens Filium non esse equalem Patri peccabat in Filium, quoniam hoc erat in eo ex ignorantia ; ergo eadem tatione dicendo Spiritum Sanctum non esse summum bonum, peccat in Filium, quoniam hoc erat ex eadem ignorantia.
Solutio. Ad hoc quod aliquid sit peccatum in Spiritum Sanctum, tria exiguntur, scilicet quod sit ex certa malitia et cum obstinatione sive pertinatia mentis. Tertium genus peccati in Spiritum Sanctum, per quod homo directe et primo impugnat gratiam Dei vel presumptionem nimis extendendo, vel per desperationem eam minuendo, vel per impugnationem veritatis agnite vel societatis fraterne vel per finalem impenitentiam, id est propositum non penitendi.
- Ad primo obiectum dicimus quod idem est honor et offensa trium personarum, et proprie Ioquendo omne peccatum est peccatum in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, scilicet quoniam peccatum omne est offensa trium personarum. Iste tamen appellationes peccatum in Patrem, peccatum in Filium, peccatum in Spiritum Sanctum appropriantur ad significandum quedam genera peccatorum, ut dicatur peccatum in Patrem quod est ex infirmitate, quoniam Patri appropriatur potentia, peccatum in Filium dicitur quod est ex ignorantia, quoniam Filio appropriatur sapientia, peccatum in Spiritum Sanctum dicitur quoddam genus peccati [quod] est ex certa malitia et cum mentis obstinatione.
- Ad secundum dicimus quod peccatum presumptionis licet sit ex ignorantia, id est ex quadam opinione falsa, tamen est ex certa malitia ; cognitio enim unius Dei sive summi boni naturaliter est insita homini, et quod Deus est summe misericors et summe iustus. Unde falsa opinio, in quam homo cadit, contra hanc cognitionem naturalem potius dicitur ex certa malitia quam ex ignorantia. Peccatum autem fornicationis potius dicitur ex ignorantia, quoniam anima ex coniunctione ad carnem magis est corrupfa in parte inferiori quam in superiori qua contemplatur Deum. Ideo omnium vox est Deum esse, sed non omnium vox est quod sim plex fornicatio sit peccatum mortale.
- Ex hoc patet solutio ad tertium obiectum. Dicimus quoniam hec argumentatio non valet : sicut bonitas appropriatur Spiritui Sancto, ita veritas Filio ; ergo sicut qui peccat contra bonitatem Dei, peccat in Spiritum Sanctum, ita qui peccat contra veritatem Dei, peccat in Filium, secundum quod peccare contra bonitatem Dei est peccare contra gratiam Dei directe et primo.
- Sed si aliquis dicitur peccare contra bonitatem Dei, quia sua assertione destruit summam bonitatem Dei in summa aliqua persona, sicut aliquis dicitur peccare contra [veritatem], quia asserit aliquid contra veritatem : secundum hoc necessaria est predicta argumentatio ; et secundum hoc non omnis qui peccat contra bonitatem Dei, peccat in Spiritum Sanctum, ut qui ex ignorantia asserit Filium vel Spiritum Sanctum non esse summum bonum, sicut Arius. Unde patet quod impugnatio veritatis quandoque est peccatum in Filium, ut quando aliquis ex ignorantia impugnat veritatem, [quandoque] est peccatum in Spiritum Sanctum, ut quando impugnat veritatem agnitam.
Ex predictis patet quod non omne peccatum est peccatum in Patrem vel in Filium vel in Spiritum Sanctum, ut si quis impotens fornicari ex sola libidine velit fornicari, quoniam hic non est genus peccati, quod exigitur ad hoc quod aliquid sit peccatum in Spiritum Sanctum.
Item cum distinguatur triplex peccatum et ita triplex demeritum secundum tres personas, queritur quare non distinguitur triplex meritum secundum easdem tres personas.
Solutio. [Quidam dicunt] quod secus est in demerito quam in merito, quoniam plura exiguntur ad meritum quam ad demeritum.
Nobis videtur quod eadem ratione potest distingui triplex meritum secundum tres personas, quoniam in anima sunt tres vires per quas anima est imago Dei, in quibus site sunt virtutes quibus assimilamur tribus personis, scilicet fides, spes, caritas : fide per cognitionem Filio, spe per fortitudinem Patri, caritate per dilectionem Spiritui Sancto. Et ex eis erit triplex meritum quod tribus personis respondet per appropriationem.
Caput II
[Cur peccatum in Spiritum Sanctum dicitur irremissibile].
Circa secundum capitulum sic obicitur :
- Dominus dicit in Evangelio quod est peccatum blasphemie quod nec dimittitur in hoc seculo nec in futuro, scilicet peccatum in Spiritum Sanctum. Et ita peccatum in Spiritum Sanctum est irremissibile.
- Preterea lohannes dicit in epistola canonica, I Iohannis, V, f : Est peccatum ad mortem, non dico ut quis oret pro eo. Et ita nulla oratione dimittitur ; ergo est irremissibile.
- Item in Ieremia, VII, dicit Dominus Ieremie : Noli orare pro populo isto, quia non exaudiam te. Et ita peccatum erat irremissibile.
- Item super illud : Peccatum blasphemie non remittetur etc., dicit Augustinus : Tanta est labes huius peccati quod non sinit hominem subire penitentiam. Et ita est irremissibile, cum homo non possit penitere de illo. Et iterum ibidem dicitur quod est obdurati animi malitia ex qua fit homo impenitens.
Contra. Auctoritas dicit : De nemine desperandum est, dum est in via. Et super illud : Dicit Dominus : Convertam etc., dicit Augustinus quod etiam desperatissimos convertit Dominus.
Preterea peccatum in Spiritum Sanctum est irremissibile : aut ergo hoc est ex impotentia Dei, aut ex impotentia hominis. Non ex impotentia Dei, constat. Ergo ex impotentia hominis. Sed eadem ratione luxuria est peccatum irremissibile, quia homo non potest per se ab eo liberari.
Solutio. Peccatum in Spiritum Sanctum dicitur irremissibile duabus de causis, scilicet quia difficile dimittitur, et quia non est color excusationis in tanto genere peccati. Genus enim et circumstancie faciunt quod sit irremissibile, scilicet illa tria que exiguntur ad hoc quod aliquid sit peccatum in Spiritum Sanctum.
- Ad primum obiectum de Evangelio dicimus quod non dimittitur, subaudi : nisi raro et cum difficultate.
- Et ad secundum, scilicet non dico ut pro eo oret quis, id est quilibet, quoniam ad hoc quod dimitteretur orationibus alicuius, oportet quod iustus sanctus oraret, ut beatus Martinus. Vel aliter : dico, id est non impero, ut quis oret pro eo, quia forsan nichil prodesset.
- Ad illud quod dixit Dominus leremie : Noli orare etc., dicimus quod in Iudeis erat quare Dominus nolebat audire prophetam, quia omnino rebelles erant, et pro talibus nulla auditur oratio.
- Ad aliud dicimus quod peccatum in Spiritum Sanctum dicitur irremissibile propter impotentiam hominis, quoniam homo vix potest se preparare ad gratiam, quem gravat tanta moles peccati. Secundo dicitur irremissibile, quoniam habet finalem impenitentiam sibi annexam, et secundum hoc peccatum in Spiritum Sanctum non potest remitti, id est vix vel impossibile est remitti, et ex futuro pendet utrum sit peccatum in Spiritum Sanctum aut non. Tertio modo dicitur peccatuin in Spiritum Sanctum irremissibile, quia de pena eius nichil demetur nec in hoc seculo si peniteat pro ipso, nec in futuro si dampnetur pro illo. In aliis peccatis semper est aliqua remissio propter infirmitatetn vel ignorantiam ; sed in hoc peccato nulla est causa quin plene puniatur sine aliqua remissione, quoniam non est color excusationis ibi.
Item super illum locum Marci, III, ubi dicitur quod blasphemia non dimittitur etc., dicitur quod Iudei movebantur spiritu blasphemie, cum dicebant : In Belzebub, principe demoniorum, eiecit demonia, et quando dicebant : Demonium habes.
Contra. Hoc dicendo non blasphemabant gratiam Spiritus Sancti nec impugnabant ; ergo nec peccabant in Spiritum Sanctum de cuius gratia non cogitabant, sed tantum de Christo, sicut si aliquis blasphemaret Petrum, non ideo peccaret in Spiritum Sanctum.
Solutio. Ideo peccabant in Spiritum Sanctum, quia videntes quod opera eius erant bona, invidie facibus agitati, intendebant diminuere gratiam Dei in eo, cum opera que sciebant esse Dei, attribuebant demoni ; et ita in eis erat impugnatio gratie, quod similiter esset in blasphemante Petrum, si eandem haberet intentionem.
Item si aliquis fornicatur et intendit adulterari, nichilominus adulteratur ; ergo eadem ratione si quis intendat peccare peccato in Spiritum Sanctum, Iicet non peccaret, nichilominus peccat illo peccato.
Contra. Ibi est ignorantia, non certa malitia ; ergo non est ibi peccatum in Spiritum Sanctum.
Solutio. Non est simile, quoniam adulterari secundum se est adulterari, sed peccatum in Spiritum Sanctum non est secundum se, sed ex circumstandis adventiciis est peccatum in Spiritum Sanctum, quoniam secundum se adulterari est genus peccati solum, sed in peccato in Spiritum Sanctum non tantum est genus peccati, ut dictum est.
Caput III
De finali impenitentia.
Circa tertium capitulum notandum quod hec appellatio finalis impenitentia duobus modis accipitur.
Quandoque dicitur finalis impenitentia privatio penitentie in fine, secundum quod hec appellatio peccatum in Spiritum Sanctum importat finalem impenitentiam ; et secundum hoc non valet hec argumentatio : necessarium est istum presu[m]psisse ; sed presumptio est peccatum in Spiritum Sanctum ; ergo necessarium est istum peccasse peccato in Spiritum Sanctum. Fallacia secundum accidens.
Quandoque dicitur finalis impenitentia, id est finale propositum non penitendi, in quo homo decedit. Et secundum hoc non valet hec argumentatio : iste potest penitere de quolibet peccato, sed finalis impenitentia est aliquod peccatum ; ergo ipse potest penitere de finali impenitentia, secundum quod hoc verbum potest respicit totum quod sequitur. Si autem respiceret suppositum per hoc nomen impenitentia et non accidens significatum per hanc dictionem finali, necessaria esset argumentatio in hac significatione.
Item de nemine desperandum est, dum est in via. Contra. Sit iste in ultimo instanti vite sue : non penitet ; impossibile est quod. iste peniteat vel modo vel de cetero ; ergo de eo desperandum est.
Solutio. Quidam dicunt quod non est instancia in isto, cum non sit in via, sed in termino vie. Alii dicunt quod, licet iste non peniteat in hoc instanti, potest tamen penitere in hoc instanti, cum penitere sit in anima. Et ideo non exigitur tempus ad hoc quod aliquis peniteat, sed re vera, si precogitasset de peccatis suis conferendo ea respectu iusticie Dei, tunc posset aliquo modo dici quod iste potest penitere in hoc instanti, licet non peniteat in illo ; nec est simile quod aliquis potest esse albus in instanti in quo est niger, quoniam ad hoc exigitur tempus compositum, ad actum anime non.
Item iste peccato desperationis meretur quod nunquam conferat ei Dominus gratiam ; ergo meretur quod non peniteat de cetero ; sed necessarium est istum desperasse ; ergo necessarium est istum nunquam de cetero penitere ; ergo impossibile est quod isti remittatur suum peccatum.
Solutio. Nullus potest ex condigno mereri quod Deus unquam conferat ei gratiam, sed ex congruo bene potest mereri, quoniam, quamdiu homo est in via, non clauditur ei introitus in gratia Dei, sed audit vocem Domini clamantis post tergum [Isaias, XXX, e].
Item in Marco, ubi legitur quod est peccatum quod non dimittitur nec in hoc seculo nec in alio, dicitur quod talis est reus eterni delicti ; et ita videtur quod talis meretur quod nunquam peniteat. Si dicatur quod eternum delictum accipitur pro eterna pena, similiter potuit dicere de quolibet mortali quod facit hominem reum eterna pena.
Solutio. Eternum delictum dicitur odium bonitatis Dei quod mere[n]tur peccantes in Spiritum Sanctum. Sicut enim caritas nunquam excidet a sanctis, ita odium Dei nunquam excidet a desperatis et impugnantibus gratiam Spiritus Sancti. Unde potest fieri talis divisio, quod est peccatum temporale temporaliter puniendum, ut peccatum fornicationis vel adulterii vel furti, de quo penitet homo. Est etiam peccatum tempotale eternaliter puniendum, ut fornicatio de qua non peniteret homo. Et est peccatum eternum temporaliter puniendum, ut peccatum desperationis, de quo penitet homo in tempore. Et est peccatum eternum eternaliter puniendum, ut peccatum desperationis vel presumptionis, de quo non penitet aliquis ad ultimum.
